THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Albert C. Rotola, S.J.
Checked by: Andreas Giger
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: STOMTP MMBN6486
Author: Stoquerus, Gaspar
Title: De modo, tempore, et prolatione
Source: Madrid, Biblioteca nacional 6486, ff. 46v-49r.
Graphics: STOMTP 01GF

[-f.46v-] De Modo, Tempore, et Prolatione.

Quae nominibus tria proponuntur, re vera quatuor sunt. Nam Modus maior et minor duas constituunt species, quae cum Tempore et Prolatione quatuor componunt: quorum cognitionem definitione, diuisione, notis, signis, ac mensura aperiemus.

Definitiones.

[Madrid, Biblioteca Nacional 6486, f.46v; text: Modus maior, Longarum in Maximis. Modus minor, Breuium in Longis. Tempus est mensura Semibreuium in Breuibus. Prolatio, Minimarum in Semibreuibus.] [STOMTP 01GF]

Diuisio.

Quaelibet quatuor dictarum specierum in perfectam et imperfectam diuiditur. Perfectioni ternarius, imperfectioni binarius attribuitur. Quare secundum hanc diuisionem praedictae quatuor species octo fiunt, quibus definitiones secundum perfectionis et imperfectionis proprietatem assignari possunt, hoc modo Modus maior perfectus est, cum tres Longae metiuntur Maximam: et sic de caeteris, solo binario vel ternario superioribus definitionibus adiectis. Cum vero Maxima tres Longas, et Longa tres Breues continet, Maxima nouem Breues seu tempora continebit, quae solo hiatu cantorem non facile posse [-f.47r-] excedere Franchinus testatur.

Notae.

Apud antiquos non nisi quinque Notarum figurae in vsu erant: quarum extremas alteram Maximam, alteram Minimam appellabant. Inter quas tres mediae Longa, Breuis, et Semibreuis intercedunt. Has tum in totum ac partes; tum in agentem ac patientem diuidebant. Partem Franchinus libri secundi capite decimo aliam propinquam, aliam remotam, aliam remotiorem, aliam denique remotissimam vocat. Partem propinquam definit, in quam totum immediate resoluitur: remotam inter quam et suum totum vnica media naturali ordine intercidit, et sic de caeteris. Exempli gratia, Maximae pars propinqua est .[Bvcsdx]. remota .[Bv]. remotior .[Sv]. remotissima .[Mv]. ita in praemissis definitionibus videre est, totum semper numerari a partibus propinquis, vt in modo maiori Maximam a Longis et sic de reliquis.

Est autem Maxima semper totum, sicut contra Minima semper pars, nunquam totum: si quinque tantum has antiquorum, quas Franchinus essentiales vocat, consideremus. Similiter et sola Maxima patiens, Minima agens, mediaeque inter has Longa, Breuis, et Semibreuis tam patientes, [-f.47v-] quam agentes dicuntur, vt Franchinus eiusdem libri secundi capite vndecimo docet.

Dicitur autem patiens figura, quae imperficitur, agens, quae patientem imperficit, vt minor sequens maiorem. Qua de re cautionem perutilem tradit Glareanus: si minor (inquit) notula maiorem sequatur, seipsam tollet de maiori, si punctus non impedierit. Itaque alius Longae valor erit, si eam Breuis, alius si Semibreuis sequatur. Illa enim sublata sex, hac octo Semibreuibus censebitur. Cuius rei ratio est, quod pars propinqua a toto, remota autem a propinqua, remotior a remota et sic deinceps detrahitur; ita vt semper pars sublata cum toto suo, a quo aufertur, ternarium constituat. Semper igitur maior nota per minorem eam sequentem imperficitur, nisi puncto defendatur, quem diuisionis punctum appellant.

Signa.

Signa secundum Franchinum tria sunt Punctus, Linea, et Circulus, quae a geometris ad Musicam traducta videntur.

Signum igitur Modi maioris perfecti sunt binae lineae per terna spatia ductae initio cantilenarum, ante circulum positae.

Signum Modi minoris perfecti est vnica linea [-f.48r-] totidem spatijs ante circulum posita.

Signum temporis perfecti est circulus, imperfecti semicirculus.

Signum prolationis perfectae est punctus circulo, vel semicirculo inscriptus.

Sed vt tempus imperfectum signo denotatur, ita contra imperfecta prolatio, et modus imperfectus absentia signorum intelliguntur; Prolatio puncti, Modus pausae absentia. Et haec quidem Franchino et Glareano consonant: Zarlinus vero et alij non leuis autoritatis Musici circa Modum variant; et tam imperfectum quam perfectum signis exprimi volunt: ita vt ternario linearum numero Modus maior perfectus, binario imperfectus notetur. Spatiorum vero vna linea comprehensorum numero ternario Modus minor perfectus, binario imperfectus designetur.

Alij rursus Modum imperfectum signi absentiae relinquentes, perfectum maiorem circulo ac ternario, minorem circulo et binario designant.

Nec desunt, qui tribus coniunctis signis circulum Modo maiori, numerum minori, alterumque numerum tempori attribuunt, hoc modo: .[O33]. Quod Glareano perplacet; sed minus vsu receptum videtur.

[-f.48v-] Sunt praeterea signa perfectionis implicita in ipso cantu occurrentia, veluti binae pausae simul positae, vel tres notae denigratae. Modus enim perfectus linea per tria spatia deducta, vel tribus Longis, aut aequiualentibus denigratis deprehenditur.

Tempus perfectum tribus Breuibus coloratis, vel binis semipausis simul positis. Prolatio tribus Semibreuibus denigratis, vel duobus suspirijs simul positis. In modo igitur pausas duplices faciunt, easque, quae signo praeponuntur, indiciales vocant, quod Modum tantum indicant, nihil praeterea operantes: quae autem cantui admiscuntur, eas indiciales et essentiales appellant.

Mensura.

Hinc et Mensuram vel Modi, vel Temporis, vel Prolationis ponunt. Obseruabant enim antiqui in compositione, vt in Modo maiori perfecto cantio ternis Longis, in imperfecto binis constitueretur. In minori autem Modo perfecto ternis eam Breuibus, in imperfectis binis metiebantur. In Tempore vero perfecto ternis Semibreuibus, in imperfecto binis, ita vt geminatis Breuibus secundum Zarlinum senario in Tempore perfecto, in imperfecto autem quaternario cantio finietur. [-f.49r-] Sed haec de compositione; Quod vero ad cantandi rationem attinet Temporis, vel Prolationis Mensura vtimur, Breuem aut Semibreuem vna mensura complectentes; idque dupliciter. Nam aut Breuis vel Semibreuis perfectae erunt, aut imperfectae. Perfectioni ternarius, imperfectioni binarius tribuitur, quorum hic aequalitatis mensuram, quam quidam spondaicam, ille inaequalitatis, quam trochaicam vocant, constituit. Eandem multi et sesquialteram appellant, eiusque numeris designant. Sed hoc bifariam, aut enim in principio, vel media cantione omnibus vocibus assignatur, et inaequalitatis mensura vtentur: ita vt positioni manus duae partes, leuationi vna tribuatur: aut vna tantum vox his numeris constabit, et aequalitatis mensura manente tres illius vocis notae duabus reliquarum similibus, valore respondebunt. In signis quoque sciendum institutum esse, vt cum velocior fieri mensura deberet, virgula interciderentur.