Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.41r] Gasparis Stoqueri Germani de vera Solfizationis, quam vocant docendae ratione, ad Magistrum Franciscum Salinam Dominum suum.

Quam stulte faciant, qui Solfizandi rationem pueros ex Guidonis scala docere conantur; in eo, quem nondum elimatum de verbali Musica conscripsi, libello sat multis ostendi: Nunc tibi, quod nuper illius disciplinae mihi discipulum adiunxisti, nouae meae institutionis rationem breuiter aperiendam puto.

Dico igitur Solfizaturis scalam illam nihil, aut parum conferre. Scitu autem necessaria imprimis esse sex vocum ordinem, et situm .B. literae, ex qua duo formantur Hexachorda, quibus simplicium maximum Diapason interuallum completur. Idque duobus non leuibus argumentis confirmo.

1. A facili. Quidquid praecipies esto breuis (inquit Horatius) vt cito dicta percipiant animi dociles, teneantque fideles. Quid vero breuius dici potest, quam vnicam literam .B. ita cantantibus, vt stellam polarem nauigantibus esse obseruandam? Quando vt haec nauigandi, ita illa cantandi aperit methodum. At in scala illa vulgari non vnum tantum .B. sed [f.41v] viginti claues obseruandae proponuntur, voces vero longe plures. Nam pleraeque claues binas, nonnullae etiam ternas diuersis Hexachordis applicandas continent voces. Quo examine non video quid longius possit, difficiliusque proponi.

2. Idem a certitudine comprobatur: in clauibus enim illis haud quaquam certa canendi ratio aperitur: imo confunditur tyro, cum plures in eadem claue voces decantari posse videat. Itaque intellecta notulae alicuius claue, rursus alia praeceptione opus est, qua quae vox sit eligenda, dignoscatur. Verbi gratia, in G sol re vt, si Hexachordum incidat naturale, accipiendum esse Sol, si B molle Re: Vt vero in [sqb] duro. Idque ipsum, cum ita simpliciter doceant, infirmum est, certioreque, cur ita agendum sit, indiget demonstratione. Quare male de discipulis suis merentur, qui principijs, quae certitudinis causam continent, neglectis, conclusiones eorum loco proponunt, veluti sunt claues ex certis principijs a Guidone deductae, qualia sunt Hexachorda. Prius enim inuenerat Guido Hexachordum, certumque ipsarum inter se vocum ordinem, quam extaret A la mi re, caeteraeque claues, quippe has ille ex iam inuento sex vocum ordine constituit, non hunc ex [f.42r] ex illis. Quare cantandi ratio ac certitudo potius ex sex vocum ordine, quam ex clauibus dependet. Vnicum vero Hexachordum Diapason interuallum non implet: ideo saepe commiscenda sunt duo, quorum cognitioni ac constitutioni vel vnica vtriusque vox sufficit, caeterae enim facile ex certo earum inter se ordine colliguntur. Necesse igitur est, vt vna saltem vtriusque Hexachordi vox, aut earum loco signa aliqua, quibus noscantur, in principio cantilenae asscribantur. Quare recte institutum est, vt loco vocis naturalis in principio cantus .F. aut .G. aut .C. annotaretur: loco autem .B. si continerit Hexachordum molle, ipsum .B. exprimeretur: sin durum non expressum ex asscripta claue supputaretur. Quod cum cantus naturalis non attingat, constat proximam supra illa claui .C. primam vocem naturalis Hexachordi referri .F. vero quartam .G. quintam, vt literarum aperit ordo. Quanquam ad harum vocum cognitionem solum .b. sufficere existimo: ipsum enim suum prodit Hexachordum per se, et naturale simul ex confinio, quod ei proxime adhaeret: tribus vero praedictis clauibus opus est, vt quae voces acutae, quae graues, quaeque mediae sint, sciatur, in quibus eligendis hae obseruatae sunt conditiones, vt essent aequidistantes, et in lineis collocarentur, et acuta a graui circiter Diapason [f.42v] media ab vtrisque per Diapente distaret. Quas conditiones, si quis recte perpendat, vix alias tres eiusmodi reperiat, quae eligi potuerint, vt casu potius accidisse, quam ex autoris instituto videatur, vt illae, quae trium Hexachordorum occuparent principium, eligerentur. Quod ex eo confirmatur, quod non per .G. et F cantus [sqb] duri, et b mollis, sed ex b litera cognoscitur. Nec enim G asscripto significatur cantum esse [sqb] durum, et in claue G .Vt. esse canendum: cum idem et cantui b molli praeponatur. F vero quod in quarta linea Baritonantis annotatur, vocis .Vt. omnino capax non est, siue cantus sit b mollis, siue [sqb] durus. Quocirca tres illae claues acumini ac grauitati vocum discernendae pernecessariae sunt. B vero nulli aliji rei, nisi vt Hexachordum suum quidem per se, siue molle siue durum, naturale autem per accidens ex vicinitate ostendat. Quare caeterae scalae claues eodem modo, quo tres praedictae acumen et grauitatem vocum optime distingunt: solfizationi autem omnino inutiles sunt, vocesque, quas annexas habent non ex se suaque vi, sed ex alijs principijs collectas ac demonstratas continent, veluti ex ordine sex vocum, et ex situ literae B, per quam situs interuallorum perinde ac per fasces Consules designantur: cum interim nec hae Consules constituant, [f.43r] nec illa Hexachorda, sed horum designationi tantum inseruiunt. Quare sic recte huius scientiae tyronibus consultum opinor, si primum Hexachordi ordinem memoriae mandent, et ex multis, quae illud non egrediuntur, cantilenis, plane deuorent. Nec interest vtrum voces illae sint acutae, an graues: imo nec illud an et quam in principio clauem praesignatam gerant. Sufficit enim illis vnicam tantum aliquam indicari Hexachordi vocem, vt ex vocum ordine potius quam ex clauibus voces cognoscere assuescant. Deinde cum id genus cantilenas legere optime norint, curandum est, vt septem primarum alphabeti literarum tam conuersum, quam rectum vt antea sex vocum perdiscant ordinem, vt ex eo situm B literae quacumque claue, quolibet loco praefixa, venentur. B autem cognita, et ex ea simul vtra vtriusque Hexachordi voce, ex iam praecepto sex vocum ordine vtrumque Hexachordum, quo Diapason componitur, nullo labore formabunt. Relictis igitur illis cantilenis, quae vnico tantum Hexachordo clauduntur, illae eligendae erunt, quae duo Hexachorda non egrediuntur: in quibus legendis vnum Hexachordum semper, quoad licet, sequentur. Cum vero id vox aliqua egreditur, ad eam per alterius Hexachordi vocem Re ascendendo, descendendo vero per La est deueniendum. [f.43v] Itaque in his cantionibus vel sola Pentachorda, quorum extrema sint .Re.La. sufficere puto, quod vt mutationi vocum nunquam adhibetur. Denique cum duorum Hexachordorum seu Pentachordorum praxin plane perdidicerint in cantionibus tam acutis quam grauibus quamlibet etiam in principio clauem gerentibus: eae tandem exercendae erunt, quae Diapason adeo excedunt, vt in tertium incidant Hexachordum. Id, cum a primo, quod ad lectionem attinet, omnino nihil differat, eodem modo ijsdem vocum nominibus repetitis erit perlegendum: nam in Diapason eaedem vt literae, ita et voces, cum necesse est, repetuntur. Itaque hic id solum pernoscendum est, quae clauium loca per Diapason inuicem distent: quod facille proprio exercitio adhibito addiscetur. Quartum vero Hexachordum nullae aut certe perpaucae cantiones attingunt. Neque id, si incidat, noua indiget praeceptione, praeter eam, quam modo diximus de octauis. Plane enim quod ad vocum lectionem attinet, Hexachordum tertium cum primo, quartum cum secundo, tertium cum tertio, et sic deinceps idem sunt, nec nisi acumine et grauitate differunt, quae non lectoribus, sed cantoribus curae sunt. Hoc modo cum voces exacte legere didicerint, tunc demum canere incipient. Caeteraque, quae huic rei necessaria [f.44r] videbuntur, vt signa, mensuram, variasque notarum ac pausarum figuras docebuntur. Denique cum plures sunt conferendae voces magistris tam poeticae Musicae, quam practicae, hoc est, tum ijs, qui cantiones componunt, quam qui eas decantant, vocesque acutas ac graues cantoribus assignant, scalae cognitio multum iuuabit. Sed longius ego, quam institueram, progredior, nec enim de cantandi ac componendi ratione hic praecipere, sed verum vocum legendarum modum aperire decreui: modumque ipsum, eiusque facilitatem ex iam dictis quodammodo perspectum puto. Certitudo autem eius forte adhuc desideratur, qua ex principiis, quibus nititur tum ipsa cantandi seu legendi ratio, tum clauium voces, quas quaeque annexas habet, demonstrentur. Quare vtriusque iam demonstrationis specimen paucis praemissis definitionibus ac principijs subijciemus.

Definitio prima.

Hexachordum dicitur, quod constat ex sex vocibus .Vt.Re.Mi.Fa.Sol.La.

Definitio secunda.

Hexachordum naturale, quod B non attingit. Hexachordum B, quod per illius literae locum decurrit. Molle, in quo B vocem Fa. Durum in quo Mi repraesentat.

[f.44v] Definitio tertia.

Ab Hexachordo voces quoque eidem subiectae naturales, molles, aut durae non immerito denominabuntur.

Definitio quarta.

Interuallum Diapason dicitur, quod octo constat vocibus.

Sententiae communes seu principia.

1. Ordo septem literarum ascendendo est A.B.C.D.E.F.G. Sex vocum Vt.Re.Mi.Fa.Sol.La. Descendendo autem ordine conuerso eaedemque tam literae, quam voces repetuntur in octauis.

2. Diapason decantari non potest, nisi Hexachordo G naturali coniuncto.

3. B si exprimatur, Fa: sin minus, Mi. in duorum naturalium Hexachordorum confinio interserit.

4. Nec tamen in Fa, aut Mi, sed ascendendo in Re, descendendo in La fit mutatio.

5. In principio cantilenae ponitur signum literae G. C. aut F. G in altera duarum infimarum linearum, C in quarta, F in penultima et antepenultima, in vltima vero rarissime.

[f.45r] Propositio prima.

Data quauis claue ex Hexachordis B naturali, voces Diapason tam ascendendo quam descendendo ordine, et secundum datae clauis cantionem eas et tot quotuis [quotvis ante corr.] alias, quae eandem clauem eodem in loco possident, decantare.

Sit data clauis G in infima linea, nec expressum B. Quaeratur igitur locus B, et inueniatur in secunda linea per primam: vbi cantabitur Mi per tertiam et supra illud Vt naturale, per eandem. Quibus si caeterae supra annectantur, per primam constituuntur duo Hexachorda per primam definitionem, alterum durum, alterum naturale per secundam communem sententiam. Ex quibus si omisso Vt, constituantur duo Pentachorda, quorum sint extrema Re La: per quartam inuenietur Re durum in primo spatio, naturale in tertia linea per primam. Quibus si voces reliquae ordine, annectantur, per eandem, constituuntur voces Diapason ascendendo per quartam, quae erunt octo per quartam definitionem, hoc ordine, Re.Mi.Fa.Re.Mi.Fa.Sol.La. per primam, et per eandem La superius in suprema linea inferius in tertio spatio, quibus caeteris vocibus annexis descendetur, hoc pacto, La.Sol.Fa.La.Sol.Fa.Mi.Re. [f.45v] Et si cantio Diapason transcendens in alia Hexachorda illabitur, eaedem voces in octauo loco tam ascendendo, quam descendendo repetentur: eoque vocum ordine cantio tum dura, tum quaelibet alia, quae G absque B in infima linea praenotatum habet, decantabitur. Quod si quis experiri velit voces oblatas singulas ex hoc ordine recte denominari per tertiam quartam et primam facile demonstrare poterit. Et sicut nos literae G in infima linea, demonstrationem peregimus, ita idem fieri potest, si G in secunda, vel C in qualibet ex quatuor, aut F suis locis tam cum B quam sine B praenotetur.

Propositio secunda.

In loco clauis G Sol.Re, et Vt cantari potest, Sol in Hexachordo naturali, Re in molli, Vt in duro.

Nam cum prima in descensu vox sub B sit La naturale, per tertiam erit secunda Sol naturale in G per primam. Et quia in B molli cantatur Fa, in duro Mi per tertiam erit ibidem Re molle, et Vt durum per primam. Quare patet in G cantari posse Sol Re et Vt: Sol quidem in cantu naturali, Re vero in B molli, Vt in [sqb] duro, quod erat ostendendum.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License