THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Andreas Giger
Checked by: Benito V. Rivera
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: SALMUS6 TEXT
Author: Salinas, Franciscus
Title: De musica, liber sextus
Source: Francisci Salinae Burgensis Abbatis Sancti Pancratii de Rocca Scalegna in regno Neapolitano, et in Academia Salmanticensi Musicae Professoris, de Musica libri Septem, in quibus eius doctrinae veritas tam quae ad Harmoniam, quam quae ad Rhythmum pertinet, iuxta sensus ac rationis iudicium ostenditur, et demonstratur (Salamanca: Mathias Gastius, 1577), 286-373.
Graphics: SALMUS6 01GF

[-286-] DE MVSICA LIBER SEXTVS.

QVOD NON PONENDA SIT TERtia Musicae pars, quae metrica nominatur, sed ad rhythmicam metrorum tractatio pertineat: et vtrum plus laudis mereantur, qui tenorem vnius vocis metrica lege constantem inuenerint, an qui inuentum artificioso plurium vocum cantu composuerint. CAPVT PRIMVM.

SVperest nunc vt de metris ac versibus ac eorum canoris differentijs dicamus, quorum tractationem plerique, qui de musica scripserunt, tertiam ipsius partem esse dixerunt, ob eam, quae inter metrum et rhythmum inuenitur, differentiam. Diuus tamen Augustinus et fere omnes, qui de rhythmis ac metris tradiderunt, ad eandem musicae partem metrum et rhythmum pertinere censuerunt. Iuxta quorum opinionem duae solum musicae partes poni ac considerari debebunt, altera quae sonorum differentias iuxta situm et locum in acumine et grauitate consistentes, altera quae differentias eorundem iuxta motum aut moram in tarditate et celeritate posita sensu ac ratione perpendit. Quae positio valde rationi consentanea videtur esse nobis: quandoquidem non eodem modo rhythmus et metrum inter se, quo rhythmus et harmonia differre noscuntur. Rhythmus nanque et Harmonia differunt secundum genus, quemadmodum locus et tempus, neque vnius ad alterum comparatio fieri potest: quia non fiet inter eiusdem generis quantitates, neque enim quidquid est rhythmus dicitur esse harmonia, aut contra. Rhythmus autem et metrum habent se vt genus et species, nam vtrumque ad temporis quantitatem pertinet, et quidquid est metrum rhythmum esse necesse est: quamuis non quidquid est rhythmus, metrum etiam esse necesse sit. Et metrorum quidem in rhythmica tractatio respondebit ei, quae de modis est in harmonica, ita vt per omnes inuicem partes correspondere sibi merito iudicari queant: tempora enim rhythmica sonis harmonicis, quorum motus aut moras metiuntur, respondere iure censentur: et pedes qui temporibus constant, interuallis, quae fiunt ex sonorum permixtionibus, conferuntur. Rhythmi vero, qui ex pedibus rite copulatis componuntur, generibus, quae ex interuallis ordine debito dispositis consistunt, recte poterunt comparari, et denique metra ac versus, quae rhythmorum immoderatis progressibus certos fines ac terminos iuxta mirabile metricarum legum artificium imponunt, modis ac tonis, qui certas ac determinatas, tam in numero sonorum, quam in ordine per illos procedendi constituunt harmonias, maxima cum ratione videntur posse conferri. Est igitur metrum legitima pedum copulatio ad aliquem certum numerum vsque protracta, vltra quem progredi non potest; in quo vno differt a rhythmo, qui quamuis in legitima pedum copulatione consistat, nullum tamen habet eorum numerum certum aut determinatum, in quo subsistere lege aliqua constringatur, et sicut in harmonica necessaria fuit modorum tractatio, vt immoderatae licentiae per diuersas generum dispositiones confuse ac promiscue vagandi modus aliquis praefigeretur, et harmonias iuxta certas et harmonicarum legum ratione praescriptas, modorum naturas, progrederetur: et tonorum etiam necesse fuit tractationem instituere, vt in diffinito in acuminibus attollendis grauitatibus laxandis sonorum [-287-] numero finis ac terminus praescriberetur, sic etiam opus fuit in rhythmica de metris tractare, quae terminarum rhythmis praescriberent, et illis velut modum statuerent, idem enim est Graece metrum quod Latine modus; vnde Graeci [metron ariston] esse dicunt, et Cicero modum in re quaque optimum esse dixit, ac vt moderata immoderatis meliora sunt, ita commensurata incommensuratis praeferuntur. Nam, vt Ptolemaeus ait, [summetrotera euleptotera], hoc est, quanto quaeque commensuratiora sunt, eo melius ac facilius percipiuntur: vnde multo iucundiores sunt cantus, qui certo pedum numero metricis legibus constituto procedunt, quam qui nullo metro sed rhythmo solo, quo ad libitum canenti fuerit, protrahuntur. Quod est in causa, vt illae musicae compositiones, quae ad aliquem tenorem metrica lege constantem institutae sunt, siue sint vnius vocis, siue plurium libentius ab omnibus auscultentur, quam quae nullo proposito tenore ad compositoris libitum, quamuis artificiosiores esse videantur, vagari tamen absque certo ac determinato fine deprehenduntur. Quamobrem subijt animo non prorsus contemnenda ea quidem cogitatio rei etiam in dubium versae iam pridem apud nostrae aetatis homines, vtrum plus laudis mereatur thematis inuentio, an vocum aliquot accessus, hoc est, vt rudes quoque intelligant, vtrum pluris faciendum, si quis tenorem naturalem inuenire queat, qui omnium mentes afficiat, qui hominis animo insideat, qui denique ita haereat memoriae nostrae, vt saepe, ne cogitantibus quidem nobis subrepat, in quem perinde atque e somno experrecti prorumpamus: quod in pluribus tenoribus vulgo receptis quotidie licet experiri, an si quis ad repertum eiusmodi, vt dixi, tenorem addat tres pluresve voces, quae tanquam illustrent eum sectionibus fugis, mutationibus, vt practici dicunt, modi, temporis, ac prolationis, vt prioris generis homines cum Quintiliano Phonascos appellemus, alterius symphonetas, quam vocem non poenitendi autores vsurparunt. Cuius rei sit exemplum, qui primus inuenit tenorem. Praeter rerum seriem, quae apud gallos a pueris et a virginibus Deo sacris in Missa de beata Virgine vnisona voce cantatur: sit ne ingenio praeferendus eis, qui sex aut septem vocibus eum a nobis cantari posse fecerunt. Qua in re duo mihi videntur debere considerari: nam posito iam quod cantus figuratus, in quo potius quam in plano rhythmum et metrum diximus inueniri, et vnius vocis et plurium esse potest, alterum erit, vtrum cantus vnius vocis, cantui plurium vocum praeferri debeat: alterum duobus canticis plurium vocum propositis, quorum alter ad aliquem tenorem prius inuentum, alter sine vllo tenore institutus sit, vter eorum praestantior esse censeatur, et de priori quidem videtur, tenorem vnius vocis inuenire, plus ingenij, eum autem pluribus cantandum vocibus distribuere, plus artis prae se ferre. Hoc enim non nisi periti et in musica valde exercitati facere possunt: illud vero naturali quadam ac ingenita virtute, magis quam arte praediti et saepe alias fecerunt, et nunc quotidie facere dignoscuntur: vt fuerunt illi qui suauissima et hymnorum et earum, quas sequentias vocant in Ecclesia, cantica inuenerunt: et plerumque etiam, qui musicam nesciunt, in tenoribus inueniendis mirum in modum valent, vt apparet in lingua vulgari nostra, vel Itala, vel Gallica. Caeterum negare non possumus, in eundem hominem vtrunque incidere posse, vt et foeliciter tenores inueniant, et inuentis alias voces superaddat, vbi duplex sane est virtus. Sed nos de praestantia in duobus hisce differimus, quare si, vt Aristoteles perhibet, vere laudem meruit, qui cuiusuis disciplinae principia reperit, reliqua enim perfacile est (vt inquit ille) superaddere, non intelligo cur ille prior simplicis vocis artifex ei cedere debeat, qui non tam facile inuenit, quam inuentis addit. Atque etiam quando musica delectationis velut mater est, vtilius multo existimo, quod ad plurium delectationem pertinet, quam quod ad paucorum; vnius autem vocis insignis ac nobilis tenor et verbis aptis prolatus apud homines; plures oblectat doctos pariter ac indoctos. Artificium enim illud quatuor pluriumve vocum quotusquique est etiam inter eximie doctos, qui vel mediocriter saltem intelligat? tametsi omnes quidem cum audiunt, laudant, ne quis si vituperet indoctior habeatur. Quod autem symphonetae phonascis concedant, [-288-] et nostra hac tempestate et ante aliquos item annos luculenter ostendunt: quando nulla fere est hodie Missae compositio, que non ex antiquo themate quopiam sit deprompta. Praeterea is musicae cantus, qui ad liberales caetus et in conuiuijs principum adhiberi solet, non est hic plurium vocum artificiosus, qui nisi conspectis libris cantari non potest: nam praeter hoc, quod raro inueniuntur quatuor aut quinque, qui suauiter ac scienter cantare norint, prope semper aliquis error committitur, qui auscultantium aures vehementer offendit ac fatigat, et verba ipsa plurium artificiose canentium vocibus occultantur, vt nihil nisi sola melodia possit audiri. Quod ostendit Aristoteles sectionis decimaenonae problemate nono; vbi solitarias cantilenas, quae ad vnam lyram, quam quae ad plures canuntur, idcirco suauius asserit auscultari, vel quia facilius qui audiunt scopum ac finem canentis assequuntur, vel quia suauitas in pluribus seruari non potest, et ipsius etiam cantilenae tenor offuscatur, ac totus pene deletur, veruntamen ille simplicior cantus in principum caetus adhibetur, in quo vel superum laudes canuntur, vel antiquorum heroum memoria digna gesta narrantur. Hanc enim canendi materiam cantori praescribit Hesiodus cum ait in theogonia, [autar aedos, mousa on therapon pleia proteron anthropon humnesei, makaraste theous hoi olumpon echousin.] Et Creteus Marone teste.

Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.

Quod etiam videtur Horatius ostendere cum dicit pene se vidisse apud inferos.

AEolijs fidibus querentem

Sappho puellis de popularibus,

Et te sonantem plenius aureo

Alcaee plectro, dura nauis,

Dura fugae mala, dura belli.

Vtrunque sacro digna silentio

Mirantur vmbrae dicere: sed magis

Pugnas. et exactos Tyrannos

Densum humeris bibit aure vulgus.

Verum potissimam causam, quod vnius vocis cantus magis oblectat, quam plurium, hanc esse crediderim, quod nuda ac simplici voce non rhythmus solum, sed metrum fere semper canitur, tam in verbis, quam in sonis. Nihil enim, praesertim in vulgaribus cantilenis, cani videmus, quod metrum non sit, et, vt, inquit ille.

Metra parant animos;

Qui verba metro et harmonia inclusa potentius in animos hominum influunt. Quibus de causis atque alijs in illorum sententiam ire non grauabor, qui phonascos eximios neutiquam inferiores symphonetis existimant. De posteriore vero quod etiam considerandum esse diximus, superius dictum est, multo gratiorem esse cantum, qui ad aliquem tenorem, cui prius assuetae sint aures, institutus est, quam qui nunc primo a symphoneta prout libet instituitur; nam, vt, inquit Horatius.

Rectius, Iliacum carmen deducis in actus,

Quam si proferres ignota, indictaque primus.

Et Aristoteles in problematis, quaerens cur suauius cantilenam quam nouimus, quam eam quam ignoramus, audire solemus: hanc inter alias causam adducit, quia cum agnoscimus quod cantatur, tunc melius velut scopum, quem musicus intendit, assequimur: quod contemplatu suaue est, et res consueta quam insueta suauior auribus accidit: praeterea quia cum auditur nota cantilena, varios in ea modulanda modos, quibus optimus canendi artifex vtitur, [-289-] maiori cum voluptate percipimus, vnde maiori etiam habentur in pretio celeberrima illa moteta Iodoci Pratensis; Inuiolata; Benedicta es caelorum regina; Praeter rerum seriem; quoniam ad cantus, qui a multis seculis in Ecclesia instituti, et ab omnibus audiri soliti sunt artificium plurium vocum adiunctum est, quam ea quorum ipse subiectum inuenit. Veruntamen his omissis, quoniam ea tractandi alibi conuenientior erit locus, ad institutum nostrum properemus, in quo metrorum exempla vnius vocis cantu, vt in rhythmis fecimus, afferemus: quatenus et ea, quae ab antiquis tradita sunt, ipso in cantu manifestiora fiant, et quae a nobis, ipsa rei veritate ducente, tradentur, ab omnibus euidentius ac facilius percipiantur.

Quod metra ex pedibus creantur, non pedes ex metris, et quod in silentio compensatur tempus, quod deest semipedi, cum in eum metrum desinit, vt pes impleatur, et ad quot vsque tempora sileri potest. CAPVT II.

QVae de thematum inuentione et artificiosa plurium vocum compositione considerata sunt, vicem praefationis obtineant, et ad metri tractationem redeamus; quod ex his, quae iam dicta sunt, constat esse legitimam pedum iuncturam numero modoque finitam. Ex qua definitone liquet, non pedes e coniunctis metris, sed metra e coniunctis pedibus procreari: quandoquidem inter metrum et rhythmum hoc interesse dictum est, quod in rhythmo contextio pedum nullum certum habet finem, in metro vero habere dignoscitur: atque ita contextio haec pedum et rhythmi, et metri esse intelligitur, sed ibi infinita, hic autem finita. Quare vnus pes metrum esse non potest, quia metrum ex pedibus componitur: neque possunt dici pedes vbi nusquam duo sunt: metrorum autem duobus pedibus constantium haec exempla Diuus affert Augustinus quae suo tempore vulgatissima et vulgo cani solita, credendum est.

Ite igitur camoenae

Fonticolae puellae,

Quae canitis sub antris

Mellifluos sonores.

Cuiusmodi est illud Horatij

Ludia dic per omnes,

Et similia, quibus hi soni possunt adaptari [ClefC2,Sv,Mv,Mv,Sv,2LP,Mv,Sv,Sv on staff3] quater repetiti, quia quatuor meta satis ad id, quod intendit, esse putat: intendit autem ostendere; duos pedes, quibus singula constant, etiam si temporum sint imparium, rite metrum componere; quamuis contrarium his, quae superius dicta sunt de legitima pedum copulatione, hoc esse videatur: ex his duobus pedibus prior est choriambus, alter bacchius, quorum hic quinque, ille sex temporum est: quae metra quidem esse, negare non possumus, et eo quod pluribus vno pedibus constant, certumque finem habent, et ipsarum etiam aurium iudicio conuincitur. Non enim hoc metrum tam suaui sonaret aequalitate, aut fine tam concinno clauderetur, si non inesset ei numerositas illa, quae profecto esse, nisi hac in parte musicae, non potest: falsa vero esse, quae de pedum debita copulatione tradita sunt, existimari non debent; non enim aut numeris quicquam est certius, aut illa pedum commemoratione et collatione ordinatius. Nam ex ipsa numerorum ratione, quae nullo modo fallit, expressum est, quidquid in eis ad mulcendas aures, et ad obtinendum in rhythmo principatum, valere perspeximus. Quam ob rem, vt in plausu seruetur aequalitas, sine qua necesse est eum claudicare, nec vllo modo pedibus posse consistere, tempus vnum post bacchium [-290-] silendum est, vt aequetur choriambo, et metris cum plausu repetitis iucunda numerositate aures demulceantur, quod manifestius erit, si vnius temporis sonus post bacchium ponatur, et vtroque modo repetamus; cum vnius temporis silentio sic [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,2LP,Svcd,Sv,Sv,MP,2LP,Sv,Svcd,Svcd,Sv,2LP,Svcd,Sv, Sv on staff3] addito vero sono sic [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv,Svcd on staff3] fit enim ex bacchio antispastus, qui sex temporum, vt choriambus, est: quod in verbis, quoniam eius aetate nondum erant hae notae ad canendum accommodatae, sic Diuus Augustinus ostendit.

Quae canitis sub antris[signum] Quae canitis sub antris;

Cum breui silentio: cum ipsius autem additione sic,

Quae canitis sub antrisve Quae canitis sub antrisve.

Nam ex his si alterutrum non fiat, aut longa vltima amplius erit producenda, aut plausu omnino claudicabit. Vnde liquido constat, silentium vnius temporis vel sonum aut syllabam breuem addi oportere, quam cum addimus, nec longae vltimae vltra solitam productionem, neque vllum silentium in eis metri repetitione sensus desiderat. Veruntamen quamuis ad canenda huiusmodi metra, certissima fit hae Diui Augustini doctrina, multo tamen aptius esse videtur illud vnum tempus post choriambum silere, si dictio in eo terminetur, aut sonum vnius temporis interponi: vt faciunt Germani in hoc fine cuiusdam cantici, quod inferius apponemus [ClefC1,Sv,Svcd,Mv,Sv,MP,Mv,Sv,Sv on staff3] quo poterunt eadem verba cantari.

Quae canitis [signum] sub antris,

aut cum sono interposito sic [ClefC1,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] Quae canitisve sub antris,

Oportet igitur inconcusse firmiterque tenere, haec silentiorum spatia certa in metris esse: quare cum inueniemus aliquid deesse pedi, vt cum alijs legitime copulari valeat, considerare nos oportebit, vtrum dimenso atque annumerato silentio compensetur, sed inuestigandus est silentij modus, neque enim infinitus in metris esse debet, aliter nanque disciplina non constaret, neque vlla ipsius scientia posset haberi: iamque in hoc metro, vbi post choriambum bacchium esse comperimus, vnum tempus deesse, quo addito sex etiam tempora post choriambum sequerentur, facile id aures senserunt, et in repetitione metrorum tanti spatij silentium interponere coegerunt, quantum vnius temporis sonus, aut syllaba breuis occuparet, quod si post choriambum locetur spondaeus, duo nobis ad caput redeuntibus cum silentio tempora peragenda sunt, veluti hoc est [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,2LP,Sv,Sv,SP,Sv,Svcd,Svcd,Sv,2LP,Sv,Sv,SP on staff3] Quae canitis fontem- Quae canitis fontem-.

Nemo enim est, qui silendum esse non sentiat, vt cum ad caput redimus, plausus non claudicet: sed vt experiri queamus quanta silentij huius mensura sit, vnus sonus dichronus, aut vna syllaba longa adijcienda est, vt fiat.

[ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Sv on staff3] Quae canitis fontem vos. Quae canitis fontem vos.

Fit enim e spondaeo quatuor temporum pede molossus par temporibus choriambo, at si post choriambum iambus locetur; silenda sunt tria, vt in hoc patet.

[-291-] [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,2LP,Svcd,Sv on staff3] Quae canitis locos.

Quod vt exploretur addi possunt haec tria tempora, siue per alterum iambum, siue per trochaeum siue per tribrachum, hoc modo, cum altero iambo.

[ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv on staff3] Quae canitis locos bonos.

Et fiet pes dijambus; cum trochaeo.

[ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv,Mv on staff3] Quae canitis locos monte:

Et erit antispastus: cum tribracho

[ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Mv on staff3] Quae canitis locos nemore.

His enim additis, quoniam sine silentio aequalis et iucunda repetitio fit, et plausu adhibito tantum spatij haec tria singula tenere inueniuntur, quantum illud, in quo silebamus, manifestum est ibi trium temporum silentium esse debere. Potest etiam post choriambum vna syllaba longa aut duae breues constitui, vbi necesse erit quatuor silere tempora, nam etiam sic choriambus diuidi potest, vt simplo et duplo leuatio sibi positioque conueniant; huius metri exemplum illud est Horatij choriambo et pyrrhichio constans;

Edite regibus [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd on staff3] et ex choriambo et longa quod affert Augustinus

Quae canitis res [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] cui si addas quamlibet ex quinque quatuor temporum pedibus, implebis sex temporum pedem, vt nullo desiderato silentio repetatur; exempli gratia, addito spondaeo,

Quae canitis res pulchras [ClefC3,Sv,Mv,Svcd,Sv,Sv,Sv,Sv on staff3] cum dactylo [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv on staff3] Quae canitis res in bona:

cum amphibracho;

Quae canitis res bonumve; [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] cum anapaesto;

Quae canitis res teneras; [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv on staff3] qui duo pedes non possunt non rite copulari cum sit vterque choriambus: et denique cum proceleusmatico.

Quae canitis res modo bene [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Mv on staff3]

Quibus cognitis atque concessis satis apparere credo, neque minus vno tempore sileri posse, neque plus quatuor temporibus sileri oportere: nam ipsa haec est, de qua tam multa dicta sunt, moderata progressio: quandoquidem in omnibus pedibus nulla leuatio aut positio amplius, quam quatuor occupat tempora. Itaque cum aliquid canitur, aut pronuntiatur, quod habeat certum finem, et plus habeat quam vnum pedem, et naturali motu atque numerorum consideratione sensum aequabilitate quadam demulceat, iam metrum esse dicendum est: quamuis enim minus habeat, quam duos pedes, tamen quoniam excedit vnum, et silere cogit non sine mensura, sed quantum satis est implendis temporibus, quae alteri [-292-] debentur pedi, pro duobus pedibus auditus accipit, quod duorum pedum occupat tempora, donec ad caput redeatur, dum annumeratur sono etiam certum atque dimensum interualli silentium.

De longitudine metri et versus et de mirabili analogia, quae inter haec duo et inter ea cum pedibus et temporibus inuenitur. CAPVT III.

HAEC fere omnia, quae de temporum silentio dicta sunt, ex tertio Diui Augustini de Musica libro desumpsimus, et multa alia quae ad hoc nostrum institutum pertinere videbantur, desumere non verebimur: quando nemo alius Graecorum aut Latinorum hanc musicae partem ex professo melius tractauit: cuius sex de Musica libri ab eo iam matura aetate, mira et ingenij dexteritate et plena musicae facultatis scientia scripti sunt; sed propter disciplinae huius imperitiam, et ipsius rei nimis abstrusae difficultatem a paucis leguntur, et a paucioribus intelliguntur, quorum alij, quoniam bonarum artium imperiti sunt, eos negligunt: alij vero, quanquam alijs bonis artibus imbuti sunt, musicam tamen non attigerunt. Vnde illos ad poeticam pertinere putant, quia versuum ac metrorum exempla et non cantus, vt ispi arbitrantur, in eis adducta conspiciunt qui considerare deberent, in ipsa metrorum diuersitate diuersas cantus figurati species inueniri, neque ad eas significandas alijs figuris opus est, si metra, vt tunc fiebat, semper canerentur, neque ipsius aetate notulas aut figuras, quibus in cantu nunc vtimur, inuentas fuisse, quia tunc, vt diximus, eis opus non erat: sed postquam barbaries hanc musicae disciplinam, vt caeteras omnes inuasit, sex syllabas Guido Aretinus circa nostrae salutis annum millesimum et vigesimum ad canendum dicitur applicuisse: et postea quidam Ioannes de Muris cantor, vt dicunt, Parisiensis non minus, ingeniosus quam eruditus, cantus figuras ad diuersas in sonis moras dignoscendas excogitauit: sed illuc vnde digressi sumus reuertamur. Ex his ergo, quae dicta sunt, constat, metrum a duobus pedibus initium sumere, siue ipso sono pedis, siue ad implendum quod deest annumerato silentio, nunc autem, quoniam inuenimus vnde metrum esse incipiat, inuestigemus etiam quonam vsque procedat: quandoquidem quod finitum est, aliquem suae durationis certum ac determinatum finem habere debet, vltra quem progredi nequeat. In cuius inuestigatione oportebit, nos cum Diuo Augustino ad illam, de qua saepe diximus et saepe dicendum est, quaternariam progressionem respicere: et quando metrum a duobus pedibus incipit, ipsa ratio satis docet, vsque ad octo pedes id posse protendi: vt quemadmodum in pedibus a duobus temporibus ad octo longitudinem protrahi debere, satis validis rationibus ostensum est, sic etiam metri a duobus pedibus vsque ad octo longitudo protrahatur. Versus autem longitudo quanta esse debeat, hoc modo poterimus inuestigare, id enim nunc solum in versu necesse est considerare; quoniam illud commune cum metro habet, nam de reliquis, quae versus propria sunt, inferius conuenientior tractandi locus est constitutus. Versum igitur a doctis eum appellari traditum est, qui duobus membris certa ratione dimensis copulatisque constaret: et cum duobus membris, non duobus pedibus dictum sit, cumque nemo nesciat, versum non vnum pedem sed plures habere, necessum est membrum longius esse, quam pedem: nam si breuius sit, versum duobus pedibus minorem esse posse manifestum est. Pedi vero aequale esse non potest, quoniam idem erunt pes et membrum, et non plures quem duos pedes, vt non plura quam duo membra versum habere oportebit. Quocirca relinquitur omnino maius esse debere, at si aequalia duo membra sint, praeposterari versus poterit, vt prima pars sine discrimine vltima, et vltima prima fiat: quo ne accidat, satisque appareat, discernaturque in versu alius esse membrum, quo incipit, aliud quo desinit, recusare non possumus in aequalia membra esse oportere. Id ergo in pyrrhiochio [-293-] consideremus, in quo manifestum est ex his, quae diximus, membrum tribus temporibus minus esse non posse: quoniam id primum plus est quam pes. Versus igitur minimus, qui duobus membris constare debet, sex temporum est posset, nisi prohiberet illa praeposteratio, quam in versu omnino vitari diximus oportere. Septem etiam habere posset, quia possunt in tria et quatuor inaequalia partiri: sed cum ea tres pyrrhichios semissemque contineant, debebitur vnius temporis silentium, dum ad principium reditur, vt spatium vltimi pedis impleri, quo annumerato minimus versus puaciora, quam octo tempora deprehenditur habere non posse. Vt ergo minimus pes, qui etiam primus est, minus quam duo et maximus plura quam octo tempora habere non potest: ita minimus, qui primus est versus, nec pauciorum esse quam octo, nec maximus, quo ampliorem esse non oportet, plurium quam triginta duum esse debebit, si animum ad illam progressionem retulerimus, de qua toties tam multa dicta sunt. Atque inter pedem et versum haec mirabilis analogia reperitur, vt vbi maximus pes desinit, ibi minimus versus incipiat. Sed inter pedem et metrum, et versum multo mirabilior inuenitur: nam quoniam pes a duobus temporibus, metrum a quatuor, versus ab octo sumit initium; manifeste in his tribus omnes tres dimensiones inesse perspiciuntur, in pede linearis, in metro superficialis, in versu corporea: neque quaelibet, sed cubica, quae solidarum est optima; sicut in metro quadrata rectilinearum pulcherrima, vt tempus etiam, quod minimum est, et indiuisibile instar puncti haberi debeat. Metri vero longitudo minor quam versus esse non debet, licet metrum id, quod minimum est, minus quam minimus versus esse constiterit: metrum nanque a duobus pedibus, versus a quatuor, aut illud a duorum pedum spatio, hunc a quatuor annumerato silentio incipere demonstratum est. Metrum autem, vt quaternariam progressionem seruet, octo pedes non excedet, quos etiam versus, cum metrum sit, ratione ipsa postulante aequum est non excedere. Rursus cum versus non sit longior, quam triginta duum temporum, et metri sit eadem longitudo, quae et versus (hoc enim vno differt a versu, quod talem membrorum aut commatum coniunctionem, quales in versu praecipitur, non requirit, sed tantum, vt ille, certo fine clauditur) neque debeat longior esse, quam versus manifestum est, vt versum pedes octo, ita metrum triginta duo tempora excedere non oportere. Quam ob rem erit idem spatium temporis, et idem numerus pedum et metro, et versui communisque quidam terminus, vltra quem progredi vtrumque non debeat: quamuis metrum quadruplicatis pedibus, a quibus esse incipit, versus autem quadruplicatis temporibus, a quibus et ipse incipit esse, finiatur: vt crescendi scilicet modum, quaternaria illa ratione seruata, metrum cum versu in pedibus, versus cum metro in temporibus communicare voluisse deprehendantur. Non me latet tamen a Mario Victorino et alijs rei metricae scriptoribus numerum pedum in versu, qui heroicus non sit, ad decem et duodecim vsque pedes traditum esse, protendi posse: qui si erunt anapaesti, vel alij quinorum aut senorum temporum, absque dubio triginta duum temporum spatium excedent. Veruntamen quamuis vlterius, quam ad octo pedes versus ac metri longitudo protrahi nequeat, vt Diuus autumat Augustinus, fortasse non videbitur contra disciplinam, aut ipsius assertionem ad multo plura quam triginta et duo tempora posse protendi: nam si iuxta ipsum pes ad octo tempora, et metrum potest ad octo pedes vsque proferri, cur hi pedes quaternorum temporum erunt, ac non etiam quinorum et senorum, atque octonorum, vt octo bachijs, aut Creticis, et octo dijambis aut ditrochaeis, atque octo dispondeis constare possit? quod metrum erit sexaginta quatuor temporum, ita vt metrum aut versus maximus tot habeat tempora quot sunt pedes; sicut minimus tot tempora quot maximus pes, et fiet ex quadratura maximi pedis octo temporum, qui si longior videbitur quam vt sine vlla respirandi vice valeat enuntiari, non mirum id videri debebit ei, qui nouerit apud practicos si modus, et tempus, et prolatio, vt vocant, in canti perfecta sint, omnes figuras triplo se excedere, et semibreuem aequiualere tribus minimis, et breuem tribus semibreuibus, longam tribus breuibus, [-294-] maximam tribus longis, quod erit octaginta vniminimis, siue (vt rectius loquamur) temporibus, quae multo plura sunt, quam sexaginta quatuor. Quam vtique moram neminem puto sine interpollatione continuare posse. Quod etiam exemplis ostendi potest metrorum, quibus omnes nationes in saltationibus vtuntur; vt in illa, quam Pauanam Mediolanensem seu Passum et dimidium apud Italos diximus appellari, cuius cantum apponemus cum de metris dispondaicis agendum erit nobis.

Quod non vsque quaque verum sit in musica, vltimam syllabam in omni metri sine nihil referre longam aut breuem esse, et quod sit minimum metrum ex pyrrhichijs et quonam vsque procedat. CAPVT IIII.

VErum est etiam, quod ea, quae Diuus Augustinus membra vocat, ex quorum coniuncitione versum constare dicit, a Victorino et alijs rei metricae scriptoribus et membra et incisa diuersa ratione dicuntur, et colon et commata a Graecis vocari dicunt, quorum differentiam talem esse volunt, vt colum sit membrum, quod finitis constat pedibus, vt est illud apud Maronem

Hic currus fuit:

Comma vero quod pedem intersecat, vt illud:

Arma virumque cano.

Partes ergo versus, vt Victorinus ait, cum ex ea, qua coniunctus erat, parte dissoluitur, cola efficiunt; cum vero ea, qua coniunctus erat, parte abscinditur, particula, quae diuulsa ex eo est, comma dicitur: vt in illis versus soluatur, in his caedatur: sed haec apud bonos autores plerumque confunduntur: atque haec de membris et commatis, quoniam etiam metra sunt, vt inferius ostendemus, obiter dicta sint. Nunc ad metri considerationem cum eodem Augustino redeamus, propter cuius progressum ac longitudinem de versu nonnihil agere coacti sumus: et primo quaerit, vtrum in musica verum sit undequaque, quod poetae et eorum iudices Grammatici arbitrati sunt, qui nihil differre asserunt, in fine metri aut versus vltima syllaba longane an breuis locetur. Sed omissis breuitatis causa multis ingeniosis pariter ac doctis rationibus, quas ille in vtramque partem adducit, hoc tandem in musica obseruare nos praecipit propter eius synceritatem, quod poetae non obseruant in poesi propter canendi facilitatem, vt quoties necesse nobis est aliqua metra continuare, in quibus nihil debetur pedi, qudo silentio compensetur, eas ponamus vltimas syllabas, quas lex eiusdem numeri flagitat, ne cum aliqua vel aurium offensione, vel mensurae falsitate a fine ad initium redeamus: concedentes tamen illis, vt ita metra finiant, quasi deinceps nihil dicturi, atque ideo syllabam vltimam siue longam, seu breuem impune constituant. Nam in continuatione metrorum apertissime aurium iudicio conuincuntur, non vltimam syllabam ponere debere, nisi quae ipsius metri iure ac ratione ponenda est: vt si continuemus haec duo metra binorum pyrrhichiorum, in quibus nihil pedi debetur, propter quod silere cogamur.

Si aliquid es,

Age bene;

Male qui agit,

Nihil agit.

Suauiter quidem se insinuant, nisi vno in loco, vbi finis tertij cum initio quarti copulatur, non enim frustra sensu offenditur, cum omnium syllabarum nullo interposito silentio tempora singula expectat, et hanc eius expectationem defraudat concursus duarum consonantium. [-295-] T. et N. quae praecedentem vocalem longam esse cogunt, et in duo tempora extendunt, quod in cantu manifestius apparet, vt haec ostendunt exempla [ClefC1,Mv,Mv,Mv,Mv,Svcd,Mv,Mv,Mv,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] in quibus sonus dichronus tertij vltimus debita plausu mensura non finit, canentem procedere: sed propter illam vltimae syllabae indifferentiam, quam poetae licere dicimus, nemo criminatur hoc metrum, cum tamen id syncerae atque seuerae aures nullo etiam accusante condemnent: nam facile, velut curui et recti differentia elucebit, si loco illius.

Male qui agit nihil agit,

substituatur,

Male qui agit homo perit.

Quod non ita accidit, si aliquid pedi debetur, nam exempli gratia, si vnius temporis debeatur spatium, quod silendum sit, et loco breuis vltimae longa ponatur, vt nihil silere opus sit, nihil interesse prorsus apparebit, breuis ne vltima cum silentio an longa sine silentio proferatur: nam quod in illo ad silentium, in hoc ad syllabae productionem potest referri; quandoquidem eodem modo ibi breuis vltima, quo hic longa percutitur, et post tantundem interuallum ad caput reditur, sed ibi quiescitur, donec spatium pyrrhichij pedis, hic donec longae syllabae compleatur: atque ita in vtroque par mora est, qua interposita remeamus, vt ostendit horum metrorum continuatio;

Si aliqua [signum] bene vis bene fac [signum] animo [ClefC3,Mv,Mv,Svcd,MP,Svcd,Mv,Sv,Mv,Mv,Svcd,MP,Mv,Mv,Sv on staff3]

Quae satis numerose consonant auribus. Sed quoniam dubitare posset aliquis, vtrum haec metra censeri debeant, an vnus pes anapaestus, qui spatij tantundem occupat, recordari debemus illius, quod in rhythmo diximus plausu iudicandum esse, pyrrhichione an proceleusmatico pede rhythmus procederet. Eodem nanque modo in his discernendum est plausus iudicio, sitne vnus pes anapaestus, an metrum ex duobus pyrrhichijs, aut ex duorum spatio consistens: nam metrum bis percuti debet in primo et tertio sono, quia duo pedes sunt, vt singulis positio leuatioque contingant: pes vero semel percutitur in tertio sono dichrono, quoniam est anapaestus, vt positio et leuatio ex quatuor temporibus bina inter se aequa ratione sortiantur. Quod si percutitur semel, hoc ideo sit, quia omnia metra pedibus quatuor temporum et infra constituta non singulis, sed binis quibusque pedibus plauduntur, exceptis dactylicis et spondaicis, et tunc pes non percutitur sed metrum. Ex quibus etiam liquet, minimum omnium metrum quatuor esse temporum, et ex pyrrhichio cum semipede monochrono et vnius temporis silentio, vel dichrono sine silentio, aut duobus pyrrhichijs integris constare: quorum exempla haec ex Diuo Augustino sumi poterunt, quia huiusmodi metra pyrrhichiorum pedum propter breuium syllabarum plurium continuationem apud nullum poetam, quem equidem sciam, inueniuntur; trium breuium cum silentio

Animus [signum] agilis [ClefC3,Mv,Mv,Svcd,MP,2LP,Mv,Mv,Mv on staff3] .pyrrhichij et longae,

Mala mens satis est: [ClefC3,Mv,Mv,Sv,2LP,Mv,Mv,Sv on staff3] .duorum pyrrhichiorum,

Malus homo male perit, [ClefC3,Mv,Mv,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] Huius metri vsus plurimus est in tympanis et fistulis, et in vulgaribus quibusdam cantilenis ad saltandum aptissimis. Proximum huic tetrum continet sex tempora, et fit vel ex duobus pyrrhichijs et [-296-] semipede monochrono cum vnius temporis silentio, vel dichrono sine silentio, aut ex tribus integris; vt in his apparet exemplis.

Quid erit homo [signum], qui amat hominem [signum] [ClefC3,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Mv,MP,Mv,Mv,Svcd,Mv,Mv on staff3]

Si amat in eo, fragile quod est: [ClefC2,Svcd,Mv,Mv,Svcd,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv on staff3]

Ibi bonus amor, vbi bona domus: [ClefC2,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Mv on staff3]

Hoc metri genere vtuntur bellici tympanistae, dum pedites legionarij passibus ordinatis incedentes pompatice progrediuntur, quod his sonis imitari possumus [ClefC2,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv on staff3] quod vulgo verbis a sono factis dicunt, talabalaban. Hoc metrum sequitur aliud octo temporum, vel ex tribus pyrrhichijs et sono monochrono cum silentio, seu dichrono sine silentio, vel ex quatuor integris compositum; huiusmodi:

Hominis animula, [signum] volat vt auicula, [ClefC1,Mv,Mv,Mv,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,MP,Svcd,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3]

Silemus autem velut respiremus, vel vt alijs canentibus locum demus, vt sine offensione per quoslibet sonos progrediantur:

Animus hominis est mala bonave agitans: [ClefC1,Mv,Mv,Mv,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv on staff3]

Animus hominis agit vt habeat ea bona. [ClefC1,Mv,Mv,Mv,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Svcd,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3]

Ad quod metri genus et ad his similes modos illud canticum institutum est, quod Hispani, villanum, vocant, eo quod villani ac rustici homines ad hoc frequentius, quam ad aliud saltare soleant: est enim ob pyrrhichij celeritatem tripudijs aptissimum. Vtuntur etiam hoc metri genere Bergomates apud Italis, et in eo lepidissimas cantilenas vulgo cantitant. Ad horum exemplar possunt etiam exempla reperiri metrorum decem, et duodecim, et quatuordecim, et sexdecim temporum, vsque ad octo pedum metra, vt Diuus Augustinus fecti: sed nobis haec satis visa sunt, ad ostendendum exemplis id quod volumus: vt iam tandem has minutias euadamus: quamuis enim approbant aures naturali quadam dimensione quod sonant, magis tamen laboriosum quam vtile est, tot syllabas breues inquirere, quas in coniunctione verborum contextas inuenire difficilius, ni fallor, est, quam si longas eis admiscere liceat: in modulationibus autem quae sine verbis fieri solent, facillimum est quotquot voluerimus exempla reperire. accedit etiam ad hoc, quod vsque ad primum et minimum versum peruenimus, et quae deinceps sequuntur, iam non metra solum sed versus etiam poterunt censeri, de quibus suo loco disseremus. Erunt autem metra pyrrhichiaca iuxta nostram hanc traditionem, si ad octo pedes vsque protrahantur, in septem specierum differentijs, vt prima sit quatuor temporum, altera sex, et sic ordinatae vsque ad sexdecim in vnaquaque duobus superadditis, quae pyrrhichij quantitas est. Nos enim metrorum diuersitatem non ex diuerso sonorum, sed temporum numero, et ex pedum etiam diuersitate sumendam esse censemus, sed inter haec vsitatissimum est tetrametrum catalecticum quindecim sonorum et sexdecim temporum, cuius est ille cantus, quo Bergomates vtuntur in suis cantilenis, qui est huiusmodi.

[-297-] [ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Svcd,Mv,Mv,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Sv on staff3] bis repetitur sub huiusmodi verbis.

Bartolina Bartolina tu m'infraschi trop'il vis.

M'en promet' ala matin' et ala sera me desdis.

Cui respondere potest Latinum illud;

Perit abit aui pedis animula leporis.

De iambicis metris ac diuersis eorum speciebus. CAPVT V.

SEquuntur nunc iambica metra post pyrrhichiaca, vt post pyrrhichium iambus: quorum variae sunt species, et plurimus vsvs in musica et in poetica. Differunt tamen ea,quibus vtimur in musica, ab his, quibus vtuntur poetae, quoniam ad musicam propter eius synceritatem non admittuntur, nisi pura iambica, in quibus nullus alius pes iambo miscetur absque tribracho, qui temporibus illi par est: nam licet trochaeus et iambus paria tempora contineant, est tamen ei percussione contrarius. Quare, vt Terentianus ait:

Quid? non trochaeus temporum est aeque trium?

Est: sed trochaeo longa prior syllaba,

Breuis autem iambo, longa post: cui non potest

Longam trochaeus subdere, et breuem suam

Breui sequentis, qua fit hoc iambicum.

En cur iambo non trochaeus seruiat.

Qui metron ipse copulat trochaicum.

Nam cum iambicum per dipodiam canatur, si post iambum trochaeus locetur, incidet in antispasticum: quod tamen in fine trimetri atque aliorum fieri non prohibetur, vnde claudicare coguntur, vt in sequentibus apparebit. Poetae vero non hanc puritatem semper custodiunt, sed spondaeum, et quos ille creat pedes cum iambo admittunt, locis tamen imparibus. Quod Horatius factum fuisse putat, vt maiori cum grauitate et maiestate procederet, cum ait;

Primus ad extremum similis sibi non ita pridem

Spondaeos stabiles in iura paterna recepit,

Tardior vt paulo, grauiorque veniret ad aures.

At Terentianus affert aliam causam, sic enim inquit:

Nam mox poetae (ne nimis secans breuis

Et lex iambi verba pauca admitteret

Dum parua longam semper alterno gradu

Vrget, nec aptis exprimi verbis sinit

Sensus, aperte dissidente regula)

Spondaeon, et quos iste pes ex se creat,

Admiscuerunt, impari tamen loco.

Veruntamen cum poetarum carmina panguntur, spondaeus et reliqui quatuor temporum ad iambi reducuntur aequalitatem, vt aequali plausus quantitate procedat: quod in Hymnis [-298-] Ecclesiasticis quotidie fit in templis, et nos in his, quae afferemus exemplis, semper obseruabimus. Possunt etiam huius generis metra ad septem specierum differentias, vt pyrrhichiaca, reduci, quarum prima erit sex temporum; secunda nouem; tertia duodecim; atque ita deinceps tribus in vnaquaque superadditis vsque ad septimam, quae viginti et quatuor erit: sed vnaquaeque diuidetur in duas metrorum species, alteram cum silentio, alteram sine silentio. Erit autem metrum, in cuius repetitione siletur, catalecticum, quod est vna syllaba deficiens ab integro pede: acatalecticum vero, quod pleno pede terminatur, in cuius continuatione nihil siletur. Minimum ergo metrum in hoc genere sex tempora continet, fit autem ex iambo et sono monochrono cum silentio duorum temporum, quae debentur, vt secundus iambus expleatur, exempli gratia,

Beatus - amatus: [ClefC3,Svcd,Sv,Svcd,SP,Mv,Sv,Mv on staff3]

Alterum huius speciei, quod duobus iambis constat, sine silentio, et monometrum dicitur, quia per dipodiam vna percussione plauditur; qualia sunt haec

Beatus est Deum videns, [ClefC2,Svcd,Sv,Svcd,Sv,2LP,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3]

Veruntamen huiusmodi metrum apud poetas Latinos non facile reperitur, nisi sit illud comicum, Recedite et huic simile, facessite, et apud Hispanos, dexadme ya, et similia. Secundae speciei, quae nouem est temporum, catalecticum ex duobus iambis et sono monochrono cum duorum temporum silentio ad tertium pedem implendum, quod penthemimeris iambica dicitur, eo quod post duos pedes dissyllabos semipes restet, vt [ClefC2,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,SP,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv on staff3] Beatus ille - fatis beatus.

Acatalecticum sine silentio, quale est illud Latinum, quod Seruius affert.

Deae meum decus: [ClefC3,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv on staff3] Ad huius metri genus institutus est cantus illius Hymni, qui canitur in corporis dominici festiuitate.

Sacris solennijs:

Vt in his sonis conspicari licet [ClefC3,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv on staff3] dixi autem cantum et non Hymnum ipsum, Hymnus nanque non ex iambici generis metris est, sed ex choriambicis. Est enim dicolos tetrastrophos ex tribus asclepiadaeis et glyconico constans, factus ad exemplar illius Hymni, qui incipit.

Sanctorum meritis, et caetera.

Quales sunt multae odae apud Horatium: quamuis hic orthometros, ille cacometros inueniatur, qui vt cani possit eo metri genere, quo factus est, mutandae sunt in cantu figurae: sed quo pacto id fieri debeat, inferius, cum de choriambicis agemus, dicetur: huius metri frequentissimus vsus est in vulgaribus cantilenis et saltationibus: ex Hispanis vna est.

Milagro no hazeys,

Dama si me prendeys.

Quod ostendit eius cantus vsitatissimus, qui est huiusmodi: [ClefC2,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,MP,SP,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] in quo aduertendum est Hispanos et Italos in similium metrorum continuatione, a fine vnius ad initium alterius plerumque pedem integrum silere, vt vtrumque metrum in positionem manus desinat, quod silentium non necessarium, sed voluntarium est, vt in exemplo, quod modo posuiums, ostensum est. Tertia differentiae duodecim temporum prior species dimetrum catalecticum dicitur ex tribus iambis et sono monochrono: nam in his catalecticis hoc iure tenendum esse puto, siue sit longa seu breuis [-299-] apud poetas vltima syllaba, semper eam in musica breuem esse debere, quia principium est iambi, qui semper a breui incipit, vt soni dichroni, qui deest, duo tempora ad spatium pedis explendum, in repetitione silentio compensentur, qualia sunt illa Prudentij.

Ades pater supreme, Quem nemo vidit vnquam.

Et dicitur hoc metrum anacreontion, quia reperiuntur apud Anacreontem eius generis metra laepidissima quam plurima, cuius hic cantus potest effingi.

[ClefC3,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,SP,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] Ad quem modum cani possunt haec Petronij.

Anus reconta vino - Trementibus labellis.

Aduertendum est etiam in vulgaribus cantilenis penultimam syllabam in huiusmodi metris claudis, vt vocant, non duorum temporum, vt apud Latinos et Graecos, sed trium fieri et vltimam duorum, ne silere quidpiam et claudicare cogantur: ad hunc modum

[Salinas, De musica, 299] [SALMUS6 01GF]

ad quem canuntur haec duo Hispana, quae sequuntur duo praecedentis metri.

Milagro bien seria, Si vos senora mia

Nec longam trium temporum apud Latinos, saltim in fine poni posse negat Quintilianus. Quod non abhorret ab ijs, quae superius ex Victorino posuimus, et quae postea subiungit: nam de musicis loquens, afferunt, inquit, exempla, quae in metricis pedibus secum faciant, afferentes accessione consonantium momenta temporum crescere, tanquam, Thersandrus, constat duabus positione longis et breui vltima, qui fit pes Palimbacchius, huius primam positione longam correpta .e. litera esse manifestum est, quam si produxeris, vt interdum etiam metrici faciunt, vt pro e.[eta]. Graeca litera audiatur, quae semper natura longa est, fit vt etiam accedentibus duabus consonantibus longior prolixiorque videatur. Quippe cum trium temporum spacio aucta sit, quae duum fuerat, cum esset per e. correptam nomen elatum. Altera species est dimetrum acatalecticum celebre illud archilochium a iambico poeta Archilocho connominatum, constans pedibus simplicibus quatuor, seu duabus dipodijs integris, qualia sunt apud Graecos anacreontia multa, et multi Hymni, Ecclesiastici, vt illi Ambrosiani.

Iam lucis orto sydere.

Nunc sancte nobis spiritus.

Atque alij: quae metra, quoniam quotidie canuntur in templis, omnibus debent esse notissima, sed ex multis eorum cantibus hic vnum duntaxat apponemus.

[ClefC3,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,2LP,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv on staff3] Quartae differentiae prior species est dimetrum hypercatalecticum, quod vna syllaba praecedens superat, alcaicum ab Alcaeo poeta vocatum, quale est apud Horatium.

Syluae laborantes geluque.

Et similia, de quibus postea disserendum est. Nunc ad musicam exemplis, quae Diuus ponit Augustinus contenti erimus propter eorum puritatem, quia iambis omnibus constant: quamuis secundum mendose legitur, quod sic emendari poterit.

Volens bonum diem videre, Bene ipse viuat et videbit.

In quibus repetendis, vt in catalecticis duo tempora silenda sunt, quod hic cantus ostendit [ClefC2,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,SP,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv on staff3] quod silentium saepe voce rumpitur tam in fine quam in medio per has interiectiones, ha, he, et huiusmodi. Altera est aliud metrum acatalecticum, alcmanium ab Alcmane poeta itidem lyrico appellatum, [-300-] sono dichrono praecedens superans, ex quinque iambis integris, qualia sunt Graeca multa apud Aristophanem, et illud Latinum quod Seruius affert;

Spernis decorae virginis thorum;

Et Hispanum hoc.

Conuiene mal dormir por bien velar.

[ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,MP,SP,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv, Svcd,Sv,Svcd,Sv on staff3] Verba haec erunt ex Diuo Augustino

Bonum videre qui cupit diem, Bonus sit, hic videbit et Deum.

Siletur autem in horum repetitione pes integer, vt in reliquis pedum imparium, vt positione manus finiatur, quem finem iambici natura postulare videtur. Reperiuntur apud Hispanos in hoc metri genere multae cantilenae, sed cum epodo ferme omnes metri trium pedum et silentio etiam in medio trium temporum, qualis est illa vulgatissima.

Mongica en religion me quiero entrar,

Pro no mal maridar.

Ad eosdem modos sic [ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,MP,SP,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Latina haec esse poterunt

Bonum videre qui cupit diem [signa] videbit et Deum.

Est autem epodus metrum maiori subditum eius sensum claudens, de quo latius in versuum tractatione disseretur. Quintae differentiae prior species est trimetrum catalceticum, quod Hipponactaeum ab Hipponacte iambico poeta dicitur, pedibus constans simplicibus quinque et sono monochrono, siue sit apud poetas syllaba longa, seu breuis, vt dictum est, quale est illud Horatij.

Vocatus atque non vocatus audit;

Vltimum illius odae, quae incipit.

Non ebur nec aureum.

In cantu exemplum duorum cum silentio tale est.

[ClefC3,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,SP,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv, Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] cui possunt accommodari duo metra Horatiana ex eadem ode ablato ex medio; Pauperem laboribus, vt sic possint continuari.

Genus coercet hic leuare functum,

Vocatus atque non vocatus audit;

Quoniam apud Augustinum deest huius metri exemplum librariorum (vt reor) imperitia: huic metri generi respondent vulgaria tam Hispanica quam Italica hendecasyllaba, vt ostendunt multi cantus, quibus in his pangendis vtuntur apud Italos vulgo Longobardi, Romani, et Siculi. Videtur etiam hoc aperte confirmare Dantes Aligierius inter Hetruscos poetas maximi nomini, cum in vltimi cantuum, quos de inferis composuit, initio, sic ait:

Vexilla regis prodeunt inferni.

Verso di noi, pero dinanzi mira,

Disse'l maestro mio, se tu'l discerni.

Ex quibus metris primum est Latinum, duo quae sequuntur Hetrusca, quae necesse est paria et eiusdem esse generis. Latinum autem manifestum est quinque pedibus constare iambis paribus in locis, et spondaeis in disparibus, vt poetis mos est, et syllaba; nam

[-301-] Vexilla regis prodeunt.

Dimetrum est acatalecticum, principium Hymni notissimi, cui addidit, inferni, vt aequaret illud ijs, quae sequebantur. Non tamen inficiamur ad alia metrorum genera posse cantari, variatis cantuum figuris in vulgaribus ob vocalium communitatem, vt inferius ostendemus. Posterior huius differentiae species est trimetrum acatalecticum omnium notissimum, quod ipsum quoque archilochium eadem ratione, qua supra dimetrum, appellatur; constat dipodijs tribus integris et pedibus simplicibus sex, vnde et versus senarios dicitur, tale est illud Horatij.

Beatus ille, qui procul negotijs.

Huius exemplum in cantu erit idem, quod et superioris adiecto sono dichrono, qui spacium sexti pedis expleat, hoc modo [ClefC3,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,2LP,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv, Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3]

Cui accommodabimus duos prudentij senarios ex Diui Romani vita, quia deest vnus apud Augustinum

Largire comptum carmen infantissimo,

Fac vt tuarum mira laudum concinnam.

Cui respondent ex vulgaribus hi versus, qui ab Italis Sdruzuli, hoc est, lubrici vicantur, vt ostendunt hi duo, qui sunt vltimi ex Arcadia Iacobi Sanazari.

Deh, pensa preg' al bel viuer preterito,

Sen'el passar de leth'amor non perdesi.

Trimetrum autem dicitur quia ter feritur, cuius causam Horatius tribuit pedis celeritati, ne crebrior, quam decet carminis maiestatem, esset in plausu percussio, sic enim ait,

Syllaba longa breui subiecta vocatur iambus.

Pes citus, vnde etiam trimetris accrescere iussit,

Nomen iambaeis cum senos redderet ictus.

Quod contra fit a nostri temporis practicis, qui omnem plausu differentiam vnius tantum spacio semibreuis includunt, et binarij ac ternarij seueram in cantu grauitatem reliquerunt. Terentianus autem aliam affert causam, id nanque factum esse dicit propter spondaeos, qui locis imparibus collocantur, ne si plauderentur singuli, plausus inaequaliter procederet. Si enim aequalitas seruaretur in plausu, saepe necesse fuisset in hexametrum incidere: quare paribus in locis, in quibus iambos ponere necesse est, plaudi solum oportet. Sed Horatiana magis secundum musicos est sententia, qui pedes temporibus imparet in hoc genere non admittunt. Est et aliud trimetrum etiam acatalecticum, quod choliambicum siue scazon, hoc est, claudicans appellatur Hipponactis, vt nonnulli volunt, vt alij Ananiae cuiusdam inuentum: differt autem ab archilochio superiore, quod illud, vt acatalectica caetera iambica vltimam dipodiam in iambum terminat: hoc autem choliambum in trochaeum, qui cogit illud claudicare, et non silere, vt alia quae in breuem desinunt, qualia sunt Persiana illa mutatis quibusdam vt puriora sint.

Sequax honoris ipse semipaganus,

Ad alta templa carmen affero nostrum.

Quae cani possunt vt in vulgaribus cantilenis, quas, bueltas, vocant: ad hunc modum.

[ClefC3,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv,Mv,2LP,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv, Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv,Mv on staff3] ad quos modos ac numeros canitur saepe ab Hispanis hoc metrum bis repetitum;

Digades la casada cuerpo garrido.

[-302-] Sed obseruandum est hic vulgo sonum dichronum quinti iambi, et primum trochaei trichronos fieri, et vltimum, qui monochronus erat, dichronum, vt tribus temporibus additis septem pedum metrum efficiatur: ne cogantur in plausu claudicare, et deinde plerumque spatium pedis integri silere, hoc modo [ClefC3,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,pt,Sv,pt,Sv,MP,SP,Mv,Sv,Mv,Sv, Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,pt,Sv,pt,Sv on staff3] quod, vt diximus, non hic solum sed multis alijs in canticis, vt in manus desinant positionem, vulgares homines facere consueuerunt. Sed Latini et Graeci, qui maxima doctrina atque arte pollebant, propter syllabarum fixam in dictionibus quantitatem plausus claudicationem artificiose in metra ac cantum introduxerunt. Conuenit autem iambici metri genus insectationibus potissimum, quoniam quae in longas desinunt acriora sunt, vt Fabius ait, et quae in breues leniora: quare multus eius vsus apud Martialem est. Sextae differentiae prior species est trimetrum hypercatalecticum, superat enim acatalecti cum sono monochrono: huius exemplum Graecum effingit Hephestio, quod sic Latine reddi potest.

Pater Lycambe quale verbum protulisti.

Sed purius est hoc Diui Augustini

Malus bonum fores requirit hinc egenus.

Quod sic cani potest [ClefC2,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv on staff3] ad cuius repetitionem duo tempora silere oportet, quae septimo pedi desunt implendo, vt in caeteris hypercatalecticis. Posterior huius differentiae species est metrum septem pedibus simplicibus constans, quale Seruius affert ex antiquo nescio quo poeta.

Marcent lucernae, sol propinquat non tamen vacas.

Et illud Augustini.

Malus bonum foris requirit hinc egenus est.

in sonis [ClefC2,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] ad hoc metri genus videtur institutus cantus huius cantilenae vulgatissimae cum epodo dimetri acatalectici.

Meteros quiero monja hija mia de mi coracon,

Que non quiero yo ser monja non.

[ClefC3,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Sv,2LP, Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] In qua notandum est sextum pedem septenarij et secundum dimetri sequentis tribrachos esse, quod legi iambicorum non repugnat. Animaduertendum est etiam, in repetitione horum septenariorum sine epodorum admixtione spatium pedis integri silere oportere, vt in caeteris imparium pedum dictum est: quod contra fit in eorum continuatione, quae pedibus paribus constant: nam cum per dipodiam plaudantur, et dipodiae sint integrae in quamcunque terminentur, necesse est in positionem manus desinere. Restat vltima differentia temporum quatuor et viginti, cuius prior species est tetrametrum catalecticum anacreontion appellatum, constans septem pedibus simplicibus, et sono temporis vnius cum duorum silentio in repetitione; tale videtur esse, quod Seruius adducit.

Portum petens auram relaxa vela solue malo

Sed purius Diuus Augustinus.

Malus foris bonum requirit, hinc egens miser fit;

Cuius talis cantus esse potest.

[-303-] [ClefC2,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,SP on staff3] Qui volet repetat. Ruffinus in libro de comicis metris hoc metrum Hipponactaeum appellat, sic enim ait:

Creticon Archilochus trimetro superaddidit ingens;

Amphibrachum trimetro Hipponax supponit iambo.

Ex quibus versibus etiam illud apparet, fuisse alterum huius speciei metrum, cuius vltima dipodia increticum desineret, vt si pro, Solue malo, substituas, Soluens manu; cuius plausus difficilis est propter trochaeum, qui sextum iambum sequitur, nisi iambi longam producas, vt sit trium temporum, quod in vulgaribus fieri consueuit. Est autem hoc priori longius vno tempore, quo creticus superat amphibrachum, vt apparebit in metro Diui Augustini si pro, Miser fit; ponas, Est amans; nam erit finis, Egens est amans; plaudi tamen poterit in secundo tempore vltimae longae percussum, quod non erit ita difficile, si cretici loco ponatur paeon primus, Est animus. fiet autem illi aequale, si pro cretico dactylum locemus, et pro miser fit, fit miser, statuamus, et tunc percussio fiet in silentio. Vltimae differentiae posterior species est tetrametrum acatalecticum, iuxta Diuum Augustinum vltimum et maximum, est enim octo pedum, vnde octonarium et quadratum dicitur, quod vt superius a Seruio Aristophanium nominatur: quale fingitur a Diuo Augustino.

Malus foris bonum requirit hinc miser fit indigens;

[ClefC2,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] Quanquam illic, vt alia multa, deprauatum est librariorum negligentia; quale est etiam illud, quod a Seruio citatur.

Ludos amat puella nobiles, pudicos et leues:

Appellatur etiam hoc metrum boiscum a Boisco, vt opinor, inuentore, cuius et Ruffinus de metris comicis meminit hoc versu.

Tetrametrum fertur primus posuisse Boiscus.

Ad huius metri numeros institutae sunt plurimae saltationum species, quas Itali Galliardas vocant, qualis est illa, quae vulgo, Desmontaua del cauallo nominatur. Cuius hic est cantus [ClefC2,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv, Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv on staff3] ad quos modos possunt hi duo versus octonarij cantari.

Adest celer faselus ille, quem videtis hospites.

Beatus ille qui procul negotijs remotus est.

Reperiuntur etiam et sub hac specie scazontes versus, quales supra senarios fieri diximus, cuiusmodi est.

Amor puellae triste pectus improbus fatigabat.

Alij scriptores vsque ad pentametrum, quod est decem pedum, progrediuntur: sed nos vltra octo pedum metra procedere noluimus, quoniam ea, quae ab illis citantur, ex comoedijs desumpta sunt, et ita permistione pedum impura, vt magis locutioni quam cantui posse videantur aptari. Inter iambica vero metra notissima et celeberrima sunt dimetra et trimetra et tetrametra acatalectica. Atque haec de iambicis metris dixisse, quantum ad musicam attinet institutionem, satis sit. Nunc metra trochaica, quae saltationibus et canticis semper aptissima visa sunt, explicare tentemus.

De varijs trochaicorum metrorum speciebus, et ante omnia de epiplocis, per quas alia ex alijs metra nascuntur. CAPVT VI.

[-304-] DIcamus nunc de metris trochaicis, quorum tot atque eaedem prope reperiuntur species, quot iambicorum. Quae etiam apud poetas pura et mista inuenire licet, pura sunt, quae solis trochaeis constant, aut tribrachis eorum loco propter eundem temporum numerum, et similem plausus percussionem: mista vero admittunt etiam paribus in locis omnes quatuor temporum pedes, velut iambica in imparibus. Verum musica pura tantum amat, et quae impura sunt, apud poetas, debent a musicis vt pura cantari. Est quoque magna quaedam affinitas inter iambicum et trochaicum metrum, eadem enim vtriusque progenies est; nam iambus nihil est aliud, quam torchaeus inuersus, et trochaeus inuersus itidem iambus, vt superius ostensum est. Vnde si iambico puro sonum dichronum praeponas, efficies trochaicum: si rursus eundem adimas trochaico, reddes iambicum: vt huic metro iambico.

Celer phaselus ille;

Praeposita syllaba, Est, fiet hoc trochaicum.

Est celer phaselus ille,

Et dempta syllaba, Est, reddit ad iambicum, quod etiam apparet in cantu, nam iambicum est hoc [ClefC2,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv on staff3] trochaicum [ClefC2,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv on staff3] et rursum omne trochaicum purum, id est ex se compositum, accepta in principio breui syllaba iambicum metrum reddet, vt si dicas.

Adest celer phaselus ille [ClefC2,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv on staff3] Idem et translatione, syllabarum cum initiales ad finem vel finales ad initium metri transferuntur, efficitur, vt,

Deum videns beatus est,

iambicum: Est Deum videns beatus,

Trochaicum: in cantu sic [ClefC2,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] iambicum: [ClefC2,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv on staff3] trochaicum.

Eodemque pacto se habent et dactylicum cum anapaestico: et duo ionica inter se, vt suis locis apparebit. Quare et hoc loco illud quoque notandum videtur, has metrorum affinitates et mutuas transitiones a Graecis epiplocas appellari, hoc est, vt verbum verbo reddamus implicationes, vel, vt Victorinus elegantius vertit, amplexiones, eo quod ex implicatione hac mutua; alia atque alia metrorum genera nascuntur. Ponuntur autem a Graecis tres epiplocae, prima trisemos, quoniam fit in duobus metris iambico et trochaico pedum trium temporum: disemos enim esse non potest, quia nullum est metrum ex pedibus duorum temporum compositum, nisi pyrrhichiacum. Disemus autem idem est, quod dichronus, alterum enim [apo tou semiou], quod est signum, alterum [apo tou chronou] hoc est a tempore nominatur, et signum et tempus in rhythmica idem esse superius ostensum est. Epiplocae vero reperiri non possunt nisi inter pedes, qui sunt isochroni simul et isosyllabi: quare non reperiuntur inter pyrrhichium et spondaeum, quamuis vterque sit dissyllabus, neque inter iambum et tribrachum, licet vterque sit trium temporum: neque fiunt ex his pedibus, quorum omnes syllabae breues, aut omnes longae sunt, siquidem inuersi non variantur, sed ijdem manent. Altera tetrasemos, quae fit in duobus metris dactylico et anapaestico ex pedibus quatuor temporum compositis, exempli gratia.

Terribilem tuba,

dactylicum. Tuba terribilem.

anapaesticum. tertia exasemos, quae fit in quatuor metris pedum sex temporum choriambico et antispasto, vt.

[-305-] Vare sacra vite prius,

choriambicum. Prius vite sacra Vare;

Antispasticum. ex duobus Ionicis hoc modo.

Neque dulci mala vino.

Ionicum a minori.

Dulcineque vino mala;

Ionicum a maiori. Quibus nos adiunximus quartam pentasemon, quae fit inter pedes quinque temporum, cuius exempla, cum de pedibus ageremus et de rhythmis ex pedibus quinque temporum compositus, a nobis posita sunt, et inferius, cum de metris eorum agemus, apponentur. Haec de epiplocis obiter ac breuiter dicta sint: qui plura de his scire volet, ex Victorino et Hephestione petat: nos ad varias trochaicorum metrorum species redeamus, quorum septem etiam sunt differentiae, et totidem temporum quot iambicorum, et quaelibet duas etiam habet species. Primae igitur, quae sex est temporum, primum metrum est, quod constat ex trochaeo et sono dichrono, in hoc discrepans a primo iambico, quod constare dictum est ex iambo et sono monochrono, qui est alterius iambi principium, hoc autem trochaeo et sono dichrono alterius trochaei principio, et in repetitione tempus vnicum siletur, quod implendo secundo pedi debetur: vt apparet in his duobus Diui Augustini

Optimi non egent, [ClefC3,Sv,Mv,Sv,MP,Sv,Mv,Sv on staff3] Discernitur autem metrum trochaicum a cretico pede plausus percussione, vt metrum pyrrhichiacum ab anapaesto pede discerni dictum est. Inueniuntur apud Hispanos metra his similia, vt sunt illa in copulis, vt vocant, Georgij Manrici, sin pesar, sin errar. Secundum huius differentiae est monometron acatalecticum constans vna dipodia, seu duobus pedibus simplicibus, quale est illud Euripidis, quod Gaius Caesar fertur dixisse Bruto, dum occideretur [kai su teknon]; sed nos afferemus pro exemplo duo ex Diuo Augustino.

Veritate Non egetur; [ClefC3,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv on staff3] Qualia multa reperiuntur apud Hispanos, vt in eisdem copulis

Contemplando, Tan callando.

Secundae differentiae nouem temporum primum est monometrum hypercatalecticum superans praecedens sono dichrono, vt vnum tempus in repetitione sileatur, quale est illud quod Seruius affert autor optimus: sed ad exemplum in cantu sufficiunt duo Diui Augustini

Veritas sat est, [signum] Semper haec manet.

Quibus potest applicari cantus cuiusdam Gallicae cantionis ad eiusdem metri genus institutus. [ClefC2,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,MP,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv on staff3] Diste qu'aues vous faij mal aux genoux;

Quam Hispane sic imitari possumus.

Que auedes que [signum] mal de amores he

Vocatur autem hoc metrum a Graecis Grammaticis pancratium. Secundum est admodum celebre constans vna dipodia, et dimidia seu tribus pedibus simplicibus, quod Ithyphallicum ab obscoenis phallorum imagunculis, puto, quas in Dionysijs cum cantu circumferebant: quale est illud quod metrici scriptores afferunt.

Bacche Bacche Bacche;

Simile huic Italo.

Dali dali dali:

In quo metri genere multi cantus apud Hispanos instituti reperiuntur, qualia sunt haec [-306-] [ClefG2,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv, Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff4]

Penso el mal villano

Que yo que dormia

Tomo espada en mano,

Fuesse andar por villa.

Quo metri genere constare videtur Hymnus ille licet cacometer.

Aue maris stella Dei mater alma.

Ad hunc enim cantum aut huic similem in Ecclesijs quibusdam cathedralibus pangi solet diebus inter octauas festiuitatum Deiparae virginis: et illud etiam.

[ClefF2,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Sv, Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff4]

Yo me yua mi madre

A villa reale,

Errara yo el camino

En fuerte lugare.

Multi etiam versus Graeci et Latini hoc metro clauduntur, vt tetrametrum dactylicum apud Horatium.

Soluitur acris hyems grata vice veris et fauoni.

Et sequens cum penthemimeri iambica.

Trahuntque siccas machinae carinas.

Vt eodem metri genere vterque versus claudatur.

Veris et fauoni. Machinae carinas.

De quorum atque aliorum compositione latius in versuum tractatione dicemus. Tertiae differentiae duodecim temporum primum cum vnius temporis silentio est dimetrum catalecticum, quod Euripidaeum vocant, constat tribus pedibus simplicibus et sono dichrono, quale est illud Horatianum.

Non ebur neque aureum:

Et duo illa beati Augustini.

Mundus iste quem vides A Deo creatus est:

In quo metri genere inter alias instituta est illa vulgaris cantio.

Si le mato madre a Iuan

Si le mato matar me han.

Quoniam vtrique potest eius cantus applicari, qui talis est.

[ClefC2,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,MP,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv on staff3] Quae tamen spondaica fieri potest sonis monochronis in dichronos mutatis, quod propter syllabarum communitatem in dictionibus Hispanis nihil obstat, quo minus in syllabis vt in sonis fieri possit: vnde apud Hispanos et Italos eaedem cantilenae diuersis metrorum generibus syllabarum variata quantitate panguntur. Secundum est dimetrum acatalecticum, quod integris duabus dipodijs constat, vt est.

Pange lingua gloriosi;

Et multa alia apud antiquos scriptores; vocatur autem alcmanium a Grammaticis, ponitur eius exemplum in duobus metris ab Augustino tale, quanquam in omnibus codicibus, quod habere potui, secundum mendose legitur, sic enim habebant.

A Deo creata cuncta quae gigni videmus;

Cuius loco substitui potest.

Quae videmus hoc in orbe,

[-307-] Cantus eorum hic esse potest: [ClefC2,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] quo metri genere pangi possunt omnes illae Hispanae copulae, sic enim vocantur, quae dicuntur artis regiae, octo syllabarum, omnium vsitatissimae narrandis historijs, et fabulis aptissimae qualis est illa.

Canta tu Christiana Musa;

Et in historijs,

A cauallo va Bernardo.

Sed quamuis haec dimetra trochaica constent duobus ditrochaeis, aut tribrachis pro trochaeis admistris: asserit tamen Marius Victorinus, posse poni nonnunquam pro duobus pedibus senorum temporum alterum septem, et alterum quinque, vel contra: vt numerus duodenarius, si non in duo aequa, saltem ei, quae in duo fit aequa, diuisione proxima diuidatur: et huiusmodi metra vocari a Graecis [anaklomena] Latine vero refracta dici. Veruntamen ille solummodo hoc ostendit in Galliambis, in quibus id etiam nos inferius ostendemus. Nunc de duobus trochaeis exempla proferamus, quae passim in his saltationibus, quas Gallardas vocant, occurrunt: in quibus pro duobus ditrochaeis saepe Epitritus secundus, aut alius septenorum temporum cum Antibachio, vel alio quinorum, qui illis aequiualeant, positi reperiuntur: aequiualent enim haec duo.

Pedibus est terenda terra,

Pedibus est nunc pulsanda.

In quorum altero prior pes, Pedibus est te, est Egemoscolius: posterior, Renda terra, Ditrochaeus, vterque senorum temporum: in altero prior pes, Pedibus est nunc, est Epitritus secundus septem temporum, posterior, Pulsanda, Antibacchius quinque. Quod, vt melius pronuntiari possit, subiunximus illis teritum dimetrum catalecticum sine silentio continuandum: vt ostendit eorum cantus, qui est huiusmodi [ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,2LP,Mv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Sv,Mv, 2LP,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Pedibus est terenda terra.

Pedibus est nunc pulsanda.

Pedibus est terenda ter.

Sed nos dicimus, id conuenientius fieri, si vltima longa Epitriti diuidatur in duo tempora, et alterum priori pedi relinquatur, et alterum a capite posteriori adijciatur: vt vtrumque senorum temporum sit. Et tunc percussio fiet in secundo longae tempore, vbi secundus pes incipit: quod apud practicos frequentissimum est, et Diuus Augustinus id in pedibus senorum temporum fieri non docuit: aliter nanque si fiat, quod Victorinus ingeniose docet, plausus mensura non poterit non claudicare. Quartae differentiae quindecim temporum primum est dimetrum hypercatalecticum, quod et bacchilidaeum a bacchilide, qui et ipse inter nouem Lyricos vnus fuit, appellatur: constat duabus dipodijs et syllaba, cuiusmodi purum tale ponit Seruius.

Floribus corona texitur: [ClefC2,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] Cui tale simile potest Hispanum esse.

Dama si quereys amor, amad.

Et his in hoc metri genere exemplis poterimus esse contenti. Secundum trimetrum brachicatalecticum, quod et sapphicum dicitur, constat pedibus simplicibus quinque, tale fuerit.

Iuppiter rex et pater deorum.

Et quae pura ponit Diuus Augustinus.

[-308-] Veritate cuncta facta cerno, Veritas manet mouentur ista

Horum cantus erunt, qui et superiorum addito sono monochrono. Quintae differentiae temporum decem et octo primum est trimetrum catalecticum constans duabus dipodijs et dimidia et sono dichrono, dicitur etiam Archilochium, vt illud, quod affert Seruius.

Nox amoris et quietis conscia;

Et duo pura ex Diuo Augustino.

Veritate facta cernis omnia, Veritas manet mouentur omnia.

Huius metri est Hispana illa.

Caminad sonora si quereys caminar,

Pues los Gallos cantan cerca esta el lugar.

Vt ostendit eius cantus. [ClefF2,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,MP,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv, Mv,Sv,Mv,Sv on staff3]

Qui cantus etiam quadrabit metris supra positis et similibus. Vocatur hoc metrum iambicum acephalum, nam si primam senarij iambici tollas, fit trimetrum hoc, vt in hoc Horatiano.

Quod si pudica mulier in partem iuuet.

Nam ablato, Quod, restabit.

Si pudica mulier in partem iuuet:

Cui si adiungas.

Horna dulci vina promens dolio.

Poterunt vt Hispana cantari. Secundum est trimetrum acatalecticum, quod et Sotadicum Seruius appellat, constans tribus dipodijs intergris, vt illa Augustini.

Veritate facta cernis ista cuncta, Veritas tamen manet mouentur ista,

[ClefC3,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd, Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] Videtur autem Sotadicum appellari propter affinitatem, quam habet cum sotadaeo ionico: nam si pro ionico pede a maiori trochaicam dipodiam ponas, id, quod metro illi familiare est, fit trochaicum eiusdem quantiatis, vt in hoc ionico.

Palmam cape vicisti amor immerentem:

Muta duos ionicos in duas trochaicas dipodias, et fiet trochaicum hoc.

Palmam amor cape, euge, vincis immerentem.

Sextae differentiae viginti vnius temporum primum est trimetrum hypercatalecticum, quod sapphicum vocatur, constat tribus dipodijs et syllaba longa, tale est Latinum illud, quod citat Seruius.

Splendet aurum, gemma fulget, sed placet forma.

In quo ob licentiam poeticam omnes impares, quos viciare non licet sunt trochaei: pares vero spondaei, quanquam inter scazonta numerari posse crediderim, cuius rectum erit, si ponatur in fine, Forma sed placet. Sed puriora sunt et aptiora musicae, quae ponit Augustinus.

Veritate facta cuncta cernis optime, Veritas manet mouentur haec, sed ordine.

[ClefC2,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,MP,SP,MP,Sv,Mv, Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Admonitum autem lectorem volumus, in omnibus hypercatalecticis praeter silentium vnici temporis necessarium, pedem etiam integrum voluntarium sileri posse: vt quemadmodum prima dipodia coepit a manus positione, ita et vltima in eandem desinat; vt ostenditur in vulgaribus, quas Lusitani, Follias, vocant, ad hoc metri genus et ad hunc canendi modum institutis, qualis est illa.

[-309-] No me digays madre mal del padre fray Anton,

Que es mi enamorado y yo tengole en deuocion.

Cuius cantus [ClefC2,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,MP,SP,MP,Sv,Svcd,Sv, Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] vsitatus est. Tametsi fere omnes pro trochaeis tribrachis vtuntur. Secundum est tetrametrum brachi catalecticum, quod itidem sotadicum vocatur, vt superius trimetrum, eadem, vt opinor, ratione, constat pedibus simplicibus septem, huius exemplum tale citat Seruius.

Tracium nefas renarrat cattulis hirundo;

Si autem de solis trochaeis subsistat, ad Ionica metra, quae dicuntur a maiori et sotadaea vocantur, transitum faciet, vt est illud, quod affert Victorinus.

Arma qui capit subinde martiumque tergum;

[ClefC1,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv on staff3] Vbi pro, subinde, sub idem, deprauate legebatur et aliud, quod est apud eundem laepidissimum, ex trochaeis alternatim et tribrachis compositum.

Fraena capere, tela quatere, saxa iacere disce.

[ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Svcd, Svcd,Sv,Mv on staff3] Quod praeceptum fuisse credo pueris, vt se ad militiam exercerent, dari solitum. Septimae differentiae viginti quatuor temporum primum est tetrametrum catalecticum, quod archilochium et epicarmium vocatur, constans septem pedibus simplicibus et sono dichrono, quod est praeter caetera illustre, et aptum festinis narrationibus: est enim et agitatum et volubile, veluti quod est apud Victorinum.

Tale quale vere dulce sibilat teres donax;

Videtur autem componi ex dimetro acatalectico et dimetro catalectico, nam proprium huius metri est secundam dipodiam, seu quartum pedem vna cum dictione finire, quo metri genere plurimae, apud Hispanos vulgares cantilenae panguntur, vt illa.

Tango vos yo el mi pandero, Tango vos yo y pienso en al.

Quae ad hunc modum cani solet. [ClefC2,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Panguntur etiam hoc metro historiae, aut fabulae, dum festinanter volunt eas homines cantu percurrere, multis modis, ex quibus hic est vnus [ClefC2,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv on staff3]

En la ciudad de Toledo, Donde los hidalgos son.

Esse potest etiam huius quantitatis tetrametrum scazon siue claudum, quod Hipponacteum vocant, solum hoc discrepans a superiore, quod illud in creticum, hoc in antibacchium desinit, vt apparet in hoc, quod est apud Victorinum.

Cerne Crasse poena quanta sit Deum fatigantis.

Quod manifestius apparebit, si conferatur cum illo, quod ponit Augustinus.

Roma Roma cerne quanta sit Deum benignitas.

Aut finis huius cum fine illius.

Sit Deum benignitas,

Cum illo, Sit Deum fatigantis.

Quorum alterum sic canitur [ClefC3,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] alterum sic: [ClefC3,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Sv,Mv on staff3]

[-310-] Tale etiam est quod adducit Seruius.

Pelle tonsis terga ponti, vela tende, pergamus,

In quibus idem faciendum est, quod in scazontibus iambicis fieri diximus oportere. Secundum huius differentiae et maximum est tetrametrum acatalecticum, quod anacreontion a Seruio vocatur, constans quatuor dipodijs, tale est quod ipse adducit.

Parce iam camoena vati, parce iam tenero furori,

In quo quartus, sextus, et octauus pes, sunt quaternorum temporum licentia poetica, purius est, quod affert Victorinus.

Phoebe tu lyra sonante flecte corda cum sorore.

Nec vlterius, quam vsque ad octo pedes cum Diuo Augustino progredi voluimus, vt in iambici: fecimus; tametsi Victorinus et alij vsque ad decem pedes progrediuntur, et ea maxime ratione moti sumus, ne metra plurium temporum, quam hexameter versus habet, qui principatum inter omnes obtinet, ponere cogeremur: est enim tetrametrum hoc vigintiquatuor temporum vt heroicus hexameter, quod arbitror in causa fuisse cuiusdam inter Diuum Hieronymum et Iosephum maximae autoritatis scriptorem discrepantiae, quorum alter canticum Mariae Mosis sororis heroico versu, alter tetrametro decantatum fuisse dicunt. Nam cum lingua Hebraea syllabas communes habere videatur, vt Arabica, cui valde similis esse dicitur, et linguae caeterae praeter Latinam et Graecam, rectius in canticis tempora, quam pedes numeranda sunt. Et quamuis syllabas fixae quantitatis haberet, ego potius tetrametro id constitisse crediderim: quoniam tetrametra trochaica magis apta sunt canticis foeminarum, praesertim cum tympanis coniunctis, quam heroica, quae Aristoteles esse grauissima et factu difficilia dicit: illa vero saltatoria et factu facillima; quod autem eorundem sint temporum, ex cantu simul vtriusque collato potest iudicari.

[ClefF2,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv on staff3] Non phocae turpes non marcentes balaenae:

Cantus tetrametri trochaici

[ClefC2,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] Veritas manens nouat, mouentur vt nouentur ista.

Sunt autem ea, quae recensuimus, quindecim numero, annumerato vno Scazonte, quod non ponitur a Diuo Augustino nam apud illum sunt quatuordecim. Admittit autem hoc metrum plurimas solutiones, sed proprias in tribrachos, vt apparet in hoc.

Qualis aquila cita celeribus rapida pinnis transuolat.

Et in vulgaribus cantilenis passim occurrunt exempla Sed inter trochaica metra celeberrima et vsitatissima sunt dimetrum acatalecticum, quod etiam angelicum vocatur, et tetrametrum catalecticum, quod etiam septenarium dicitur, quo ex antiquissimis frequenter Ennius vsus est, et Terentianus maiorem operis sui partem absoluit: quoniam haec in longas desinunt, quae in fine maximae desiderantur.

De metris, quae fiunt ex tribrachis et spondaeis, et de primorum versuum origine. CAPVT VII.

POst metra trochaica iure videntur ea, quae tribrachis ex pedibus fiunt, sequi debere, si non illa syllabarum aut sonorum, sed temporum numero considerare velimus: quandoquidem, vt saepe dictum est, in rhythmica disciplina non syllabae numerari, sed ponderari debent: pondus autem earum vel maius vel minus penes maiorem vel minorem temporis quantitatem attenditur, et tribrachi tribus temporibus constant, spondaei vero quatuor: [-311-] cum autem numerus ternarius quaternario prior sit, merito priora spondaicis metra tribracho pede currentia ponenda fore censemus. Nemo tamen eorum, qui re de metrica scripserunt, de spondaicis seorsum a dactylicis, aut de tribrachicis a trochaicis separatis mentionem fecisse reperitur: sed altera cum alteris miscuerunt, ne longarum omnium aut omnium breuium metra syllabarum ponere cogerentur: quorum alterum pondere suo nimis grauaret aures, alterum leuitate sonorum celeriter currentium eas vehementer offenderet, quod nos in carminibus poetarum, quae verbis solis constant, ita se habere fatemur. In musicis autem modulationibus non solum plures sonos monochronos non aures offendere, quin potius et cantum floridiorem efficere, et modulatorem ipsum reddere plausibiliorem ausculantibus, affirmamus. Quocirca de metris tribracho pede currentibus prius, quam de spondaicis agamus, aliquid, quod ad praesentem institutionem attineat, afferre censuimus, et cum tres pedes superiores singuli quaterdena metra scazontibus exceptis perpererint, plura de tribracho expectari debere dicimus. In pyrrhichijs enim cum spatium semipedis, in silentio sit, plus vno tempore non siletur, in hoc autem cum silemus, non solum spatium vnius temporis oportet filere, sed nonnunquam duorum temporum mora silentio continetur: quandoquidem nemo nescit, duplicem eius esse diuisionem, nanque aut ab vno sono incipit, finitur ad duos, aut contra incipiens a duobus vno terminatur. Quare hunc necesse est vnum et viginti metra procreare: incipiunt enim a quatuor sonis monochronis, vt duo tempora sileamus; deinde quinque sunt, vbi vnum silemus; tertio sex, vbi nihil silendum est; quarto septem, vbi rursus duo tempora silenda sunt: quinto octo, vbi vnum: Sexto nouem, vbi nullum: atque ita cum singuli superadduntur, in omnibus ternionibus duo tempora et vnum et nullum silere debebimus, donec ad viginti et quatuor sonos perueniatur, qui octo tribrachos efficiunt, et vnum et viginti metra complent Quorum aliqua exempla, quo facilius percipi possit id, quod dictum est, in cantu ponenda iudicamus; et ex metris Hispanis, quando ex Latinis nulla aut rarissima licet inueniri, quae videbuntur ad musicam aptiora, et vsitatiora esse, sumemus: primi et minimi exemplum [ClefC2,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,MP,MP,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] Sabia en el bien, Sabia en el mal:

Secundi [ClefC2,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,MP,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] Sabida en el bien, Sabida en el mal.

Tertij erit sic [ClefC2,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,2LP,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] Sabida en lo bueno, Sabida en lo malo.

Latina poterunt ex pyrrhichiacis superius positis desumi, et ad huius primi ternionis exemplar poteris reliquorum sex exempla formare: sunt enim in hoc metri genere septem etiam differentiae, vt in superioribus, habet tamen tres species quaelibet earum, vt primam habere visum est. Neque vbique censeo exempla promi oportere, quoniam ea, quae in primis pedibus posita sunt, satis luminis esse praebitura caeteris arbitror. Sciendum est etiam ad huiusmodi metra saltationes, quae Turdiones apud Gallos vocantur, procedere. Veruntamen, quoniam iam optime nouimus, in pyrrhichiacis metris mutato plausu posse tribrachum dupliciter percuti, quaerere merito posset aliquis, vtrum pyrrhichij minimum metrum possit etiam minimum tribrachi metrum esse: se nequaquam esse posse dicimus, quandoquidem metrum maius esse, quam pedem superius ostensum est. Secundum autem pyrrhichij metrum potest quidem esse tribrachi primum, nam quatuor soni monochroni duos pyrrhichios faciunt, et tribrachum vnum cum semipede aut tertia alterius parte, ita vt in secundo pyrrhichij metro nihil silendum sit; in hoc vero tribrachi primo duo tempora silere debeamus, vt in exemplis superius positis licet experiri. Mutato igitur plausu in pyrrhichiorum metris, quae supra posuiums, habemus [-312-] tribrachi exempla vsque ad octo syllabas, in quibus vnum tempus deest tribus implendis: et in his, quae paulo superius posita sunt, vsque ad sex sonos, hoc est, ad duos integros tribrachos, post quos ad initium tertij nihil silentij debetur: quibus in praesentia debemus esse contenti. Nam caetera possumus vel voce vel aliquo plausu per nos ipsi contexere, vt etiam aurium sensu huiuscemodi numeros exploremus. Est tamen in hoc metri genere apud Hispanos celeberrimum et vsitatissimum dimetrum catalecticum tribus pedibus et sono dichrono, vel duobus monochronis constans cum alio etiam tribus pedibus et dichrono sono constante copulari solitum, vel ex duobus compositum tetrametrum catalecticum, quale reperitur in cantu cuiusdam cantionis, quae cum a Hispanis Iudaei fuerunt exterminati, vulgo canebatur, qui talis est.

[ClefC2,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Mv,Mv,Svcd,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,Svcd,Svcd,Svcd, Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Sv on staff3] Cantio vero talis.

Ea Iudios a enfardelar Que mandan los Reyes que passeys la mar,

Ad cuius thema missam Ioannes Ancheta tunc non in celebris symphoneta composuit. Latinum tale fingi potest.

Volucer animus hominis est, Aueque celeribus agilis it.

Et dimetrum acatalecticum ex duobus dipodijs integris, ad cuius metri genus, institutae videntur copulae, quas artis maioris Hispani vocant: nunc quatuor integris pedibus, nunc vna syllaba aut duabus in principio aut in medio aut fine deficientibus, quorum omnium exempla in trecentis, quas Ioannes Mena composuit, passim inuenire licebit, inquibus hoc tenendum est, quod ea, quae duodecim syllabis constant, aequiualent dimetris iambicis acatalecticis, et inchoant a syblatione manus, vt hoc.

Tus casos fallaces fortuna cantamos,

Quod aequum est huic.

Beatus ille qui procul;

Quae vero incipiunt a positione, non possunt habere plures, quam vndecim, et aequiualent dimetris trochaicis catalecticis longis in breues solutis, vt hoc.

De sin Apollo pues nos comencamos;

Huic, Non ebur nec aureum.

Quod fit per epiplocas, quas superius posuimus. Atque hoc etiam lectorem admonitum volumus, nullum esse pedem, quo frequentius in saltationibus vtantur Hispani, quam trichrachum ex his, qui in dupla ratione constant: quoniam trochaeo simillimus est, et ex eius resolutione fit, quem ab Aristotele saltatorium appellari, et ob id in oratione soluta supra monuimus ab eo nimis improbari. Sequuntur nunc spondaica metra, de quibus eadem, quae de pyrrhichiacis praecipi possunt: quoniam totidem sonis constant, et eandem arsis et thesis proportionem in plausu custodiunt sola temporis quantitate discrepantia, siquidem illa binis, quaternis haec temporibus plauduntur. Minimum ergo metrum spondaicum est, quod spondaeo et semipede concluditur, et in eius repetitione duo tempora silentur, quae post semipedem ad pedis integri spatium implendum desiderantur. Discernitur autem hoc metrum a pede molosso plausus iudicio, vt ab anapaesto pede minumum pyrrhichij discerni dictur est: huius exemplum in duorum metrorum continuatione tale ponitur a diuo Augustino.

Magnorum est - libertas.

[ClefC3,Sv,Sv,Sv,SP,Sv,Sv,Sv on staff3] Proximus huic dimetrum acatalecticum, in cuius continuatione nihil silentij debetur, qualia sunt duo, quae ponuntur a Diuo Augustino.

[-313-] Magnum munus, libertatis

[ClefC2,Sv,Sv,Sv,Sv,2LP,Sv,Sv,Sv,Sv on staff3] Et eodem modo quo in superioribus poterit vsque ad octo spondaeorum metra procedi: nec in exemplis conquirendis multum immorabimur, ne tot syllabas longas in vnum aceruum congerere cogamur: quarum multitudo non minus aures ponderosa tarditate delassat, quam breuium congeries leui celeritate sensum earum acriter percutit. Quare huiusmodi metra quam paucissima et rarissme apud poetas inueniuntur, vt sunt nonnulla hexametra, cuiusmodi est illud Ennianum.

Olli respondit rex albai longai:

In sonis vero frequentius reperiuntur, eo praesertim in cantu, quem planum vocant, cui videntur aptiora et similiora quam figurato: nam in huius generis metris multi cantus sequentiarum Ecclesiasticarum instituti reperiuntur, et frequentius in tetrametris acatalecticis, quam in alijs, ex quibus est illa, quae canitur in officio defunctorum ad hunc modum, [ClefC2,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,3LP,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,3LP,Sv,Sv,Sv,Sv, Sv,Sv,Sv,Sv on staff4]

Dies illa dies illa,

Soluens seclum in fauilla,

Teste Dauid cum Sibylla;

In qua, vt in alijs, in syllabis paritas, et in sonis quantitas attendenda est, vt in vulgaribus cantilenis: reperitur autem metrum spondaicum quindecim longarum, vt pyrrhichiacum quindecim breuium, cum duorum temporum silentio in repetitione vsitatissimum apud Hispanos: huiusmodi Latinum

Romani victores orbi leges aequas victo dant.

Hispanum, Yo bien puedo ser casada mas de amores morire.

[ClefC3,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv on staff3] Possunt hi cantus ad trochaica metra facile reduci posteriore sono dichrono cuiuslibet pedis in monochronum mutato, quod in verbis facile etiam fit, quando non in illis quantita syllabarum respicitur, sed omnes syllabae sunt communes, et multo facilius in vulgaribus cantionibus: vnde frequentissime fieri consueuit haec variatio in eis, et in choris Ecclesiasticis, quam rhythmi mutationem proportionem practici dicunt. Fiunt etiam iambica priore sono dichrono in monochronum mutato, vt celerius currant, et aures acrius feriant. Vnde prima omnium metra spondaica et iambica inuenta fuisse, et ab his reliqua omnia originem traxisse, Terentianus in illa Apollinis aduersus Pythonem dimicatione, fabulatam antiquitatem asserit: et illa quidem ex metuentium lentis vocibus spondaeos sex; haec ex adhortantium sono celeri sex iambos accepisse prodit: et vtrumque in eisdem vocibus Graecis absque vlla varietate proponit correpta aut producta eadem priori pedis cuiuslibet syllaba. Quod Graecis facile est, quibus musae fuerunt fauentiores; licet enim eis dicere; ares [signa] ares [signa], vt est apud Homerum Iliade [pente]

[Ares ares brotoloige, miaiphone, teichesipleta.]

Quod Latini facere non possunt. Nos autem id eodem in cantu demonstrare possumus, eisdem vero Latinis dictionibus nequaquam: sed vtcunque tentabimus imitari. Versus Graecus sic habet.

[Iepaian, iepaian, iepaian.]

Qui iambicus idem ex versu spondaico fit correptis pedum omnium prioribus syllabis; Latini huiusmodi fingi poterunt; hexameter metuentium;

Perfer paean, perfer paean, perfer paean;

[-314-] Iambicus, adhortantium;

Feri puer, feri puer, feri puer;

In cantu melius: hexameter [ClefC2,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv on staff3] iambicus senarius [ClefC2,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Plauduntur autem haec metra spondaica non per dipodias, hoc est, binis pedibus, vt superiora, sed per monopodias, id est, singulis pedibus propter eorum stabilitatem, ac vt eadem plausus mensura et pyrrhichiorum celeritatem, et spondaeorum tarditatem moderetur. Id quod etiam in pedibus ternorum temporum cum pedibus senorum obseruatur, vt hi per monopodias, illi per dipodias plaudantur, atque in vtrisque eadem plausus quantitas vsurpetur, atque idem in pedibus quaternorum temporum anapaesto, amphibracho, proceleusmatico, qui, quoniam a breuibus incipiunt, non ita stabiles sunt, vt spondaeus et dactylus a longis inchoantes, cum dispondaeo antiqui faciendum esse praecipiebant, vt in huius et in illorum metris vna atque eadem plausus mensura custodiretur. Atque ita pyrrhichiorum et spondaeorum aut dactylicorum metra quaternis temporibus, trium et sex temporum pedum senis, reliquorum quaternorum temporum pedum absque dactylicis metris et spondaicis, et omnium octo temporum octonis temporibus plaudebantur: nec mensura laxior aut strictior aequo erat, sed modum quendam omnibus in rebus optimum custodiebant.

De dactylicis metris et varijs eorum speciebus. CAPVT VIII.

NVnc de dactylicis metris agendum est, quae a Grammaticis cum spondaicis confunduntur, quia videlicet raro in illis, vt diximus, dactylos sine spondaeis, aut in his spondaeos sine dactylis inueniri contingit. Distinguuntur tamen a musicis, quia quemadmodum alia censentur esse metra, quae ex iambis solis aut cum tribrachis mistis, alia ex tribrachis solis, atque itidem ex trochaeis solis vel vum tribrachis, et ex tribrachis solis: sic etima alia metra ex solis spondaeis, alia ex solis dactylis erunt composita. Quanquam plura ex vtrisque constare deprehenduntur, quoniam eiusdem sunt rationis et quantitatis dactylus et spondaeus, et alter pro altero, vt tribrachus pro iambo et trochaeo, plerunque poni solent. Dactylicum ergo genus est, quod dactylum recipit locis omnibus praecipue, pro dactylo autem promiscue et spondaeum praesertim in sexta regione, ne potius rhythmum, quam metrum componere velle vidamur; vt

Stat sua cuique dies breue et irreparabile tempus.

In qua spondaeum et trochaeum indifferenter admittit apud poetas: apud musicos autem solummodo spondaeum, cuius ratio paulo inferius adducetur. Interim et anapaestum et proceleusmaticum per resolutiones prioris longae vel vtriusque in duas breues pro spondaeo et dactylo positos inuenies, anapaestum pro spondaeo, vt apud Virgilium,

Fluuiorum rex Eridanus, camposque per omnes:

Proceleusmaticum pro dactylo, vt apud eundem in prima sede,

Genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.

Et in quinta regione, quae propria dactyli sedes est, vt,

AEdificant, sectaque intexunt abiete costas.

Vltimo autem loco, si catalecticus erit, trochaeum quoque communiter admittit propter vltimae syllabae indifferentiam. sed hoc apud poetas; nam apud musicos superius dictum est, eam in fine metri debere poni, quae tempora solum illi numero debita nec pauciora pluraue contineat. [-315-] Huius metri differentias tres faciunt Graeci, vocant enim quoddam dactylicum commune, quoddam aeolicum, quoddam, vt ipsi dicunt, logaaedicum. dactylicum commune est illud, quod, vt supra diximus, dactylis precipue constat, vt

Puluis, et vmbra sumus;

Pro dactylis autem spondaeos recipit, et propter eius pedis grauitatem cum maiestate coniunctam, et quia plures dactyli breuium multitudine aures nimis frequentibus ictibus percutiunt: aptissime vero dactyli celeritatem spondaei tarditas moderatur, et alter sine altero in metris dactylicis iure vituperantur. Veruntamen metra, in quibus hi duo pedes miscentur, spondaica potius, quam dactylica dici debere crediderim; quandoquidem spondaeus omnes pedes quatuor temporum natura et dignitate antecedit, nec eorum quisquam nomen illi aut principatum potest auferre: sed parum vertitur modo res intelligatur, hocne an illo nomine nuncupentur. AEolicum autem appellatur, quod a pede dissyllabo incipit, siue is spondaeus, siue quicumque alius ex quatuor dissyllabis fuerit: caeteros autem pedes communi dactylico similes habet: vt

Sappho composuit male casta poemata;

In quo id obseruandum iure videtur esse, quod si ab spondaeo incipiat, in continuatione nihil silendum est, a trochaeo et iambo vnum tempus, a pyrrhichio duo, quae implendo dactylo debentur: nam in principio et in medio vt in fine metri sileri posse, et Diuus Augustinus aperte nos docet, et experientia ipsa in vulgaribus cantilenis, vsuque comprobatur: vt in his exemplis conspicari licet, spondaei [ClefC2,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Naso composuit: trochaei [ClefC2,MP,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Mv,Sv on staff3] [signum] Musa composuit. iambi sic [ClefC2,MP,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] [signum] Deus composuit. pyrrhichij [ClefC2,MP,MP,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] [signa] Maro composuit.

Tertium, quod logaaedicum diximus appellari, quasi quod canticis et sermoni soluto propius quodam modo sit, in trochaicam dipodiam exit: caetera par dactylico et ipsum communi, quale est illud Horatij, quod alcmanicum a Diomede dicitur.

Flumina constiterint acuto.

Quod tamen genus alij inter composita referre malunt, et sane non immerito, adeo inter [asunarteta] censeri potest, id est, inconnexa (sic enim vocant Graeci composita metra, quae nulla temproum aut rhythmi cognatione mutuo cohaerent:) quare nos de hoc inter composita tractabimus. Nunc igitur de dactylco communi et de eius speciebus agemus: quod ipsum quoque sunt qui bifariam distinguant, alterum enim dactylicum purum vocant, alterum heroicum: purum ex solis dactylicis componitur: heroicum, quod dactylos et spondaeos indifferenter admittit. Et iuxta hanc assertionem pentametrum elegiacum ex duobus diuersis commatibus componi dicunt, priori videlicet heroico siue dactylico puro et posteriori tantum dactylico puro, quale est apud Nasonem

Turpe senex miles, turpe senilis amor.

Sed nos apud musicos, vt constat ex Diui Augustini doctrina, quod ex solis dactylis componitur, dactylicum esse dicimus, illud autem, quod spondaeos etiam recipit, spondaicum aut heroicum appellari debere censemus. Non aliter, quam quod solis tribrachis constat, tribrachicum appellamus: quod autem iambos aut trochaeos etiam habet, iambicum aut trochaicum ob eorum maiorem dignitatem diximus nominari. Pedes enim temporibus pares, etiam si diuersi sint, non viciant ea metra, quibus insunt: quare nos pro eodem vtrunque accipiemus, et ad musicam aptum esse dicimus, quandoquidem spondaeus et dactylus non se habent, vt spondaei cum iambis aut trochais, qui, cum sint temporibus impares, non possunt [-316-] musicam non viciare. Sed, vt iambica metra et trochaica admissis tribrachis non impura fiunt, quia temporibus, quae sibi debentur, ex eorum admistione non defraudantur: sic spondaei dactylorum et dactyli spondaeorum commistione non modo non viciantur, verum etiam concordiae varietate perficiuntur: quibus iactis fundamentis ad institutum pergamus. Huius ergo metri aliquanto pauciores, quam superiorum species numerantur, quia brachicatalectica nulla habet, sed tantum catalectica et acatalectica: quod idcirco euenire necesse est, quia syllaba vltima, etiam si breuis sit, in fine huius metri pro longa in musica computatur, vt contra longa pro breui in fine trochaici metri acatalectici sumenda est. Minuuntur etiam numero eius species, quia per monopodiam scanditur; his de causis, quas paulo superius adduximus: vnde monometrum acatalecticum non habet, ne pes et metrum eiusdem esse quantitatis inueniantur. Quanquam apud Virgilium multa huius quantiatis reperias, vt exempli gratia AEneidos libro tertio Rumpite, et libro decimo. Cui Liger, et id genus alia, quamuis sint qui mutila haec esse et non integra metra dicant. Sed nos a monometro hypercatalectico, vt in spondaicis Diuus Augustinus facit, incipiemus, quod constat dactylo et semipede vel sono dichrono, quale est illud Maronis AEneidos primo. Dardanide, et cantu [ClefC2,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] quod a choriambo pede plausus iudicio discernere oportet: alterum enim, quia pes est, semel, alterum vero, quia metrum, bis percutitur. Huiusmodi metrum etiam habet Hispana lingua, quale est hoc

Triste de mi.

Cuius cantum inferius apponemus. Proximum huic metro est dimetrum acatalecticum, quod constat duobus dactylis, quale est apud Pindarum, [mainomenais phresi], et hoc Latinum fingi potest

Parcite iam mihi. [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv on staff3] aut dactylo et spondaeo vt illud Horatij

Templaque veste. [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] Quamuis non desint, qui hoc monometrum choriambi cum esse dicant, quod nos non inficiamur. Neque obstat eiusdem quantiatis duo metra reperiri diuersi generis, si plausus mensura mutetur. Vocatur etiam adonicum, vel quod in festis Adonidis eius vsus frequens esset, vel, si verum est, quod Antonius ait Nebrissensis, quod quidam poeta Adonis nomine illud inuenit. Plurimus vsus huius est in versuum hexametrorum finibus, vt manifestum est apud Virgilium et in epodis Sapphicorum carminum, quale est apud Horatium.

Terruit vrbem.

Fuere qui integrum poema hoc genere metri composuerunt, vt est illud Boetij

Gaudia pelle

Pelle timorem

Spemque fugato,

Nubila mens est,

haec vbi regnant.

Quae ad hunc modum cantari possunt [ClefC2,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv; Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv; Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv; Sv,Mv,Mv,Sv,Sv; Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff5] Repetitur etiam hoc metrum apud nostrates, vt quodam in carmine Sapphico, cuius initium est

Mi graue pena, Cresce de congoxa.

Quod post huiusmodi tres versus concluditur hoc Adonico

Feme condena.

[-317-] Cuius cantum apponemus, cum de sapphicis metris tractabimus. Reperitur etiam hoc adonicum ex proceleusmatico et spondaeo priore sono dichrono dactyli in duos monochronos soluto, vt in multis Virgilij versibus, qualia sunt

Abiete costas, Reijce capellas.

Et apud nostrates praesertim in vulgaribus cantilenis vt, in illa

Tu la tienes Pedro, Iuro a tal no tengo.

Quod ex cantu eius, quem omnes vulgares viri ac foeminae cantitant, liquere potest.

[ClefC2,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] Reperitur etiam hoc metrum ex duobus pedibus, priore spondaeo, altero dactylo, vt apud Maronem secundo Aeneidos

Huc cursus fuit. [ClefC2,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv on staff3] Tertium est dimetrum hypercatalecticum constans duobus pedibus et sono dichrono, siue sint vterque spondaeus, siue vterque dactylus, aut prior dactylus et alter spondaeus, vel contrario modo; ex duobus dactylis apud Horatium

Puluis et vmbra sumus.

In cantu. [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Svcd,Sv on staff3] Quod vocatur penthemimeris dactylica, cuius plurimus vsus est in pentametris elegiacis, si duplicetur, vt incompositis ostendemus: sed praecipue apud lyricos in epodis, vt apud Pindarum in pithijs, et apud Horatium post hexametrum in illa ode

Diffugere niues redeunt iam gramina campis,

Arboribusque comae.

Ex duobus spondaeis superius in spondaicis positum est. Ex dactylo et spondaeo apud Maronem, secundo

Numina conclamant.

In cantu. [ClefC2,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv on staff3] Ex spondaeo et dactylo apud eundem in quarto

Germanique minas.

[ClefC3,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Quartum trimetrum acatalecticum constans tribus pedibus integris aut dactylis solis, aut spondaeo omnibus in locis admisso, pro cuius exemplo Hephestio ponit hemistichium secundi versus Iliados, [mia]. Seruius alcmanicum vocat, et tale ponit exemplum.

Tundite pectora palmis. [ClefC1,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] Similia quoque apud Aristophanem et Pindarum inueniuntur, hoc etiam pherecratium vocant: sed cum primum et tertium spondaeos habet, vt illud Horatii

Grato Pyrrha sub antro.

In cantu. [ClefC2,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] Si autem primum tantum spondaeum habuerit, erit glyconicum, quale est quod sequitur

Cui flauam religas comam.

[ClefC2,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv on staff3] Sed de his conuenientiore loco dicemus. Restat exemplum de tribus dactylis solis, quod vere dactylicum dici potest, illud autem Seruius simonidaeum appellat, quale est hoc, quod idem autor adducit

Indue pallia ferica.

In cantu. [ClefC1,Sv,Svcd,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv on staff3]

[-318-] De assertione Diui Augustini propter quam in musicos sui temporis inuehitur, et de reliquis dactylicorum speciebus. CAPVT IX.

QVintum est trimetrum hypercatalecticum, siue heptemimeris dactylica constans pedibus tribus et sono dichrono, vt,

Audentes fortuna iuuat.

Terentianus tragicum quoque vocat hoc, eo quod in tragoedijs interdum admisceri iambicis alijsque diuersis solet, vt apud Euripidem in Oreste conspicari licet, cuiusmodi apud Hispanos multa vulgarium cantilenarum metra reperiuntur, quale est illud

Mal aya quien a vos caso.

Quod hic eius cantus ostendit [ClefC1,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv on staff3] Vel ex omnibus dactylis vel ex vno saltem composita. Reperitur etiam metrum eiusdem quantitatis constans tribus dactylis et pyrrhichio sono dichrono vltimo in duos monochronos resoluto, qualia sunt illa, quae citantur ab omnibus metricis, et ab ipso etiam Diuo Augustino ex Sereno poeta

Quando flagella ligas ita liga, [signa] Vitis et vlmus vti simul eant.

Quae possunt adaptari cantui cuiusdam saltationis apud Picardo notissimae, qui est huiusmodi [ClefC1,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Mv,Mv,MP,MP,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv, Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] Vtitur et hoc metri genere Boetius libro tertio de consolatione, carmine primo, quod sic orditur

Qui serere ingenuum volet agrum,

Liberet arua prius fructicibus.

Diuus autem Augustinus hoc metrum non inter dactylica connumerat, nec quaternis temporibus, sed illud senis plaudendum esse dicit, et vehementer in musicos inuehitur sui temporis, eo quod eius cantum contra veram musicae disciplinam ad dactylicum rhythmum instituant: cuius hac de re verba ex libro quarto de musica huc transferenda curabimus. Neque enim, inquit, si phalicus nescio quis metrum ita composuit, vt haec sonant

Quando flagella et caetera.

Scire hoc possumus, sed tantummodo credere audiendo et legendo: illud est disciplinae, quod ad nos pertinet, videre, vtrum hoc tribus dactylis constet et pyrrhichio vltimo, vt plerique musicae imperiti autumant. Non enim sentiunt pyrrhichium poni non posse post dactylum, an, vt ratio docet, primus pes sit in hoc metro choriambus, secundus ionicus a minori longa syllaba in duas soluta breues, vltimus iambus, post quem tria tempora silebuntur: quod semidocti homines sentire possent, si a docto secundum vtranque legem pronunciaretur, et plauderetur. Ita enim naturali et communi sensu iudicarent, quid disciplinae norma praescriberet, haec ille. Quae vt possint ab omnibus intelligi, nos eundem cantum iuxta legem ipsius pronuntiabimus, atque plaudemus, vt doctissimus quisque huius plausus et superioris collatione facta, vtrum magis sensus ac rationes iudicio congruat iudicare possit.

Quando flagella ligas ita liga, [signa]

Vitis et vlmus vti simul eant.

Quod autem tria tempora sileri debeant, facile sensu iudicabis, si Facile, interposueris, vt dicas

Liga facile vitis et vl.

Quod etiam ipse cantus ostendet, si primo plaudatur choriambus, deinde ionicus pes senorum temporum, et vltimo iambus cum silentio trium temporum, quae debentur iambo, vt sex aliorum tempora adaequare valeat, sed in cantu id ostendamus.

[-319-] [ClefC1,Sv,Mv,Mv,Sv,2LP,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,2LP,Mv,Sv,SP,MP,Sv,Svcd,Svcd,Sv, 2LP,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,2LP,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Mv,2LP,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3]

Vides tria tempora inter primum et secundum sileri, et a fine secundi ad initium tertij tres sonos monochronos trium temporum spatium, quod silendum erat, occupare: vt si dicas.

Eant facile, Nam nisi sint.

Nos vero tantum abest, vt id fieri posse negemus, vt potius ipsium ingenij perspicacitatem non satis possimus admirari: opinamur autem vtroque modo commodissime posse cantari, nec magis incongruum esse sonum dichronum vltimum heptemimeris dactylicae in duos monochronos, quam vltimam ionici longam, vt ipse facit, in duas breues soluere. Nec minus incommodum prouenire in musicae disciplina, si ionici et iambi primae breues feriantur, quam si pyrrhichius post dactylum ponantur, praesertim cum practicos id quotidie facere experiamur, vt in vltima parte gloriae Missae de beata virgine Iodoci Pratensis, quae incipit; Cum sancto spiritu; cantus eius, qui ad ternarium institutus est, ad binarium etiam aptissime et sine aurium offensione percutitur. Sequitur nunc sextum metrum, quod tetrametrum est acatalecticum, constans quatuor pedibus integris, quorum vltimus spondaeus vel dactylus potest inueniri: spondaei exemplum tale reperitur apud Horatium.

Aut Ephesum bimarisue Corinthi.

Et illud. Ibimus o socij comitesque.

Nihil enim moror trochaeus ne sit an spondaeus, quandoquidem, vt saepe iam lectorem admonuimus, apud musicos pro eodem computatur. nam in dactylicis et spondaicis et iambicis metris breuis vltima pro longa sumitur, quoniam ea numeris illis in fine debetur: et contrario modo in trochaicis et pyrrhichio pede currentibus longa vltima breuis facienda est: quoniam hi pedes in breuem desinunt, ne in illis silere cogamur, et in his plus temporis, quam ipsorum lex postulat, immorari. nam si musicus in fine trochaeum statuere velit, vnum tempus silere debebit, et ex acatalecticis catalectica faciet, et in hypercatalecticis tria, cum in his duo, et in illis nihil silere debeat: de poetis autem aliud est iudicium. Potest vero hoc metrum confici ex quatuor pedibus primis hexametri versus, in quo quartus semper erit dactylus, vt.

Pendeat ex humeris dulcis chelis.

Cuius hic poeterit esse cantus. [ClefC2,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv on staff3] Aut ex quatuor vltimis in quo tertius dactylus et quartus erit spondaeus, vt.

Odrisium lyra carmine cantat.

Hoc modo [ClefC2,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] Aut erit commune, quod vtrique parti possit aptari, vt.

Mensorem cohibent Architam.

Cui simile reperitur apud Hispanos.

Amigo si me bien queredes.

Cuius cantus notissimus est, et tam Latinis quam Hispano seruire potest, solutis medijs longis in breues, quibus opus erit. [ClefC3,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Sv on staff3] Ex quibus metris primum, quod in dactylum terminatur, alcmanicum, Archilochia caetera dicuntur. Septimum est tetrametrum hypercatalecticum, quod et ipsum alcmanium Seruius vocat, constat quatuor pedibus et sono dichrono, huius hoc adducit exemplum.

Vita quieta nimis caret ingenio.

Rarum genus, et cuius alibi exemplum apud Latinos non facile, vt arbitrior inuenias, in vulgaribus [-320-] linguis facilius fortassis reperietur, cantus eius talis effingi potest.

[ClefC3,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Octauum pentametrum acatalecticum constans quinque pedibus dactylis, aut loco vltimi spondaeo, quorum hec seruius exempla ponit; prioris,

Parthenopaeus erat puer Archadiae decus.

[ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,MV,Mv,Sv,Mv,Mv on staff3] Posterioris,

Multa hominem docuit mala turpis egestas.

Talis potest in cantu esse. [ClefC2,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] Nonum pentametrum hypercatalecticum constans quinque pedibus et semipede, vt.

Pulchra puella comas cingit sibi palmitibus.

[ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Mv,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Cuius compositio est, vt habeat duos dactylos et spondaeum, de hinc totidem dactylos et in fine syllabam, vt hoc iam ostendit: et aliud, quod affert Victorinus.

Alma parens genitrix diuum decus oceano.

Huius autem metri cantu, quem posuimus nostrates in multis vulgaribus cantionibus vtuntur, ex quibus vna est.

Mas me querria vn catico de pan que no tu saludar.

Decimum est hexametrum acatalecticum, quod heroum et epos a Graecis dicitur, vnde et epici poetae nominantur, omnium notissimum simul et praestantissimum, vtpote quo vno et responsa oraculorum olim tradita, vt Pausanias quoque testatur, et plaeraque sacrorum rituum ab initio tractata fuisse dicuntur. Constat autem pedibus sex, quorum quisque dactylus vel spondaeus esse potest excepto vltimo, qui spondaeus in sexta sede, et penultimo, qui dactylus communiter esse solet praecipue apud poetas Lations, in quinta sede: quas sedes Aristoxenus musicus [choras] hoc est, regiones vocauit, vt.

Multa dies variusque labor mutabilis aeui,

Retulit in melius et caetera.

Graeci tamen in hoc variando paulo liberiores sunt, qui spondaeum in quinta regione saepe collocare solent, quorum exemplum Virgilius nonnunquam etiam secutus est, cum ait.

Chara Deum soboles, magnum Iouis incrementum.

Et, Tune ille AEneas, quem dardanio Anchisae.

Quos versus vulgo spondaicos vocant, faciuntque ad dignitatem carminis, et ad grauitatem rerum exprimendam. Veruntamen hoc in illis obseruauimus, quoties in quinta regione spondaeus inuenitur, in quarta dactylum collocari, vt cantus hic etiam ostendet.

[ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Sv on staff3] Inueniuntur etiam multarum vulgarium cantilenarum cantus, in quibus huius generis metra a viris et foeminis panguntur, sed ex duobus metris minoribus composita, et plerunque ex heptemimeri dactylica cum epodo ex semipede et duobus pedibus constante: sed ita vt in omnibus sedibus possint habere dactylum vel spondaeum et proceleusmaticum, in quinta tamen plerunque dactylum aut proceleusmaticum, in sexta solum spondaeum, ex quibus duos cantus apponemus: alter est.

[ClefC1,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] Ad quem haec Hispana pangitur cantilena.

[-321-] Mal aya quien a vos caso, La de Pedro borreguero.

Et omnes versus hexametri cantari possunt, additis aut detractis sonis, prout dactyli aut proceleusmatici plures paucioresue fuerint, dum modo tempora huic numero debita semper in omnibus custodiantur. Similis est huic versus ille Virgilij, si permutentur in cantu duo primi pedes, vt primus sit dactylus et alter spondaeus.

Tityre pascentes a flumine reijce capellas.

[ClefC2,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] Ad eundem modum canitur alia vulgaris, nisi quod habet in prima sede proceleusmaticum et in quinta dactylum.

Ante me beseys que me destoqueys, Que me toco mi tia.

[ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Mv,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] Talis est versus ille Virgilianus,

Genua labant vasto quatit aeger anhelitus artus.

Alter est, quem supra posuimus, mutatis in sonis vt in verbis dactylis et spondaeis.

[ClefC1,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3]

Ay amor como foys puntoso la darga dandeta.

Ad quem, vt diximus, omnia verba cuiuscunque idiomatis hoc metri genere composita cantari poterunt, vel potius omnium verborum periodus, quae ad hunc cantum aptari poterit, erit versus hexameter: non enim versus aut metra alicuius sunt idiomatis, sed numeri musici aut cantus, quorum legibus verba constringuntur. Quod autem dactylica metra prope semper in fine spondaeo pede claudantur, hoc idcirco naturali lege ita instigante factum fuisse crediderim, vt in longas, potius quam in breues desinerent: quandoquidem quaecunque syllaba siue longa seu breuis in fine locetur, propter silentium, quod sequitur, semper eam accipi pro longa necesse est: breues enim ob earum celeritatem in fine vehementer aures offendunt, et plus grauitatis ac ponderis habent longae, quae in fine maxime desiderantur, vt in eis aures conquiescant. Quod si iambica acatalectica et trochaica praesertim catalectica, quae frequentiora in vsu sunt, et elegiaca semper in vnam longam terminantur, quia magis, quam alia suorum generum perfecta censentur: hoc omnium perfectissimum, quod Aristoteles plenum grauitatis et elegantiae et cum harmonia pangendum esse dicit, maxima cum ratione in duas longas decuit terminari. Poteramus vlterius vsque ad octo dactylos pedes procedere, sed facere id supersedimus: quia nulla aut rarissima eorum inueniuntur exempla, quae sex pedes in metris huius generis excedant. Tantum enim spatij occupant sex dactyli aut spondaei, quantum octo iambi aut trochaei: quod potissimum in causa fuisse puto, cur in his ad sex tantum in illis vsque ad octo peruentum sit. Vnde etiam Terentianus vltra quinque dactylos in hoc carmine procedi non vult, et sextum et vltimum spondaeum esse, vt in longas desinat, quas musicam in fine semper appetere dictum est. Hoc quoque, quod Victorinus et ipse eruditissimus dignum eruditis auribus esse ait, non praetermittendum esse duximus, inueniri versus hexametros, in quibus quatuor dissyllabi pedes trochaeus et iambus, pyrrhichius et spondaeus per ordinem dispositi bis collocentur, si velis eos aliter, quam lex carminis heroi postulat, scandere; quorum ea debet esse compositio, vt tam in prima quam in secunda periodo duos dactylos sequatur spondaeus, ita vt tertius et sextus sint spondaei caeteri vero dactyli, talis est apud Homerum secundus versus Iliados [ennea]

[Zeus de theon agoren poiesato terpikeraunos]

In quo aduertendum est, quod saepe iam diximus, vltimam breuem pro longa debere sumi, si velimus sextum pedem spondaeum esse, ne in secunda periodo bis trochaeus contra id, quod dictum est, inueniatur, eius versus noster Maro non solum sensum transferre, sed [-322-] etiam compositionem imitari voluit, in secundo etiam versu AEneidos decimi, cum ait.

Conciliumque vocat Diuum pater atque hominum rex.

Quod cantus ipse cuiusdam Gallicae cantionis manifestius ostendet.

[ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Svcd,Sv,Sv on staff3] Cum Epodo praecedenti.

Conciliumque vocat Diuum pater atque hominum.

In cantu sic. [ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Reperiuntur etiam alij, qui periodici vocantur, in quibus dactylus et spondaeus alternatim dispositi sunt, qualis est secundus versus Iliados Homeri .[mia].

[oulomenen, he muri achaiois alge etheken.]

Quem imitatus est Virgilius in secundo etiam versu primi libri AEneidos.

Italiam fato, profugus Lauinaque venit.

[ClefC1,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] Atque haec de metris dactylicis ad praesentem institutionem dixisse satis sit, vt plurima, quae dici poterant, poetis magis apta, quam musicis; poetarum iudicibus consideranda relinquamus.

De metris anapaesticis et varijs eorum speciebus. CAPVT X.

POst dactylica metra iure sequi videntur anapaestica ea ratione, qua dactylum sequitur anapaestus, quam ex Diuo Augustino cum de pedibus ageremus, superiore libro posuimus: inter quae duo metra secundam epiplocen huius libri capite sexto diximus inueniri, per quam alterum ex altero syllabarum additione vel detractione fiat: nam si detrahas a dactylicis primam syllabam, fient anapaestica, vt in his.

At tuba terribilem sonitum dedit aere canoro.

Detracta, At, omnes erunt anapaesti hoc modo.

Tuba terribilem sonitum dedit aere canoro.

Quam si restituas, redibunt ad dactylos: quare anapaesticum metrum originem trahere a dactylico, dubium non est, cum eisdem temporibus pes vterque syllabisque subsistat: vnde anapaestum a quibusdam antidactylum diximus appellari, si quidem dactylus ex longa et duabus breuibus, anapaestus ex duabus breuibus et longa compositi, tantum ordinis situ discrepare videantur. Recipit autem hoc metrum apud poetas reliquos quatuor pedes spatio temporum pares, spondaeum qui est anapaesti collectio, et proceleusmaticum et eundem anapaestum in qualibet sede, et frequenter in vulgaribus cantilenis eius loco amphibrachus reperitur, vt exemplis inferius ostendemus: et dactylus etiam, quamuis ei contrarius esse videatur, apud comicos et tragicos inuenitur, vt apud Senecam in Hercule furente.

Turbine magno

Spes solicitae

vrbibus errant,

Trepidique metus.

In quibus quatuor dipodijs primi quique pedes dactyli, et vltimi omnes anapaesti reperiuntur: nam omnes numero temporum quatuor deprehendantur, tamen diuisione longarum et coniunctione breuium inter se variantur. Nonnulli etiam in vltima huius sede Ionicum a minori recipiunt ea ratione, qua in fine metrum omne varie clauditur. Dehinc (quod etiam ab autoribus studio nouitatis fit, vt Victorinus ait) quaedam adijciuntur et detrahuntur, [-323-] contra quam veteris disciplinae ratio permittit, quod et in caeteris metris datur agnosci, sed et iambus in eius clausulis inuenitur, et archibulium ab Archibulo poeta nominatur: volunt enim, sicut dactylicum vltimo trochaeo, sic anapaesticum nonnunquam iambo concludi: siquidem dactylus, vt trochaeus, a longa incipiat, anapaestus autem, vt iambus, in longam desinat. Percutitur vero metrum anapaesticum per dipodiam pluribus de causis, quarum vna est, ne cum ad octo pedes vsque procedat heptametrum aut octometrum nominetur: neque enim fas putant versum vllum vlterius quam hexametrum nuncupari, nec aliud hexametrum praeter dactylicum heroicum dici mereri. Traduntur autem eadem fere a Grammaticis de anapaestico metro, quae de dactylico, et eius tres easdem faciunt species, vt quoddam sit commune, quoddam AEolicum, et tertium, quod a Graecis logaaedicon appellatur. Sed nos duo posteriora poetis nunc relinquentes, de communi tantum, quia magis ad musicos pertinere videtur, agemus: quod etiam in purum et impurum siue mistum distinguunt. Nos autem purum, vtpote musicae puritati consentaneum accipiemus, quod pedem recipit principaliter anapaestum locis omnibus, si fuerit acatalecticum, aut pro anapaesto spondaeum, vt dactylicum tamquam vtriusque parentem, raro etiam et proceleusmaticum: in canticis autem vulgaribus frequenter amphibrachum. Huius ergo minimum metrum erit monometrum catalecticum constans pede simplici et syllaba longa, aut breui pro longa computanda, vel duabus breuibus: qualia possunt esse

Cito nata - Pereunt cito. [signum]

In quorum continuatione duo tempora, quae secundo pedi debentur, silenda sunt: quod metrum, etiam si a nullo antiquorum positum sit, nos ponere voluimus, vt in anapaestico quemadmodum in reliquis superioribus, quidquid pede maius est, illico metrum esse censeatur, quorum cantus erit huiusmodi

[ClefC2,Mv,Mv,Sv,Sv,MP,MP,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv on staff3] Hispanica talia huius metri cantui poteris adaptare

De mi alma, De mi anima.

Discernitur autem hoc metrum ab ionico pede a minori, siue a mesomacro ad plausum, quia pedes illi plauduntur semel ad sena tempora, hoc metrum bis ad quaterna cum duorum silentio. Huic proximum est monometrum acatalecticum constans duobus pedibus integris, quale est illud apud Senecam

Leuiore manu.

Quoniam huius cantus mensurae conuenit [ClefC2,Mv,Mv,Sv,pt,Mv,Mv,Sv on staff3] et hoc vulgare.

Que hare, Que dire.

In cuius repetitione nihil siletur, vt ostenditur in his duobus

Bene fac tibi si Bene vis fieri.

[ClefC3,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Tertium est monometrum hypercatalecticum constans duobus pedibus simplicibus et semipede, hoc est, longa syllaba aut breui, quae pro longa computetur, vel duabus breuibus ex longae diuisione, vel ex principio pedis sequentis accedentibus: in cuius continuatione duo tempora silentur, quae tertio pedi debentur implendo, quale est illud, quod Seruius affert

Animus male fortis.

Et quod est apud Victorinum

Super ardua fertur.

Quoniam huic cantui possunt adaptari [ClefC1,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] quod et penthemimeris anapaestica dicitur. In duas breues desinentia reperiuntur illa

[-324-] Rapido pede Cynthia Nitidum peragrat nemus.

Quae quadrare poterunt his sonis [ClefC1,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,SP,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv on staff3] talia poterunt et haec Hispana fingi, quorum alterum in longam, alterum in duas breues desinet, si ad hosce modos canantur.

Por amor de mi alma, Por amor de mi anima.

[ClefC3,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,SP,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv on staff3] Quartum est dimetrum brachicatalecticum, constans tribus pedibus integris simplicibus aut dipodia cum dimidia, quale est illud

Venit optima Calliope.

Et illud quod a spondaeo incipit

Musas fouet alma quies.

Quod etiam ex ionico a maiori et choriambo constare videri potest, si ad sena tempora plaudatur, quae ad hosce cantus multarum vulgarium cantionum per omnia quadrabunt. [ClefC1,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Debet autem hoc metrum, quoniam per dipodiam plauditur, in vltima syllaba primi pedis percuti, vt etiam in vltima tertij percutiatur, quo in positionem manus desinat, quod in omnibus metris pedum imparium suprius fieri debere, dictum est. Reperitur etiam vulgare quoddam epodum tetrametri catalectici apud Hispanos huius quantiatis, quod modo duobus anapaestis et spondaeo, modo anapaesto et amphibracho et spondaeo componitur, quo in fine cantilenae notissimae frequenter vtuntur; prioris exemplum tale est. [ClefC1,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv on staff3]

Hispanum, Que era mala la vsanca.

Latinum, Veneris specie fulgens.

Secundi. [ClefC1,Mv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3] Hispanum idem, propter communitatem syllabarum; Latinum hoc

Veneris nitore fulgens.

Inuenitur etiam apud Hispanos metrum huius quantitatis ex anapaesto et dactylo et proceleusmatico, cuius hic est cantus [ClefC2,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] Verba sunt

Ferire el cabello ferirelo.

Simile huic Latino ex duobus anapaestis et proceleusmatico

Teneras necat vmbra amineas.

Quintum est dimetrum catalecticum, quod paraemiacum vocatur, constat pedibus tribus simplicibus et syllaba longa vel duabus breuibus; prioris exemplum apud Boetium

Foelix nimium prior aetas.

[ClefC3,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] Et apud Prudentium Hymnus defunctorum, cuius initium est

Deus igne fons animarum, Duo qui socias elementa.

Vbi vltima breuis pro longa sumitur: exemplum posterioris tale citat Dispauterius

Fuge moenia iam Telamonide.

[-325-] [ClefC3,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv on staff3] Vbi rursus vltima longa pro breui sumenda est: in cuius, vt in caeterorum catalecticorum repetitione duo tempora sileri debent. Ad quod metri genus multi cantus apud Hispanos instituti reperiuntur, vt est ille [ClefC3,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Sv on staff3] Vna mocuela desta villa.

Ea lege, qua in hoc metro pro anapaesto reliqui pedes quatuor temporum indifferenter in musica posse poni dictum est. Paroemiacum autem quidam dictum esse volunt, quod pleraeque paroemiae hoc metri genere vulgo consueuerint efferri: dicitur heptemimeris anapaestica, quod tribus anapaestis et syllaba constet. Sextum est dimetrum acatalecticum, quod alij archilochium, alij laconicum a Laconico poeta Alcmane, vt commentator Euripidis ait, appellant, constat dipodijs duabus integris, pedibus simplicibus quatuor; qualia sunt illa apud Senecam in AEdipode.

Quidquid patimur mortale genus.

Quidquid facimus venit ex alto.

in cantu sic. [ClefC2,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv, Sv on staff3] Frequens hoc metrum est, et crebro tam apud comicos, quam apud tragicos vsurpatum. Cantatur etiam vulgariter apud Hispanos hoc metrum, sed tertium pedem frequenter amphibrachum faciunt, primum et secundum spondaeos aut anapaestos vt in ea cantione vsitatissima

Que me quereys el cauallero Casada me soy, marido tengo.

Quae hunc ad modum pangitur. [ClefC2,Sv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3]

Cuiusmodi Latinum sic effingi potest

Mala quae patimur scelesta quae nos

Facimus peccata promerentur.

Hoc autem percuti debet in vltima syllaba prioris dipodiae, vt etiam in posterioris vltima percutiatur, quod in omnibus metris parium pedum faciendum esse diximus, vt cum percussione finiantur. Septimum est dimetrum hypercatalecticum, constat dipodijs duabus et syllaba longa, aut duabus breuibus, quod Seruius Alcmanicum vocat, et eius in syllabam longam desinentis exemplum tale citat

Tremulum mare melliflua nitet aura. [ClefC2,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3]

In duas breues terminati tale potest effingi

Tuba terribili sonitu quatit AEthera. [ClefC2,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv on staff3]

Octauum est trimetrum brachicatalecticum, dipodijs constat duabus et pede simplici, tale est Seruianum illud exemplum

Medium rapido mare Tybris adit fluuio.

Vt in hoc cantu datur agnosci.

[ClefC1,rob,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv on staff5] Ad quem pangitur haec Hispanica cantio.

Aunque soy morenica y prieta a mi que se me da.

[-326-] Cum epodo ex proceleusmatico et anapaesto et spondaeo tali

[ClefC1,Mv,Mv,Mv,Mv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv on staff5] Que amor tengo que me seruira.

Ad quos modos haec Latina pangi possunt

Iacet in thalamo specie tibi virgo decens Nitidaque nimis et fulgens.

A quo idem hoc metrum Pindaricum appellatur. Ad hoc metri genus Orlandus Lassus inter huius aetatis symphonetas admodum celeber, quo nos Romae et Napoli familiariter vsi sumus, in ea cantione, quam fecit super verbis Salomonis, Quid prodest stulto habere diuitas, et quae sequuntur, tenorem quendam instituit, qui saepe voluntarijs silentijs repetitus, cum necessario nihil silere deberet canit ea verba omnibus notissima, Vanitas vanitatum et omnia vanitas, ad hunc modum [ClefC1,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv on staff3] Syllabarum paritatis habito respectu, et collocato in tertia regione spondaeo, et quas nos minimas esse volumus, ille semiminimas fecit. Sed quoniam ex illis verbis non potest huius metri ratio deprehendi, nos hoc metrum illi tenori adaptauimus

Mala gaudia mixtas semper habent lachrymas.

Vtuntur nostrates hoc metro in ea cantione, quam vocant, Las quexas, sed variato; nam pro duobus vltimis anapaestis amphibrachum et spondaeum substituunt, vt in alijs facere illis morem esse dictum est: cuius hic notissimus cantus est [ClefF3,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv,BP,Mv,Mv,Sv,Svcd, Svcd,Sv,Sv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Sv on staff5] Verba sunt huiusmodi

A quien contare yo mis quexas mi lindo amor

A quien contare yo mis quexas si a vos no.

Cum pedis silentio voluntario in continuatione, vel cum sonis absque verbis vt fieri solet in tibijs, ad hunc modum [ClefF2,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Nonum est trimetrum catalecticum, pedibus constat simplicibus quinque et syllaba, vt

Date Pierides mihi carmina dactylicorum.

Seruius hanc speciem alcmanicam vocat. Hephestio autem simiaeam a Simia Rodio poeta forsan eius inuentore, cuius versus ipse citat, cantus eius huiusmodi fingi potest [ClefF3,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] In duas breues desinentis exemplum tale fingi potest

Date Pierides mihi carmina dulcisonantia.

In cantu etiam tale erit vltimo sono dichrono in duos monochronos soluto. Huic loco apponere visum est, quod de quibusdam metris huius quantitatis Victorinus tradit, qui apud Alcmanem, inquit, huius disciplinae antiquum autorem reperitur trimetrum catalecticum cum syllaba, cui si vna longa praeponatur syllaba, fiet heroum, quod est tale

Quamuis ego permontes alacer properarem.

Herous ita Sed quamuis ego permontes alacer properarem.

Cuius mensurae est hoc quoque metrum, quod meseniacum appellatur, et est vt superius trimetrum acatalecticum cum syllaba, verum eo distat, quod anapaestis p