Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[Ir] RECANETVM DE MVSICA AVREA A MAGISTRO STEPHANO VANNEO RECINENSI EREMITA AUGVSTINIANO IN ASCVLANA Ecclesia chori Moderatore nuper aeditum, et solerti studio Enucleatum, VINCENTIO Rosseto Veronensi Interprete.

[Vanneo, Recanetum, Ir; text: IN VIA VIRTVTI NVLLA EST VIA.] [VANREM 02GF]

ROMAE APVD VALERIVM DORICVM BRIXIENSEM, Anno Virginei Partus M. D. XXXIII. Cum gratia et Privilegio CLEMENTIS. VII. Pontificis. Maximi. Ad Decennium.

[Iv] EPIGRAMMATA. IOANNES FRANCISCVS PHILOMVSVS PISAVRENSIS.

Qui lepidis mulcere cupit concentibus aures:

Haec variis discat dogmata picta notis.

Calliopea melos dictat: numerosque pedesque

Terpsicore: clario plectra mouente deo.

Scribit opus niueis harum nutritus in ulnis:

Pierii Stephanus Laurea prima chori.

FRANCISVS PAMPHILVS SEPTEM. PEDANVS. AD LECTOREM.

Si tibi melliflui placeant modulamina cantus:

Non alius Stephano rectius ista dabit.

Vt Linus atque Orpheus modulis ciet alter amoenis:

Et pecus et dominos, robora, Saxa, feras.

Non melius pisces testudine traxit Arion:

Delphin taenarios cum tulit usque finus.

Dulcius aoniis nunquam cantauit in aruis:

Dum uocat Amphion pastor in arua greges.

Pectine nec citharam melius pulsauit iopas:

Non sua Mercurius fila canora lyrae.

Hunc tibi (si sapias) igitur mercare libellum:

Musicus exiguo tempore doctus eris.

IOANNES NICOLA PISAVRENSIS. AD LECTOREM.

Antra ferunt animasse, feras, lenisse canentem:

Orphea, Saxa simul iuncta sonante cheli.

Curatos cantu inualidos, resipisse furentes:

Moerentem dulci uoce redisse hilarem.

Huic coeunt elementa graui, leue, et humida siccis:

Stant numeris tandem mundus, et astra suis.

Ergo artem quae Saxa animat, quae languida sanat:

Moesta iuuat, qua stat mundus, habes opere hoc.

[IIr] [Vanneo, Recanetum, IIr; text: Pieridum custos Phoebo residente cathedra. Vanneus hic Stephanus uiolas et candida donat. Lilia: purpureis cunctis cum floribus una. Colligite o iuuenes et tempora cingite sertis.] [VANREM 01GF]

[IIv] REVERENDO IN CHRISTO PATRI ET DOMINO DOMINO IOANNI BAPTISTAE EPISCOPO AVXIMANO DE Sinibaldis Patricio Auximano,

Domino et Protectori meo obseruandissimo, Stephanus Vanneus Recinensis, Eremita Augustinianus, in Asculana Ecclesia chori moderator. Salutem Plurimam Dicit.

MVsicam rem esse Antiquissimam, atque ideo caeteris Artibus digniorem, et Lini, et Orphei Musaeique clarissima cithara omnibus rerum Antiquarum studiosis, argumentum est probatissium: eandemque etiam diuinam, Sibyllae, Apollinisque diuina responsa, carmine semper, cantibusque reddita, facile, etiam nolentibus, testabuntur. Exercui equidem quantum licuit (ut quod est, de me insolenter fatear) bonam meae aetatis partem in ea cognoscenda. Quumque ad communem, et tuam in primis utilitatem haec pro uiribus elucubrassem. Non ignarus etiam quaeque Altissima inuidorum morsibus obli mari solere, fretus tua humanitate, non fui passus sine tui clypei norico munimine Haec eadem mei ingenioli primitias in lucem exire. Quamobrem mi Amplissime Antistes Auximanae, patriae quidem commune non modo propugnaculum, protectio, et tutela. verum etiam et totius agri Piceni spes certa, splendor, et confugium, te etiam atque etiam oro, et obtestor, ut quae tua, tuorumque maiorum semper fuit in uiros benignos pietas, chari tasque non Vulgaris, me, measque uigilias, qualescumque tamen sunt, in tuo benignissimo sinu, ac manibus, fouere, accipere non dedigneris, eo tamen uultu, animoque, quo et omnis tua domus summis Atauorum titulis non parum magnifica, et tuae heroicae Virtutis probitas Quemlibet ad se confugientem, solitae sunt suscipere. Plura scriberem, si in tuas oues solicita cura, de quibus praecipuam semper habuisti, ad finem me properare non moneret. Verum haec, parua licet sint, si placuisse tibi cognoro. praeterque ab inuidorum detractionibus me defendes, in summi beneficii loco me accepisse semper praedicabo. Federicus tuus optimus frater tanta uirtute, tanta magnanimitate, tanta fortitudine. quanta unquam fuit in optimo quoque Romano, si a me diligi, amari, obseruarique sinet, faciet quidem mihi gratissimum. Vale. Praesidium, et dulce decus meum Recaneti. Nonis Iunii M. D. XXXIII.

[IIIr] TABVLA.

TABVLA OMNIVM IN HOC OPERE CONTENTORVM. PRIMI LIBRI CAPITA.

De Musices inuentione, ex malleorum ponderibus. Caput I.

De Musices Diffinitione. Caput II.

De Musices Diuisione. Caput III.

De Musica Harmonica. Caput IIII.

De Diuisione Musices Harmonicae. Caput V.

De Cantu. Caput VI.

De Musici et Cantoris discrimine. Caput VII.

De Litteris, Syllabis uocalibus, et Positionibus manus. Caput VIII.

Quare Gamma graeca littera, caeteras praecedat latinas. Caput IX.

De Positionibus manus inuersae, vel a tergo constitutis. Caput X.

De Litteris grauibus, acutis, et superacutis. Caput XI.

De Vocibus. Caput XII.

De Triplici notularum pronunciatione. Caput XIII.

De Proprietatibus Cantus. Caput XIIII.

De Deductionibus. Caput XV.

De Clauibus. Caput XVI.

De Tribus uariis clauium nominibus. Caput XVII.

De b mollis inuentione. Caput XVIII.

De Mutationibus regulariter faciendis. Caput XIX.

Vtrum fiat in B fa [sqb] mi Mutatio. Caput XX.

De Quibusdam mutationum praeceptis. Caput XXI

De Mutationum exemplis. Caput XXII.

De Mutationibus in Cantu figurato praetice faciendis. Caput XXIII.

De Cantilenarum speciebus. Caput XXIIII.

De Vnifono. Caput XXV.

De Tono. Caput XXVI.

De Multiplici nomine toni. Caput XXVII.

De Semitonio maiori et minori. Caput XXVIII.

De Toni et utriusque Semitonii Compositione. Caput XXVIX.

De Consonantiis ex tono et Semitonio productis. Caput XXX.

De Ditono. Caput XXXI.

De Semiditono. Caput XXXII.

De Diatessaron, seu Ditono et Semitonio. Caput XXXIII.

De Graecis Diatessaron nominibus. Caput XXXIIII.

De Obiectione cum solutione, cur Prima Diatessaron species a Re potius quam ab Vt, non sumat initium. Caput XXXV.

De Tritono seu Ditono cum tono. Caput XXXVI.

De Diapente, seu Diatessaron et tono. Caput XXXVII.

De Familiari quadam disceptatione, cur Prima Diapente species, in A re non inchoat. Caput XXXVIII.

[IIIv] De Diapente cum tono. Caput XXXIX.

De Diapente cum semitonio. Caput XL.

De Diapente cum Diotono. Caput XLI.

De Diapente cum Semiditono. Caput XLII.

De Archisymphonia Diapason, seu Diapente cum Diatessaron. Caput XLIII.

De Septem Diapason speciebus. Caput XLIIII.

Quare Quinta et Quarta una coniunctae Octauam potius quam nonam pariant. Caput XLV.

De interuallis seu spatiis omnium in Musica consonantiarum. Caput XLVI.

De Tonis Quot et qui sint, tam apud graecos quam latinos. Caput XLVII.

De Clauibus seu litteris tonorum, finalibus et confinalibus. Caput XLVIII.

De Tonorum ascensu atque descensu. Caput XLIX.

De Primi Secundique toni compositione. Caput L.

De Tertii Quartique toni formatione. Caput LI.

De Quinti Sextique toni modulatione. Caput LII.

De Septimi Octauique toni compositione. Caput LIII.

De Diuersis tonorum differentiis. Caput LIIII.

De Iudiciali tonorum chorda. Caput LV.

De Tenorum initiis id est, Euouae. Caput LVI.

De Cantoris regimine. Caput LVII.

De Solenni tonorum applicatione ad Psalmos, quo ad principium. Caput LVIII.

De Tonorum mediatione atque fine. Caput LIX.

De Simplici tonorum intonatione. Caput LX.

De Introituum cognitione cuius sint toni. Caput LXI.

De Modo cantandi Gloria patri super Versiculum psalmi Introitus. Caput LXII.

De cognoscendis Responsoriis cuius sint toni. Caput LXIII.

De Modo cantandi Gloria patri super uersiculum Responsorii. Caput LXIIII.

De Musica ficta, seu de Coniunctis. Caput LXV.

De Coniunctarum locis. Caput LXVI.

De Modulandis generibus, uel Melodicis generationibus, et Primo de Genere Diatonico. Caput LXVII.

De Genere Chromatico. Caput LXVIII.

De Genere Enarmonico. Caput LXIX et Vltimum.

SECVNDI LIBRI CAPITA.

De Musices figuris. Caput I.

De Figurarum Descriptione. Caput II.

De Notularum partibus. Caput III.

De Modo maiori perfecto et imperfecto. Caput IIII.

De Modo minori perfecto et imperfecto. Caput V.

De Tempore perfecto et imperfecto. Caput VI.

De Prolatione perfecta et imperfecta. Caput VII.

De Tribus mensuris quibus cantum metimur. Caput VIII.

[IVr] De mensurabilium cantilenarum pausis. Caput IX.

De Ligaturis. Caput X.

De Longis, Breuibus, ac Semibreuibus, in principio, medio, ac fine ligatis. Caput XI.

De Punctis in Musica necessariis. Caput XII.

De Perfectionis et Augmentationis puncto. Caput XIII.

De Diuisionis puncto. Caput XIIII.

De Alteratione. Caput XV.

De Syncopa. Caput XVI.

De Mensurabilium notularum perfectione. Caput XVII.

De Mensurabilium notularum imperfectione. Caput XVIII.

De Diminutione, seu notularum uariatione. Caput XIX.

De Proportionum diffintione, et distinctione. Caput XX.

De Quinque Generibus proportionum, maioris, et minoris inaequalitatis. Caput XXI

Quomodo quantaue quantitate diminutionem et incrementum recipiant notulae, sub maioris et minoris inaequalitatis proportione, subiectae. Caput XXII.

De Multiplici genere, eiusque specibus. Caput XXIII.

De Dupla Proportione. Caput XXIIII.

De Tripla Proportione. Caput XXV.

De Quadrupla Proportione. Caput XXVI

De Superparticulari genere. Caput XXVII.

De Proportione Sesquialtera, seu Hemiolia. Caput XXVIII.

De Numerorum Sesqualterae proportionis descriptione. Caput XXIX.

De Signorum ac notularum Sesqualterae proportionis compositione. Caput XXX.

De Sesquitertia, seu Epitrita Proportione. Caput XXXI.

De Superpartienti genere. Caput XXXII.

De Superpartientis generis speciebus. Caput XXXIII.

De Multiplici superparticulari genere. Caput XXXIIII.

De Multiplicis superparticularis generis speciebus. Caput XXXV.

De Multiplici superpartienti genere. Caput XXXVI.

De Multiplicis superpartientis generis speciebus. Caput XXXVII et Vltimum.

TERTII LIBRI CAPITA.

De Contrapuncti Diffinitione atque distinctione. Caput I.

De Contrapuncti speciebus seu consonantiis. Caput II.

De Consonantiarum diuisione. Caput III.

De Alia consonantiarum diuisione. Caput IIII.

De Octo regulis seu praeceptis contrapuncti, vel compositionis. Caput V.

De Prima regula. Caput VI.

De Secunda norma. Caput VII.

De Tertia norma. Caput VIII.

De Quarta regula. Caput IX.

De Quinta norma. Caput X.

[IVv] De Sexta regula. Caput XI.

De Septima norma. Caput XII.

De Octava et ultima norma. Caput XIII.

De Simplicis contrapuncti ordinatione, cum suis cadentiis. Caput XIIII.

De Curiosa quadam consonantiarum inquisitione. Caput XV.

De Floridi contrapuncti institutione, et Dissonantiis quae extra cadentias uenustatem consonantiis afferunt. Caput XVI.

De Dissonantiis quibus floridae contrapuncti cadentiae constant. Caput XVII.

De Modo componendi. Caput XVIII.

De Basso et Alto cum Tenore, stante tenore in Vnisono cum cantu. Caput XIX.

De Basso pariter et Alto cum Tenore, stante tenore in tertia cum Cantu. Caput XX.

De Basso et Alto Tenore existente cum cantu in Quarta. Caput XXI.

De Basso et Alto iterum cum Tenore, existente tenore in quinta cum cantu. Caput XII.

De Basso et Alto, iterum cum Tenore, eodem tenore stante cum cantu in Sexta. Caput XXIII.

De Basso pariter et Alto cum Tenore, manente semper Suprano cum Tenore in Octaua. Caput XXIIII.

De Basso simul et Alto, stante tenore cum cantu in Decima. Caput XXV.

De Basso quoque et Alto, Vndecima cum fuerit inter Supranum et Tenorem. Caput XXVI.

De Basso pariter et Alto, habentibus Tenore et Suprano Duodecimam. Caput XXVII.

De Basso et Alto, iterum cum Tenore, eo congruente cum Suprano in Tertiadecima. Caput XXVIII.

De Basso et Alto iterum cum Tenore, eodem cum Suprano, quintamdecimam habente. Caput XXIX.

De Duobus Cadentiarum generibus. Caput XXX.

De Cadentiis quae fiunt per Vnisonum. Caput XXXI.

De Cadentiis per Octauam faciendis. Caput XXXII.

Quod Cadentiarum regulae superius datae, aliquando patiantur exceptionem. Caput XXXIII.

Quod ultima Cadentiae notula in Basso non semper fiat, ut Trigesimo secundo dictum est, deque eius pariter remediis. Caput XXXIIII.

De Vno quoque Diapente, omnibusque cadentiis uniuersis cantilenis proprie accommodatis. Caput XXXV.

DE Deisi quid sit, cumque utendum sit in Cadentiis. Caput XXXVI.

De Notulis extra cadentias Diesi sustentandis. Caput XXXVII.

De Compositoris regimine, in componendo. Caput XXXVIII.

De Tonorum qualitate id est, quibus uerbis annectendi sint. Caput XXXIX.

De Quibusdam grauioribus praeceptis, optimo compositori, semper obseruandis. Caput XL et Vltimum.

FINIS.

[1r] AD MVSICORVM LVMEN MAGISTRVM STEPHANVM VANNEVM RECINENSEM, EREMITAM AVGVSTINIANVM, CORNELIVS BONAMICVS NVRSINVS, ARTIVM ET MEDICINAE DOCTOR, BENE VIVERE, ET LAETARI.

VIdi compilationes tuas in Musica sic elucubratas, demorsasque, ut cui uel tigres hubera uel serpentes admorint tua lectione, eruditioneque in Musicis facile mitescat, cicurumque animum ostendat, sic omnia plano deducis stylo, quod si chartis relicta haec possunt? numquid qui te docentem, legentemque audiverunt cum Apolline fuerunt? aut cum Musaeo altero? Foelix profecto aetas, quae te canentem uidit, erudientemque, ex cuius exuberanti fonte qui biberunt, testantur. Ego item cum ex te acceperim quantum Musicae adictus esses profecto non te solum laudibus canendum duxi, sed de ea quoque facultate in qua sic animum appulisti, non nihil sub praeconio dicere. Nostras igitur istas rudes quantum de Musica laudes hilari fronte nedum tu recipias, sed deposito supercilio studiosus quicumque fuerit lector. Vale et me ut soles ama.

DE LAVDIBVS MVSICES.

De laudibus inquam eius numerosae harmonicaeque disciplinae, quam Musicam appellant, ad incendendos puerorum, iuuenumque animos non nihil dicturus, amplissimus mihi exordiendi campus offertur. Cum nulla fit uel artium liberalium, uel earum quae seruiles uocantur, quamcumque numerare uelis, quae uel ea non indigeat, uel illam non fateatur. Si diligentius scruteris, nihilque item sub coelo uel supra coelum quod Musicae non subsit.

DE GRAMMATICA.

Si enim Grammaticae ornamenta perquiras, quae prima liberalium nobis dicendi praestitit fundamenta, nonne harmoniam quandam redolet? cum congruam structuram ordina tamque uerborum seriem desideret, a qua, si pausillum aberres, quam indecens auribus sonus gingatur, illius artis professores sciunt.

DE PROSA.

Si oratorium solutumque dicendi genus, diligentius inquiras, si parum desis ab eius ornatu, lenocinioque, quam insona sit, parumque accaepta oratio, illius generis lepos fatebitur.

DE POETIS.

Item si Poetarum farraginem florentesque campos procurras, nihil in eis rectum consonumque inspicias, uel floridum. Si quid demas addasque aut pedes inficias, Heroicum illud in primis ostendit, cuius impulsu nunc armatos heroas conspicis, nunc in bellum congredi, nunc pacissi, diuerso inquam canendi tono, in cuius genere praeter Homerum et Virgilium admittendum [1v] neminem duximus. In elegis uero praeter Ouidium, caeteros qui de amore scripserunt, ab illo dicendi ornatu reicimus. In lyricis ubi mistim ut libet negocia tractantur praeter Oratium cui palmam dederim non uideo, hi enim suis numeris usi sunt, auribusque accommodatis quibus inquam nihil nisi consonum unquam suapte natura, oblectamento est.

DE LOGICA.

Si logicorum perstrepentes aulas obambules, rhythmicas digladiationes consonasque lites pependes, ueritatemque plurimum a falso distare cognosces, a cuius composita numerositate si deuies, omnia obscura erunt, ueritatique mixtam haeresim, non facile diiudicabimus.

DE RHETORICA.

Nisi quidam insuper insertus rhetoricis sonus adesset, uulgi aures non demulcerentur, neque populorum aura benignior fieret, uel principium inaduersos legitime obsecrantes ira mi tesceret, uel capite iam censi, in lucem rhetorice sonoro beneficio nequaquam reuocarentur, illud quidem euenire non fato, verum ex ea Musicae proportione ubique quidem insita censemus.

DE ASTROLOGIA ET MVSICA COELESTI.

Sed ut altiores disciplinas triuialibus reiectis aggrediamur, nonne cum astrologis fatendum est coelos inuicem suis distare proportionibus, rotarique quibusdam ut aiunt sonis a quibus haec omnia quae infra coelos sunt, regi mouerique Philosophi testantur.

DE PHILOSOPHIA.

Praeterea numquid partem illam Philosophiae quae de rebus naturalibus, uel de intelligentiis uel de deo est consonantiis uacare putandum est? cum si naturas rerum metiaris, et intelligentiarum totum opus in Symphoniis conspicabitur. Nam

si de motu progressum requiras, numquid post mouentia et mota quodam Musicali ordine ad semper mouentem neque ab alio motam intelligentiam deuenies? Si item ad ipsas intelligentias deumque uerteris, quam miro ordine ex illis haec inferiora regi conspicies quasi quodam sono. Si coelorum orbes qua ordinatiis numeris uertantur admireris, sensibilem quandam harmoniam fieri testantur Galli, quos ultra alia animalia, coelum ipsum intuentes, suauitate motus, orbium allectos certis horis canere, uulga tum est, et instinctu naturae aurium sensu pollentes rusticorum Horologia sunt? Si ad elementorum compositam congeriem descendes, numquid quasi quadam rhythmica melodia leuia sursum ferri, grauiora uero deorsum suapte natura comperies?

DE AVIBVS.

Praetera si animantia percurras, omnia quodam Musicali concentu participare luce clarius cognosces. Namque aues uolatu secare aera quadam id fieri pennarum mensura quis ambigat, easque arbores et campos ac prata omnia suis cantibus florere, suauique earum garritu homines quoque [2r] sic detineri, ut eas intra caueas quoque ad demulcendas aures arte conpingantur, ut Psittaci, Philomenaque et Turdi humanam uocem imitantes, et id genus alia. Muta enim omnia, silentioque plena apparuissent quasi quidam mutus inhabitatusque locus, nisi papertas ualles uolucres suaui gutture garrientes, natura instituisset. Quodque praedictae cantu delectent aduersae aues, quae noctu uersantur, ut striges noctuaeque et bubones ferali stridentes carmine testantur, tanquam prauis consonantiis utentes, quae planctum incitant, immo tanquam malum omne recusamus.

DE MARI.

Si item aequora suis Sirenis natura non decorasset, aequatilibusque auium stridulis complesset, sub silentio pene tanquam inania fuissent. Non desunt in littore alcinoes, quae suis cantibus tempestates nuncient, cautosque reddat nautas.

DE BRVTIS.

Vertere item si liceat ad bruta commercium quaedam sociabilia dociliaque inuenias, tanquam cuiusdam interius toni participes sensus habentia, horrori item alia esse conspicies ut lupos ursosque et tigres et multa id genus, tamque parum mites animos efferosque tonos praese ferentes, inconcinneque alia canentia, ut si quem male cantum deducere uidemus, eum Asinos imitari qui ruditu aures disturbent dicimus.

DE AQVIS ET FLVMINIBVS.

Labentes aquas riuosque si dulcia murmura non haberent, nonne liquidos mutos cristallos diceres? hominem tamen retardant solo scilicet strepitu et fluxu sonoro.

DE METALLIS.

Sub uiscera terrae si descendas, cum aurum argentumque magis caeteris metallis placeat, delectetque, in eo illa erit ratio, non quod locrosius sit aurum plumbo, sed quod naturae nostrae, ob eius defecatam purioremque substantiam magis consentaneum sit, ob quandam scilicet Musicae proportionem ad naturam humanam, et e contra, inmusicum ferrum, et imperfecta alia, ideo uilius aestimata.

DE INFERIS.

Sed ut superiora omnia missa faciamus, ad inferos ipsos decurras, in quo discrepent a superis, nisi quod hi cantu et Psalterio et Cymbalis et Hymnis psallentes coram deo sunt, et lucem conspicant, illa uox in tenebris ubi est stridor dentium, luctus et ultrices posuere cubilia curae, pallentesque habitant morbi, tristisque senectus, tanquam illa ab istis Symphoniis Cacophoniisque distincta sint, illa aures sensusque suspendant, ista retundant.

DE CERTITVDINE SCIENTIAE.

Praetera cum teste Aristotele mathematicae (inter quas est Musica) in primo gradu [2v] certitudinis sint, et Physicae sequantur eas, certiores in his fieri demonstrationes, immo necessarias magis quam in caeteris clarum, in quibus semper aliquid est quod dubites, exceptis mathematicis, ideo Plato qui Philosophiam e coelo metitus est, maxime Musicis, mathematicisque utebatur inductionibus in tora Philosophia, adeo ut in fronte Gymnasii sui scriptu seruaretur, Nemo intret non Musicus, tamquamque ex certioribus ad minus clara ducturus iuuenum animos.

DE HOMINE.

Verum si altius diuiniusque in homine considerare uelis, nonne totam eius symmetriam numeris constare dices? nam caput in eo intueris uirtutum omnium receptaculum quasi quodam templum merito in omnes corporis partes eminens uelut erecta arx, post quod rationabili mensura cor, eparque subinde situauit natura, inferiusque uentrem, ueluti ignobiliorem partem, intestinaque demisit, et ad omnium sustentaculum tamquam duas columnas pedes locauit, molem tam egregiam subituros. O diuinum profecto spectaculum? in eodemque complexionem sic sonoram instituit, ut pati famem, sitim, frigus, messesque facile possit ex elementorum optima coniunctione, unde quasi quaedam consonantia sanitas orta est, aegritudo e contra praua elementorum inuicem uox, aut tonus. Si membrorum compagem admireris ut inferiora superioribus, utque superiora infimis connexa sint, colligantiamque quandam uelut organicam sonoramque habeant, uere naturam Deumque ipsum non sine Musicae adminiculo cuncta quae infra coelos sunt, siue supra nos constituisse dices, ut in homine, Anatomia optime declarat. Cumque ad eius structuram coelorum quoque rotatus Symphonicus concurrat, ipseque maxime omnium totus harmonicus fit eundem. Item animantium omnium maxime cantu delectari uidemus, ut sine arte probatas uoces sequatur, refugiaque incompositas, ad quam exercitationem genitus sic exculpsit ingenium, ut solus homo rite canere eruditeque possit, caetera uero, naturae solum instinctu, diminutisque notis.

DE MECHANICIS ARTIBVS.

Dimitto item caeteras artes, quae manuales sunt, in quibus siquid est politum, compositumque, illud Musicae beneficio interius operante perficitur, ut lignaria, ferraria, sutoria, calcearia, architectoria, pictuariaque officina, et id genus alia, quibusdam certisque notis sua complent opera, a quibus siquid praetereas, inconsonas omnes appellabis displicentiam quandam animis gignentes, ueluti si uocem inconsonam aliquam percipias, ut quam quisque nouit artem in ea si se exerceat, facile iudicium feret. Siquid in illa desit, aut suis numeris uacet, quare cum non Geometra geometer non disputet, neque Musicus cum inmusico, ne sibi dicatur quod Graeci aiunt in adagio. Noli supra crepidam iudicare. Quare nullam artium siue scientiarum, esse hactenus uidemus, cui Musicae artificio non fit opus, nihilque in uita esse a natura, quod rhythmos quosdam numerosque non attestetur, hacque nobili scientia quam cunctis praeferimus, non solum humana omnia delectari, verum deos ipsos, quos cum in sententiam nostram descendere cupimus, illos non thure solum, mactatisque uitulis, sed hymnis et cymbalis benesonantibus, et organis, psalteriisque, sonorisque, uocibus demulcemus, irasque superum auertimus, lustralibusque Symphoniis, et dulcisono cantu. His quoque in coelis uti numeris Angelos sacra testatur pagina, cum exquisitis cantibus Osanna coram Agno ouantes psallunt. His etiam dum toti mundo Saluator nasceretur, auditum eosdem usoscum scribitur Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.

[3r] DE VI MVSICE ET EIVS INVENTORIBVS.

Quod si in humanis quaeras, homines Musicae beneficio iuuatos esse inuenias. Arionem illum refert antiquitas, qui Musicam adeo nobilitauit, dum a nautis in mare sonans, canensque ex improuiso deiceretur, mirum profecto, Delphini dorso receptum, ad littusque incolumen euectum. Amphionem praeterea adeo excelluisse, ut eius sono, cantuque saxa a se ipsis muros conderent. Orphea illum treicium ex inferis extinctam iam Euridicem nisi terga uertisset, cithara rhythmisque ad lucem reduxisse. Item uertisse flumina ad suos fontes, mouisse robora, montesque traxisse, feras plectro uocisque modulatu. Mercurium Deorum nuncium centoculum Argum iunonis custodem, cantu sonoque uinctum Iouis praecepto interemisse. Taceo insuper cantu musicaque principium iras capi, mulieres flecti, amicitias iniri, omniaque impartiri, Ciuitates item condi, exemplo Tebae iunt et Pergama structa canore lyrae. Quantae item laudis, qui huius tam nobilissimae scientiae principia excoluerunt extiterint, quantaeque illis habendae sint grates, plena est omnis pagina, ut horum quoque inuentum nomenque apud nos, caeteramque posteritatem indelebile remanserit. Inuenies apud Antiquos scribentes Amphionem illum in actaeo aracyntho primum Musicae rudimenta dedisse, et cithara primum cantasse. Alios Tamiram, alios Linum. Pana quoque ideo habitum ouium pastorum tutelarem deum quod primus calamos caera coniungere fecit. Mercurium deorum nuncium inuenisse monaulum. Midem obliquas tibias. Marsiam geminam tibiam, qui cantu ab Apolline uictus, cum secum in certamen descendisset, pellem deposuit. Exercitus duci, instrumentis musicis primi omnium curetes docuere. Heroicum carmen, pythio oraculo debemus, diuersasque canendi rationes. Non desunt probati Auctores, ne omnes prosequamur, qui illas inuenerint, musicaeque inuentis, aeterni facti sint. Adde. Pythagoram cum occultam musicae rationem admiraretur ex fabrorum malleis primum iuxta pondera inuenisse, diuersasque consonantias in illis rite exquisiuisse, eundem quoque, cum ad natales hominum et genituras descendisset, ideo hominis partum septimo mense uitalem esse, quoniam harmonias compleret, perfectiorem uero Nonimestrem, eo quod pluribus conficiciatur Symphoniis. Septimestris igitur, ideo harmonicus, quoniam id tempus ex triginta quinque per senarium ductum constat, trigenta quinque uero ex Sonoris numeris colligitur, quibus homo formatur in utero, nam primis sex diebus semen ut lac decoquitur, sequentibus octo, erubescit in sanguinem, subsequentibus nouem, fit caro, postremis duodecim formatur in hominem. Vnde per harmonias transit, nam a primis sex ad octo, Diatessaron est, et ad nouem Diapente, et ad Duodecim Diapason, ex quibus triginta quinque conflantur, cui si denarium addas, quadraginta quinque conficies, quem si per sanarium ducas, 270. efficies, quem numerum si in menses diuidas, nouem sunt. Denarium si per, 1 2 3 4. diuidas, totum decem faciunt, binarius ad unitatem, Diapason, Ternarius ad binarium, Diapente, Quaternarius ad ternarium, Diatessaron, econtra uero, Quaternarius ad unitatem, Bisdiapason, Ternarius ad unitatem, Diapason cum Diapente, quae cum plures sint, Nonimestris uitalis erit. Octimestris uero cum nullas habeant proportiones, inmusicus est, et non uiuit qui eo mense nascitur, sed altius illud in animae partes est uidere, quae concentus quoque fatetur, nam Diapason rationi commoda est, quae uniuersalis domina est. sicut Diapason illa est uniuersalis concentus reginaque, Nam ratio ira et cupiditatem continet, irae Diapente, [3v] cupiditati uero Diatessaron, tanquam rationis pars remotior subiacet, ideo hominem, hac ratione cum suis numeris, eius corpus animaque constat, numerus quoque canoris sonorisque plurimum allici experimur, Testantur hoc Pueri in cunis uagientes, qui cum cantilenas audiunt, obdormiunt, mitescuntque. Rursus si lugubri quodam sono, lachrymas exciri, hilarique risum. Videmus insuper classicis quoque instrumentis, lituisque, desides militum animos exciri, et in praelium armari, quae omnia cum in nobis ipsis experiamur, non nisi numerorum affectione id fieri, censendum est. Quare fatis, cum nota sit uis Musicae, et eius in cunctis ornatus quotque caelebres facti sint, eius delectabili lenocinio. Omissis item qui plures extiterunt in ueteri testamento, et Tubale qui pater canentium Cithara et Organo fuisse dicitur, Dauidisque concentricos cantus Prophetarumque harmonicos spiritus reiciendo. Nunc uero hac tempestate nostra, cum a teneris annis Stephane alioquin Vir Accuratissime in hac facultate, enixe operam dederis, non mirum si perfeceris, cum onnixo studio, iugique officio, illi semper adeseris, ut tu non solum in ea profeceris, sed tua alios opera profecisse sciamus, posteritatique nihil inuideris, cum e promptuario largitatis tuae de Musicae erudimentis Amplissimum Aureumque Opus edideris, ut reiectis Antiquorum libris, hoc tuo Enchiridion quem saepius admiratus sum in Amphiones et Orpheos euadere possint, cui omnis aetas quae post nos ueniet, benedicet, et per ora uirum tanquam perditae iam Musicae Redemptor, Portaberis.

[4r] PRIMVS MVSICAE AVREAE MAGISTRI STEPHANI VANNEI RECINENSIS, EREMITAE AVGVSTINIANI IN ASCVLANA ECCLESIA CHORI MODERATORIS VINCENTIO ROSSETO VERONENSI INTERPRETE, LIBER PRIMVS.

DE MVSICES INVENTIONE, EX MALLEORVM PONDERIBVS. CAPVT .I.

ANte praestantissimae huius artis ac liberali homine dignae, de qua diis bene iuuantibus tractaturi sumus, Musciae uidelicet inuentionem, homines eius scientiae ignari, natura duce ita canebant, ut nunc plerique faciunt, qui licet Musicalis scientiae expertes sint, mira tamen quadam suauitate concinunt. Quos si interroges, in ea quam faciunt cantilena, quae consonantiae sint, se penitus ignorare fatebuntur. Licet igitur cantus uetustissimus sit, eius tamen constans et expedita scientia fuit nulla. Pythagoras ille Philosophorum summus, qui diu in hoc cliuo sudauerat, ut huius facultatis certi aliquid inueniret, aurium iudicio fidem, et firmam consonantiarum constantiam adhibendam non censuit, tum quod non omnis auris ob naturalis complexionis aetatis uarietatem et mutabilem dispositionem de rebus auditis non aeque bene diiudicat, tum etiam quod etsi auris ad eas res bene temperata quae in sono uel soni concordantiis saepe occurrunt cum sibi sit proprium non fallatur, de soni tamen proportione differere non sua, sed rationis interest. Is denique Pythagoras cum omnia inconsiderata et modicae fidei ob neruorum et spirtitus et aeris disproportionem, multis praeterea de causis existimaret, nulli instrumento operam impendere curabat, non tamen propterea consonantiis auditum penitus priuabat, sed de singulis (ut aiunt) dubitare, non est inutile, Nisi igitur fuisset auditus, nulla unquam uocis ratio et disputatio extitisset. [Musices inuentio ex malleorum ponderibus. in marg.] Sed is de quo modo loquimur Pythagoras, diu multumque hesitans, iuxta quandam fabrorum officinam forte iter faciens, ibique cum quinque Malleos incudem pulsantes uidisset, et ex eorum ictibus admirabilem harmoniam et sonorum concentum concitari animaduertisset, ceu attonitus et stupore affectus, ac intelligendi cupidus, paulatim se operi adiunxit, et aliquantulum anceps, sonorum diuersitatem ex fabrorum uiribus et non ex malleorum quantitate fieri existimabat, quapropter ut inter se ad inuicem Malleos mutarent praecepit. Quo facto eadem soni suauitas, quae prius erat, non ex fabrorum lacertis, sed Malleorum ictibus procreari apparuit. Quod intuitus malleos qui numero quinque erant, diligenter perscrutari caepit, et quintum quod cum caeteris dissonaret, abiecit, licet dissonaritate sua, ad aliorum [4v] [Philosophus in marg.] consonantias dignoscendas, optimam operam nauauerit. Quoniam (ut ait Philosophus) Opposita iuxta se posita, magis elucescunt. Et sic ueluti quattuor fuere mallei, ita iuxta illorum pondus, quattuor numeri totius fere Musicae summam continentes reperti sunt, Videlicet. Sextus, Octauus, Nonus et Duodecimus, Ex quibus totidem proprotiones uidelicet. Dupla, Sesqualtera, Sesquitertia, et Sesquioctaua, et per consequens quattuor consonantiae inuentae fuere. Videlicet Diapason, Diapente, Diatessaron, et Tonus, Sed in hoc ut Boetius refert, nondum consonantia. [Boetius. Proportio dupla. in marg.] Est igitur Dupla proportio, quotiens maior numerus ad minorem comparatus, totum illum in se bis continet, quemadmodum et malleus duodecim librarum ad illum comparatus qui sex libras continebat. Quoniam duodecimus numerus, sextum intra se geminatum recipit, ut plenius in Capitulo de Proportionibus disputabitur. Et in hac numerorum proportione, Diapason reperitur. Haec autem Dupla proportio unde nascatur, Libro tertio, Capitulo de Dupla proportione, affatim intelliges. [Proportionis duplae experientia. in marg.] Cuius primi numeri sunt Vnus et Duo, qui simul iuncti, tres efficiunt. Quapropter si Chordulam unam ab hemisperiis capitibus extendes, eamque iuxta huius proportionis regulam videlicet in duas partes inaequales diuides, quarum altera duarum, altera autem unius mensurae sit, et aliquid quod in fine illius partis, quae duas in se mensuras continet appones quod chordulam praemat, eamque ibidem tanges, Vox grauis fiet, si uero eam ubi breuior est pulsaueris, uox acuta nascetur. Quia breuior distantia, uelocriorem ictum facit et fortius acrem percutit, sed maior distantia et chorda laxior, grauiorem ac tardiorem sonitum reddit. quod etiam de caeteris intelligendum est, ast si utramque partem eodem ictu simul pulsaueris, Diapason omnium consonantiarum praestantissimam efficies. Sesqualtera proportio est quotiens maior numerus minori oppositus, totum eum cum dimidio in se complectitur, sicut malleus duodecim librarum cum illo aequatus, qui octo libras pendebat. [Proportio sesqualtera quid in marg.] Duodenarius enim numerus, octauum et eius dimidium id est quaternarium in se continet, ex quibus ita proprtionatis numeris, Diapente consonantia emanat. Cuius proportio unde deriuet, Libro tertio Capitulo de Sesqualtera proportione patebit, quae a ternario et binario qui numerum quinarium conficiunt, originem trahit. [Proportionis sesqualterae experientia. in marg.] Ad quam cum auditu dimetiendam extendatur chordula, et in duas dispares diuidatur partes, quarum altera tres, et altera duas aequas portiones habeat, et in porportionis termino comprimatur, si ubi trium est partium pulsetur, grauiter resonabit, si uero ubi duarum tantum, acute, sed si utrinque eodem tempore tangetur, ea fiet consonantia, quae Diapente uocatur. [Proportio sesquitertia in marg.] Sesquitertia proportio sit quotiens maior numerus relatus ad minorem, eum totum et tertiam ipsius partem complectitur, qualis duodecim librarum malleus, ad nouem. Duodecimus namque numerus, nonum et tertiam ipsius partem id est ternarium intra se continet, ex qua numerorum conuenientia, Diatessaron consonantia descendit, cuius origo unde emanet, in capitulo de Sesquitertia Libro tertio est uidere. Cuius radicales sunt numeri quattuor et tres, qui inter se copulati, septem adimplent. [Proportionis sesquitertiae experimentum in marg.] Quod si cuipiam minus credibile uidebitur, ad auris iudicium et rerum omnium Magistram experientiam recurrant, et chordam (ut supra diximus) habeant, eamque bifariam inaequaliter diuidant, ita ut ex altera parte quattuor, ex altera trium aequalium dimensionum sit, et eam in puncto diuisionis calcatam percontentur, intelligent namque quod longior pars, grauem, breuior autem, acutam, et utraque, Diatessaron (ut praemissimus) formabit. [Proportio sesquioctaua. in marg.] Sesquioctaua proportio, formatur quum maior numerus cum minori comparatus, totum minorem, cum octaua parte in se concipit, quales [5r] fuerunt duo mallei, quorum alter nouem, et alter octo libras pendebat, qui nouem octo, et octauam eius partem, hoc est unum, intra se capit. Et ex hac numerorum congruitate, Tonus formatur, quod ut omnibus cognitu facilius sit, Chordula decem et septem dimensionum extendatur, atque bifariam inaequaliter diuidatur, et in diuisionis puncto uidelicet inter duas inaequales partes, hoc est inter nonam et octauam partem comprimantur, ex maiori parte, grauis, ex minori acuta, ex utraque una pulsata, tonus nascetur. [Proportionis sesquioctauae periculum.] Per hos igitur numeros, Monochordum diuiditur, per hos Cymbali, Tintinabula formata sunt, per hos fistulae siue aereae siue arundineae, sunt commensuratae, nec non et Organi, Citharae, Tibiae uel Tubae corneae. Quicquid denique in toto mundo Musicam sonat, in horum proportione numerorum continetur. Sed quo facilius quod diximus percipiatur, consonantiae ipsae cum harum proportionum numeris, in sequenti figura euidentius describentur.

[Vanneo, Recanetum, 5r; text: Dupla, Diapason, Sesquitertia, Sesquioctaua, Diatessaron, Tonus, 12, 9, 8, 6, MALLEORVM, PONDERA, Diapente, Sesquialtera] [VANREM 02GF]

[5v] DE MVSICES DIFFINITIONE. Caput .II.

ANtequam ad ulteriora progrediar, ab optimo cuiusque authoris instituto degenerandum minime censui, quod est a diffinitione incipere iuxta illud Tullianum officiorum primo, Omnis enim quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a diffinitione proficisci, ut facile intelligatur quid sit id, quod in opusculo nostro dicturi simus. In oratore hoc idem praecipitur. Nouerimus inquit primum uim, naturamque uerborum, quotque modis id dicatur de quo agitur explanari oportet. Et Commentator secundo Metaphysicae, Principia se habent in scientia sicut locus ianuae in Domo, quem nullus ignorat. Et Plato in Phedro, In omnibus o Puer, Vnicum principium his qui bene consulere uolunt, est intelligere quid illud sit de quo agatur. Ne igitur mihi accidat, quod aliis uitio uertitur, quid sit, et unde dicatur Aurea Musica, diffinitione cognoscatur. [Musices diffinitione. Arsis quid. Thesis quid Nicolaus burtius. in marg.] Est igitur Musica facultas differentias acutorum et grauium sonorum, sensu ac ratione perpendes. Vel Musica est motus rationabilium uocum per Arsim et Thesim id est per ascensum et descensum. Vel Musica teste Nicolao Burtio, Ars est Deo placens, ac hominibus, omne quod canitur discernens, et diiudicans, ac de cunctis quae fiunt per arsim et thesim id est per uocularum intentionem et remissionem, ueram inquirens rationem. Hactenus de diffinitione. Vnde autem ingenua haec disciplina dicatur, quam Plato, et ante illum Pythagorici, Philosophiam, deorumque opus arbitrati sunt, uniuersumque mundum concentu, et Harmonia constare dixerunt, paucis aperiam, non enim ad ostentationem opusculum nostrum, sed ad omnium hac arte se oblectantium utilitatem, edere constitui. Non pauci sunt sentientes graecanicum esse uocabulum, dicique Moysicos. Alii uero a Musa instrumento. Quidam a Mutatione. [Musica unde dicatur. in marg.] Nonnulli a Muso verbo. Complures (quod magis sentio) a nouem Musis. Nec contemnenda est illorum ethymologia, dicentium hanc a Moys graece, latine aqua, et ycos scientia deriuari, Conciliatore in Artistotelis problematibus attestante, cum late pateat ad rationem labentium aquarum, et ad resonantes fontes primum inuentam esse. [Conciliator. in marg.] Inde Moysica quasi aquatica scientia. Fari quidem non possem quantum Harmoniae, dulcisque concentus, fistula referta aqua reddat, quod a Discipulo meo id ut puer, experiente, praeter spem et uidi et audiui, cuius quidem Harmoniae suauitas, ab auicularum ueris tempore concentu, dissimilis non erat. [Margarita philosophica. in marg.] Quod autem dicatur ab instrumento excellenti Musa nomine, ut Philosphica testatur Margarita, id utique non displicet. Insuper nec expellendi sunt dicentes a mutationibus hanc deriuari, duce namque mutatione, suauis gignitur harmonia, quod artis ueteranos non latet. Aequo etiam animo ea admittenda est deductio, ab hoc uerbo Muso musas, latine quaero, hac enim et uersus et uocis modulationem quaerimus. Plerique tamen agmine facto, hanc a Musis appellatam asserunt et affirmant. Has enim nouem esse, et Iouis, et memoriae filias extitisse, et poetis et musicae praeesse, nemo mediocriter doctus ignorauit. [Virgilius. Homerus. in marg.] Hinc Virgilius, Musam pro cantu posuit, cum inquit, Pastorum musam Damonis et Alphoesibaei. Homerus insuper hanc ingenuam artem a musis in hominum usum uenisse affirmat, cum in deorum conuiuio suauissima uoce, Appolline citharizante, cantarent, Musarumque ministri, cum eruditi omnes, tum Musici dicebantur? quorum praecipua Dea Melpomene, a suauitate cantus dicta, Melpo graece, latine cantus, interpretatur. Merito ergo Musicam a formosis dictam musis, affirmamus, cum his, ut Aurelius Augustinus inquit, Omnpotentia canendi attributa sit, quae et Camoenae dictae sunt, quasi a canendo. [Aurelius Augustinus. Theologi. in marg.] Et Theologi nouem musas, octo Sphaerarum musicos cantus, et singulis sphaeris singulas

[6r] Sirenas appositas esse, suauemque harmoniam, ex sphaerarum motu natam, excellentissimam omnium, nonam posuerunt. [Plato. Hesiodus. in marg.] hoc sensit Plato, Hesiodusque simul. Quum igitur assiduo cantu Mundiales sphaerae, immortali Deo gloriam exhibent, non te pudebit, candide lector, honestam hanc disciplinam, manibus, et pedibus amplecti. [Plato. Aristoteles. in marg.] Hanc in primis Plato, et Aristoteles discendam esse praecipiunt. Nam si ingenuus fueris, ingenuam sequeris artem. Si nobilis, nobilem. Si liberalis, liberalem hanc inueneris disciplinam. Denique quid multis moror? ne te quaeso Aureum illud praetereat, Mortales tunc maxime deos imitari, quando benefici sunt, sed rectius Musicam attingentes. De his hactenus, ne opus in immensum crescat, molestoque opprimaris sermone.

DE MVSICES DIVISIONE. Caput III.

CVm in praecedenti capitulo ipsius musices diffinitionem, eiusque ethymologiam aperierim, optimum factu fore duxi, si ad maiorem lectoris eruditionem, quotuplex dicatur Musica, praesenti capite, paucis exponerem, ut remota omni ambiguitate, ut in aequi uocatione sit, tyrunculis huius artis amantissimis de qua musices specie dicturi simus, facilior pateat aditus. [Musica triplex. in marg.] Non est igitur ignorandum, Musicam tripartitam esse, Organicam scilicet Rhythmicam et Harmonicam, seu uocalem. Ex his duas primas species paucis quales sint, declarabimus cum nihil ad rem nostram faciant. Et ista quidem diuisio, a Varronis sententia non abhorret, qui tres tantum musas esse affirmat. [Varro. in marg.] Vnam, quae ex aquae motu nascitur. Alteram, quam aeris icti conficit sonus. Tertiam, quae mera tantum uoce consistit. Et ex hac tertia musa dicta est, Harmonica Musica, ex qua soni cognitio habetur grauis, atque acuti. Quae ex aquae motu fit, Rhythmica. Quae ex aeris icti sono conficit, Organica appellatur. Vt igitur uno uerbo concludam, Organicam dicimus musicam esse, quae flatu constat. [Musica Organica. in marg.] Quod utique nomen, non ab illo solum grandi instrumento imparibus meatibus, ac ueluti cicutis digesto, quod passim in templis, ad omnipotentis dei cultum, situm uidemus, sed a quibuscumque etiam instrumentis, quae flatu resonant, atque inflantur, sortita est, ut sunt tubae, tibiae, et reliqua id genus, quae quidem instrumenta, per excellentiam Organa uocantur. Rhythmicam uocem ictu, uel pulsu digitorum, atque pedum, constare dicimus, sine ulla flatus ne cessitate, ut in Timpanis, Citharis, Lyra, et in tripudio seu Choreis, et saltationibus patet, quo quidem gestu, ratione et numeris quibusdam, pedes mouentur. [Musica Rhythmica in marg.] [Musica rhythmica: unde dicatur. in marg.] Vnde Rhythmica a rhythmos graece, latine numerus, dicitur. Hoc idem sensit Pythagoras, qui quum ex fabrorum malleis auribus suis sonus quidam non iniucundus intonaret, examinato illorum pondere, atque mensura, alios pondere diuersos ab illis prioribus malleo fieri imperauit, quorum ictibus, soni nequaquam prioribus similes, nec ita sibi consonantes audiebantur. Tunc animaduertit illam soni concordiam, lege quadam numeri, ponderumque constare, collectisque diuersorum ponderum numeris, ex malleis, ad fides seu chordas, experientiam uertit. Extensis enim boum neruis, illigatisque uariis ponderibus, qualia malleis inesse expertus fuerat, sonum longe dulciorem, quam in malleis, summa cum uoluptate, omniumque admiratione, exaudiebat. Hic igitur Pythagoras tanti archani compos, numeros inuenit, ex quibus dulces orirentur soni, hinc certae fides, seu chordae in citharis obseruata quadam numerorum lege, acutius grauiusque tenduntur, conuenientique mortalium aures demulcentur concentu. Hoc igitur exemplo satis patet, quae et qualis sit Rhythmica Musica, omissis quamplurimis exemplis, atque auctoritatibus, ne auditoris legentisque aures obtundam, simque uerbosior. Quae autem de Musica harmonica dicenda restant, proximo capitulo reperies.

[6v] DE MVSICA HARMONICA. Caput IIII.

DE Musica autem Harmonica, prius sciendum est, quod sonus dicitur omnis uox, et quicquid auribus percipi potest. [Musica harmonica Soni diffinitio. in marg.] Vel ut Boetii sententia. Sonus est percussio aeris indissoluta, usque ad auditum. [Boetius in marg.] [Hieronym. in marg.] Diuus tamen Hieronymus pro interpretatione Psalmorum, docet sonum proprie dici, cum tantum sonus auditur et uox non intelligitur. [Sonus vnde dicatur. in marg.] Dicitur namque sonus a sonando, sicut uox a uocando. Scias tamen soni tria esse genera, aut enim pulsu consistit, ut patet per lyram, et omnia crepitantia, aut flatu, ut constat per tubam, aut uoce humana, ad quam exprimendam, nouem opus est naturalibus instrumentis, quattuor uidelicet dentibus, quibus remotis, non uox, sed sibilus exit. [Soni tria genera. in marg.] Duobus praeterea labiis, Lingua, Palato, et Gutturiis profunditate, per quam spiritus itque, reditque. [Lactantius. in marg.] Hanc eandem Lactantius ab intimo pulmone oriri. fauciumque aggere spiritum stipatum suum sonum exprimere ait. [Aristoteles. in marg.] Aristoteles secundo de Anima. Vox est repercussio aeris respirati per arteriam uocalem, cum imaginatione ad signum. [Vox quid. in marg.] Vel sic. Vox est sonus qui cum significatione aliqua, emittitur. Aut Isidoro testante. [Isidorus. in marg.] Sonus est aeris ictus auditu sensibilis, quantum in ipso est. [Vox duplex Plinius. in marg.] Vox etiam secundum Plinium, et Diomedem, aut est articulata, aut confusa. Articulata est rationalis hominum loquelis explicata, et haec eadem uel litteralis, uel scriptilis appellatur, quia litteris scribi potest. [Diomedes. in marg.] Confusa uel inscriptilis est irrationalis simplicis uocis sono animalium effecta, quae scribi non potest, ut equi hinnitus et similia. Vt tandem receptui canam, Harmoniam graece penultimam breuem pronunciando, latine, iuxta patris mei Aurelii Augustini sententiam, concentum humana tantum uoce, nouem illis explicata instrumentis, ex dissimilium uocum moderatione compositam, dulcem auribus nostris afferentem consonantiam, qualem in Diapason omnium consonantiarum regina, esse experientia duce, cognoscimus. [Aurelius Augustinus. in marg.]

DE DIVISIONE MVSICES HARMONICAE Caput V.

INsuper harmonica Musica in duas diuiditur parteis, in musicam planam, et simplicem, quae huiusmodi nuncupatur, eo quod simpliciter absque notarum uarietate, ac etiam ut ita dicam, plano modo iustaque mensura ipsius notae instar notarum breuium figurati cantus proferri debent, ut inferius in eius diffinitione, clarius elucescet. [Musices harmonicae diuisio. in marg.] [Martianus in marg.] quae quidem Musica, teste Martiano a Lanciloto in libro de figuris citato, numerus masculus, siue Rhychinus, uulgo Cantus firmus appellatur, et in Musicam mensuratam seu mensuralem, quam praelibatus auctor foeminam, quod ueluti foemina uenusta, hominum animos ad sese, alliciat. Vel cantum muliebrem nuncupat, uulgo cantus figuratus dicitur. [Musica plana quid. in marg.] Musica autem plana seu simplex, est specierum eadem quantitas. Vel est figurarum aequalitas, cuius figurae nec augeri, nec minui possunt. Vel Musica plana est illa, cuius notae, uel figurae, et mensura, et tempore pari, pronunciantur. Refellimus autem eorum sententiam, qui Musicam planam esse contendunt, quae sine temporis mensura, ac sine notularum termino, uel tenore, et ad Musicorum libitum pronunciantur. Et quoniam de notulis mentionem fecimus, sciendum est, Notas a Musicis, ut praetermittam grammaticos, ita describi. [Nota quid in marg.] Nota est signum, uel figura, qua duce, cantilenam pronunciamus, atque canimus, uel quae uocem Musicalem repraesentat. Vel Notae sunt figurae in Musicali disciplina, quae per arsim et thesim, faciunt prolationis partes, harumque serie quonammodo nobis cantandum sit, docemur. Nunc redeo ad secundam partem, [7r] partem, quae mensurata Musica, uel mensurabilis uel Muliebris cantus, dicitur. [Musica mensurata quid. in marg.] Haec utique figurarum inaequalitate constat. Cuius notae, et incrementum, et diminutionem, pro signorum appositione, suscipiunt. Vel sic. Musica mensurata, est notularum diuersa quantitas, uel quilibet cantus, temporis mensura compositus dicitur, cuius notae et nomine et forma, et essentia, et quantitate, sunt determinatae, quarum quantitas, nec augeri, nec minui potest, iuxta illarum et nomen, et formam, sed figuras ipsas ad unguem et ad amussim, et cum mensura, cantare cogimur, quamadmodum nobis in libris, sese offerunt. Vt enim tibi clarius innotescat, Plana scilicet et Mensurata quaelibet, diuiditur in ueram quae realis dicitur, et fictam. Vera quidem est cantio, limites artis Musices debite obsequens. [Musices planae et mensuratae diuisio. in marg.] [Musica realis. in marg.] Vel sic Musica realis, est quae species Symphoniarum uniuersas, suis tonis et semitoniis, iuxta debitam portionem earum qualitatum, concrete uel discrete considerat. Musica uero ficta, est notularum de propria sede transpositio, ut enim suo loco diffusius enarrabitur. [Musica ficta quid sit. in marg.] Hactenus de Organica, Rhythmica, et Harmonica musica, additis circumstantiis, me satis dixisse arbitror, pro nostri opusculi qualitate, quod si tibi, uotoque tuo minus satisfactum fuerit, reliqua marte tuo, perscrutare.

DE CANTV Caput VI.

PRaesenti capite operaeprecium fore duxi, si quid sit cantus adolescentibus paucis ostenderem. [Cantus quid et vnde. in marg.] Est enim Cantus quaedam uocum modulatio, qui non solum humana uoce, harmonia mediante, constat, sed etiam ponitur pro cantatione cuiuscumque rei, ut Virgilius de Cygnis loquens, et coetu cinxere polum, cantusque dedere. [Virgilius. in marg.] Alii dicunt, cantum esse dulcem ac suauem quandam uocum consonantiam per uocis inflexionem, accipe utramlibet, per diuersa enim ad unam tendunt metam. Et sicut Sonus dicitur a sonando, ita Cantus a cantando, uel a canendo, quod uerbum peculiare est, et Musicorum, et Poetarum, ut patet per Virgilium, et alios poetas. Et quoniam cantus habet cum consonantia affinitatem quandam, nonnulla de consonantia dicam. [Consonantia quid. in marg.] Quae quidem est acuti grauisque soni mixtura, suauiter, uniformiterque, auribus accidens. [Boetius. in marg.] Vel Consonantia, secundum Boetium, iuxtaque sententiam Atriae ducis, est concinnitas quaedam, atque concordia, dissimilium inter se uocum redacta. [Dux Atriae. in marg.] Vel sic. Consonantia, apud Nicolaum burtium, est grauis soni acutique commixtio uaria, concors tamen et amica. [Nicolaus burtius. in marg.] Vt paucis accipias. Consonantia est uocum concordantia. [Consonantia vnde dicatur. in marg.] Dicitur autem a con id est simul, et sono, as, quod est simul concordare, quod sit diuersis subiectis concordanti uoce, uel sono, in unum obiectum concurrentibus, et hoc patet exemplo plurium hominum, qui, quum in unam sententiam conspirent, conueniantque, consonare dicuntur. [Euphonia quid in marg.] Consonantiam igitur, quae graece Euphonia dicitur, eam afferimus esse, quum duae, uel plures uoces, uarii accentus, dulcem suauemque auribus nostris, afferunt sonum. Ac aliter de consonantia Boetius. [Boetius. in marg.] Quotiens enim ait, duo nerui uno grauiore intenduntur, simulque pulsi reddunt permixtum quodammodo et suauem sonum, Duaeque uoces quasi coniunctae in unum coalescunt, tunc fit ea, quae dicitur consonantia. In unum autem redeunt haec omnia, non aliter ac si diuerso itinere, ad unam praetenditur metam. [Consonantia qualiter fiat. in marg.] Videlicet Consonantia, Euphonia, Symphonia, Harmonia, Melodia, et Concentus, quod patet ex eorum ethymologia. [Euphonia vnde. in marg.] [Priscianus. in marg.] Nam Euphonia, bona sonoritas, uel uocis suauitas a Prisciano, uel bona uox [7v] interpretatur. Euphonus concinnus dicitur, uel ab eu graece, latine bonus, et phonia, sonus. [Symphonia quid. in marg.] Symphonia uero, authore Patre et Protectore meo Aurelio Augustino, est uocum concordia, in quibus non est absurdus, uel discrepans sonus. Vel ut alii dicunt, est modulationis temperamentum, ex graui et acuto concordantibus sonis siue in uoce siue in flatu, uel in pulsu. [Aurelius Augustinus. in marg.] [Symphonia vnde. in marg.] Estque dicta Symphonia, a syn graece, latine simul, seu con, et phonia, Sonus, quasi simul sonans, uel consonans. Harmonia autem, est numerorum ratio, ex graui et acuto. [Harmonia quid in marg.] [Dux Atriae. in marg.] Vel etiam iuxta Atriae ducem inter caeteros nostri temporis musicos professores facile principem, Harmonia est concinnitas quaedam uocum non similium. [Harmonia vnde. in marg.] Vel ut alii, est uocis modulatio, uel diuersorum uocum apta comprehensio, uel coadunatio. Vnde manare uidetur ab harmos graece, latine coadunatio, inde Harmonia, ueluti uocum congregatio. [Melodia quid et vnde. in marg.] Quid est aliud Melodia, quam consona uocum ascensio, atque descensio, ac si cantilena uariis compacta consonantiis, Dicta autem Melodia, a melos graece, quod est dulce, et odon cantus, quasi dulcis, siue melleus cantus. Omnis igitur consonantia, ex graui acutoque sono, constat, ex quibus uocibus, uel Vnisonis, uel plurisonis, concinne tamen, seu concorditer positis, concentus generatur. [Concentus quid in marg.] Qui nempe est, diuersarum modulatio uocum. [Harmonica societas quid. in marg.] Vel est plurium diuersorumque sonorum harmonica societas. Quae profecto nil aliud est, quam pluralitas, et multitudo quaedam diuersorum conuenientium, sonorum inuicem suauitate quadam concordantium, quarum inter extremitates, Diastema quaedam mediat, a Musicis differentia, seu interuallum duorum sonorum, acumine grauitateque dissimilium, diffinitum. [Diastema quid. in marg.] Duae insuper uel plures consonantiae, pariter prolatem, Consonantiam, Harmoniam semper, uel Symphoniam, Euphoniam, Melodiam, Concentumue harmonicum, utique producunt. Et ex his, et non aliis consonantiis, graues acutaeque uoces, adeo suauiter concordant, ut si quis ab his discesserit, statim incidat in dissonantiam, ac in grauem discrepantiam, qua auditorum sensus, haud mediocriter offenduntur, Quae quidem Dissonantia, qualis sit, sua diffinitione patet. [Dissonantia quid. in marg.] Dicitur namque diuersorum sonorum mixtura quaedam, aurium sensus naturaliter offendens. Vel ut alii dicunt, quod idem est, odiosa, atque aspera, iniocundaque duorum sonorum, simul permixtorum, non se natura suauiter miscentium, auribus nostris accidens, permixtio. Quae quaedem Dissonantia fieri dicitur, quum plures in tempore uoces, dissonis interuallis, auribus intonant. [Dissonantia qualiter fiat. in marg.] [Boetius. in marg.] Aliter enim Boetii sententia exponitur. Cum duo nerui simul pulsi sibi quisque ire cupit, nec permiscent ad aurem suauem, atque unum ex duobus compositum sonum, tunc est quae dicitur dissonantia. Multa igitur non opus est interpretatione, ad declarandum quid sit dissonantia, quae graece Asymphonia dicitur, ab a quod est sine et Symphonia consonantia, id est sine consonantia. [Diaphonia. in marg.] Diaphonia uero ab hoc uerbo Diaphoneo, quod est discordo, uel dissono. Et haec ad sobrietatem, dicta sint.

DE MVSICI ET CANTORIS DISCRIMINE. Caput VII.

DIsciplinas artesque omnes (ut Doctissimi quique testantur) in theoricam et practicam diuidi compertum est. Quarum altera, cum nisi mentis animique acie, qui diuinus praedicatur, complecti attingique nequeat, longe excellentior merito habetur, ipsa practica seu actuosa, quae in corporis motu uocisque sono certo certius constitit. Haec igitur, quum nemine clam sit, illa abiectiorem atque sordidiorem esse, [8r] non ab re illius ueluti pedissequa nuncupari potest. Cuius interest imperanti Dominae, quam Theoricam intelligi uolumus, ad nutum obsequi, ac se subiicere, non minus quam immoderata cupiditas, seu appetitus rationi. His artibus operam nauantes, id quoque discriminis patiuntur, et alius alium artis professione praestat, quaedam tamen illis debet esse mutua necessitudo. Vt enim Mechanicus absque Theorico suum ad amussim perficere nequit opus, ita Theoricus sine mechanici ope, animi conceptum, oculis subiicere ualebit minime. Inanis utique esset nostra contemplatio, nisi ad actum deduceretur, quod Boetius acri uir ingenio, musices libro tertio capito decimo, asserit. [Boetius. in marg.] Frustra inquit, haec ratione et scientia colliguntur, nisi fuerint usu atque exercitatione notissima, indeque ab ipsa exercitatione, uel mauis a suis armis, suam artifices sortiuntur denominationem, ut Citharoedus a Cithara, quod pulsandi citharam calleat artem. [Citharoedus quid. in marg.] Organista, quod organum. [Organista quid in marg.] [Lyricus quid. in marg.] Lyricus, quod lyram et huiusmodi. Musicum autem seu speculatiuum, cuius differentiam a Cantore hic suscepimus enodandam, cuncti agmine facto musices auctores aiunt esse, qui theoretica docet praecepta, citra artis exercitationem, quod sui indicatur diffinitione. [Musicus quid. in marg.] Musicus inquiunt est, cui adest facultas speculationis rationisque musices, non cui cantandi modus practicabilis tantum inest. Vel ut quibusdam placet, qui diuerso itinere ad idem tendunt. Musicus est, qui ratione ducente canendi scientiam, non seruitio operis, sed imperio speculationis assumit, et secundum hoc iudicat, et non per sonum. [Cantor quid. in marg.] Cantor autem est, qui cantando diutina exercitatione musici praecepta capescit, uocisque sono promit, et actum deducit. Ac etiam in eorum numeris includuntur Organistae, Lyrici, caeterique instrumentis musica utentes, qui quidem nulla mouentur arte, nisi solo Aurium instinctu, sensuque delectabile memoriae commendant. [Poetae. in marg.] Quemadmodum Poetae naturali potius quam rationis speculatione, carmina constare iudicant. [Musici et cantoris differentia. in marg.] Sentire autem uideor, hanc musici, et cantoris differentiam illius persimilem, quam inter Rhetorem et Oratorem, peritissimus Valla ponit. [Laurentius valla. in marg.] Musicus ergo tamquam praefectus. Practicus uero, ueluti Stator uel Praeco illius habetur, qui praefecti iussu, atque imperio resonanti tuba, mandata promulgat, haud secus Cantor musico paret, eiusque exequitur iussa. [Musici. in marg.] Cui quidem sententiae astipulari uidentur Musico omnes Cuidonis auctoritate. [Guido. in marg.] Magna (afferunt) est musicorum, et cantorum distantia. Isti dicunt, illi sciunt, quae componit Musica. Nam qui facit, quod non sapit, diffinitur bestia. Caeterum tonantis uocis si laudent acumina, superabit Philomena, uel uocalis Asina. Quare eis suum esse, tollit Dialectica. Cantoris ergo partes sunt pro uiribus suis, Musici iuxta praecepta sese in arte practica gerere, Tibi uero maiori laudi atque utilitati accedet, si utriusque apicem attigeris. [Cantoris officium. in marg.] Musicus enim adaequatus diceris id est utramque speculationem practicamque callens, et econuerso, quae practica eiusdem scientiae perfectione constat. [Musicus adaequatus. in marg.] Cuius rei enitendo, pallendo, lucubrando, ac enixae labori incumbendo, compos me iudice, euades.

DE LITTERIS SYLLABIS VOCALIBVS, ET POSITIONIBVS MANVS. Caput VIII.

PLacuit hucusque in nostri opusculi limine ingenui pocillatoris ministerium subire, qui ad maius Domini sui oblectamentum, Regales mensas, purpureis floribus, sertisque recentibus insternit, et ornat. Mox heroi accumbenti ingenue, ac delicate lautissima fercula apponit, ex quo sit, ut ex florum redolentia, [8v] nectareisque dapibus, heros ille insignis, uix refocillatus a mensa discedere uideatur, et non aegre minus inde abeat, acsi deorum conuiuio, interesset, haud aliter huius ingenuae artis studiosis fore confido. Hactenus enim opusculum nostrum regulis quibusdam, ueluti floribus, aspersimus, theoricam potius quam actuosam uel practicam redolentibus naturam. Iamiam uero his musicis epulis accumbentibus, non inanes flores, sed lautissimae dapes afferunt. Quibus praeuia oblectatione, atque utilitate, in qua totus enitor (nam et prodesse, et delectare cupimus) huius honestae disciplinae amantissimi uidebuntur non facis animum suum explere posse. Late enim patet omnium rerum satietatem fieri, praeterquam suauis harmoniae, qua delectari neminem pudeat, cum totus beatorum spirituum coetus hac fruatur, hac detineatur, hac ueluti summo bono delectetur. Mundialem denique machinam, diuinum Concentum exprimentem, Summus ille artifex creauit. Accumbe igitur candide lector quantum in te est his musicis epulis quas ut facilius pertractare possis, Manum Venerabilis religiosi, ac eximii musici Guidonis Aretini monaci, huius corporis tanquam principale menbrum, suis litteris, syllabis, seu notis in eiusdem positis iuncturis, caeterisque ornamentis decoratam, sequenti capite imprimendam curaui, cum eius diffinitione, quaeque nam fuerit causa a Graecorum littera id est a Gamma inchoare, paucis enodauimus, qualem profecto in aliorum lucubratiunculis musicis, facile non inueneris Decreuimus enim non nostrae ostentationi, sed iuuenum utilitati consulere. Primum igitur sciendum est, quod Manus est breuis, et utilis doctrina, ostendens compendiose deductiones uocum musices. [Manus quid in marg.] [Gamma quid in marg.] Gamma uero secundum nonnullos, est generalis ordinatio seu introductio graduum discurrentium per iuncturas interiores et exteriores manus sinistrae. Ego uero hanc esse litteram graecam ut patet [Gamma],neque a signo crucis, quam in principio puerilium elementorum apponere consueuimus, non dissimilem, Merito ergo Musicus ille Guido, caeterique musarum cultores, a Gamma, quemadmodum elementarii grammatici a crucis uexillo initium sumpsere. [Guido. in marg.] Vt ergo humanitati uolentes proficere, ab elementariis litteris incipiunt, ita et rudes Musici, a Gamma ut inchoarunt, sequentia memoriae mandantes, uidelicet A re, B mi, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, A la mi re, B fa [sqb] mi, C sol fa ut, D la sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, A la mi re, B fa [sqb] mi, C sol fa, D la sol, Quod sequitur E la, additum fuit postremo ad perficiendas sex illas uoces, ab Vt, in G sol re ut posito super acuto, surgentes usque ad ultimum hoc E la. [Litteratum manus dispositio. in marg.]

QVARE GAMMA GRAECA LITTERA CAETERAS PRAECEDAT LATINAS Caput IX.

VErum ut respondeam curiosis, perscrutantibus, Cur post hanc graecam litteram lantine sequantur, Dicimus latinos nostros, quos a Graecorum fonte cuncta accaepisse, late patet, ueluti accaepti beneficii memores, Gamma in principio manus tanquam uexillum in arcis summitate collacasse, fatentesque in omnibus Graecos dominari, et latina nostra nos eis debere, cum tanti muneris auctores extiterint, et ad nominis sui perpetuam memoriam hoc solum Gamma, et non Alpha, graecarum litterarum principium, in initio collocandum instituerunt, ut nominis sui, quod est ista dictio Graecus, monumentum posteris relinqueretur. [Gamma graecum [Gamma] cur latinas praecedat. in marg.] Per excellentiam igitur praecedit Gamma litteris latinis, quemadmodum et Graeci nobis praecesserunt. Quid [9r] insuper quibusdam uideretur, si latinis musicis et poetis, inter quos non admodum dissimile studium est, idem fuerit iudicium, eadem sententia? Nam Poetae maximum decus fore putabant, si graecanicis titulis opuscula sua in limine insignirent, ut uidere licet apud Macrobium libro quinto Saturnalium, et hoc idem Quintilianus libro duocdecimo testatur. [Macrobius. in marg.] [Quintilianus. in marg.] Tanto inquit, est sermo graecus latino iocundior, ut nostri Poetae, quoties dulce carmen esse uoluerint, illorum id nominibus exornent. Sit pro ueritatis testimonio Mantuanus Homerus, qui suum Pastorale carmen Bucolica, et reliqua duo opera sua, nomine graeco inscribere uoluit. Non mirandum igitur, si et Musici a Gamma graecorum elemento initium sumpserint. Etsi praeteritae rationes sensui aequiualeant, hoc etiam ne te lateat, hanc scilicet graecam litteram [Gamma] a latinis musicis primario esse positam, ut enim tali loco huic altera similis habeatur, par nomine tantum, et non forma, cum illa simul a latinis exarata G sol re ut, quae secum resonat, in consonantia octaua. Ergo necessitate posita fuit haec littera graeca, quemadmodum haec syllaba illi annexa, Vt, sine qua, D sol re graue, suum Diapente, id est quintam, non habuisset, nec G sol re ut finale suum haberet Diapason id est octauam. Sed redamus ad nostram, Musici ergo in manus locis, septem dumtaxat in specie litteras uidelicet A B C D E F et G, quamuis pluries iteratae uigintique posuere positiones. [Litterae manus in specie septem. in marg.] Notandum in specie dixisse, cum plures in numero sint, replicatae uero eedem habentur, ut patet in Calendario, ubi septem numeratis, reiterantur. His denique modis, quod inferius prima scilicet Gamma ut, quodque superius ultima scilicet E la, eadem replicatio erit, ut in sequenti capitulo clarius patebit. Ex quibus litteris decem suis in lineis collocantur, et aliae decem in spatiis disponuntur, alternatim quidem, exempli gratia. Gamma ut ponitur in linea, sed A re in spatio, et sic de singulis alternando. Dispositio autem notularum in manu sic ordinatur, [Gamma] ut in linea in summitate Pollicis digiti designatur. A re in spatio, et in medio eiusdem, B mi in linea, in eiusdem radice. C fa ut in spatio, et in radice Indicis. D sol re in linea, et in radice Medii, E la mi in spatio, et in radice Anularii. F fa ut in linea, et in radice Auricularii, et reliqua gradatim ascendendo collocabis, quae cum facillima et in promptu sint, silentio praeteribo, lectorique pensitanda relinquo. Illud tamen praetermittendum minime censui, quod quotienscumque in B fa [sqb] mi inueneris hanc notulam Mi, cum ista littera [sqb], ordine naturali procedendo, illud [sqb] quadrangulari forma scribi, et esse debet, ad differentiam alterius b rotundi, quod cum hac notula Fa copulatur, ad euitandam Tritoni asperitatem, ut capite suo late explicabimus, et hoc a Musicis institutum est. [[sqb] quadri et b mollis descriptio. in marg.] Nunc uero quod diximus, oculis hac figura subiicimus.

[9v] [Vanneo, Recanetum, 9v; text: [Gamma], ut, Are, Bmi, Cfaut, Dsolre, Elami, Ffaut, Gsolreut, Alamire, Bfa[sqb]mi, Csolfaut, Dlasolre, ELA, Elami, Dlasol, Csolfa] [VANREM 03GF]

[10r] DE POSITIONIBVS MANVS INVERSAE, VEL A TERGO CONSTITVTIS CAPVT X.

CVm saepius non iniucundi familiares a me efflagitauerint, ut hoc nostro in opusculo uoces, quae sunt a tergo manus infra Gamma ut, et supra E la disponerem, illorum uotis morem gerere uolui, praesertim cum id non mediocri fore adolescentum utilitati existamauerim. Vt igitur quae alii, non dicam ignorauerunt, sed neglexere, his nostris regulis inseram, in grauioribus uocibus infra Gamma ut, sic etiam in acutis supra E la, eundem seruabis ordinem, quem a Gamma ut superius in solita directa manu seruasti, Documenti gratia, sub gamma ut descendere uolens, loco eius constitutes G sol re ut subiunges deinde F fa ut, a tergo Pollicis in media iunctura. [Modus descendendi sub Gamma ut. in marg.] E la mi in radice eiusdem digiti, a tergo semper intelligas, seriatim incedes, ponendo D sol re in radice Indicis. C fa ut in Medii radice. B mi in Anularii radice. A re in Auricularii eodem loco. Denique Gamma ut in Manus et brachii iunctura collocabis. Pari modo in acutioribus procedes, loco enim C sol fa, dices C sol fa ut, pro D la sol, D la sol re, pro E la, E la mi, in tertia Indicis iunctura a tergo F fa ut, et in Media eiusdem G sol re ut. [Modus ascendendi supra Ela. in marg.] In media iunctura digiti Medii A la mi re, et in eadem Anularii iunctura B fa [sqb] mi, et in medio Auricularii C sol fa. Denique in ultima eiusdem digiti iunctura superius D la sol, et in tertia Anularii iunctura, E la constitues, hoc semper a tergo ipsius Manus intelligas, ut patet per figuram.

[10v] [Vanneo, Recanetum, 10v; text: Gammaut, Are, Bmi, Cfaut, Dsolre, Elami, Ffaut, Gsolreut, Ela, Dlasol, Csolfa, Bfa[sqb]mi, Alamire] [VANREM 04GF]


[11r]          E la
                 D la sol
                 C sol fa
                 B fa [sqb] mi
                 A la mi re
                 G sol re ut
                 F fa ut
E la             E la mi
D la sol         D la sol re
C sol fa         C sol fa ut
B fa [sqb] mi    B fa [sqb] mi
A la mi re       A la mi re
G sol re ut      G sol re ut
F fa ut          F fa ut
E la mi          E la mi
D la sol re      D la sol re
C sol fa ut      C sol fa ut
B fa [sqb] mi    B fa [sqb] mi
A la mi re       A la mi re
G sol re ut      G sol re ut
F fa ut          F fa ut
E la mi          E la mi
D sol re         D la sol re
C fa ut          C sol fa ut
B mi             B fa [sqb] mi
A re             A la mi re
Gamma ut         G sol re ut
                 F fa ut
                 E la mi
                 D sol re
                 C fa ut
                 B mi
                 A re
                 Gamma ut

Huiusmodi autem inuerse manus dispositio, a quibusdam respectu prioris dispositionis ficta vocatur, hac ducti ratione, quod non pristino, solitoque tenore describatur, et licet in manus compositione, Guidonis terminos transcendant, generalis tamen Musice traditio, ac uniuersale documentum est, id uidere licet in egregiis instrumentis, Quibus ab artificibus extra manus terminos non unum Diapason solum, sed duo, triaque, attributa sunt, ut in organis in promptu est. [Inversae manus dispositio non ficta sed generalis. in marg.] Animaduertendum est insuper in hac litterarum serie, septem litteras, sex uero notas conspici, et ideo nulla id est notularum cum litteris conformitas, necessum igitur erit in Gamma ut dicere, G sol re ut, quo in hac octaua sit et notularum et litterarum [11v] paritas, et sic de singulis octauis agendum est, ut passim in figuratis cantilenis, late patet. Non ergo dicenda est Musica ficta, nisi respectiue, ad Guidonis constitutionem, cantusque plani, cuius constitutio particularis specialisue appellatur. A plerisque etiam ignorantiae nebula obductis, et abusione quadam inueteratis, ficta nuncupatur, qui cum in aliquo cantus loco notulam in manu minime locatam inuenerint, ficta asserunt. Ego uero naturalem, et propriam a cunctis dicendam contendo, ubi suis in locis opportunis, consonantiae suos habuerint tonos, ac semitonos, iuxta propriam debitamque portionem illarum proprietatum. Nam saepe accidit, ut cantando in E la, dicatur mi, quum ibi possumus dicere, E la mi tamen illud mi, non fictum, sed naturale habetur, sitque in suae octauae extremitatibus, et litterarum, et notularum concordantia, atque paritas, et hoc idem dicimus seruandum esse in notulis infra Gammaut constitutis. [B molle supra Ela poni superuacaneum esse. in marg.] Sed ut illis cantus figurati compositoribus (a quibus longe dissentio) aliquando respondeam, qui dum transcendunt E la, b circulare in suprano locare consueuerunt, ultimum coeli metam, pro meo iudicio in E la terminari credentes, F post E, proximum esse minime cogitantes, dicite quaeso, est ne ficta Musica ista immo stulta ac furore plena, quoniam si in littera F recto naturalique ordine, Fa notula semper reperitur, tali loco, b molle quod eandem notalam representet, subdere non oportet. Hoc enim pro mea sententia faciunt, ut discere uolentibus ad musicam facilior sit aditus. De his hactenus, nunc ad directae Manus diuisionem uia patebit, quae quidem tripartita erit, uidelicet in graues, acutas, et superacutas litteras.

DE LITTERIS GRAVIBVS, ACVTIS, ET SVPERACVTIS Caput XI.

VT iam quod polliciti sumus, in medium expromamus, Directae interiorisque manus positiones (de inuersa satis diximus) uiginti esse asserimus, in quibus tota Musices summa, ueluti in cardine ianua, consistit, atque uoluitur. Nec ab re Positiones uocitantur, ac si in his uoces omnes, suas habeant sedes et basim. [Litterarum ordo triplex. in marg.] Quae triplici iaciuntur fundamento, Graui scilicet, Acuto, et superacuto. Quae graues dicuntur, sunt septem. Quae acutae, totidem. At superacutae, sex, Ex his quaedam in manu ipsa duplicatae, nonnullae triplicatae reperiuntur, ut facile perscrutanti patebit. Graues enim numero septem ut sequitur, [Gamma] A B C D E F, Sumentes principium in uertice Pollicis, ac definentes in radice Auricularii, a graui sono denominatae sunt, ac quia in ima concinentis pectore, grauis quidam intonatio resonat. [Graues litterae quae et quare. in marg.] Septem uero subsequentes, ab acutiore altiorque uoce, respectu grauium, Acutae uel Mediae uocatur. [Acutae litterae uel medie quae et quare. in marg.] Acutae uoces dicuntur, quum acutiori sensu, grauibus proferuntur. Mediae enim dictae eo quod utriusque medio constituantur. Ad hasque promendas uoces, gutteris beneficio utimur, quae tales sunt, G A B C D E F. Quorum initium in secunda, Auricularii, exitus uero, in tertia indicis existit. [Superacutae litterae uel excellentes quae et quare. in marg.] Vltimae uero sex, ut hic, G A B C D E, uel superacutae, uel excellentes dicuntur. Superacutae quidem, quoniam harum uoces maxime graciles, atque acutissime in captis penetralibus a concinente proferuntur. Exellentes uoces, ab excellendo, seu a superando, grauium enim et acutarum uoces, ab his superantur. Quorum exordium in secunda Indicis, meta uero, in tertia Medii a tergo sita est ut cunctis studiosis, in ipsa manu uidere licet. Hisque tribus praelibatis gradibus unusquisque pro uiribus suis extolletur, et deprimetur suam poterit uocem. Et ne quae diximus perfluant, hos edisce uersiculos. Quaeque graues septem, septemque notantur acutae.

Supra et acutae sex, sint tibi quaque manu.

[12r] DE VOCIBVS. CAPVT. XII.

Lecturis praesens de Voce caput, bipartitam eius descriptionem praemittendam duxi. Est enim Vox, aer spuma uitali, nouem mediantibus musis uerberatus. [Vox quid. in marg.] Vel ut quibusdam placet, repercussio aeris respirati ad arteriam uocalem, cum imaginatio ne aliquam, aut consilio significandi, indicandique aliquid, dicta a uocando, eo quod cordis uota, foris uocat. [Vox unde dicatur. in marg.] Verum haec potius Philosophorum scholam sapiunt. Musici uero in speciebus sex, haud plus, minusue, profitentur esse uoces, uidelicet, Vt Re Mi Fa Sol La ascendendo, et totidem descendendo ordine inuerso, La Sol Fa Mi Re Vt, unde Versus. [Voces Musicales quot et quae. in marg.] Sex natura modis totum circumsonat orbem.

Quos referunt Vt Re Mi, Fa Sol Laque simul.

Ratio enim pluralitatis seu diminutionis haec est, uidelicet prae assignatae sex notae, non modo Tetrachordum uarietates, hoc est tres uarias figuras consonantiae dictae Diatessaron, sed quattuor etiam species Diapentes, quibus septem generantur species Diapason, efficere possunt. [Voces musicales cur nec plures nec pauciores quam sex. in marg.] Quae quidem uoces, et si uideantur numero plures, attamen nihil additum est nouarum notularum, sed isdem iteratis, plures esse uidetur. [Notandum. in marg.] Quibus quidem uocibus, tanta accessit auctoritas, atque dignitas, ut eas merito pientissima Ecclesia, ueluti Diuino numine iuuentas, in Diui Ioannis Baptistae Saluatoris nostri praecursoris Hymno, pro basi atque fundamento collacauerit, ut Deuoto patet Cantori. In limine namque ipsius hymni, ut reperitur dicendo. Vt, Vt queant laxis. Re, Resonare fibris, Mi, Mira gestorum, Fa, Famuli tuorum. Sol, Solue poluti, La, Labii reatum, Sancte Ioannes. Quas quidem sex uoces, ut his totum Musices corpus perficeretur, ac etiam facilius Musici, acutius, grauiusque cantarent, statutum est septies reiterari, ut uniuersam percurrenti manum patet. His denique reiterationibus, quadraginta duae uoces in numero, haud in spem generantur. In linea scilicet uiginti una, totidemque in spatio. Nota enim superius dixisse in numero, non in spem, quum ut superius annotatum, easdem plures esse quis ignorat? [Virgilius. in marg.] Vnde Mantuanus Homerus huius ingenuae artis non ignarus, cecinit, Obloquitur numeris septem discrimina uocum. Etsi hae Syllabicae uoces in cantus introductione, perferantur, non describuntur tamen, sed notulis modo quadratis, modo obliquis, uariis tamen locis ordinatis, per lineas, atque spatia figurantur, ut cuique in cantu plano, uidere licet. Quo ritu sex istae uoces pronuncientur, talis est regula, quod prima et secunda, uidelicet, Vt Re, debet ascendere unius distantia toni, sic etiam a Re, ad Mi, A Mi uero, ad Fa, unius iteruallo semitonii minoris. [Voces musicales quo pacto pronuncientur in cantus. in marg.] A nota Fa ad Sol, integro tono terminetur simul et a Sol ad La, Sic e conuerso. Quid tonus ac semitonus sit, de his perlege capitula. His igitur ita diffinitis, De triplici notularum, pronunciatione, pauca dicamus.

DE TRIPLICI NOTVLARVM PRONVNCIATIONE. CAPVT. XIII.

HAE autem quas diximus notulas, tripliciter, pronunciari solent. Primo quidem Syllabas exprimendo (uulgo solfizando) cum suppositis notulis, ut in subiecto exemplo patet, quo quidem modo, facilius rudes imbuuntur pueri.

[Vanneo, Recanetum, 12r; text: ut, re, mi, fa, sol, la.] [VANREM 05GF]

[12v] Secundo, quum positis dumtaxat notulis sine subiectis syllabis, ut superiori exemplo cantamus, uocemque nostram iuxta notularum dispositionem, modulamur, quem modum mediocriter eruditus, facile imitabitur, ut hic in subiecto exemplo patet.

[Vanneo, Recanetum, 12v,1] [VANREM 05GF]

Tertio, cum uerba notulis subiecta, ut sunt Antiphonae et huiusmodi, uel sacra uel prophana, cantamus, ut sit in Choro, uel in canentium coetu, uoluptatis gratia, qui modus hic inferius patet, Virisque apprime eruditis, minime difficilis.

[Vanneo, Recanetum, 12v,2; text: Adiuua nos Deus salutaris noster.] [VANREM 05GF]

Hoc igitur exemplo, ut nouitiis clarius innotescat, dinoscitur in uerbis apponendis, ut Musicorum ordo teneatur, neque dispari modo Cantores, modo citius tardiusue, modo alter alterum uerborum Syllabas cantando transeant, nulla syllabarum supra notam annectitur alligatam, praeter insuper primam ligaturarum, aut supra solam notam non ligatam, neque etiam supra notulas instar notularum Semibreuium figurati cantus disignatas, ut enim chori practica, simul et experientia, te docebit. [Verba in cantu apponendi Regula. in marg.] [Notandum. in marg.] Denique nec te praetereat, singulis his musicalibus Syllabis, singulas inesse uocales, perinde ac in grammaticis et syllabis et dictionibus, quae saltem sine unica uocali, proferri nequeunt. Nec te moueat, quod quum quinque sint uocales, musicales uero syllabae sex, A, quippe uocalis, duas occupat sedes, uidelicet Fa et La, Sequitur ergo, quod quicquid dici potest, litteris etiam committi posse, et per consequens, cantui subiici, seu cantari. Idque quanto iucundius, tanto auribus tuis cantando suauis accidet, amoena modulatione seruata. [Notandum. in marg.] Musica namque ipsa per se nectare, atque ambrosia suauior est. Postremo illud silentio minime praetereundum est, humanam uocem, uel sonum ipsum uocis, nec scribi nec doceri posse, cum Dei donum, et gratia gratis data habeatur, sed duce exercitatione, diutina quidem acquiri, et usui atque memoriae mandari, ne pereat, rubigineque absumatur. De his hactenus, nunc de cantus proprietatibus dicendum est, a quibus cantandi notitiam nanciscimur, deque mutationum modo, satis abunde tractabimus.

DE PROPRIETATIBVS. CANTVS Caput XIIII.

DE Cantus proprietatibus narraturus, ut facilius sit capax intellectus, uocabulum ipsum diffiniam, quod cum aequiuocum sit, ita et duae proprietatum species in cantu reperiuntur. [Proprietatis diuisio. in marg.] Quarum una ipsa cauda dicitur, quando cantus notae figurati scilicet et plani, a dextra, aut a sinistra, dependet, aut eleuatur, ut in libris euidentius apparet, de qua enim cum absit a mente, taceo, in libris enim figurati cantus, diffusius constabit. Nunc uero de illa solum manus litteris designata, quam paucis ennarabo. [Prorietates manus tres. in marg.] Ingressuris igitur in Musarum uiridarium, tres dissimiles litterae in cantu ueluti claues offeruntur, uidelicet, C F G a quibus cuncta oriuntur Hexachorda, propterea originales dicuntur [13r] claues, quia ab his originem sumpsere. Deductiones et reductiones a multis uocitantur, quod ab his Hexachorda originaliter deducantur, et in has easdem reducantur. [Proprietatum variae appellationes. in marg.] Vel quod reliquae omnes litterae, sub illis ueluti sub dicibus militent, et sub earum regimine existant. Quibusdam placet reformationes appellare, cum hexachorda ab his tamquam a suo principio, reformentur. [Hexachordum quid. in marg.] Hexachordum enim et deductio, idem est scilicet sex syllabarum naturalis progressio, uidelicet, Vt Re Mi Fa So La, et La Sol Fa Mi Re Vt. [Resolutiones. in marg.] Sentiunt insuper nonnulli Resolutiones dicendas esse, quod Hexachorda in his, a quibus ortum habuere, resoluantur. Audent complures, coniunctiones uocum dictitare, quod his, duae tresue in eodem sono uoces, connectuntur. [Coniunctiones. in marg.] Vulgatiori tamen nomine, Proprietates uocitantur, non ut quidam arbitrantur, quod quicquam proprii habeant, sed quod caeteris dominentur litteris, Summamque habeant in alias auctoritatem. Et licet, quo ad ordinem uocum, Hexachorda uel a C, uel a G, uel ab F, orientia, sint eadem, nullamque diuersitatem habeant in interuallis, nam unumquodque illorum ex quattuor tonis et minori semitonio constat, uarias tamen denominationes habet, atque processus. [B mollis proprietas. in marg.] Quia Hexachordum ab F proficiscens, sub b mollari proprietate continetur, uel ut clarius intelligatur, per b molle, seu per b rotundum cantatur. Notulae enim quibus ipsum b dominantur, Mi et Fa uidelicet, ascendendo ab A la mi re ad B fa [sqb] mi, mollius et suauius scilicet per minorem semitonium pronunciantur. [[sqb] quadri proprietas. in marg.] At Hexachordum sumens a G initium, duriori, asperiorique proprietate cantatur, insigniturque huiusmodi [sqb], quod utique durum appellatur. Notulae namque sub eo militantes, Re et Mi uidelicet, ascendentes ac etiam descendentes ab A la mi re, ad B fa [sqb] mi, asperiori, acutiorique uoce, hoc est pro tonum pronunciantur. At quia duae ipsae litterae [sqb] quadrum scilicet et b molle contrarios effectus operationisque diuersas efficiunt, ut pote unum significans Mi, alterum Fa, meo quidem iudicio, praeter nomine superius attributa, impedimentales ut ita dicam censeo dicendas. [Claues impedimentales. in marg.] Alterum enim altero impeditur, signo namque b mollis apposito, huiusmodi cantus per [sqb] quadrum cantari nequit, et econuerso. [Naturae proprietas. in marg.] Hexachordum uero, in C residens, quum praelibatis accidentibus et differentiis uacat, naturalique pronunciatione profertur, naturali proprietate constare dicitur. Appellaturque naturae proprietas. [Proprietas quid. in marg.] In Musica namque Proprietas, plurium uocum ab uno eodemque principio, deriuatio diffinitur. Vel singularis uniuscuiusque Hexachordi dispositi deductio. His igitur praemissis differentiis, Musici non contenti, uoluerunt alterum b ex illis duobus prae dictis, circulari forma exarari, proindeque molle uel rotundum uocitatur, Alterum uero quadrangulari sic [sqb], proptereaque [sqb], quadrum, seu durum, atque asperum. [[sqb] quadri inscriptio consideranda. in marg.] Quam utique in scribendo differentiam, a plerisque uel incuria, uel ignorantia praetermissam ipse scio, Nec paruipendenda est huiusmodi formae differentia, cum ea duce, qualis sit rei essentia cognoscatur. Satis igitur patet treis esse in cantu proprietates, quarum unaquaeque suam habet litteram. Naturae Proprietas sortita est C, b mollaris Proprietas F, at [sqb] quadrangulari siue duro G, Musici dedicarunt, statueruntque cantilenam illam exordium habentem ab Vt, quod est in G, cantari per proprietatem [sqb] quadrati, iuxta litterae formam, sicque reliquae sequentes syllabae post Vt istius litterae G, uidelicet, Re Mi Fa Sol La, eidem subiacent proprietati. Omne autem ut C litterae annexum, et reliquae subsequentes Syllabae scilicet Re Mi Fa Sol La per naturam cantantur, quae mediocres dicuntur, quum nec duram, nec mollem sapiant naturam, sed medium teneant. Vt uero, cum sequentibus syllabis comitantibus in sede istius litterae F, per b mollant, seu per b molle cantatur, quia sonus eius, est mollior, suauiorque, uel a qualitate formae, circulare seu b rotundum dicitur, et haec cuncta tribus patebunt versiculis.

Dum Musica clamat, C naturam tibi dat.

F b mollem tibi signat,

G quoque [sqb] durum, tibi dat cantare securum.

[13v] Haec autem quam diximus Syllaba Vt, in manus serie septies reperitur, ter quidem ubi G, bis in sede huius litterae C, totidemque apud F. [[sqb] quadrati proprietates quae et ubi. in marg.] Consequenter dicendum est, [sqb] quadrati Proprietates treis esse, harum primam in Gamma, secundam in G acuto, Tertiam in G superacuto, side oculata uidebis. [Naturae proprietates quae et vbi. in marg.] At prior naturae Proprietas, C graui adhaeret, secunda uero, C acuto. Ex proprietatibus autem b mollis, priorem in F grauis sede dispositam inuenies, secunda acutum F comitatur. [b mollis proprietates quae et vbi. in marg.] His ita diffinitis, statim Deductiones quae et quot sint, aperiemus.

DE DEDVCTIONIBVS. Caput XV.

DEductionem, quam modo pollicitus sum, aggredior, quae omnium consensu Musicorum, est uocum, de loco ad alium locum, per aliquam proprietatem ordinata Ductio. [Deductio. in marg.] [Deductiones b quadri quot. in marg.] [Deductiones naturae quot in marg.] Vel melius. Deductio, est sex syllabarum naturalis progressio uidelicet, Vt Re Mi Fa Sol La, quae a prima proprietate id est a [sqb] quadrato, ter replicatur. [Deductiones b mollis quot. in marg.] A secunda uero quae est naturae proprietate, bis reiteratur. A tertia denique b mollis proprietate, totidem. Cunctae igitur in manu notulae, ab huiusmodi pendentes deductionibus, et proprietatibus, sunt numero Duae et Quadraginta, quae quidem a [Gamma] ad ultimum usque E la, uiginti occupant sedes, harumque omnium sex syllabarum inuicem succedentium, Dux et ueluti Princeps est Vt, Subditae uero et adhaerentes hae sunt, Re Mi Fa Sol La, et hoc in qualibet deductione et proprietate inuenies. [Notulae omnes totius manus quot. in marg.] Harumque sex Syllabarum aceruus, seu aggregatio, in Harmonica Concinentia Deductio dicitur, quod modulantium uoces, a graui in acutum, et ab acuto in graue deducat, uel quod secum annexas ducat sex uoces. [Deductio vnde. in marg.] Harmonica uero concinentia, ea dicitur, quae inter uocum sonos grauem ab acuto, sensu, rationeque duce, discernit. [Concinentia harmonica quid. in marg.] Harmonica igitur idem est, quod quaedam modulationis discretio. Possumus etiam determinato numero, has deductiones affirmare, totidem esse, quot et quoties in manus serie, haec syllaba Vt reperitur, uidelicet septem, ut quilibet subiectis exemplis, oculata fide percipere poterit. Sunt igitur harum deductionum descriptiones tales, ut patet exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 13v; text: Deductio [sqb] quadri grauis. Deductio naturae grauis. Deductio b mollis grauis. Deductio [sqb] quadri acuti. Deductio naturae acutae. Deductio b mollis acuti. Deductio [sqb] quadri superacuti.] [VANREM 05GF]

[14r] DE CLAVIBVS CANTVS Caput XVI.

POtissimum, quo utuntur Musici instrumentum, in huiusmodi uiridarii ingressu, Musarum utique concentu canori, Clauis est. Quae signo mediante, notae ostensio diffinitur. [Clauis quid. in marg.] Vel uocum reseratio. Nec ab re Claues appellantur, quum harum effectus, ab aeneis clauibus deriuare uideatur. Illis enim Domus hostia reserantur, quaeque intus sunt palam fiunt, his uero nominum uoces, huiusmodi clauibus subiectae, a nobis facile cognoscuntur, ac intellectui reserantur, et his clauibus remotis, omnis Cantus erit confusus, incertus, perplexus, ac ueluti in procelloso alto cymba uelis et Clauo destituta, huc et illuc errans, at ubi cantui Claues apposueris, notulae nomen, et locum, uel linea, uel spatio sitae extemplo cognosces. [Claues dici possunt cunctae manus litterae. in marg.] Est etiam Musicorum sententia, cunctas manus litteras, ubi ubi fuerint, uel spatio, uel linea, Claues appellari, nam omnes notulae uel spatiis, uel lineis, clauduntur. Verum arbitrati sunt, et recte quidem, haud mediocrem fore confusionem, si singulis tum lineis, tum spatiis, singulae apponerentur litterae. Non immemores igitur aureae Philosophi sententiae dicentis, Frustra fieri per plura, quae fieri possunt per pauciora, laniori consilio statuerunt, tres tantum esse Claues, uti quid perfectum. [Philosophi dictum. in marg.] [Claues tres. in marg.] Nam omne trinum perfectum, ab hisque omne cantilenae genus, qualecumque sit, tamquam a tribus rectoribus gubernari, atque regi. Quarum duae indifferenter, et plano, et florido deseruiunt, cantui, Tertia uero florido, seu figurato dumtaxat attribuitur. [Clauis naturae grauis. in marg.] Ex illis igitur superioribus duabus, altera grauis naturae dicitur esse, suamque habet in F fa ut graui, grauem denominatam b mollem mansiunculam, sicque scribitur [signum] uel sic [ClefF on staff1] Altera autem istius ueltui comes, [sqb] quadro acuto subiacet, cuius domus, est C sol fa ut acutum, quod dicitur Natura acuta, hacque figura cognoscitur [signum] uel sic [ClefC on staff1] Tertia denique florido tantum cantui adicta, in superacuto [sqb] quadro suam habet sedem, et ab eodem cognomen accepit, hocque figuratur modo [ClefG on staff1] cuius inuentio fuit apprime necessaria, ubi enim a compositoribus modulationes in superacutis fundantur, necessario opus est uti hac claui, [ClefG on staff1] non autem qua in C sol fa ut sita reperitur, nec tunc quique lineae forent satis, sed duas insuper alias addendum esset. [Clauis [sqb] quadri acuti in marg.] [Clauis [sqb] quadri superacuti. in marg.] Ad huiusmodi igitur septem linearum positionem, uel potius confusionem euitandam (hae potius mentem inuerterent quam instruerent) optimum factu periti Musici fore arbitrati sunt, hanc si in superacutis cantilenis, quam modo dixi clauem constituerent. Consulentes igitur canentium facilitati, remota omni difficultate, optimaque seruata consuetudine, hanc inuenerunt, et inuentam uniuersae canentium sectae seruandam proposuerunt. Scito insuper hanc clauem in secunda cantilenae tuae linea, describendam esse, nec alibi.

DE TRIBVS VARIIS CLAVIVM NOMINIBVS. CAPVT. XVII.

ET quamadmodum paulo ante treis tum esse Claues (stricte loquendo) diximus, triplici etiam nomine merito aiunt appellari, Originales uidelicet Indiciales, et Regulares. Originales quidem, quia in cantu originem praebent. [Clauium nomina. in marg.] [Claues originales. in marg.] Indiciales uero, quia indicant, quo notulae loco sitae sint, Regulares denique, quia harum officium est, uniuersum cantum regent, et hae in cantu expresse, et oculata fide, positae inspiciuntur. Reliquae uero litterae omnes, praeter b rotundum, seu molle, expresse non oculis subiiciuntur, sed harum uirtute Clauium, mente a cantoribus suis in locis, imaginantur. [Claues indiciales. in marg.] [Claues regulares. in marg.] Iccirco et istae Indiciales [14v] possunt appellari Claues, respectiue tamen, cum possint in cantus initio indicium afferre. In his tamen nulla inest necessitas, missasque penitus facimus. b autem rotundum, cuius mentionem modo fecimus, cum ad temperandum tritonum, a natura asperum, inuentum sit, a Musicis meruit hoc priuilegio decorari, ut expresse poneretur in cantu, sicque in huiusmodi consideratione, aliarum comparatione, quae utique hoc non gaudent priuilegio, ut expresse scribi possint, proprie et non per accidens, Indicialis uocatur, ut in subiecta figura patet.

CLAVIVM NOMINA.

[Vanneo, Recanetum, 14v; text: Indicialis, Respectiue, Indicialis Respectiue, originalis Proprie, indicialis Regularis, Indicialis respectiue, Indicialis Proprie, [Gamma], d, c, b, a, [sqb], f, e, CLAVIS] [VANREM 06GF]

Postremo, ne quid quod ab huius capitis argumentum faciat, praetermittamus, Sciendum est, in antiquorum uoluminibus Musicorum, primam Clauem non solum F fa ut graui, uerum etiam acuto F fa ut deseruientem inueniri, et alterum F fa ut graue, purpurea linea designabatur, et loco alterius acuti Fa ut, in spatio, modicum lineae eiusdem coloris apponebant. [Clauis F fa ut grauis etiam acuto deseruit. in marg.] [Clauis C sol fa ut pro C fa ut etiam habetur. in marg.] Clauis similiter acuti [sqb] quadrati, duas habebat sedes, alteram in C sol fa ut, alteram in C fa ut graui, et pari modo (ut supra diximus) hae Claues cognoscebantur. Pro claue enim C sol fa ut, integra linea crocei coloris ducebatur, at pro C fa ut, in spatio modicum lineae, non integram, ad differentiam C sol fa ut, crocei coloris consueuerunt apponere.

[15r] DE B MOLLIS INVENTIONE. Caput XVIII.

POstquam satis abunde de Clauibus cantus, et tribus uariis earum nominibus dixisse uidemur, non parui ponderis fore arbitratus sum huic si praesenti Capiti paucula quaedam de b mollaris inuentione traderem, cuius inuentionis causam triplicem esse dicimus. [B molle tribus de causis inuentum. in marg.] Tritoni, Necessitatis, et Essentiae. Nam cum in simplici figuratoue cantui, isthaec notularum series tribus tonis coniunctis uidelicet, Fa Sol Re Mi, tamen ascendendo quam descendendo, ut saepe libauimus, ab F graui, ad Mi, in b Fa [sqb] mi residentem, seu alibi, dummodo talis reperiatur notularum ordo, gradatim uel saltim, cantori oblata fuerit, Priscorum auctoritate musicorum, Tritoni causa per ipsius b mollis proprietatem cantandum erit, apposito uel non apposito ipsius signo, quo, penitus Tritoni duricies atque efferata barbaries frangatur (est namque apprime dissonum) sed ubi tritonum ope b mollis pertransiueris, ad pristinam redeundum erit proprietatem, scilicet [sqb] quadrati, ut quae in exemplo notata sunt, te facile docebunt. [B molle inuentum causa tritoni euitandi. in marg.]

[Vanneo, Recanetum, 15r,1; text: Cedat, Adsit] [VANREM 06GF]

NECESSITATIS CAVSA.

Cum uero inter Bassum et Tenorem, uel Supranum et Tenorem (de figurato cantu loquor) quintam uel octauam imperfectam conspexeris insertam, qualis est a [sqb] mi graui, ad F graue, et a mi [sqb] mi, ad fa b fa [sqb] mi acuti, et aliis similibus in locis, tunc necessitate ducimur illud Mi b molli subiicere, Sicque imperfecta illa quinta defectu unius maioris semitonii, cum prius constaret duobus tonis, ac totidem minoribus semitoniis, reddetur b molli addito, perfecta, habebitque ut opus est, treis tonos ac unicum minorem semitonium, et cum prius esset penitus dissona, ac auribus molesta ingrataque fiet postea consona, suauis, atque gratissima, quod sine ipsius b mollaris auxilio uel pronunciatione, fieri nequit, quod necessitate ut diximus, addendum est, exemplo adest figura. [B molle inuentum causa necessitatis. in marg.]

[Vanneo, Recanetum, 15r,2; text: Hic deficiunt inquacumque semitonia maiora. Hic super habundant semitonia maiora. Diapasson Imperfectum, Diapente Imperfectum, Diapasson Superfluum, Diapente Superfluum] [VANREM 07GF]

ESSENTIAE CAVSA.

Essentiae causa ostenditur praecipue in Quinto ac Sexto tono, in quibus frequens conspicitur Tritonus, qui a b molli, ut saepe dictum est, ueluti a perpetuo hoste fugatur, tantaque est illis duobus praelibatis tonis cum b molli affinitas, atque necessitudo, ut suas perpetuo sedes illi dedicauerint, uidemusque duce experientia, illud in Quinto, ac Sexto tono, sedulo morari, suamque essentiam ibi fixam esse, perinde atque Pisces in aqua, et in aere Aues. [B molle inuentum causa essentiae. in marg.] [15v] Denique ut huius rei summam attingam proprium b mollis esse dicimus, suauem dulcemque reddere harmoniam, mellisque in rebus acerbis infusi imitatur naturam, adest exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 15v] [VANREM 07GF]

His igitur de causis, quum pateat inuentum esse b molle, nec linea, nec spatium, nec inter septem Manus litteras locus aliquis ei iure naturali attribuendus est. [B mollis appositio non naturalis: sed accidentalis. in marg.] Nam si numero septem manus litterarum ascriberetur, ex illis quibusdam uel grauibus, uel acutis responderet, atque deseruiret. Vnde neutrum succedit, cuius rei periculum fieri facile est, a [sqb] mi usque ad Fa, quod est in b fa [sqb] mi, in qua quos limites imperfectam conspicimus octauam, ad cuius perfectionem unum deest Maius semitonium, cum perfecta octaua, quique tonos, duoque minora semitonia (ut capite de Diapason late pertractandum erit) iure exigat, supradicto tandem in loco, quattuor toni, triaque semitonia insita sunt. A superacutis insuper litteris, hoc idem abhorret, cum a praedicto Fa acuti b fa [sqb] mi, ad usque illud Mi, quod est in superacuto b fa [sqb] mi, superhabundans maiori semitonio octaua disposita uideatur, quae utique sex tonis ac minori semitonio constat, proptereaque graece Menon, a quibusdam musicis latine accidens, quod accidentaliter, et non naturaliter, cantilenis adhibeatur, accidentisque naturam imitatur, quum (ut Philosophus testatur) potest adesse et abesse praeter subiecti corruptionem, haud secus de huiusmodi b molli a simili dici posset, quod semper in Tritoni locis adest, Reliquis uero in locis abest, nulla te urgente necessitate. [Philosophus. in marg.]

DE MVTATIONIBVS REGVLARITER FACIENDIS. CAPVT. XIX.

QVum quantum res ipsa exigebat, quot et quales fuerint Musicales claues a quibus notulae suum sortiuntur nomen, et de b mollis inuentione, satis abunde enucleauerimus. Nunc autem praesenti capite operaeprecium duxi, si de mutationibus quaedam, litterarum monumentis traderem, Quibus spretis, Athleta in hoc musicali stadio, optatum Brauium nequaquam adipiscetur, et per consequens non coronabitur, et perfectus non euadet. Possem hoc auctorum testimonio corroborare, sed quid testibus opus est? cum quod patet expresse, non sit probare necesse, ad rem redeamus. [Mutatio in vna littera facienda. in marg.] In primis sciendum est, Mutationem in una et eadem littera, uel mauis dicere, sub forma, uel habitu unius litterae agendam esse, ibidemque duarum nomina notularum proprietatumque diuersarum, uno et eodem uocis sono, uel linea, uel campo pronunciari, cuius Mutationis descriptio, talis habetur. Mutatio (ut Cleonides inquit) est similis in dissimilem locum transpositio. [Mutationis diffinitio Cleonides. in marg.] Vel Mutatio est, unius Hexachordi in alterum uocalis discessio. Vel sic, Mutatio est durarum uocum diuersarum proprietatum, sub uno signo, aequa ac indiuidua prolatio. Vel est uariatio nominis uocis in alterum, in eodem spatio, linea, ac sono. Vel sic Mutatio est unius in aliam, sub eodem sono unisona uariatio. Ego uero sic diffinio. Mutatio est nouitiorum certa dimissione unius notae praesentis hexachordi propter aliam futuri, per arsim aut thesim, in eodem sono sub una signata littera, deducibilis propitiatio. Velim tunc has a te minime fieri mutationes, nisi urgente necessitate. [Mutatio non facienda nisi necessitate vrgente. in marg.] Mutationes enim agendae sunt, desicientibus unius proprietatis notulis, in ascensu descensuque. Quamdiu ergo erunt notulae, quibus ascendere et descendere ad libitum poteris, has pro uiribus tuis effugies mutationes. Vbi uero ab una [16r] proprietate, in aliam transeundum erit, te has mutationes aggredi coget necessitas, quae duplex esse fertur. [Mutationes faciendi duplex necessitas. in marg.] Quarum altera est, cum in ascensu, descensuue, una non sat est proprietas, tuncque ab una in aliam proprietate, duce mutatione, migrandum est, iuxta illius cantus qualitatem. Altera est, quae cantu reddit suauiorem, iucundioremque, esto, quod in ascensu descensuque, una et eadem proprietas, satis abunde cantui deseruiret, huiusque ueritatis testes sunt b rotundum, [sqb]que quadratum, ubi ab uno in alterum transitum facies, necessitate duceris mutationem facere. Est autem haec necessitas, cum unam, uel plures notulas infra Vt descendentes uiderimus, uel quum supra La, duae uel plures ascendunt. Vbi uero una tantum supra La erit notula, cognomine Fa nuncupabitur, nec tunc ulla opus est mutatione. [Mutationes item quare inuentae. in marg.] Denique superioribus annotatis clarissime patet, ad hoc esse mutationes inuentas, ut ascensus atque descensus, facilior esset in uoce, utque uariae proprietates unius hexachordi in alterum habeatur, quae quidem uariatio in his tantum sex notulis ut iam patuit, nullatenus effici posset. Insuper ubicumque in manus seriae, duas treisue, ad summum inueneris notulas, ab una dependentes litteram, fieri potest mutatio, dummodo notulae illae diuersa habeant nomina. [Mutatio nisi in pluribus notis non efficitur. in marg.] Et ne noster legentibus sermo pariat obscuritatem, atque studendi desperationem (quod absit) adolescentes admonitos uelim, singulas manus litteras, singulas etiam uel binas, ternasue, ad summum sub se habere notulas. Loca autem in quibus unicam inuenies notulam licterae annexam, sunt quattuor uidelicet, Gamma ut, A re, B mi, et E la. Quae binas habent, sunt octo uidelicet, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, E la mi, F fa ut, C sol fa, et De la sol. Loca quae ternas habent notulas, sunt sex uidelicet, G sol re ut, A la mire, C sol fa ut, D la sol re, G sol re ut, et A la mire. Vbi autem inueneris tres notulas, ibi aderunt sex mutationes. Vbi duae notulae sunt, ibidem duae mutationes, praeter duo B fa [sqb] mi, de quibus sequenti capite, paulo uberius nobis dicendum erit. Denique nulla sit mutatio, ubi unica sedet notula, quod enim solum est, id mutari non potest, nec ullius gaudet commercio. [Mutationum genera duo. in marg.] Mutationum insuper duo sunt genera, ascendentium scilicet et descendentium. Nam ea dicitur ascendens Mutatio, ubi notulae nomen in unisono mutaueris, reliquis subsequentibus notulis in acutum statim ascendentibus. Descendens uero est, quum Mutato notulae nomine in unisono, subsequentes in grauem tendunt naturam. [Mutatio ascendens. in marg.] [Mutatio descendens. in marg.] Vt igitur in hoc conflictu canam, hoc perpulchrum notandum memoriae commenda. Quotiescumque tres hae notulae, Vt, Re, Mi, mutationum erunt principium, tunc illae mutationes ascendentes dicuntur. Cum uero mutationes suum sument initium ab his tribus notulis uidelicet, Fa, Sol, La, descendentes uocitantur. Et ne hoc tibi euanescat, hos edisce versiculos.

Scandimus Vt Re Mi, notulas uariare uolentes,

Et loca Fa Sol La, tendere ad ima solent.

Omnium denique mutationum summa, sunt numero Duae et Quinquaginta, triplici departita numero uidelicet, decem et octo, nomine [sqb] quadri, totidemque naturae, ac sexdecim b mollis, ut ex te ipso facile notabis. [Mutationum omnium summa. in marg.] Ac illarum domicilia ubi fiunt, sunt quattuor supra decem, ut capite suo distinctae tractabitur.

VTRVM FIAT IN B FA [sqb] MI MVTATIO. CAPVT. XX.

INgenui aliquando animi solet esse, curiosis peruigilique ingenio pollentibus, aliquam in parte morem gerere, a quibus quaeritur utrum B fa [sqb] mi, ullas admittat mutationes? [Vtrum b fa [sqb] mi vllas admittat mutationes. in marg.] Respondetur a quibusdam assertiue, mutationem eo in loco posse fieri, iuxta authorum huius artis sententiam dicentium, ibi duas esse mutationes, ubi duae inueniuntur notulae. [16v] In B fa [sqb] mi duae sunt notulae, ergo duae sunt mutationes. [Solutio. in marg.] Pro solutione respondendum est maiorem esse ueram id est ubi duae notae, ibi duas esse mutationes, modo sub una tantum littera erunt notulae illae, non sub duabus, ut est in praelibato loco, Sicque frustra dicitur esse duas mutationes, ubi sunt duae notulae, nisi addas eas debere esse sub una tantum littera constitutas, ut diffinitionis portiuncula testatur praecedenti capite uidelicet, sub una signata littera. Requiritur etiam, ut huiusmodi notulae sint sub uno et signo et sono, ut in diffinitionis parte concluditur uidelicet, sub uno signo, aequa ac indiuidua praelatio, hic uero duo sunt et signa et soni. [Mi altior fa in b fa [sqb] mi. in marg.] Fa namque sub b mollis signo residet, Mi autem sub quadrati [sqb] uexillo militat, tum Mi, est altior quam Fa, maiori semitonio, quod graece Apotomen dicitur. Si igitur litterae et figura et loco differunt, notulas etiam sono differre necessum est. Nemo ergo inficiabitur, hic et duas litteras, et duas notulas esse, et unamquamque litteram, seorsum unicam habere notulam, et iam diximus nullam, posse fieri mutationem, ubi unica est notula. [B fa [sqb] mi duae claues. in marg.] Addimus praeterea lucem diei. Quis enim ignorat duas in B fa [sqb] mi esse claues, b uidelicet, rotundum, et [sqb] quadratum? quae inuicem et uicissim mutari non possunt, cum sint diuersae naturae, et ubi est uocum mutatio, ibidem Vnisonus reperitur. At in B fa [sqb] mi satis constat Vnisonum minime reperiri, eius semitonio impediente. Ergo luce clarius est, his praelibatis et aliis rationibus, quas ne tedio afficiantur Lectores, eorumque aures obtundantur, missas facimus, nullam in B fa [sqb] mi, nec esse, nec posse fieri mutationem.

DE QVIBVSDAM MVTATIONVM PRAECEPTIS. CAPVT. XXI.

DEclaraturus huiusmodi Mutationum praecepta, ut titulus ipse pollicetur, hoc Aureum notandum memoratu dignum, o rudis lector, ediscendum obseruandumque in plano tantum cantu tibi praepono, quod cum contigerit tam ascendendo, quam descendendo, mutationem aliquam facerem, eam in ultima notula agendam esse Musici praecipiunt, et haec notula duplici nomine profertur, et ut quod dicimus luce clarius fiat, erudiendi grande nota exemplum. [Mutatio in cantu plano vbi facienda. in marg.] Si forte cantando dices Fa in notula constituta, et compraehensa in C fa ut, ut facilius ad altiora tendere possis, non amplius dices fa, sed Vt, quae notula aptior est ad ascendendum quam Fa, et hoc duplex nomen uidelicet Fa et Vt, praedictae notulae in C fa ut compraehensae commune est. Patet ergo, quod si uolueris ascendere, illud Fa, mutandum erit in Vt. Sed descendendo, ubi perueneris ad Vt, illud tunc mutabis in Fa, nec alio nomine praedictam notulam proferre debes, cum in C fa ut haec tantum duo reperiantur uidelicet, Fa et Vt. Sicque in singulis diligenter aequa lance pensitandum est, in plano tantum ut dixi cantu. At in florido seu figurato cantu, secus procedendum est. [Mutatio in cantu florido. aliter facienda in marg.] Non enim mutatio in ultima notula agenda est, possent namque tibi mutationem facturo, notulae difficiles dictu occurrere, ut sunt Semiminimae, uel Chromae, uel Semichromae, quarum celerima, prolatio in agendis mutationibus saepe gignit errorem. Ne igitur hac in re decipiamur, Discipulos admoneo, non expectandum ut fiat Mutatio in ultima notula, ut iussimus seruandum in Plano cantu, sed alibi, ubi commodius, et aptius uidebitur, Et quanto citius, tanto melius, nec duobus nominibus notula mutationi subiecta, promenda erit, ut in Plano cantu, sed id nominis ei applicandum erit, quod in ascensu, descensuque facilem tibi aditum praebet, ut te quotidiana rerum magistra docebit experientia. Exempli gratia. Si intercantandum dices Fa, in linea C sol fa ut, in sequenti spatio, scilicet D la sol re, non dices Sol, sed dicendum est Re, si tamen ascendendum erit supra tres, [17r] uel quattuor, aut plures notulas, et hoc uiua praeceptoris uoce percipies, oculataque fide, et uidere, et experiri licebit in capitulo de practicis mutationibus. Mutationum insuper duae sunt species. [Mutationum species duae. in marg.] Vocalis scilicet et Mentalis. [Mutatio vocalis. in marg.] Vocalis est, quum ab una in alteram sit uiua uoce mutatio, ascendendo seu descedendo, de qua sequenti capite accuratius. Mentalis uero mutatio est, quum non gradatim, id est a linea in contiguum spatium, sed saltim id est ab uno in alium locum remotiorem, uel ascenditur, uel descenditur, nullis interpositis notulis, quas tamen imaginari oportet, ut sit cum in cantu uel septimae, uel octauae, duas extremas notulas proferimus, reliquis interpositis notulis non existentibus, quae tamen (ut dixi) mentaliter praesuponendae sunt, perinde ac si inter alias forent insertae, De his hactenus, in sequentia reliquum est agere de singulis mutationibus, quae singulis litteris annexae sunt. [Mutatio mentalis. in marg.]

DE MVTATIONVM EXEMPLIS. Caput XXII.

NEminem latet omnibus in rebus exempla magis mouere quam uerba, Iccirco nonnulla mutationum exempla, quo lectoribus et studiosis cumulatius satisfiat, his litterarum monumentis committenda duxi, sumens exordium a C fa ut, praemissis gamma ut, A re, et B mi, ubi superius diximus, nullam fieri mutationem. C fa ut ergo, cum duas habeat notulas, pari modo duas etiam mutationes habet. Quarum altera ascensui deseruit, altera uero descensui, et sunt hae uidelicet, Fa ut, et Vt fa. In priore quidem, Fa mutatur in Vt, quoties ascendimus a [sqb] quadrato graui, in naturam grauem. In posteriore autem descendendo a natura graui, ad [sqb] quadrum graue, Vt mutatur in Fa. Sicque notularum nomen cum proprietate mutatur, sed illarum locus cum uocis sono nequaquam, ut sequens indicat exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 17r,1; text: ut, fa] [VANREM 07GF]

D sol re totidem possidet mutationes uidelicet, Sol re, et e conuerso Re sol. Mutatur namque Sol in Re, cum scanditur a [sqb] quadrato graui, in naturam grauem, et e conuerso mutatur Re in Sol, cum descenditur a graui natura in [sqb] quadrum graue. haecque norma seruanda est, ubicumque in Manus locis uidebis duas inesse notulas, praeter b fa [sqb] mi, ut in capitulo uigesimo euidentius approbatur, et ut promissis maneamus, adest exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 17r,2; text: re, sol] [VANREM 07GF]

G sol re ut autem, sex habet mutationes, et totidem reperies passim ubi aderunt tres notulae tres quidem ex illis mutationibus sunt ascendentes, tres autem descendentes. Primum igitur ascenditur a natura graui in b molle graue, cum Sol mutatur in Re, et e conuerso Re in sol mutato desenditur a b molli graui in naturam grauem. Tertia est quum prima notula conuertitur seu mutatur in ultimam dicendo Sol ut, et tunc ascendimus a natura graui in [sqb] acutum, et ordine inuerso dicendo Vt sol, est quarta Mutatio, et tunc descenditur a [sqb] acuto in naturam grauem. Quinta mutatio est, cum secunda in ultimam mutatur, dicendo Re ut, et tunc ascensus fit [17v] a [rob] molli graui in [sqb] acutum. Sexta et ultima est cum dicitur e conuerso Vt re, et descenditur ab acuto [sqb] quadro, ad graue [rob] molle, et has omnes ribi seriatim subscribendas duxi hoc modo. Sol re, Re sol. Sol ut, Vt sol. Re ut, Vt re.

[Vanneo, Recanetum, 17v; text: re, sol, ut] [VANREM 07GF]

Hac regula optime percepta, reliquas facile marte tuo adisces, cum sit idem adiscendi modus. Verum in hac ultima mutatione dubium et contrarietas quaedam uidetur oriri, cum superius capite Decimo nono dixerimus, omnes mutationes ab his notulis incipientes nuncupari ascendentes, hic uero Vt re, mutationum ultimam descendentem dicimus. [Vt re mutatio ambigua et irregularis. in marg.] Huiusmodi contrarietas quaeso non te moueat, hoc enim ideo dicimus quod Re non sit aptior ad ascendendu, quam ad descendendum quum plures eum notule in ascensu comitentur quam in descensu. Verum respectum proprietatum dicimus, quas perfecto si ingenii tui trutina optime pensitaueris, non decipieris. Quis enim ignorat hanc mutationem Vt Re, seruire descensui a [sqb] quadrato acuto in [rob] molle graue? Et luce clarius est [sqb] quadratum superius esse, [rob] molle autem inferius. Cum igitur istius prolibatae mutationis transitus sit a superiori ad inferiorem locum, merito patet quod diximus, uidelicet, Vt Re, seruire descensui. Insuper respondendum est etiam quibusdam peruigili ingenio praeditis dictitatibus praemissam mutationem penitus incongruam esse, arguentibusque duo contraria simul stare non posse, et [sqb] quadrum et [rob] molle sunt contraria, quia alter alteri repugnat, ut sit ueritati consonum experientia docet. Omnes enim cantus quorum alter introducitur locus, excluitur alter, sibi inuicem repugnantes. Ergo quum cantus praesertim planus per [sqb] quadrum cantatur, in eo uti [rob] molli non debemus, minimeque per mollem proprietatem cantandum esse, foretque longe conductibilius illud Vt, in Sol mutari, sicque esset aptior mutatio descensui quam Re. Annuimus quidem huic sententiae cum laude digna sit, uidelicet quum cantatur per [sqb] quadratum, non esse cantandum per [rob] molle. Verum animaduertendum fuit, ne incideremus in Scyllam, cupientes euitare Charybdim, id est ne incideremus in tritonum, ad cuius duritiem molliendam, oportet in cantilenis uti proprietate [rob] mollis, cuius uirtute. Tritonus ipse difficilis cantatu, mollior redditur. His igitur ut tandem ad metam contendam, rationibus satis patet, Vt Re, non ascensui semper, sed descensui aliquando, licet raro deseruire, ut in praepositio exemplo uidere datur, et irregularis dicetur mutatio, quoniam non proprie, sed improprie descendens nuncupatur, ac refugii gratia, fugiendique (ut paulo ante diximus). Tritonum sit isthaec mutatio, et haec dicta sufficiant.

DE MVTATIONIBVS IN CANTV FIGVRATO PRACTICE FACIENDIS. CAPVT. XXIII.

VBi superius de regularibus mutationibus cantui plano praesertim accidentibus tractauimus, propterea hic eas iterum inculcare superuacaneum est. Reliquum est impraesentiarum, ut paucula quaedam de mutationibus practice peragendis, disseramus, [18r] quibus maxime in florido cantu opus est, easque subiecta inferius figura facile percipies. Vbi ab uno Hexachordo in aliud, uel ab una proprietate in aliam, uel ab una proprietate in aliam, mirabili serie, perpetuoque et infallibili gressu, per mutationum gradus tuto incedes, ut est a [sqb] in naturam et e contra et a [rob] molli in naturam et econuerso. [Mutationum practicarum regula. in marg.] Eruntque huius uoti compotes tam qui manum ipsam callent, quam qui penitus ignorant, modo supernas infernasque Claues proprietate sue, lynceis oculis intueantur, quibus praetermissis, et minime consideratis, nulla penitus nobis erit notitia, ubi locorum sit nobis agenda mutatio, ascensui descensui ne deseruiens. [Ascensui et descensui quae notae deseruiant. in marg.] Ad pagendas enim ascendentes mutationes, hac unica et peculiari utimur notula uidelicet, Re. Sed retrogradas mutationes facturis, sequens deseruiet notula, uidelicet La. Et antequam ad ulteriora procedamus, figuram quam diximus continentem, hic subiicimus.

[Vanneo, Recanetum, 18r; text: re, [Gamma], la] [VANREM 08GF]

[18v] Arbitror autem neminem adeo rudem esse, quin plenissime sciat, notulas in cantu non semper seriatim, et ex ordine collocari, sed aliquando per interualla, tuncque notulas illas absentes animo percurrendas esse, ac si adessent, ut quisquis ex se ipso facile dinosci potest. Et haec de uocis mutationibus practicis ac regularibus dicta sufficiant. Reliquus est de consonantiarum speciebus aliqua in medium afferre, quae apprime necessaria puramus.

DE CANTILENARVM SPECIEBVS. Caput XXIIII.

QVantum profecturus sit rudis Discipulus, si quae praesenti capite altitonantis ope dicturus sum, memoriae commendarit, uerbis consequi non possem. Hic suauissimos iacti seminis fructus legemus, hic nectarea pocula degustabimus, hic denique sub huius capitis tegmine, frigus captabis opacum. Ne transeas igitur illotis, ut aiunt pedibus, quum de cantilenarum speciebus, quae profectui tuo plurimum conducent, accumlatissime tractaturus sim, sua diffinitione praeuisa. [Species quid. in marg.] Est enim Species seu coniunctio, dispositio seu ordinatio sonorum uel uocum, quae tres supra decem numero habentur. Dictae propterea Species, quia Musices sub genere militant. Modi etiam nuncupati,namque his modulatur regiturque sonus. Ac plurimorum sententia interualla dicuntur, cum de consonantia ad consonantiam procedendo, ipso interuallo medio peruenitur. [Interuallum quid. in marg.] Interuallum enim nil aliud est, quam sonus grauis acutique spatiorum transitus, qui non auribus intonant ob tacitum ipsorum medium, de quo auris ipsa, capax esse nequat. Vulgo tamen consonantiae quasi simul sonantes dicuntur, quibus profecto omnis musices dignitas, atque decus, et uenustas, constat. [Consonantiarum nomina. in marg] Harumque nomina sunt haec. Vnisonus, Tonus, Semitonium, Ditonus, Semiditonus, Diatessaron, Tritonus, Diapente, Diapente cum tono, Diapente cum semitono, Diapente cum ditono, Diapente cum semiditono, et Diapason. Ex quibus octo deliguntur potiores uidelicet. Vnisonus, Ditonus, Semiditonus, Diatessaron, Diapente, Diapente cum tono, Diapente cum semitono, et Diapason. Quae duabus pluribusue uocibus in cantilenis prolatae, persuauem reddentes harmoniam, consonantiae dicuntur. Quarta excepta, quae licet inter consonantias dinumeretur, habet nihilominus nescio quid discriminis, quoniam quum simpliciter uel absque alia concinnitate componitur, extremae eius uoces insimul non consonant, at aliis consonantiis annexa satis congruit, ut in libro contrapuncti, capite quarto et decimo septimo, plenius uidere licet. Reliquae uero quinque, licet superiore modo proferantur, potius discrepat, quam ullam reddant consonantiam, abusiue consonantiae dicuntur. Iccirco non consonantias Musici, sed consonantiarum membra, articulosue, uocitant, quoniam his particulis, consonantiarum totum consolidatur corpus. Cum hac igitur mira consonantiarum paucitate universa Musica contenta sit, non utique laboriosum erit eas ut dixi memoria complecti, quarum si peritus euaderis, intrepide cantare praeualebis, fine ulla sociorum audientium substantione. Et ut facilem quod maxime optamus, aditum praebeamus, singulas singulis sequentibus capitulis seriatim exponemus, ab Vnisono auspicantes.

DE VNISONO. CAPVT. XXV.

ARithmeticam disciplinam Mathematicarum primam, Musicis necessariam callentes, asserunt unitatem non esse numerum, sed numeri principium. [Vnisonus quid et ynde. in marg.] Nos cum Arithmeticis affinitatem quamdam habentes De Vnisono idem dicemus, non esse consonantiam, sed consonantiarum initium, cuius diffinitio talis est. Vnisonus est saltem duorum aequalium [19r] sonorum, aut saltem in unico et eodem sono punctim, aut linealiter constantium aggregatio, et hoc idem sua testatur ethymologia. Deriuatur enim Vnisonus ab una aduerbio, id est simul, et Sonus, qui utique sit cum a duobus pluribusue, uel in plano, uel in florido cantu, una pluresue notulae in eodem uel spatio, uel linea, concorditer et uno uocis tenore continuato cantando proferuntur, ut te facilius subiectum docebit exemplum. Accedit et alia Vnisoni descriptio, superiorem declarans, nec in sensu ab illa multum dissimilis. Vnisonis aiunt Musici, est quasi una id est simul atque consimiliter in uno ac eodem soni obiecto conueniens, nec non parilitate coaequata societas. Haec enim societas uocum parilitate coaequata, dicitur Vnisonus, esto quod sint plures pauciore sue notulae, modo sint, ut paulo ante dixi in eodem uel spatio uel campo. Nec patitur ista societas ascensum uel descensum, sed permanentiam in eodem loco requirit. Propterea non displicet quod quidam sentiunt, Vnisonum dici ab Vnus, a, um, et Sonus, soni, quasi una soni conformitas, et uocum aequalitas. Nec audiendos puto dicentes Vnisonus et simplicem sonum idem esse. [Vnisoni et Soni differentia. in marg.] Omnis enim Vnisonus est sonus, sed non e conuerso, omnis sonus et Vnisonus. Nam sonus etiam insensibilibus inest, ut aquarum currentium strepitus, Sonus potest dici, aeris tinnitus, et tonitrui fragor. Denique ut unico uerbo concludam, crepitus cuiuscumque rei dici potest Sonus, non autem Vnisonus. Haec enim non subiacent Musices disciplinae. Citharae insuper fidibus seu chordis, non fit Vnisonus, sed Sonus potius dicetur. Et quod de Cithara dicimus, idem sentimus de quocumque instrumento Musicali licet circa hoc Musicus aliquantis peruersetur, tamen stricte et magis proprie Vnisonum appellat cum duae aut plures voces licet aliae aliis sint intonantiores, uel debiliores, uel magis, uel minus raucae et sensibiles, in unam conuenientiam et conformitatem inuicem correspondeant, ut audire licet in Religiosorum choris, ubi licet sint promiscuae uoces, ut diximus, quaedam tamen uocum parilitas et aequalitas percipitur, quam quidem Vnisonum Musicus diceret, et quod superius pollicitus sum, hic subiicio exemplum, quo luce clarius quod diximus fiet.

[Vanneo, Recanetum, 19r; text: Vnisoni exemplum] [VANREM 09GF]

DE TONO. CAPVT. XXVI.

IN exponendis homonymis seu aequivocis, non a diffinitione, sed a diuisione auspicandum est, ut praesens exquirit locus, in quo de tono dicturus sum, qui, quum sit applicabilis pluribus rebus, pluriuocus dici potest. [Toni diuisiones. in marg.] Duo in primis praeter caetera istius toni significata, quum non sint in re nostra principalia, praetermittam, Alterum est cum significet uel canoram, uel raucam alicuius uocem. Vnde uulgo dici solet, ille habet bonum, uel malum tonum, id est bonam uel malam vocem. Alterum est cum regula quadam cognoscitur species alicuius cantus, utrum sit autenticus, uel placalis, de qua re capite suo accumulatissime tractabimus. His praetermissis, Tonus in Musica essentialis, quam praesenti capite declarare nostra fert intentio, est legitimum

[19v] sesquioctauae dimensionis spatium, duobus sonis circumscriptum. Vel sic Tonus est coniunctio duorum sonorum proxime coniunctorum, faciens plenam atque perfectam eleuationem et depositionem. Vel ut nonulli aiunt. [Arsis quid. Thesis quid Dux Attiae. Tonus unde dicatur. in marg.] Tonus est duorum sonorum cohaerentium, per Arsim aut Thesim (hoc est per ascensum et descensum aggregatio. Vel iuxta Ducis Atriae sententiam, cui facile assentior. Tonus est duarum uocum combinata quaedam affinitas, plena ac perfecta intentio, atque remissio sonoritatem procreans. Ego uero sic diffinio. Tonus est moderatus quidam ascensus atque descensus, harmonicam omnem Musicam constituens, Diciturque a tono tonas, seu a tonando, quoniam de uoce in uocem, perfecte tonat, uel quoniam canora ac plena uoce, ab uno in alium sonum ascendendo seu descendendo, pronunciari debet. Dyaphonia uero maior a Dya, et phonos, seu phonia sonoritas dicitur, quasi duabus integris perfectisque uocibus constans sonoritas. [Phthongus, quid sit. in marg.] Et re uera, nil aliud est Tonus, quam duarum uocum, uel duorum phthongorum, id est duorum sonorum coniuncto, legitimo, certoque spatio interposito. Maior uero dicitur Dyaphonia respectu minoris. Dyaphoniae, quae idem est, quod Semitonum, ut capite suo dicetur, haec uero perfectum continet Tonum. [Quae notae tono deseruiant. in marg.] Illa enim minorem semitonium habet, Sedes autem in manu ubi resident, quos diximus toni, ne sim uerbosior, ingenii tui acie tibi perquirendas relinquo. Scandendo enim semper fiet tonus ubi dicitur Vt re, Re mi, Fa sol, Sol la. Descendendo uero sic, La sol, Sol fa, Mi re, Re ut, hoc notius tibi fiet subiecto exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 19v; text: Toni exemplum] [VANREM 09GF]

DE MVLTIPLICI NOMINE TONI. Caput XXVII.

QVantum decoris Tono accesserit ex multiplici eius nomine patet. Nam ut omittam Musicos cum a Latinis, tum a Graecis, diuersa nomina ueluti triumphans uaria deportauit insignia. Quae quidem nomina Synonymum reddiderunt Tonum. [Tonus alio nomine epogdous. in marg.] Is enim Arithmetica ratione Epogdous dicitur, ab Epi latine supra, et ogdo octo, quasi nouem supra octo, ut hic 9/8. His namque numeris, tonus ipse constat, ut plenius clariusque Capite primo de Musices inuentione, deque numeris, qui Musices retinent consonantias, satis superque explicauimus. [Colon. in marg.] Idem a Grammaticis graece Colon dicitur, latine menbrum, tonus enim Symphonarium omnium menbrum est. [Sesquioctauus. in marg.] Sesquioctauus insuper numerorum ratione dicitur, Sesqui enim graeca, latine totum, et octaua pars interpraetatur, Nouenarius namque numerus, octonarium et eius octauam partem amplectitur. [Diastema. Diaphona. Boetius. Emmelis. in marg.] Hunc eundem Diastema, seu Diaphonia graece, latine spatium seu interuallum duorum sonorum uniuersa Musicorum manus appellat. Tonus denique istae a Boetio in Music Emmelis sonus dicitur, quum proprie tonus consonatia minime dici possit, sed applicabilis melodiae, seu cantilenae. Proportione igitur, Arithmetica Tonus, Epogdous, et Sesquioctauus idem est. Colon uero grammatice, at Musica ratione Diastema, Diaphonia, et Emmelis interpraetatur. Vltra praelibata nomina a quibusdam Tonus mensurans, et Tonus [20r] mensuratus dicitur. [Tonus mensurans. in marg.] Tonus quidem mensurans, instar lineae seu mensurae, qua quid uis mensuratur, pari modo omnes cantus per tonum mensurantur. [Tonus mensuratus. in marg.] At Tonus mensuratus, quod frequenti huius Toni replicatione omnis cantus suam recipiat formam, omnisque Melodia huius beneficio perficiatur ut copiosius capite Trigesimo, a nobis Deo duce agetur. Huic etiam tono, quam plura possunt nomina uendicari, de quibus ne prolixitate detinear, calamo silentium imponam.

DE SEMITONIO MINORI ET MAIORI. CAPVT. XXVIII.

Reliquum est ut de Semitonio minori aliquid in medium afferamus, quem Dyaphoniam minorem paulo superius appellari diximus. [Semitonium minus quid. in marg.] Est autem duorum sonorum proxime coniunctorum copulatio, siue coherentia. Duo autem loca ei dedicata sunt, ascendendo quidem ubi reperitur Mi fa, et descendendo, Fa mi. Quae quidem uoces, cum non pleno ore uoceque canora proferantur, mutile ac penitus imperfectae dicuntur. [Semitoniorum genera duo Maius scilicet et minus. in marg.] Arbitror autem neminem latere duo esse Semitonia, alerum Maius, alterum Minus, et Semitonium utique maius ab omni consonantia et suauitate abhorrentem, a Musicis agmine facto ab aliarum coniunctionum coetu explosum esse, Minus uero principatum in Musica tenere, ut qui omnem cantilenis uenustatem, Decus, suauitatem afferant, hocque abiecto, dissonus et asper redditur cantus. [Semitonium minus vnde dicatur. in marg.] Nec dicitur semitonus minor ut quidam ignari profitentur, quod sit toni dimidium, immo quod eam non attingat mensuram. Exemplo semiuocalium, non quod sint mediae uocales, sed quasi dimidiatum uocalium sonum habentes, aeque dicimus semitonium quasi dimidiatum toni quantitatem habere. Dicitur ergo una omnium Musicorum sententia, a Semus, ma, um, id est imperfectus, ta, tum, et tonus ni, quod eius sonus ita plene non proferatur, sicut tonus. Vel ab hoc uerbo Semo, as, quod idem est quod diminuo, et semitonium constat diminutum, nec dimidiatum tonum pertingere, ut latius sequenti capite agetur. [Semitonii ethymologia apud quosdam inepta. in marg.] Inanis est ergo illorum ethymologia dicentium a semis id est dimidium, et tonus semitonium dici, quasi dimidiatum tonum, quum satis pateat duo illa paulo ante dicta semitonia, inaequaliter esse diuisa, alterumque constare quinque commatibus, et alterum quattuor. Quid autem sit comma, sequenti capite libabimus, et nouem commata, tonum perficiunt. Perspecta ergo huiusmodi diuisione, quanta ui uocis, instrumentalisque soni semitonium proferendum sit, optime scies. Nam si semitonus dimidiato tono minor est, tantumdem uocis adimendum est in eius prolatione. Et quum in tota manus serie septem sint hexacorda, totidem dicuntur esse semitonia minora, uidelicet Mi fa, et Fa mi, ac singula in singulis hexachordis inuenies, ut hic in exemplo uidere datur.

[Vanneo, Recanetum, 20r; text: Semitonii exemplum.] [VANREM 09GF]

Estque in uniuersis cantilenis perinde atque optimus equorum domitor, qui praemere et laxas, sciret dare iussus habenas. Ita semitonus extat ceu nauis in equore clauis, quae fluctuans [20v] procellis tenditur ad portum dirigente clauo. Denique ut unico uerbo concludam, in hoc est totius Musicae uis, et ueluti cor animae sedes in corpore, quo extincto, exangue redditur corpus sepultura afficiendum. [Semitonii minoris prolatio animaduertenda. in marg.] Discant igitur parum aduertentes ipsius minoris semitonii uim, quid commodi, quidue incommodi inde oriatur, si bene maleue prolatum fuerit, non parui refert scire ubi, et quomodo, quaque ui uocis proferendum sit, cuius rei ignari ueluti in tenebris cecutientes haesitantesque, passim aberrabunt, et sibi et sociis intercantandum idem eueniet. Musici namque non ab re semitonium hoc medium inter sex musicales notulas statuere, tamquam excellentius atque dignius, uirtutem namque, in medio sitam esse quis ignorat?

DE TONI ET VTRIVSQVE SEMITONII COMPOSITIONE. CAPVT. XXIX.

POstquam de Toni ac Semitonii argumento paucula quaedam libauimus, praesens expostulat locus ut quot, quibusue partibus tonus, ac semitonis constet, ea quam fieri potest facilitate declaremus, quod utique perutile, ac apprime cognitu dignum est. [Tonus ex quot et quibus semitoniis. in marg.] Nec pigebit quod superius diximus inculcare, cum decies repetita placebunt, si modo bene lecta, dictaque, Tonum scilicet duobus Semitoniis perfici, Maiore et Minore. [Semitonium maius ex quibus partibus. in marg.] Et maius quidem Semitonium, quod graeci Apotomen, seu Apotomina dicunt, duplici minori Diesi et Commate componitur, ut his ostenditur signis [signa] uel sic [signum] et commate sic [signum] [Semitonium minus ex quibus partis. in marg.] Minus uero Semitonium duplici minori dumtaxat Diesi perficitur, hoc exemplo [signa] uel per quattuor huiusce qualitatis uirgululas hoc modo [signum] ut moris est indicatur, quum heae duas minores dieses, quattuorque commata amplecti uidentur. Quadruplici igitur minori diesi, et commate, uel duplici diesi maiore, et commate tonus ipse componitur sic [signa] uel sic [signa] [Diesis maior quid. in marg.] [Diesis maioris figura. in marg.] Maiorisque Diesis Diffinitio dicitur esse spatium includens quattuor commata [signa] nec non totum semitonium minus dicitur. [Diesis minor quid. in marg.] [Diesis minoris figura. in marg.] Minor uero diesis, est minoris semitonii dimidium, duo tantummodo commata complectens, sic [signum] Hunc graeci decisionem appellant, ut qui deciditur in minisculas particulas, quas commata appellamus. [Comma quid. in marg.] Comma uero dicitur esse gradus, quorum nouem faciunt tonum unum. Vel sic. Comma est diesis minoris dimidium. Alio modo fertur esse illud in quo tonus superat duo semitonia minora uno commate. Sit igitur huius rei summa, quod Tonus duobus semitoniis minoribus, unoque commate constat, uel maiore minoreque semitonio. [Semitonium maius quid. in marg.] [Apotome quid et unde. in marg.] Maius deinde Semitonium, est ipsius toni maior pars, uel est spatium quinque commata includens, hocque graece Apotome fertur, ab Apo id est re, quae particula in compositione reiterationem denotat, et Tomos diuisio, quasi in plures partes diuisibilis. [Pythagoras. in marg.] Nam diuiditur in minus semitonium et comma, quod semitonium minus placuit Pythagorae diesim appellare. [Plato. in marg.] Diuinus uero Plato, Limmam. At iuniores minus semitonium, et ipsius dimidiatas partes Diesim, et iterum istius dimidium comma. Ex semitoniis igitur neutrum aequam toni dimidiati partem attingit, Alterum dimidia toni parte maius est uno commate, alterum uero minus eodem commate. Et ut facilior fiat huius rei noticia, praesenti exemplo quasi facie ad faciem, nec in aenigmate, perspicere poteris.

[21r] [Vanneo, Recanetum, 21r; text: Tonus perfectus, Apotomen, Semitonium maius, Diesis minor, Diesis maior, Semitonium minus, Comma, TONI DIMENSIO, Tonus imperfectus] [VANREM 10GF]

Comma insuper apud Auctores graecos in minutiores diuiditur particulas, ut pote in duo Schismata, et quolibet Schisma, in duo Diaschismata, de quibus agere inane est, cum id sit parui ponderis atque momenti. Sed cum Diesis et comma humana uoce pronunciati nequeat, multo minus et de his quae praedictorum minori distania constant.

[21v] DE CONSONANTIIS EX TONO ET SEMITONIO PRODVCTIS. CAPVT. XXX.

SAtis abunde dixisse uidemur de tono ac semitoniis, seu diaphoniis, quae quidem seorsum et per se posita aequivalent orbiculari seu annulari litterae, ab Arithmeticis nulla, uel zero, at a Grammaticis, o dicitur. Haec enim littera nullis comitata Arithmeticis figuris, nihil est ubi uero aliis numeris adiuncta erit, multum ponderis affert, et figurarum significatum, augetur, haud secus tono ac semitoniis accidit. Si enim tonus solus est, inanis habetur, ac nullam consonantiam facit, caeteris uero consonantiarum speciebus insertus reperietur, plurimum erit auxilio ad formandam harmoniam, cantusque suauitatem augendam. Duobus igitur tonis una connexis, Ditonus, seu Tertia maior, efficitur. Ex tono et minori Semitonio simul dispositis, oritur Semiditonus, seu Tertia minor, Ex ditono et tono, sit Tritonus, scilicet Quarta superflua. Ex ditono et minori Semitonio, Diatessaron uel Quarta emanabit. Et huic scilicet Semitonio addito tono, Diapente uel Quinta succedet. Diapente assumens tonum, uocabitur Diapente cum tono, seu Sexta maior. Et semitonio minori loco toni praedicti, Diapente cum semitonio, uel Sexta minor erit. Ac si ultra Diapente, ditonum addas, dicetur Diapente cum ditono, seu septima maior. At si semiditonum, tunc Diapente cum semiditono, uel septima minor. Additis etiam Diapente duobus cum minori Semitonio tonis, qui una iuncti Diatessaron efficiunt, illico generabitur illa cunctis dulcior, suauior, atque perfectior, cognomine Diapason, uel Octaua, ut in subiecta figura patet exemplar. Ab his ergo tono et minori semitonio, tamquam a fonte reliquae emanant consonantiae, iuxta quarum dispositionem, omnis uel melodia, uel dissonantia oritur. Si concinne sitae fuerint, inde miram percipies harmoniam, si perperam et male connexae, pessimam senties dissonantiam. De quibus consonantiis et dissonantiis, inferius seriatim tractandum erit.

[22r] [Vanneo, Recanetum, 22r; text: Concentus Harmonicus, Bisdiapasonicusque. ex diapente, et diatessaron, Diapason, et semiditono, Diapente cum semiditono, et ditono, Diapente cum ditono, et semitonio minori, Diapente cum semitonio, et tono, Diapente cum tono, ex diatessaron, Diapente, ex ditono, et semitono minori, Diatessaron, Tritonus, ex tono, semiditonus, Ditonus] [VANREM 11GF]

[22v] DE DITONO. CAPVT. XXXI.

Vt opusculi decorum seruetur, decet impraesentiarum de Ditono, seu Triphonia maiori agere, quae in consonantium ordine primum obtinet locum. Estque concordantia ex mixtura trium uocum, ab inuicem duobus tonis distantium effecta. Vel alio modo diffiniendo. [Ditonus quid sit. in marg.] Ditonus seu Diatonus, est trium sonorum, duorumque tonorum compositio. [Triphonia quid. in marg.] [Tertia maio in marg.] Vel consonantiarum species est, quae uulgo Tertia maior dicitur, quae tribus vocibus duos complectentibus tonos constat. Et cum istius compositio ex duobus effecta sit tonis, uehementi spiritu, uoceque canora promendus est. [Ditonus vnde. in marg.] Quis autem est adeo ignarus, quin plenissime sciat, Ditonum seu Diatonum a dia, et tonus -ni dici, nomen compositum ex corrupto et integro, duos signans tonos una coniunctos. Triphonia uero, a tris, et phonia graece, latine sonoritas id est trium uocum sonoritas. Maior uero, a maiori interuallo dicitur, seu respectu minoris, Hic enim Ditonus de quo nunc sermo fit, ex duobus tonis constat, at illa unum habet tonum atque semitonium minorem. Recensere uero quot in manus locis reperiatur, inane foret, hoc etenim memoriae commenda, ditonum dici, ubi inueneris Vt re mi, et Fa sol la, ascendendo seu descendeno, seu mediate, uel immediate. [Ditonus ex quibus notis constet. in marg.] Mediate hoc est cum medio, dicendo Vt re mi, uel Fa sol la, namque extrema id est inter primam et ultimam notam, ac si infra Vt et mi, re interponeretur, et infra Fa et La, sol. Per hoc quod dicitur immediate, intellige sine medio, ut patet inter Vt et mi, ac Fa et la, quarum inter extrema interponantur notula dumtaxat intellecta, at corpore carens, quae mente intelligi debeat, minimeque notari. [Ditoni species nullas. in marg.] Nolim tamen dicas duas esse ditoni species, cum absit ab eo semitonium, ut quidam male imbuti aiunt, concedimus uero duo appellari nomina seu formas uariatas. [Imperatorum error. in marg.] [Cleonides. in marg.] Fit enim a Semitonio species, et non a toni mutatione, ut etiam affirmat Cleonides, Musicorum auringa inquiens. Ad hemitoniorum autem habitudinem figure inspiciuntur, cum aliquando in principio, modo in medio, modo in fine semitonium ipsum inueniatur dispositum, hic uero, ut exemplo patebit, nullum adest semitonium.

[Vanneo, Recanetum, 22v; text: Ditoni exemplum.] [VANREM 12GF]

DE SEMIDITONO. CAPVT. XXXII.

NOn absurdum fore duximus, si paucula quaedam de semiditono, seu de minori Triphonia litterarum monumentis traderemus, praesertim cum a Ditono dependere uideatur, et ab eo paululum differat. [Semiditonus quid. in marg.] Illius enim commixtio (ut suo loco libauimus) est duorum tonorum, huius uero seu minoris triphoniae (utroque modo dicitur) uera commixtio Semiditoni ex tono ac semitonio minori constat. [Tertia minor. in marg.] Vulgo tamen minor tertia dicitur, ex tribus effecta uocibus, et propterea triphonia, quasi trium uocum sonoritas (ut supra diximus) Minor autem, quia ut iam tetigimus, Semiditonus minor est ditono uno semitonio maiori, fitque ex tono et minori semitonio. Ferturque dici a semus, ma, mum, id est imperfectus, imperfecta, ctum, et per consequens quasi imperfectus, seu diminutus ditonus. Et iccirco animaduertendum est, quod quemadmodum semiditonus est mensura ditono minor, ac imperfectior, ita minori imperfectiorique uoce illum proferendum esse. Et huiusmodi Semiditoni species, licet plures uideantur, ob earum multiplicem in manu [23r] reiterationem, duas tamen dicimus esse uidelicet, Re mi fa, et Mi fa sol, quae quidem species pro dispositione semitonii diuersitatem patiuntur. [Semiditoni species quot et quae. in marg.] Altera namque in fine habet semitonium, Altera uero in initio suscepit, ut in subiecti exempli speculo, oculata fide, uidere potes.

[Vanneo, Recanetum, 23r; text: Semiditoni exemplum.] [VANREM 12GF]

DE DIATESSARON SEV DITONO ET SEMITONIO. CAPVT. XXXIII.

QVos suauissimos fructus, huius opusculi nostrarumque lucubratiuncularum amantissimus lector decerpet, hoc praesertim capite, calamum quem superioribus quibusdam capitulis, prope contraxeram, exigente id materia, nunc protrahere me admonent, ac paulo diutimus, ut in re graui maiorisque ponderis, immorandum censui. Nec immerito quum haec tria Diatessaron, Diapente, et Diapason iter caetera consonantiarum praeconia uictritia signa reportent. Intentis igitur intellectus oculis, pauloque diligentius studiosus adolescentes haec lectitare non possum non hortari, quibus de Diatessaron, seu Ditono et semitonio, quaedam inpraesentiarum, ut titulus ipse pollicetur, exponenda suscepimus. [Diatessaron quid et unde. in marg.] [Quarta minor. in marg.] Quod idem Tetrachordum minus, seu Tetraphonia minor, appellant Musici, diffiniuntque consonantiam, quattuor sonis, duos tonos, unumque minus semitonium continentibus esse factam. Alio etiam magis trito nomine, Quarta minor dicitur, hanc constare quattuor uocibus sua testatur ethymologia, a Dya enim graece per ypsilon, latine Duo, et tessaron id est quattuor, quasi duas extremas uoces, quattuor notulis simul continentes. Si uero, ut quibusdam placet, quibus facile assentior, a Dia per i latinum exaratum, quod apud nos de, siue per, significat, idem erit quod Consonantia de quattuor uocibus, seu per quattuor uoces ueluti discurrens, uel mauis quattuor uocibus effecta. [Tetrachordum quid et unde. in marg.] Confirmaturque hoc idem cum dicimus Tetrachordum, tetra enim graece, latine quattuor, et chordum uox, et per consequens quattuor uocum coniunctio. [Tetraphonia. in marg.] Tetraphonia uero, a tetra et phonia sonoritas, id est quattuor sonis confecta sonoritas. [Diatessaron species quot. in marg.] Figurae autem seu species istius consonantiae, et duarum sequentium uidelicet, Diapente, et Diapson, ut suis loco et tempore tractabitur, pauciores sunt una sua uoce, nam ut iam praemissimus, Diatessaron quattuor habet uoces, figuras autem seu species, una uoce pauciores tres uidelicet habet. [Diatessaron: Diapente et Diapason speties: vna uoce pauciores Diatessaron species cur tres. in marg.] Ratio autem haec est, quod Diatessaron quattuor constat uocibus, tribusque interuallis, semitonus autem cum huiusmodi uarietatis sit causa, in uno praedictorum trium dumtaxat interuallorum collocatur, aut in principio, uel medio, seu fine, huius ideo tres species habentur nec plures, ut in his tribus spatiis semitonium uariabis. In medio namque, prima fiet species, In primo autem, secunda, in tertio uero tertia. Et initium primae ab A re ad D sol re usque extenditur, fitque ex tono, semitonio, et alio tono sic, Re mi fa sol, et e conuerso, tam scandendo quam descendendo. [Diatessaron species prima. in marg.] Huiusmodi autem notularum dispositio, semper primam Diatessaron speciem format, quae quadrupliciter sita reperitur. [Diatessaron prima species quod modis ex quibus notis. in marg.] Primo, tribus distantiis seu interuallis ut diximus supra, Re mi fa sol. Prima namque distantia, est inter Re et mi. Secunda a Mi, ad Fa. Tertia inter Fa et sol. Secundo duplici intercapedine, siue duobus spatiis, ex uno uidelicet tono, et semiditono notulis dispositis, Re mi sol. Tertio, totidem interuallis, ex semiditono et tono sic, Re fa sol. Quarto et ultimo, unico interuallo sic, Re sol, remotis aliis duabus intermediis notulis, ut facile erudiri potes, sequenti exemplo.

[23v] [Vanneo, Recanetum, 23v,1; text: Primae Diatessaron speciei exemplum.] [VANREM 12GF]

[Diatessaron species secunda. in marg.] Secunda ipsius Diatessaron species, semitonio duobusque tonis constat, suos extendens fines a B mi ad E la mi usque, harum dispositione notularum, Mi Fa Sol La ascendentium, et e conuerso La Sol Mi Fa, descendentium. [Diatessaron secundae speciei notulae et modi. in marg.] Et huiusmodi dispositio notularum, ubicumque fuerit, semper secunda species Diatessaron dicetur, quae quattuor quoque modis collocatur, ut supra dictum est, addito hic exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 23v,2; text: Secundae Diatessaron speciei exemplum.] [VANREM 12GF]

[Diatessaron species tertia. in marg.] Tertia et ultima species, duobus tonis, et uno minori semitonio perficitur, cuius extremi fines sunt, C fa ut, et F fa ut harum tenore notularum, Vt re mi fa ascendentium, et Fa mi re ut descendentium. [Diatessaron tertie speciei quas notas et modos contineat. in marg.] Quarum sic ordinatus ubique processus, tibi tertiam Diatessaron figuram ostendit, quattuorque modis uariatur, ut de prima et secunda dictum est.

[Vanneo, Recanetum, 23v,3; text: Tertiae Diatessaron speciei exemplum.] [VANREM 12GF]

DE GRAECIS DIATESSARON NOMINIBVS. CAPVT. XXXIIII.

SIt igitur curioso Lectori compertum, Diatessaron in tota musica, nec plures nec pauciores esse his tribus figuris, quartum uarietatis causa semitonii fuit dispositio, ut paulo ante libauimus, ac ulterius progrediendo, nouarum specierum diatessaron haud erunt adiunctiones, sed profecto renouatio quaedam ipsarum potius dicetur. Quae utique species, licet a semitonio accipiant uarietatem, cum illud modo in principio, in medio, modo in fine contineant, sunt tamen eaedem, sed ut facilius clariusque a rudibus adolescentulis omni abiecta obscuritate cognoscerentur, eas suis nominibus latini Musici distinxerunt, ac per ordinalia nomina uocari statuerunt sic. Prima, Secunda, et Tertia. [Diatessaron mesesemon. in marg.] Satis exploratum est, primam speciem, a graecis Musicis Mesesemon uocitatam, mese namque medium significat, et semon imperfectum, quod uidelicet eius imperfectio, quod est semitonium, sit in medio collocata. [Diatessaron hyposemon. in marg.] Secunda species hyposemon dicitur, hypo enim graeca, latine sub, et Semon imperfectum, quia semitonium seu imperfectio, est sub inferiori parte, siue sub reliquis notulis. [Diatessaron hyposemon. in marg.] Tertia species ipsius Diatessaron, dicitur hypersemon, ab hyper super, et Semon, quasi super habens imperfectionem, seu quod idem est, semitonium, ut patuit superioribus exemplis, ad quae facilis datur aditus. Et haec de Diatessaron dicta sufficiant.

[24r] DE OBIECTIONE CVM SOLVTIONE, CVR PRIma Diatessaron species

a Re potius quam ab Vt, non sumat initium Caput XXXV.

[Cur Diatessaron prima species a Re et non ab Vt incipiat. in marg.]

A Nonnullis, quibus est ingenium uiuax, obiicitur, cur Prima Diatessaron species ab Vt potius, cum sit prima, ut latius capite Quinto decimo dictum est, in cunctis hexachordis notula, suum non sit sortita principium, secundamque item in Re, Tertia in Mi, quorum indagini, multe sund ambages, sed summa sequar fastigia rerum, paucis respondendum putauimus. Inficiantes primum quo ad essentialem ordinem totius manus quam in Musica ueluti ducem sequimur, Vt, non esse primam notulam uel uocem, licet prima uel principium omnium notularum habeatur, quo ad proprietatum ordinem, quae toties uariantur, quoties et ipsum. Vt, et ne quod dicimus euanescat, arrectis auribus asta. Satis tritum est non modo apud huius Disciplinae apprime eruditos, uerum etiam apud uix imbutos septem in manus serie, nomine dissimiles litteras inueniri, ut capite nono satis abunde dictum est. Quarum prima est, A, quota est apud Grammaticos, eadem a Musicis authoribus Proslamboanomenos id est assumpta, et in primo seu principali loco in Musica existens dicitur. Patet insuper, quod dicimus ex Monochordi diuisione, seu mensuratione, id namque diuiditur Circino nouies super inducto, et in primo puncto secunda circini acie facto, A, collocatur, [Vnitas non est numerus. in marg.] Quum igitur, A, sit prima littera, par est ut, Re, notula sub ea littera militans prima quoque dicatur, non Vt, Ad huius insuper nostrae sententiae robur addatur, quod irrefragabile est, Musicam uniuersam notulis constare, et notulas numerari, easdemque numeri naturam imitari, et quemadmodum Vnitas, licet in principio ponatur, numeri nomine non gaudet, sed ab ea dualis manans, merito primus numerus dicitur, aeque dicendum est de, Vt, notula non esse primam, cum assimiletur unitati, sed, Re, [Vt notula non est prima. in marg.] Duali numero assimilatam dicemus primam, ex qua etiam primus gignitur motus, et ab hoc cantus procedit, quo munere, merito meruit primam appellari, a quaque Diatessaron, Diapente, ac Diapason, suae primae speciei ducerent exordiam, ac ueluti incunabula. His Diatessaron speciebus, addito Apotomen, seu maiori semitonio, Tritonus efficitur, qui licet quattuor uocibus, ut Diatessaron constet, non tamen his interuallis atque distantiis, itaque non eo nomine appellabitur, sed Ditonus cum tono animo considerandus est, ut accumulatissime sequenti capite a nobis exponetur.

DE TRITONO SEV DITONO CVM TONO. Caput XXXVI.

IVxta praecedentis capitis parasceue, de Tritono seu de Ditono cum tono edifferendum est, qui a nonnullis superfluum uel superhabundantem Diatessaron, et Tetrachordum maius uel Tetraphonia maior, dicitur. [Tritonus quid. in marg.] Estque dissonantia, seu coniunctio quattuor sonis, tres tonos absque semitonio continentibus, ducta. Vel Tritonus, est quattuor uocum, ac trium sonorum longe discors aggregatio. Trito namque nomine, Quarta maior, ex quatuor uocibus, treis tonos absque semitonio amplectentibus, formata uocatur. [Tritonus unde. in marg.] Quod autem treis tonos contineat, sua pandit ethymologia, a tris namque, et tonus -ni, dicitur Tritonus absque uilo penitus semitonio. [Tritonus ubi nascatur in marg.] Idem a nobis Tetrachordum maius, uel Tetraphonia maior, dici constat, a tetra graece, latine quattuor et chordum uox, uel phonia sonoritas, quibus patet hanc coniunctionem quattuor uocibus confectam esse, quam perfecto passim in manu reperies, ut est exempli causa, ab F fa ut graue, ad acutum usque B fa [sqb] mi, harum serie notularum Fa sol re mi ascendendo, et e conuerso, per naturalem quadratamque proprietatem cantando, hoc idem experiri datur, [24v] a Fa, quod est in B fa [sqb] mi, ad acutum usque E la mi, et e conuerso, [rob] mollari, atque naturali duce concinendo, et alibi in manu hoc idem numine mineruae tuae inuenies, ad quod praesens exemplum facilem dabit aditum.

[Vanneo, Recanetum, 24v; text: Tritoni exemplum.] [VANREM 12GF]

Tanta autem est huiusmodi tritoni duricies atque asperitas, difficilis prolatio, ut ni rotundo [rob] molliretur, auditui nostro uix tollerabilis, immo penitus abominabilis foret. Quemadmodum ignis natura cuncta consumit, sic tritoni duricies, omnem cantus harmoniam disrumpit. Haecque fuit Musicis [rob] mollaris inueniendi potissima causa, quo inuento, atque addito, tritonus ipse et nomen, et acerbitatem pariter amittit, iamque non tritonus, sed tertial Diatessaron species uocitabitur. Et cum quattuor uoces absque semitonio sint dissonae, ac auribus molestae, illis inserto semitonio, omnis tritoni asperitas euanescit.

DE DIAPENTE SEV DIATESSARON ET TONO. CAPVT. XXXVII.

A Tritono digredientibus, obuiam sit Diapente, alio nomine Pentachordum, seu pentaphonia. [Diapente triplex. in marg.] Diuiditurque in treis partes, perfectum seu integrum, imperfectum uel non integrum, habundantem atque superfluum. [Diapente perfectum. in marg.] [Diapente unde dicatur. in marg.] Perfectum namque est, connexio quinque sonorum, tres tonos cum minori semitonio continentium, sic enim graece sonat a Dia de quo supra, et pente quinque, est enim Symphonia quinque uocibus, treis tonos, unumque minus semitonium, seu diatessaron et tonum continentibus facta. [Pentachordum quid. in marg.] Illud idem est quod uulgo dicitur Quinta, a uocum numero. [pentaphonia. in marg.] Cur autem dicatur Pentachordum uel Pentaphonia, facile est intellectu, quum penta quinque significare diximus, et chordum uox, et phonia sonoritas, quia de quinque uocibus conficitur. [Diapente imperfectum quid. in marg.] Imperfectum uero seu non integrum, est duorum tonum, duobus cum minoribus semitoniis compositio. [Diapente superfluum quid. in marg.] Superfluum denique, uel superhabundans est quattuor tonorum comprehensio, ut praesentis capitis exemplis constabit. Primum tamen Diapente perfectum, scilicet ac integrum, principatum obtinet et ubique gratum, suaue, iucundum, amabile se praebet, Duo uero reliqua iacent. [Diapente species cur una uoce pauciores. in marg.] Superius deinde libauimus, singulas consonantias pauciores una uoce, species possidere, ut etiam hic patet, quinque ut diximus Diapente continet uoces, at quattuor solum possidet species compositione dissimiles, licet re ipsa conueniant. [Diapente species quattuor. in marg.] Haec tamen militat ratio, cum enim Diapente quattuor tantum comitet interuallis, semitonus autem cum sit huiusmodi uarietatis causa, sic uariatur quattuor dumtaxat interuallis uidelicet, aut in primo, secundo ue, tertio uel quarto. Si in secundo, prima foret species. Si in primo, secunda. Si in quarto, tertia. Si uero in tertio, quarta. [Diapente species prima. in marg.] Prima igitur species, sit ex prima Diatessaron specie addito tono superne, incipiens a Re, quod est in D sol re naturae grauis, suum claudendo finem in La, quod est in A la mire acuto, ducentibus his notulis, Re mi fa sol la, ascendendo per gradus unius toni et semitonii, duorumque tonorum diuisis, et e conuerso La Sol Fa Mi Re, descendendo. Quas utique notulas ubiuis sic dispositas, uel recto uel inuerso ordine primam speciem Diapente nuncupabimus, quae quidem multis modis notatur, confisus tamen proprio studentium marte, eos silentio praeterite decreui, cum subiectis exemplis nugis omissis, facilis erit horum notitia, lateque ad eos patebit aditus.

[25r] [Vanneo, Recanetum, 25r,1; text: Primae Diapente speciei exemplum.] [VANREM 13GF]

[Diapente species secunda. in marg.] Secunda uero species, ex Diatessaron secunda specie, tono superne adhibito gignitur, in Mi quod est in E la mi naturae quoque grauis sumens initium, in Mi acuti [sqb] fa [sqb] mi, finiens, nec his tantum finibus contenta est, sed passim, ut superius dictum est, his notulis sic dispositis, Mi fa sol re mi, a graue in acutum ascendendo uno tantum semitonio, ac tonis tribus distinctis, secunda dicitur species, et e conuerso Mi la sol fa mi, uariisque modis ut prima species disponitur, ut exemplo patet.

[Vanneo, Recanetum, 25r,2; text: Secundae Diapente speciei exemplum.] [VANREM 13GF]

[Diapente imperfectum quomodo oriatur. in marg.] Ab hac etiam secunda specie Diatessaron, ex qua secundam Diapente speciem unius toni incremento oriri diximus, imperfectum uel semi, uel non integrum, quod idem est Diapente, creatur, defficiente maiori semitonio, tamen addito non tono, ut superiori, sed semitonio, quod quia penitus insuaue, ac dissonum est, in contrapuncto presertim, a Musicis flocipenditur, ac omnino abiicitur, et propterea illoris, ut aiunt pedibus, pertransibimus, et ut ab eo tanquam ab hoste auertas, subiectis exemplis docebimus.

[Vanneo, Recanetum, 25r,3; text: Diapente imperfectum.] [VANREM 13GF]

[Diapente species tertia. in marg.] Tertia deinde species, tritono minorique semitonio superne adiuncto, constat, incipiens a Fa, quod est in F fa ut, [rob] mollis grauis, terminatur in fa quod est in C sol fa ut naturae acutae, his notulis rem ipsam ostendentibus, Fa sol re mi fa, distinctim in ascensu trium tonorum atque semitonii minoris, secus est in descensu. Nec intra eos tantum praedictos fines haec reperitur species, sed et alibi, dispositis praedicto modo notulis, describiturque totidem modis, quot reliquae species, ut te facile subiectum docet exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 25r,4; text: Tertiae Diapente speciei exemplum.] [VANREM 13GF]

[Diapente superfluum quo pacto conficiatur. in marg.] Ab hoc Tritono, qui minori semitonio comitatus Tertiam Diapente speciem parit adito tono Semitonii loco, illud nascitur Diapente, quod semitonii maioris superhabundantia superfluum uel superhabundantem nuncupatur, quod quum dissonantia refertum sit, reiiciendum puto, quod ut facilius cognoscas, et cognitum fugias hic exemplo oculis offero.

[25v] [Vanneo, Recanetum, 25v,1; text: Diapente superfluum] [VANREM 13GF]

[Diapente species quarta. in marg.] Quarta et ultima Diapente species proficiscens ab Vt, quod est in G sol re ut, finemque claudens in Sol, quod est in D la sol re, ex tertia Diatessaron specie, tono supereminente interiectis his notulis Vt re mi fa sol, per duos contiguos tonos ascendendo, atque per minorem semitonium, ac etiam per alium tonum, et e contra descendendo, quarum dispositione notularum et huiusmodi sic alibi existentium, nobis oritur Quarta species ipsius Diapente, diuersis quidem modis subiecta, ut re ipsa patet exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 25v,2; text: Quartae Diapente speciei exemplum.] [VANREM 13GF]

DE FAMILIARI QVADAM DISCEPTATIONE, Cur prima Diapente species in A re non inchoat. Caput XXXVIII.

[Quaestio cum solutionibus. in marg.] RImantur nonnulli suam ostentantes perspicientiam, Cur A re primae Diapente speciei non sit initium, quod attributum diximus primae Diatessaron speciei, existentibus ibi presertim tribus tonis cum semitonio necessariis, ad primae speciei diapente formationem. [Quaestionis prima responsio. in marg] Huic argutae indagini quinque modis a nobis respondetur. Primo, negamus primam figuram Diapente ab A re ortum habere posse, quum supra se, prima Diatessaron species desideretur, uidelicet, Re Sol, apprime necessaria, primae diapente figurae, ex qua compositione, oritur Diapason primi toni plasmator, quod quidem in Capitulo de toni compositione latius quilibet uidere poterit. [Secunda. in marg.] Secundo respondetur, quod sub se prima illa figura ab A re inchoans, careret sua diatessaron specie uidelicet, Sol Re, ex qua compagine, Secundus tonus formatur, ut loco suo dicendum erit. [Tertia. in marg.] Tertio, necessarium foret, ut secunda figura Diapente, inciperet a B mi, finemque haberet in F fa ut, quae quidem adulterina, mutila, imperfecta, ac penitus falsa, foret, ac uno maiori semitonio diminuta esset, tunc enim ea species duos tantum tonos ac duo minora semitonia haberet, quum constare debeat tribus tonis et uno minori semitonio, ad huius igitur figurae praedicto loco sitae perfectionem, semitonium maius desideratur. [Quarta. in marg.] Quarto figurarum ordo inuerteretur, nam Tertia figura ab A re, iuxta curiosorum sententiam, esset a C fa ut adusque G sol re ut, his dispositis notulis, Vt sol, quod utique falsum est, cum illis notulis, quarta species constare luce clarius sit. [Quinta. in marg.] Quinto et ultimo, augetur figurarum confusio. Quarta namque species sumens initium in D sol re (loquor successiue post A re) suum claudens finem in A la mi re, per harum notularum gradus Re la, falso eset quarta, cum omnibus etiam pueris et infantibus compertum sit, has notulas primae figurae indices esse. Desinant ergo isti a suis ineptiis, sentiantque uelint nolint quod praecedenti capite diximus. Necessum est ubi diximus ex omnium musicorum consensu, Primam diapente speciem in D sol re, suum habere principium, Secundam in E la mi, Tertiam in F fa ut, Quartam in G sol re ut. His iterum speciebus si nouas sedes attribuere uolueris, non ab A la mi re, ne in superiora incidas uitia, sed a D la sol re, successiue incipiendum erit, quod a primo principio uidelicet, a d sol re, octo notulis distat, ut sua quilibet accurata indagine percipere poterit.

[26r] DE DIAPENTE CVM TONO CAPVT XXXIX.

DIapente cum tono, Vernaculo cognomine sexta maior, Hexachordum, siue hexachordon maius uel integrum dicitur, quae quidem Symphonia, quoniam ab hexa graece latine sex, et chordum ethymologiam ducit, Sex uocibus, quattuor tonos, ac minus semitonium conficientibus, constare fertur, quod idem graece sonat Hexaphonia, ab Hexa ut dixi, et phonia, de qua saepius. Maior autem respectu minoris hexaphoniae, de qua sequenti capite. [Hexaphonia. Diapente cum tono quid et ynde. in marg.] Diapente cum tono dici quis ignoret, a dia graeca praepositione, latine, per, et penta quinque, quia de quinque uocibus, addito illis superne tono, ut suum testatur nomen, componitur, uel mauis inuerso ordine ex tono et Diapente, unico inserto semitonio minori. [Diapente cum tono quas notas contineat. in marg.] Huiusmodique Symphonia compositione diuersa, in manu sparsim reiterata inuenitur, quod utique fiet, ubicumque has tibi sex notulas comperies oblatas, Vt re mi fa sol la, Vel Re mi fa sol re mi. Seu Fa sol re mi fa sol. Has Musici species appellant, diuersas quidem, ob semitonii dispositionem, ex his namque prima species semitonium in tertio interuallo tenet, Secunda in Secundo, et Tertia in quarto, ut hic.

[Vanneo, Recanetum, 26r,1; text: Hexachordi maioris exemplum.] [VANREM 14GF]

DE DIAPENTE CVM SEMITONIO. Caput XL.

[Hexachordum duplex. in marg.] Paucis attigimus superiori capite, hexachordum quidem duplex esse, Maius scilicet de quo iam dictum est, et minus, cui praesens caput dedicauimus, quod Diapente, a dia et penta, ut modo diximus cum semitonio, seu hexaphoniam, uulgo minorem sextam appellari nemine clam est. [Hexaphonia. in marg.] Vnde dicatur hexachordum ac hexaphonia, patuit superiori capite, Minus autem, uel non integrum, quoniam duo habet semitonia minora, quum maius hexachordum unum possideat, ut dictum est. [Diapente cum semitonio quid et ynde. in marg.] Haec enim consonantia, si modo consonantia dici potest, est sex uocum, ex quibus tres toni duoque minora semitonia nascunt, quae profecto Symphonia, uitio duorum ut diximus semitoniorum, quibus constat, parum resonat, ut in Contrapuncto cuilibet experiri datur, ac propterea leuis ac parui ponderis uel momenti, Musicis habetur. Et haec Symphonia suas habet species compositione promiscuas, pro dispositione semitoniorum, in manu scilicet, ubiqcumque harum aggregationem notularum inueneris, Re mi fa re mi fa, Mi fa re mi fa sol, et Mi fa sol re mi fa. [Diapente cum semitonio ex quibus notis oriatur. in marg.] Quarum prima species in secundo et ultimo spatio semitonium continet. Secunda in primo ac quarto interuallo, Tertia denique species in prima ac ultima intercapedine dispositum habet semitonium, quod tibi notius fiet subiecto exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 26r,2; text: Hexachordi minoris Demonstratio.] [VANREM 14GF]

[26v] DE DIAPENTE CVM DITONO. Caput XLI.

Diapente ditono comitatum se describendum offert, uariis nominibus insignitum, quorum ethymologiam interpretari inane puto, cum tonum prope opusculum nostrum, huiusmodi interpraetatione ad facietatem usque refertum sit. [Heptachordum. in marg.] [Heptaphonia. in marg.] Saepe dictum est Diapente a dia praepositione graeca, latine, per, Ditonus autem duorum tonorum compositionem, ex quibus Diapente et ditono sit praesens dissonantia, alio nomine Heptachordum, uel heptachordon maius, uel heptaphonia maior, uulgo septima maior, quia septem sonis, ex quibus quinque toni cum maiori semitonio eliciuntur, constare patet, propterea ab hepta id est septem, et chordum, uel phonia sonoritas. Heptachordum et heptaphoniam appellari diximus, maior uero quoniam et minor reperitur, de qua sequenti capite agendum erit. Haec enim maior, compacta est quinque tonis et minori semitonio, illa autem quattuor tonis ac duobus semitoniis minoribus. [Diapente cum ditono quibus notis formetur. in marg.] Diapente ergo cum Ditono, idem esse dicas, quod heptachordum maius, uel heptaphonia maior, uel species quaedam, septem notulis uel uocibus confecta, quae etsi multis in locis (de manu dico) inculcata ac reiterata uideri potest, harum tamen duplici notularum acie dignoscetur uidelicet, Vt re mi fa sol re mi. Alio modo ut sequitur, Fa sol re mi fa sol la. Quae quidem huius maioris heptachordi species, suam quoque admittunt uarietatem, iuxta semitonii dispositionem, quod in prioris figurae tertio interuallo collocatur, alterius uero, quarto interstitio uel spacio, id situm supposito exemplo uidebis.

[Vanneo 26v; text: Heptachordi maioris compositio. [sqb]] [VANREM 14GF]

DE DIAPENTE CVM SEMIDITONO. Caput XLII.

Ad declarationem superioris dissonantiae, ne ea ueluti mutila ac diminuta relinquatur, dicere reliquum est de eodem Diapente pariter cum Semiditono, quam quidem commixtionem praecedenti capite heptachordum minus, uel heptaphoniam minorem, uernaculo quasi sermonem, septimam minorem appellari innuimus cuius ethymologiam inculcare lectoris ingenio diffidere esset, quum de ea quae ad hunc locum facit, satis superque superioribus capitibus relatum sit. Musica autem descriptione, fertur dissonantia esse, septem uocum, quattuor tonos, duobus cum minoribus semitoniis, continentium. Differt autem a septima maiore, non numero uocum, qui par est, sed tonorum. Illa enim quinque tonos, et Semitonium minus, haec uero quattuor dumtaxat tonos, duoque minora semitonia gignit. Haec igitur ab illa, ut unico uerbo concludam, uno tantum maiori semitonio distat, quam et si multis in manu locis errantem uideris, hac tamen quina notularum serie deprehendes, uidelicet, Vt re mi fa re mi fa, Re mi fa re mi fa sol. Re mi fa sol re mi fa. Mi fa sol re mi fa sol, et Mi fa re mi fa sol la. [Diapente cum semiditono quas notas posideat. in marg.] Quas notularum dispositiones, Musici species uel figuras compositione diuersas appellant. Prima namque species, tertio et ultimo interuallo sua habet duo semitonia. Secunda, secundo et quinto spacio totidem continet semitonia. Tertia uero, secundo similiter, et ultimo campo eadem complectitur semitonia. At quarta figura, primo et quinto [27r] interstitio. Postremo Quinta praedictarum species, primam, quartamque sedem suis duobus semitoniis subiecit, et haec omnia uidere tibi dabitur in supposita figura. Ex hoc denique heptachordo, uel mauis septima minori, addito tamen tono, omnium consonantiarum praeclarissimum decus, ueluti fulgentissimum Sydus, Diapason nomine oriatur, ut sequenti capite patebit.

[Vanneo, Recanetum, 27r; text: Heptachordi minoris forma.] [VANREM 14GF]

DE ARCHISYMPHONIA SEV DIAPASON, Vel Diapente cum Diatessaron. Caput XLIII.

TAnta est huius regiae Symphoniae suauitas, uis atque decus summaque inter ceteras consonantias potestas, ut merito ei in sede ueluti maiestatis suae residenti, sceptraque tenenti tota Musicorum manus, illud Virgilianum applicare possit. Ad te confugio et supplex tua numina posco. Namque tibi diuum pater atque hominum rex, et mulcere dedit mortalia pectora cantu. Huic in qua suauitate, iucunditate et hilaritate sua, non minus atque Orpheo, Amphionique saxa mouere, ut aiunt, ad inclyta thebarum moenia construenda, quercusque rigidas, saeua feras allicere, ac quo uult ducere datum est. Hanc nempe consonantiarum reginam pauci meritis laudibus haud facile prosequi possent. Soletque diuidi treis in partes. [Diapason divisio. in marg.] [Diapason perfectum. in marg.] [Ogdophonia quid et ynde. in marg.] Est enim Diapason perfectum seu integrum, Imperfectum uel non integrum, superhabundantem atque superfluum, duo tamen ultima, quum discrepantiam prae se ferant, a Musica penitus arcetur, ac perfectum dumtaxat admittitur, cuius diffinitio ueluti pictura, uel imago suam exprimens dignitatem, a Musicis octo uocum consonantia fertur esse, Vnde Ogdophonia, ab ogdo graece, latine octo, et phonia id est octo uocum sonoritas, uulgo Octaua dicitur, ex qua quinque toni, duobus semitoniis minoribus comitantibus, nascuntur. [Archisymphonia quid et unde. in marg.] Huius amplitudinem plurimum sua auget ethymologia, a Dia praepositione graeca, apud nos, de, ut saepe testati sumus, et Pan, quod est totum uel omne, et Sonus, ni, quasi Symphonia, mater, nutrix, locum, receptaculum, et subiectum uniuersum, uniuersas intra se consonantias amplectens dicta, quod autem primarium obtineat in Musica locum, hoc nomine illi indito Archisymphonia, seu Archophonia quod idem est, facile perspici potest. Archos enim graece, latine principem interpretatur, omnibus exploratum esse puto. [Diapason aequisona. in marg.] A quibusdam aequisona, ut etiam Bisdiapason, quod idem est, quod duplex Diapason, nuncupatur, quia eius extremae uoces, simplicem ac unum, et eundem sonum pariant, adeo quod inter easdem uoces, nulla alia est differentia, nisi grauis atque acuti, qualem facile auribus percipimus, pueris natuque maioribus in choro canentibus, quorum uoces puerorum uidelicet acutae, et illorum graues, licet octaua distent, pares tamen, et equaliter sonantes, uidentur. Haec insuper intra similes clauditur litteras, ut exempli gratia, si illius principium sumpserit in A re, finis in A la mi re fiet, in his enim duobus locis similes reperiuntur litterae uidelicet, A A. Idem dicitur de reliquis manus litteris, ut est a [sqb], quod est in [sqb] mi, usque ad [sqb] in B fa [sqb] mi, et a C quod est in C fa ut, ad C quod est in C sol fa ut. [Diapason imperfectum. in marg.] Imperfectum seu non integrum Diapason, quattuor tonis, duobusque minoribus constat semitoniis, imperfectumque ob id fertur, quod ad perfectionem seu ad integritatem, [27v] semitonium maius desit. [Diapason superflunm. in marg.] At superfluum, seu superhabundantem, sex amplectitur tonos, cum minori semitonio, quod quum luxuriat, unico maiori semitonio, ac perfectionis limites transgrediatur, superfluum uel superhabundantem, ob id dicitur, ut sequentis capitis exemplo, erit in promptu. Redeamus igitur ad perfectum Diapason, cuius compositio, ortum a Diapente et Diatessaron, ab illustrioribus tamquam parentibus (praeclarus enim praeclaram gignit Sobolem) habet. [Diapason species septem. in marg.] Et cum superius dixerimus Diapente ac Diatessaron quae in Musica nobilitate caeteris praestant consontantiis, pauciores habere figuras, seu species, una tantum uoce, idem dicimus Diapason accidere, quod quum octo habeat uoces, septem tamen habet species compositionum promiscuas, et diuersas, quae inter ipsas differunt iuxta uariatione duorum semitoniorum, uariis in locis, quemadmodum etiam sunt eiusdem speciei diuersitates, ut puta Diapente, ac Diatessaron, quibus perfectis, denuo easdem eodemque nomine reiterabis, perinde atque reiterantur hebdomadae dies, ubi tamen semel septem prius connumeraueris dies, de quibus quidem figuris, in sequentibus ad unguem dicendum erit.

DE SEPTEM DIAPASON SPECIEBVS CAPVT XLIIII.

Seorsum de huiusmodi speciebus dicendum duxi, regemque Diapason, a suis subditis figuris separandum censui, ut quoad fieri potest decorum seruetur, sed quia omnis quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio debet a diffinitione proficisci Tullio attestante. [Diapason species quid. in marg.] Quid sit igitur species Diapason, in generali diffiniam. [Diapason prima sepcies. in marg.] Quae quidem nil aliud est, nisi constitutio quaedam modulationem integram consonantiarum connexionem dispositam compraehendens, Diapente uidelicet, et Diatessaron, ac ut tibi clarius innotescat, Figurarum Diapason prima, sit ex prima Diatessaron specie, ab A re, in D sol re terminata, et ex prima Diapente specie, a D sol re, et A la mi re contenta, his et similibus ubique inuentis notulis, Re mi fa re mi fa sol la, modo in Secundo, quintoque interuallo adsit semitonium, ut facilius subiectis exemplis quam uerbis, hoc ipsum percipies.

[Vanneo, Recanetum, 27v,1; text: Prima species Diapason.] [VANREM 14GF]

[Diapason species secunda. in marg.] Secunda deinde Diapason species, ex secunda Diatessaron figura a [sqb] mi, ad E la mi grauia usque deducta, et ex Secunda item Diapente figura, ab eodem E la mi graui, ad acutum usque Mi, de B fa [sqb] mi procedente formatur, ubique harum serie notularum existente ac semitonium prima et quarta Sede tentente, Mi fa re mi fa Sol re mi Solito more adest exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 27v,2; text: Secunda Diapason species.] [VANREM 14GF]

Animaduertendum est, hanc secundam Diatessaron speciem, accessione non perfecti, sed [28r] imperfecti Diapente, imperfectum uel non integrum induere Diapason, ut esset exempli gratia, a [sqb] mi graui, cantando Mi per [sqb] quadrum, adusque Fa acuti B fa [sqb] mi, cantando per [rob] molle, et huiusmodi aliis in locis, ut etiam uidere licet ab E la mi graui, cantando Mi per naturam grauem, usque ad E la mi acutum, cantando Fa per [rob] molle accidentaliter, pro cuius rei intelligentia, suscipies exempla. [Diapason imperfectum quo nam pacto concreetur. in marg.]

[Vanneo, Recanetum, 28r,1; text: Diapason imperfectum.] [VANREM 15GF]

[Diapason species tertia. in marg.] Tertia item Diapason species, ex Diatessaron tertia figura, a C fa ut incipiente, in F fa ut graui terminata, et similiter ex tertia Diapente figura, ab eaodem graui F fa ut, adusque C sol fa ut percurrente componitur, nec solum intra illos fines sita est huiusmodi species, sed et ubique his notulis tibi occurrentibus, tertio ac ultimo loco, suum semitonium amplectentibus uidelicet, Vt re mi fa sol re mi fa, hoc idem latius, praesenti exemplo patet.

[Vanneo, Recanetum, 28r,2; text: Tertia diapason species.] [VANREM 15GF]

[Notandum. in marg.] Sciendumque est, has treis praelibatas species, habere suum Diatessaron in grauibus, seu inferne, Diapente uero in acutis, siue superne. At reliquae quattuor inferius a nobis reponendae, inuerso formantur ordine, Diatessaron namque superius, Diapente uero inferus habent, ut sequentia docebunt exempla.

[Diapason species quarta. in marg.] Quarta sequitur Diapason species, cuius compositio ex prima Diapentes figura, ea est a D sol re, ad A la mi re acutum, et ex prima Diatessaron specie, ab A la mi re praedicto, ad D la sol re conficitur, his notulis hic et alibi tali processu oblatis, Re mi fa sol re mi fa sol. Secundo Sextoque spatio, suum semitonium continentibus, ut hic.

[Vanneo, Recanetum, 28r,3; text: Quarta Diapason species.] [VANREM 15GF]

[Diapason species quinta. in marg.] Quintam Diapason figuram, Secunda Diapente species, a graui E la mi, ad acutum B fa [sqb] mi, Secundaque item Diatessaron figura ab eodem Mi quod est in B fa [sqb] mi acutum, ad usque E la mi similter acutum, una tendentes disponunt, praeuiis his notulis, primo et quinto interuallo Semitonio inserto. Mi fa sol re mi fa sol la. Quarum dispositione notularum sic ubique dispositarum, nobis oritur qunita Diapason figura, hac te figura, docilem faciente.

[Vanneo, Recanetum, 28r,4; text: Quinta Diapason figura.] [VANREM 15GF]

[28v] [Diapason species sexta. in marg.] Sextae eiusdem Diapason speciei plasmatores, ac ueluti artifices, tertiam Diapente figuram ab F fa ut graui, ad C sol fa ut suos extendentem fines, et tertiam Diatessaron speciem ab eodem C sol fa ut, ad acutum usque F fa ut dispositam, dicimus esse, his notulis iter ostendentibus, ac semitonium ueluti ducem, quarta et ultima sede continentibus, Fa sol re mi fa re mi fa. Hae namque notulae, ubique locorum (in cantu loquor) tali serie dispositae, tibi sextam afferunt, ut diximus Diapason speciem, hac attestante figura.

[Vanneo, Recanetum, 28v,1; text: Sexta Diapason species.] [VANREM 15GF]

[Diapason superfluum qua ratione nascatur. in marg.] Ab hac denique tertia Diapente specie uidelicet, Fa fa, addito tritono, non tertia diatessaron, ut supradictum est, superfluum uel habundans oritur Diapason, ut liquet ab F fa ut graui, proferendo fa per grauem naturam, usque ad F fa ut acutum, pronunciando Mi accidentaliter appositione [sqb] quadrati. Hoc idem experientia docebit, a [sqb] mi graui cantando Fa per [rob] molle, ad B fa [sqb] mi acutum cantando Mi per [sqb] quadrum acutum, et reliquis aliis in locis similibus, quod his fiet exemplis notius.

[Vanneo, Recanetum, 28v,2; text: Diapason superfluum.] [VANREM 15GF]

[Diapason species septima in marg.] Septima et ultima Denique species, a Quarta Diapente inter G sol re ut, ac D la sol re acutum descripta, et a prima Diatessaron figura ab eodem D la sol re, ad usque superacutum, G sol re ut deriuante proficiscitur, quam quidem septimam figuram, hae uel huiusmodi notulae sic ubique dispositiae (ut de reliquis omnibus figuris diximus) ostendunt, Vt re mi fa re mi fa sol, in quarum tertio ac sexto spatio semitonium conspicies, id affirmante supposito exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 28v,3; text: Septima et ultima Diapason species.] [VANREM 15GF]

[Nota. in marg.] His septem denique speciebus Diapason dispositis, notandum quippe est, quod si quis ulterius progredi affectat, has septem diapason species dumtaxat inueniet, eodem ordine processuque iteratas, ut in calce praecedentis capituli annotatur. Hoc autem nulla alia ratione probatur, nisi quod iisdem scilicet Diapente ac Diatessaron speciebus formantur, quemadmodum supradictae. Reliquas uero consonantias compositas ut pote Diapasondiatessaron, Diapasondiapente, ac Bisdiapason, silentio praeteribo, quum suam accipiant compositionem, a simplicibus id est a Diapente et Diatessaron.

QVARE QVINTA ET QVARTA VNA CONiunctae octauam potius quam nonam pariant. Caput XLV.

[Cur Diapente et Diatessaron octauam potius quam nonam informent. in marg.] NOn nulli mihi familiaritate deuincti, ac huius disciplinae haud penitus rudes, aliquando me adierunt, nescio an tentandi, an discendi causa, qui cum passim lectitassent, ut se plurilegos ac multiscios ostentaret Diapason ex Diapente et Diatessaron, [29r] constare, contendebant non recte dici octauam, sed potius nonam, ut recte rationcinanti patet, quum dictum sit superius Diapente quinque, Diatessaron uero quattuor accidere uoces, ex quorum summa, nouem eliciuntur uoces, et non octo. Quorum argutiam superare laboriosum non est. Nam cum ex duabus una efficitur consonantia, ultima prioris consonantiae notula, stat enim pro principio alterius sibi annexae consonantiae, exempli gratia. [Inter Diapente et Diatessaron communis nota. in marg.] Ad formandum Diapason, duae concurrunt (ut diximus) consonantiae Diapente uidelicet, et Diatessaron, quae quidem duae consonantiae, statim transeunt in unam consonantiam, id est in ipsum Diapason, et ultima Diapente notula, ponitur calculando, seu ratiocinando, pro principio Diatessaron, sicque ultima illa, in tali compositione, communis dicitur, quoniam unius consonantiae fini, et principio alterius pariter deseruit, nec bis, sed semel connumeratur in ordine. Et haec institutio sit tibi ad omnes alias compositas consonantias uniuersalis.

DE INTERVALLIS, SEV SPATIIS OMNIVM IN MVSICA CONSONANTIARVM. CAPVT XLVI.

ILLVD Vnum neminem latere uolo, haec tria uidelicet, Diatessaron, Diapente, ac Diapason, in totidem diuidi spatia, quot erunt eorum species. [Consonantiarum tot interualla quot species. in marg.] Quidam uero largius loquendo dicunt, omnes consonantias gradatim in illis positis notulis, ac sonoris interuallis distinctis, pauciora habere interualla, una uoce ex omni numero uocum, quibus constartet illa consonantia, ut inferius declarabimus. [Interuallum quid. in marg.] Et quoniam mentionem fecimus de Sonoro interuallo, scias sonorum interuallum acuti grauisque soni distantiam esse, uel spatium illud, quod proprie ab una in aliam notam omittitur, penes ascensum et descensum, nulla linea uel campo, suis notulis gradatim dispositis, uacante, ut est ab Vt in re, et Re, in me, et sic de singulis seriatim. [Interualli diuisio. in marg.] Et pro clariori sensu dicemus, hoc interuallum seu spatium, dupliciter accipi posse, perfectum scilicet et imperfectum. Perfectum dicitur, dumtaxat tonum constituens, ut enim ab Vt in re, a Re in mi, a Fa in Sol, et Sol in la, et e contra. Imperfectum uero, est illud a quo sit semitonus, ut a Fa in mi, et a Mi a fa, patere uidetur. Dicendum est igitur, tonum ac semitonium duobus sonis, et uno interuallo constare. At Ditonum ac Semiditonum, tribus sonis, duobusque spatiis diuidi. Diatessaron uero et Tritonum, quattuor sonis uel notulis, sed spatiis tribus distingui. Diapente quinque uocibus, quattuor interuallis conficitur. Maius et Minus Hexachordum, sex uoces, et quinque habet spatia. Vtrumque Heptachordum Maius uidelicet, et Minus, septem sonos, sexque spatia continet. Diapason uero quod modo ex Diapente et Diatessaron constare diximus, octo uocibus septemque interuallis circumscribitur. Insuper Diapasondiatessaron undenis sonis, ac denis spatiis neminem fugiat, quemadmodum Diapasondiapente sonis duodenis, interuallis undenis. Denique Bisdiapason, quindecim sonos, et quattuordecim interualla complectitur. [Interualli sub diuisio. in marg.] Aliquando his consonantiis interualla cognomine non sonora accidunt, quum uidelicet, inter utramque extremam alicuius consonantiae notulam, nullae aliae reperiuntur interpositae notulae, tuncque sonora interualla superius dicta, non oculis, sed menti subiiciuntur, et licet non sint ut decet gradatim dispositae, eae tamen subintelliguntur. Iam Musice consonantiis necessariis expeditis, uidetur mihi rationi consonum particularia tonorum explananda, eorum scilicet declarationem, exordium assumendo ab eiusdem diffinitione, ut patet in supposito Capitulo.

[29v] DE TONIS QVOT ET QVI SINT, TAM Apud Graecos quam apud Latinos. Caput XLVII.

NOn incongruum ese censeo, si iam tonos ipsos aggrediar, quos Deo optimo et maximo Duce, ad amussim enucleare conabor. [Tonum diuisiones. in marg.] [Toni prima diuisio. in marg.] In primisque, quoniam Tonus aequiuocus est, tripliciter dinoscitur. Primo, Tonus est coniunctio quaedem, seu ascensus uel descensus ex una uoce ad alteram sibi proprinquiorem, ut enim ab Vt, ad re. A Re, ad mi. A Fa, ad Sol. Sol uero, ad La. At quia huiusmodi tonus nunc extra propositum est, suo loco diffusius est pertractatum. [Toni secunda diuisio. in marg.] Secundo, dicitur tonus quaecumque uox ad intonandum bene disposita, de quo aliquem habentem bene dispositam uocem bonum tonum habere dicimus, quod quidem ad rem nostram minime facit. [Toni tertia diuisio. in marg.] Tertio uero dicitur Tonus quaecumque regula seu terminus finalis cuiuslibet cantus, hoc est ubi ultima nota determinetur, qua quidem mediante, quis tonus sit, facile cognoscitur, de quo ad praesens habebitur sic diffinitum. [Tonus quid. in marg.] Tonus regula dicitur, quae per ascensum et descensum omnes descriptas ac etiam pernotabiles modulationes in fine diiudicat. A quibusdam regula nuncupatur de omni cantu Ecclesiastico in fine nec in principio notitiam praebens, quod facile perspici potest in Antiphonis, ac Responsoriis, et reliquis huiusmodi cantilenis, cum eorum qualitates, uiso cognitoque fine optime percipiantur. [Aurelius Augustinus. in marg.] Merito quidem id muneris a Musicis fini attributum est, cum Finis caeteris omnibus ad ipsum tendentibus, excellentior existat, et reliqua omnia ab eo denominationem accipiant, ut Peripateticorum principi placuit, a quo hac in re, Pater meus Aurelius Augustinus non dissentit, quum ad hunc cuncta referri affirmet, eiusque causa omnia fieri asserat. Sed non desultorius uidear, haec Philosophorum scholam relinquam, quum sat nobis possit exemplo esse quotidianus familiarisque sermo, qui quorsum tendat, haud facile percipitur, nisi cognito fine. Insuper humanitatis professores, quid in carmine, solutaue oratione nobis promittant, ignorato fine id est, argumento, cognitu difficile est. [Finis attendendus. in marg.] Quum igitur ad omnes pernoscendas disciplinas Finis maxime idoneus existat, merito et Musici sibi ueluti ducem uendicarunt, a quo et regulam et depositionem, et denique totum suum esse ueluti a Creatore creaturae accipiunt omnes toni. [Toni apud graecos quod et qui. in marg.] Qui nempe, apud graecos, ueteresque et ecclesiasticos Musicos quattuor dumtaxat erant graeco nomine. [Protus tonus quid et unde. Deuterus tonus quid et unde. in marg.] Primus quidem Protus appellatur, qui latine Primus dicitur, a Proton graece quod est primum latine, Secundus autem Deuterus seu deuteron, quod latine resonat secundum. [Tritus tonus quid et unde. in marg.] Tertius uero Tritus a tris graece, quod tres latine dicitur. [Tetrardus tonus quid et unde. in marg.] At enim Quartus Tetrardus a tetra, quod significat quattuor. Nos etiam tonos, modos, tropos, appellamus. [Toni unde dicantur. in marg.] Toni quidem dicti, quod ab ipsis, et semitoniis gignantur. Modi uero, qui quilibet propriam ac uariam modulationem retinet, uel proprios diuersosque modos in sua propria modulatione. [Modus cur pro tono. in marg.] Modi etiam dicti sunt, quia diuersimodi perficiuntur. [Modus quid. in marg.] Modus apud Musicos diuersitas interpretatur, uel modi dicti sunt a modulando, uel a moderando, cum eos omnem modulaminis progressum certis intentionum remissionumque terminis, moderari perciperent. [Tropus cur pro tono. in marg.] Tropus denique latine conuersio dicitur, ob sui Diatessaron conuersionem, quod aliquando supra Diapente, aliquando infra, huiusmodi toni mutuae distinctionis gratia obtinent. Vel Tropus dicitur propter conuersionem, qua unus in alterum deducitur, transeundo ex grauitate in acumen, et ex acumine in grauitatem. Erantque ad cantandum sane quam difficiles, cum supra finalem uocem, octaua, infra uero quarta foret, adeo quod extremae notae penitus essent scilicet [30r] ab inferiori ad superioriem undecim notulae, raroque inueniebantur, qui uoce sua horum extrema attingerent. Psalmi deinde et reliqua id genus huiusmodi tonis contenta, si cum grauibus conueniebant, ab acutis discrepabant, si cum acutis quadrabant, a grauibus dissonabant, huiusque rei causa erat) ut arbitror) nimius et ascensus et descensus. [Diuus Gregorius. in marg.] [Toni Collaterales. in marg.] Iccirco, Diuo Gregorio Musicorum optimo, ut euitarent illa duo uitiosa extrema, placuit unumquemque illorum in duos diuidi Tonos, quorum alter in acutis positus, Autenticus diceretur, alter in grauibus, Placalis seu collateralis, quasi lateri simul adhaerens, aut enim collateralis, eo quod iisdem lateribus constet, hoc est iisdem speciebus Diapente et Diatessaron. [Tonorum combinatio. in marg.] Protus igitur in duos diuisis fuit tonos, in protum uidelicet Autenticum, et protum plagalem. Ex Deutero item, Deuterus autenticus, et plagalis factus est, sicque intelligendum relinquimus de reliquis duobus sequentibus. [Tonorum nomina. in marg.] Ex quibus quidem ueteribus illis, octo formati sunt Toni, Quibus ordinalia nomina imposuimus uidelicet, Primus, Secundus, Tertius, Quartus, Quintus, Sextus, Septimus et Octauus. His itaque binis una coniunctis, ad eorum perfectionem ascensus atque descensus, haud undecim, ut Antiquitus fieri solebat, datae sunt notulae, sed unicum, et commodius Diapason, cuilibet eorum, addicauerunt, adeo quod Diapente species utrique scilicet autentico et placali, communis est. [Diatessaron autenticorum a plagalibus in quo differant. in marg.] Diatessaron autem uariis habetur in locis, de acuto in graue scilicet et e conuerso. [Toni pares quid. in marg.] [Toni placales cur discipuli comites iugati remissi uel pares. in marg.] His enim quattuor Tonis scilicet Primo, Tertio, Quinto, ac Septimo, Diapente inferius Diatessaron habere datur, caeterisque restantibus quatuor uidelicet, Secundo, Quarto, Sexto, et Octauo, Diatessaron inferius Diapente, itaque Diapason idem habent, sed diuersimode, et ex his qui pares sunt uidelicet, Secundus, Quartus, Sextus et Octauus, plagales, seu discipuli, comites, iugati, remissi nominantur, quia non eadem funguntur dignitate in ascensu siue descensu qua et autentici, uel quia non habent eundem modum quem et autentici in harmoniam formandam, nam et si iisdem speciebus efficiantur Diatessaron scilicet, et Diapente, Quoniam Diatessaron Diapente subest, Harmoniam nullam efficiunt, sed utique dissonant, ut in Capitulo de tonorum ascensu, clarius euidebitur. Qua enim forma Autentici toni atque Plagales Diapente ac Diatessaron speciebus formentur, suo loco uidebitur. [Toni impares. in marg.] Impares autem uidelicet, Primus, Tertius, Quintus et Septimus, Autenticum, principalem, magistrum, Ducem, regium nomen sortiti sunt, ab augendo, seu ab auctoritate quam habent ascendendi altius quam Plagales. Impares etiam ab effectu dicuntur, quia numero impares sunt, Versus. [Toni autentici: cur principales magistri Duces: regii et impares. in marg.]

Impares autentici, paresque plagales.

[Plagales toni cur. in marg.] Et quoniam hi solent cantando prae se ferre laetitiam quandam, uerbis quoque laetis a Musicis dedicati fuere, quemadmodum Plagales, uel Placales (utroque modo exarari potest) cum humili depraessaque uoce proferantur, reddunt animi affectus remissiores, moesticiamque induent, uerbis similiter moestis, funestisque, uel carmine uel prosa contestis, attribui solent. Plagales autem, a plaga id est regione dici uolunt nonnulli, quod eorum regio, seu plaga, longe inferior sit autenticorum regione, ut locis suis latius dicetur. [Placales item cur. in marg.] Placet enim quibusdam per c exarari hoc nomen, tuncque Placalis, quasi placabilis, mitis, dici potest, quoniam placata, mitique uoce, et tanquam sub iugo remissa, in his cantandis utimur, magisque deorsum, minusque sursum quam Autentici tendunt, licet pariter in eadem desinant littera, ut Capite suo huberrime a nobis agetur, quum de omnibus singulatim sermo futurus sit, quos etiam subiecta figura oculata fide complecti potes.

[30v] [Vanneo, Recanetum, 30v; text: Protus autenticus, Deuterus autenticus, Tritus autenticus, Tetrardus autenticus, Tropus, Tonus impar, Modus, Primus tonus, Secundus tonus, Tertius tonus, Quartus tonus, Quintus tonus, Sextus tonus, Septimus tonus, Octauus tonus, Tonus par, Protus plagalis, Deuterus plagalis, Tritus plagalis, Tetrardus plagalis, Modulus modorum omnium modulantium. Autenticus, Plagalis, Sol re, La mi, Fa ut, Sol re ut, D, E, F, G] [VANREM 16GF]

[31r] DE CLAVIBVS SEV LITTERIS TONORVM FINALIBVS ET CONFINALIBVS. CAPVT XLVIII.

CVpientes Musici hos octo quos diximus tonos, facile distincteque a rudibus intellegi, atque cognosci, omnemque ab eis ambiguitatem penitus delere, nam multitudinis comes est saepe confusio, rati sunt facilem ad horum peritiam, perfectamque notitiam patere aditum, hunc ordinem tradidere, ut toni finem habeant, ubi prima notula eorum Diapente attrahit exordium, statutis his quatuor litteris finalibus, D E F G. [Finales litterae quae et quare. in marg.] Finales diximus, quia in his omnes definunt toni, uel ut Nicolaus Burtius asserit, finales dicuntur, eo quod omnis cantus Gregoriana fabricatus regula, in eis finem collocat, quorum omnium Diapente (ut diximus) ab eisdem inchoat litteris. Quibus quidem data est omnis moderandi ascensum ac descensum qualiumcunque cantilenarum potestas, omnemque requisitam perfectionem, ab eisdem et autentici et placales suscipiunt toni, de quibus uidelicet, ascensu et descensu, sequenti capite dicetur. [Toni regulares et irregulares. in marg.] Quorum nonnulli Regulares, quidam uero Irregulares dicuntur. Procedentes ac definentes ordine recto, praelibatis in litteris, Regulares habentur. Abutentes uero eo ordine recto, ac regula illis statuta, carenteque debitis cirumstantiis, Irregulares, seu enormes, atque praeuaricatores censentur, quos sub huius capitis finem, eo quo opus erit, sermone prosequemur. Ad regulares itaque redeo tonos. Quorum Primum et Secundum, in D graui terminantes, uidebis. Tertius atque Quartus, in E, item graui resident. Quintus eiusque comes Sextus, in graui similiter F, Suum collocarunt domicilium. Septimo denique et octauo consotiis, placuit acutum G, et ut supradictorum fines tonorum memoriae thesauro facile recondere ualeas, hos edisce Versiculos.

Fines cunctorum Cantor dignosce tonorum.

Nam finem primi, D continet atque Secundi.

Tertius E regitur, et Quarti finis habetur.

Quintus in F finem, Sextus quoque ponit eundem.

Septimus et Octauus, in G requiescunt.

[Notandum. in marg.] Animaduertas tamen uelim, cantum planum, hanc regularem constitutionem sibi proprie asciscere, Figurati namque cantus, Compositores iure proprio, non his tantum quattuor supradictis litteris, sed ubique locorum in manu scilicet cantilenarum tonos formare possunt, modo sint suis conuenientibus speciebus compositi, quibus abuti nequeunt, ab ipsis igitur propriis speciebus quibus necessario constat toni, proprii, seu regulares dicuntur, respectu uero diuersorum manus locorum, in quibus suum habent sitam, improprii, siue irregulares, nuncupantur. [Confinales litterae. in marg.] Irregularium autem tonorum litterae terminabiles, non finales, sed affinales, uel confinales dictae, respectu quidem finalium, quattuor sunt ut enim finales quattuor, acutae quidem uidelicet, A B C et D, in quarum prima distante siquidem a prima regularium tonorum littera unico Diapente, Primi Secundique irregularium tonorum finis, esse debet. B Deinde acutum, a Secundam finali littera, pari ut supra interuallo remotum, Tertii ac Quarti irregularium tonorum meta existit. Denique Quintus pariter et Sextus toni irregulares, suum clauserunt finem in C acuto, eodem interstitio a tertia finali littera semoto. Tonus postremo Septimus cum octauo, habet litteram confinalem D acutum. [Quorumdam sententia minus audienda. in marg.] Nec audiendi sunt dicentes suam confinalem litteram D non esse acutum uidelicet, in D la sol re, semperque terminari in littera finali uidelicet, in G acuto, isti nempe perperam sentiunt, quorum adulterinae, uanaeque sententiae, Viri utique in hac disciplina insignes, apprimeque figurati cantus eruditi, refragantur. Verumtamen [31v] Gregorianos cantus, suis finalibus litteris terminari, in paucis, immo rarissime uidemus. Caeterum haec irregularis constitutio, mensurabili, id est figurato magis quam simplici, id est firmo cantui, competit, aptiorque uidetur. [Musicorum quorumdam infulsa opinio. in marg.] Decipiunturque nonnulli, asserentes hanc eandem irregularem constitutionem male formatam esse, quum eius affinales litterae, et Diapente et Diatessaron legitimas Species, ad huiusmodi irregularium tonorum perfectam compositionem requisitas desiderent, nescientes hos irregulares tonos iure non exigere illius modi species, quod eorum nomen comprobat. Quid enim aliud sonat irregulare, nisi citra regulam? Nam si regularium imirarentur, debitisque Diapente et Diatessaron speciebus fruerentur, non amplius irregulares, sed regulares dicerentur, congruumque acensum ac descensum (in hoc enim irregulares deficiunt) haberent. Qui si quando sese tibi obtulerint (raro namque inueniuntur) non per suas species quas diximus illis desse cognoscuntur, Sed per eorum finem, ac ascensum descensumque. Autentici enim tunc dici possunt, cum magis ascendunt quam descendunt. Placales uero ad ima plus petentes quam contra, merito censeri poterunt.

DE TONORVM ASCENSV ATQVE DESCENSV. Caput XLIX.

SVperiore capite potissimum ad tonorum qualitatem pernoscendam argumentum docuimus esse finales litteras, quarum in singulis duo pariter desinunt toni, alter autenticus, alter placalis, ad quorum discrimen cognoscendum praeter illa quae diximus, aliud addendum fuit, quod titulus ipse pollicetur, indicium notularum uidelicet, ascensus atque descensus, qui fit inter duo cuiuscumque cantus extrema, principium scilicet et finem. [In cognoscendis tonis principia non sufficere. in marg.] Finis quidem cognitio apprime necessaria est, Sat uero minime. Cantus autem principum inspicere, ut quidam male sentiunt, minime debemus, cum id sit uarium et mutabile semper. [Autentici toni Diapason ascendunt. in marg.] [Diuersa a plerisque opinio. in marg.] Omnis igitur cantus, aut autenticus aut placalis habetur. Autentici quidem toni, cognoscuntur cum supra finem octo reperiuntur ascendentes notulae uidelicet Diapason, infra uero eorundem finem integer datur tonus, praeter quintum, cui minus semitonium attributum est, quod ab F fa ut graui, ubi quintus definit tonus, ad graue E la mi reperitur. Ego uero a quorumdam sententia alienus, sentio illius notulae descensum infra finem inanem minimeque necessarium esse, nisi id ad horum dignitatem atque excellentiam demonstrandam saepe factum esse dicamus. [Plagales toni Dipaente ascendunt et Diatessaron descendunt. in marg.] Longe enim excellentiores sunt plagalibus tonis, cum illi ad altiora ut ingenuo intrepidoque uiri animo praediti dirigant gressus, hi uero uidelicet, plagales tamquam abiecti atque ignaui, potius ima petant, Qui supra suam finalem notulam quae in calculando communis est, Diapente id est quintam habere debent, infra uero Diatessaron id est quartam. Ex his igitur duabus consonantiis coniunctis, uidelicet, Diapente ascendente quidem supra finem, et Diatessaron infra finem descendente, Diapason constat, finali tamen, ut dixi notula, non bis, Sed semel connumerata, id ad oculos subsequentibus figuris ostendentibus.

[Vanneo, Recanetum, 31v; text: Primi. Tertii. Quinti. Septimi. Autenticorum perfecta dimensio, et harmonica. Secundi. Quarti. Sexti. Octaui. Placalium perfecta dimensio, Sed non harmonica.] [VANREM 17GF]

[32r] Harmonicam appellamus dimensionem, quantum horum dimidia chorda istorum Diapason, quae per quintam graui resonat, et acute per quartam, delectabilem concentum harmonicam nuncupatum, deducit. [Dimensio harmonica. Dimensio non harmonica. in marg.] Non harmonica uero dimensio dicitur, quantum etsi consonantia octaua cum extremis bene consonet, cumque mediata chorda cum acuto bono sit sonoritate coniuncta, nihilominus, quia indecenti sono extremo graui connectit, uere quidem harmonica dici non potest. Hos autem quos commemorauimus terminos, toni ipsi tam plagales qui autentici, modo excedunt, modo non attinguit, modo alienas usurpant species, cuius rei causam, ne hac in re decipiaris, capite de diuersis tonorum differentiis, quantum res ipsa exiget, prosequemur.

DE PRIMI SECVNDIQVE TONI COMPOSITIONE. CAPVT. L.

Constitueram hic, ut ratio postulabat, quod in praecendentis capitis calce nutu quodam significaui, differere nonnulla de tonis perfectis imperfectis, Plusquamperfectis, Mixtis, atque Commixtis. Verum quum animum aduertissem ea intellectum iri minime, nisi prius enarratis speciebus quibusdam, quibus toni ipsi constant, calamum contraxi, ac me ad singulorum compositiones tonorum describendas, ex industria contuli. [Primus tonus ex quibus speciebus constet. in marg.] Quorum Protus modulus princeps in ordine, superne primam Diapente speciem, uidelicet Re la, ascendendo a D sol re ad A la mi re, superius autem primam Diatessaron speciem ascendendo ab eodem A la mi re, ad usque D la sol re tendentem, his notulis, Re la, et Re sol habet. Ex quibus Diapente et ei Diatessaron superne adiuncto, oritur in ordine Quarta Diapason species, cuius mentio capitulo de Septem Diapason speciebus facta est. Quem autem sortiantur finem omnes toni, ne dum primus iste, late patuit, capitulo de clauibus tonorum finalibus et confinalibus. Et quamuis autenticus tonus atque plagalis, eundem finem praetendant, uarias tamen origines habent, nulla alia ratione, nisi ob uarias diuersasque compositiones. [Primi toni principia. in marg.] Principium igitur a Sex manus locis Protus iste sumere potest, a C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut grauibus, G sol re ut, et A la mi re acutis Et primi quidem principii exemplum, in C fa ut, affert Antiphona, Angeli archangeli. Secundi principii exemplum, in D sol re Antiphona Sacerdos in aeternum. Tertii scilicet E la mi, Antiphona Congregate sunt gentes. Quartis scilicet F fa ut, Antiphona pueri hebreorum. Quinti uero scilicet G sol re ut, Antiphona, Tecum principium. Sexti scilicet A la mi re, Antiphona, Vidi dominum sedentem super Solium excelsum. [Secundi toni compositio. in marg.] Proti autem moduli comes placalis, ordine Secundus, Suae compositionis formam ab eodem primi toni Diapente et Diatessaron (utrique namque id commune est) Sumit, distinguitur autem iste Secundus a primo per suum Diatessaron, quod in sui compositione, infra Diapente dependet, descendendo a D sol re usque ad A re, et e conuerso ascendendo ab A re ad D Sol re, at Primus tonus supra Diapente continet Diatessaron, ut paulo ante diximus, et haec Diatessaron localis uarietas, hic efficit primam Diapason, speciem, at in primo tono quartam, ut igitur rem ipsam unico claudam uerbo, Diapente tam in autenticis quam in placalibus immobilie fixumque est, propterea commune appellauimus, quia iisdem subiacet tonis, autentico scilicet, atque placali. [Diapente tam in autenticis quam plagalibus commune. Diatessaron in plagalibus aliter quam in autenticis. in marg.] Diatessaron autem mutabile semper, in autenticis quidem supra Diapente, in plagalibus uero infra residet, hincque illis arduus oritur ascensus, his imus descensus, quem Secundus iste imitatur tonus, etsi Diatessaron ut diximus permutetur, non alterum Diatessaron efficitur, ut quibusdam placet, nam idem est dicere Sol re, quem Re sol, in ascensu seu descensu, dumtaxat eorundem est differentia, Re sol [32v] supra Diapente, primum infert tonum, Sol re uero sub Diapente, Secundum. [Secundi toni exordia. in marg.] Qui totidem principia quot primus tonus habet. Primum namque principium in A re attributum uidemus illi Antiphonae Miserator dominus. Secundum in C fa ut, existens Antiphonae, O doctor optime. Tertium in D sol re, Antiphonae sacerdos et Pontifex. Quartum in E la mi, funestae Antiphonae Placebo domino. Quintum in F fa ut, Antiphonae, Isti sunt Sancti. Sextum et ultimum in G sol re ut acuto, Antiphonae Vnus autem ex illis. Huiusmodi namque principia, ne in immensum crescat opus, figuris minime tradam, cum eis ad satietatem omnia simplicis cantus uolumina referta sint, satius tamen duxi supradictas Diapente ac Diatessaron species, Primo Secundoque tono adictas, figuris suppositis complecti, ut patet.

[Vanneo, Recanetum, 32v; text: Primi toni ex diapente et diatessaron compositio. Secundi toni ex diapente et diatessaron formula.] [VANREM 17GF]

DE TERTII QVARTIQVE TONI FORMATIONE. CAPVT. LI.

[Tertii toni compositio. in marg.] Decenti serie, de Deutero modulo agendum est, qui inter omnes tonos tertiam occupat Sedem, at inter autenticos Secundam, gigniturque ex Secunda Diapente species, ascendendo inter graue E la mi, et B a [sqb] mi acutum iacente, addita superne Secunda Diatessaron specie, ascendendo ab eodem B fa [sqb] mi, ad E la mi acutum proficiscente, his praeuiis notulis Mi Mi, et Mi la, Vnde Quinta Diapason species emergitur. [Tertii toni origines. in marg.] Accidunt insuper huic tono, quinque principia, D sol re, E la mi, F fa ut grauia, G sol re ut, et C sol fa ut acuta. Primi principii exemplum in D sol re, a Responsorio, Ecce nunc tempus acceptabile sumitur. Secundi exemplum in E la mi, ab Antiphona Calicem Salutaris accipiam. Tertii exemplum in F fa ut, a Responsorio Vidi speciosam. Quarti exemplum in G sol re ut, ab Antiphona Helisabet Zachariae. Quinti exemplum in C sol fa ut, ab Antiphona Viuo ergo. [Quarti toni composttio. in marg.] Plagalis autem istius Deuteri, ueluti collega, quo ad omnium Tonorum seriem Quartus habetur, at inter plagales Secundus, in sui autem compositione a Deutero non differt, cum easdem suscipiat species, deposito tamen Diatessaron infra Diapente, ut supra dictum est de primo plagali, et haec regula in cunctis militat plagalibus. Indices uero uoces hae sunt, uidelicet Mi Mi ascendendo, et La Mi descendendo. Quibus profecto notis, Secunda Diapason species efficitur. [Quarti toni principia. in marg.] Dominari autem Sex aiunt principiis, quorum primum in C fa ut residere solet, indicante Antiphona Posuisti domine. Secundum in D sol re, Antiphona in Odorem. Tertium in E la mi, Antiphona Propheta magnus. Quartum in F fa ut, Antiphona Sicut nouelle oliuarum. Quintum in G sol re ut, Antiphona In mandatis. Sextum et ultimum in Al a mi re, Responsorio Ne derelinquas me domine, Quae quidem principia, figuris exprimere, inane putaui. Subiectis tamen speciebus, quibus hos duos tonos, constare diximus.

[33r] [Vanneo, Recanetum, 33r,1; text: Tertii toni Demonstratio. Quarti toni formula.] [VANREM 17GF]

DE QVINTI SEXTIQVE TONI MODVLATIONE Caput LII.

[Quinti toni compositio. in marg.] POne subit Tritus modulus, Autenticorum Tertius, in omnium autem tonorum collegio, Quintus incedit, comitatus tertia Diapente specie, ascendendo a graui F fa ut, ad acutum C sol fa ut disposita, ac in eius uertice tertia Diatessaron figura residente ab eodem C sol fa ut ad F fa ut, ascendendo usque deducta, id docentibus his notulis, Fa fa, et Vt fa, ex quibus, Sexta Diapason oritur figura. [Quinti toni primordia. in marg.] Quinque denique manus locis Tritus iste initium sumere potest, a D sol re, ut Responsorium Pulchra facie sed pulchrior fide. Item ab F fa ut, ut Antiphona Qui pacem ponit. Itidem in G sol re ut acuto, ut in quartae Dominicae Quadragesimae introitu Laetare Hierusalem. Deinde ab A la mi re, more illius Responsorii, Medi nocte clamor factus est. Postremo a C sol fa ut, exemplo illius Antiphonae Quem queris mulier. [Sexti toni compositio. in marg.] Plagalis Tertius, respectu tamen omnium modulorum sextus, superiori trito autentico adhaerens, eisdem autentici speciebus constat, sola specie Diatessaron ab autentico (ut saepe diximus) differt, dicimusque Fa Fa ascendendo, et Fa ut descendendo, Vnde tertia Diapason figura emanat. [Sexti toni motus. in marg.] Huius tandem plagalis exordium sex manus in locis residere nobis compertum est. Primo in C fa ut, ut patet per Responsorium Decantabat populis israhel. Secundo in D sol re, attestatur Responsorium Beata es Maria uirgo, Vel Introitus in medio ecclesiae. Tertio E la mi, ut Antiphona In uoce exultationis. Quarto in F fa ut, ut Antiphona O quam gloriosum est regnum. Quinto in G sol re ut acuto, ut Responsorium si diligis me Simon petre, Sexto et ultimo in A la mi re item acuto, ut Responsorium Vidi dominum facie ad faciem. Quorum omnium fidem facient planae Musices uolumina. Species tamen his tonis accidentes figuris commissas, nostro instituto non praetermittam.

[Vanneo, Recanetum, 33r,2; text: Quinti toni compositio. Sexti toni Exemplum.] [VANREM 17GF]

DE SEPTIMI OCTAVIQVE TONI COMPOSITIONE. CAPVT. LIII.

[Septimi toni Compositio. in marg.] AVtenticorum ultimus modulus graecanico nomine Tetrardus, ac omnium tonorum penultimus, Quarta Diapente specie constat, ascendendo inter acutum G sol re ut, et D la sol re contenta, superaddita ut de reliquis dictum est prima Diatessaron figura, ascendendo a praedicto D la sol re ad superacutum G sol re ut Deducta, his notulis dispositis, Vt sol et Re sol, ex quibus Septima et ultima Diapason species efficitur. Suscipit autem huiusmodi tonus septem principia. [Septimi toni principia. in marg.] Primum quidem [33v] in D sol re, cuius rei exemplum in ea habetur Antiphona, Puer samuel. Aliquando in F fa ut, patet per Antiphonam Bendicta gloria domini. Deinde in G sol re ut, ut est Antiphona, Assumpta est Maria in caelum. Item in A la mi re indicatur in Antiphona, Orante Sancto Clemente. In B fa [sqb] mi, ut Antiphona Misit dominus Angelum suum. In C sol fa ut docet Antiphona Domine ostende nobis patrem. Denique in D la sol re, ut intonatur Antiphona Et ecce terrae motus, uel Ecce sacerdos magnus. [Octaui toni compositio. in marg.] Plagalium simulque omnium tonorum postremus modulus, sui autentici species quas modo dixi, suscipit, posito tamen solito more Diatessaron infra Diapente, supra quod omnes autentici toni Diatessaron habent, nec ulla alia inter eos uiget differentia, praeter hanc quam saepe memoraui de dispositione Diatessaron, quod in autenticis supra Diapente semper collocatur, in plagalibus uero infra. [Diapason sine nomine quare. in marg.] Hic igitur placalis tonus, huiusmodi notularum serie orditur, uidelicet Vt sol ascendendo, et Sol re descendendo, ex quibus fieri posset species Diapason utique Anonymum id est nomine, Duabus de causis. Primo quia Septem sunt dumtaxat Diapason species, ut late docuimus capite de Septem diapason speciebus, quarum ultima attributa est superiori Tetrardo. Deinde nullum Diapason ex praedictis Septem, inferius habet hanc speciem Diatessaron uidelicet Sol re, et pro Diapente superius Vt sol. Equidem utramque refutarem, nam cum semitonii congitionem nobis inferant scilicet unius speciei ab altera, primae scilicet a Secunda. Secundae uero a tertia, et sic de singulis, haec etenim cum habeat Semitonia in primo ac sexto interuallo sicut et quarta, ac etiam quarto a Musicis collocata sit loco, supra scilicet tertiam speciem Diapason, Quartam eiusdem speciei Diapason tono deditam octauo esse diffiniam. [Diapason sine nomine quartae speciei attribuendum. in marg.] Nonnulli tamen sentiunt hunc tonum Secundi naturam sapere, ob diatessaron speciem Sol re, quae et Secundo et huic tono communis est, dicendum esset etiam cum haec species Diapason copulet in se quartam Diapente speciem scilicet Vt sol quae septimo inseruit tono, Septimi toni natura participem esse. [Octaui toni incunabula. in marg.] Huic autem octauo tono praesto sunt totidem principia, quot suo autentico, Septem scilicet C fa ut, D sol re, F fa ut ex grauibus, ex acutis uero, G sol re ut, A la mi re, B fa [sqb] mi, et C sol fa ut. Exemplum primi scilicet in C fa ut, habetur in Antiphona Cum uenerit paraclitus. Exemplum Secundi in D sol re, in Responsorio Si oblitus fuero. Exemplum Tertii scilicet in F fa ut, in Antiphona Spiritus et anime iustorum. Exemplum Quarti scilicet in G sol re ut, in Antiphona Petrus et Paulus. Exemplum Quinti scilicet in A la mi re, in Antiphona Laurentius bonum opus operatus est. Exemplum Sexti scilicet in B fa [sqb] mi, in Responsorio Laudabilis populus. Exemplum denique Septimi in C sol fa ut, in Antiphona Hoc est praeceptum meum, uel Ecce ancilla domini. His ita perceptis citra notularum figuras, utriusque et autentici et plagalis species notulis exprimendas duxi.

[Vanneo, Recanetum, 33v; text: Septimi toni forma. Octaui toni exemplum.] [VANREM 18GF]

DE DIVERSIS TONORVM DIFFERENTIIS CAPVT LIIII.

QVam necessaria quamque fructuosa patefecerit de tonis peracta digressio, quam superius auspicati sumus, facile quilibet in lectandis sequentibus percipere poterit. Perfectorum namque ac reliquorum subsequentium tonorum per uagationem, modo extra, modo intra terminos suos, nequaquam rudis lector, post habita de [34r] autenticorum plagaliumque tonorum compositione, iam a nobis consummata percepisset. Magis igitur docilis eris ad ea quae in praedicti capitis fronte pollicitus fueram, perfectum uidelicet tonum, Imperfectum, Plusquamperfectum. Mixtum atque Commixtum. [Tonus autenticus perfectus. in marg.] Quorum tonum perfectum dici uolunt Musici, obseruata regula in praecedentibus late explicata, ut quum autenticus supra finalem uocem, Octauam admittit, infra uero uocem unicam, qua remota, non tamen imperfectus redditur, est enim notula illa ad libitum. [Tonus plagalis perfectus. in marg.] Plagalis uero suam habet perfectionem, quum quintam supra finem, infra autem Diatessaron id est quartam ei annexam uidemus.

[Tonus autenticus imperfectus. in marg.] Omnis deinde autenticus, cui in ascensu non Octaua, sed potius uel Septima, uel Sexta, uel Quinta, supra finem contingit, imperfectus seu diminitus, deficiens ac defectiuus dicitur, quoque magis discedit a suo Diapason seu octaua, eo imperfectior, diminutiorque habetur. Placalis hoc eodem imperfectionis uitio laborat. Nam si debito Diapente suo minus ascendit, a superiore parte imperfectus est. [Tonus plagalis imperfectus. in marg.] Si uero inferius situm non demittat Diatessaron, ab inferiore parte imperfectus existet. At si superne inferneque diminutus erit, ab utraque parte dices imperfectum. Tantoque imperfectior ac maiori diminutione constabit, quanto magis foret a sua perfectione diminutum, tum a parte Diapente, tum a Diatessaron, uel ab utraque parte.

[Tonus autenticus plusquamperfectus. in marg.] Plusquamperfectus uel ut quidam asserunt, quod et ego non improbo, superfluus seu excessiuus. Nam perfectioni suae quid aliud addendum fuit, est cum plus debito uocibus luxuriat, ut cum autenticus supra Diapason unam duas pluresue notulas emitteret. Magis etenim plusquamperfectus dicitur uel superfluus quanto plus minusue Diapason transcendit. [Tonus plagalis plusquamperfectus. in marg.] Placalis uero cum infra suum Diatessaron totidem demitteret uoces, qui profecto aliquando inferne plusquamperfectus imas excedendo notulas, superne autem imperfectus conspicitur, suum non attingendo Diapente. Verum autenticus inferius minime pati potest imperfectionem, nihil non refert adesse uel abesse unicam ut paulo ante dixi, notulam illam infra finem. Hic igitur superius et non inferius hanc patitur alterationem, ut scilicet plusquamperfectus existat. Placalis autem e conuerso

Mixtus insuper tonus, est cuiusdam moduli ambitus autenticam atque placalem continens qualitatem. [Tonus autenticus mixtus. in marg.] Ambitus enim est tonorum congruus quidam ascensus atque descensus. Fitque gratia exempli, cum autenticus sui placalis naturam, et ut ita dicam, intra suos limites ingreditur, ut est cum habet infra finalem uocem sui placalis Diatessaron, uel saltem aliquam illius portiunculam. Iccirco autenticus cum suo placali mixtus inferius dumtaxat habetur, cum duas aut tres, quattuorue ad summum infernas habet notulas, computa his sua finali, ut toties diximus. Nec silentio praeteribo breue quoddam Enthymema ab huius ingenuae disciplinae studiosis saepe obiectum. [Tonus in ascensu autenticus in descensu uero plagalis cur autenticus appelletur. in marg.] Cur scilicet autenticus suum perfectum Diapason superne habens, et sui placalis Diatessaron inferne (ut superius dictum est) potius placalis quam autenticus dicatur, quorum opinio penitus repudianda est. Omnis enim denominatio a nobiliori sumenda est, Sed autenticus hac denominatione nobilitatus, placali praeponendus est, nec eius nobilitas a Diatessaron inferius (ut dixi) pendente obscuratur. [Tonus placalis mixtus. in marg.] Placalis Mixtus est, cum autentici ascensui accedit, Septem scilicet notulis supra finalem se attollentibus, inferior existens autentico ascensu una saltem uoce. Omnis igitur placalis huiusmodi autentice admixtionis accidens, superius tantum patitur, inferius minime. [34v] [Tonus autenticus commixtus. in marg.] Commixtorum denique seu Antimixtorum, uel est autenticus uel placalis. Autenticus commixtus ille est, qui speciebus uarium modulorum conficitur. Vel est qui cum aliis Diatessaron et Diapente speciebus quam cum suis propriis commisceri uidetur. Fitque cum diuersorum promiscuas species autenticorum usurpat. Talisque autenticus cantus suam commixtionem cum illis autenticis solum dicetur participare, a quibus proprias illorum sumpsit species. [Tonus plagalis commixtus. in marg.] Diciturque commixtus uel antimixtus, quasi speciebus contrariis seu alienis mixtice compositus. Placalis commixtus hoc idem sequitur, eius enim admixtionis participes erunt illi placales, a quibus in illum proficiscuntur species.

DE IVDICIALI TONORVM CHORDA. CAPVT LV.

NOnullae intercantandum modulationes tanta breuitate compositae sese nobis offerunt, ut cognitu sint quam difficillime, iuxta illud Horatianum. Dum breuis esse laboro obscurus fio. De his igitur paucula quaedam primis labiis degustanda, ex Musicali penu depromere statui, quo remoto Euouae, debitoque ascensu atque descensu ample patescat, quales utique erunt huiusmodi modulationes an placales an autentice, ad cuius rei notitiam nos facile Chorda perducet. [Euouae quid sit. in marg.] Et quoniam paulo ante de Euouae uel Seuouae mentionem fecimus, scito eam dictionem constare ex omnibus uocalibus excerptis ex his duabus dictionibus Seculorum amen, ut acriter intuenti patet. Sub cuius dictionis notulis, Musici non illas tantum praelibatas duas dictiones Seculorum amen, uerum et extremas dictiones singulorum uersuum cuiuscumque Psalmi modulari instituerunt, ut sedulo a religiosis in choro canentibus fieri uidemus. [Chorda quid sit. in marg.] Est autem Chorda in cantu linea uel spatium a quo Finalis tribus distabit uocibus inclusiue. Iudicialis igitur Primi Secundique toni chorda, F fa ut graue praedicatur. Tertii Quartique toni chorda, acutum G sol re ut censetur. Quinti uero ac Sexti toni chorda, est acutum A la mi re. Septimi Denique atque Octaui chorda, B fa [sqb] mi perhibent esse. Si igitur maior erit notularum numerus supra ipsam chordam quam infra, dicetur cantus autenticus, sin contra, placalis. Excipiuntur tamen notulae in ipsa chorda existentes, quae nec superioribus nec inferioribus connumerantur. Si uero totidem supra chordam quot infra erunt notulae, autentici nomine, quod paulo superius nobilis placali ostendimus, potietur. [Notatundum. in marg.] Nolim tamen hoc quod de Chordae iuditio dixi, in omnibus ueluti Apollinis oraculum teneas, id enim in minimis dumtaxat militat Antiphonis, Versiculis et his similibus ferialibus. At in maioribus Responsoriis ueluti nocturnis prolixioribusque Antiphonis, secus procendendum est. Species namque uel Diapente uel Diatessaron in illis frequentes sunt indices, ac ueluti Duces ad illorum notitiam. Tanta namque est illorum uis atque auctoritas, ut ab huiusmodi modulationes denominationem sumant. Exempli gratia. Si Modulatio suum perfectum Diapason supra finem emisserit, more autentici, frequentibus tamen Diatessaron speciebus dependentibus, sit ut illarum iure specierum, potius placalis quam autenticus censeatur. Contra, Si forte aliquod modulationis genus infra finalem suum perfectum Diatessaron dependens instar placalium habuerit, existentibus tamen quamplurimis diapente speciebus supra finalem unico interuallo, nullis uidelicet, inter extremas uoces notulis interpositis, non placalis, sed autenticus habendus erit. Quale est Responsorium illud, Sint lumbi uestri praecinti. Quod cum inferius a finali perfectum dependens habeat placalium more Diatessaron, placalisque dici deberet, crebris tamen Diapente speciebus supra finalem in eo existentibus unico (ut dixi) interuallo, autenticus profecto tenendus est.

[35r] DE TENORVM INITIIS ID EST EVOVAE. CAPVT. LVI.

[Tenor seu Euouae quid sit. in marg.] HActenus amplum uerborum patuisse campum ad omnem tonorum genus pernoscendum censeo, ex tempore tamen canentibus, Antiphonas praesertim quae primo ut ita dicam aspectu cuius sint toni, sub obscuro uidentur, praesentaneo ueluti remedio consulere statui, quod erit Tenor seu Euouae, idque determinatam quandam octo tonorum finalium et confinalium conseruationem asserimus, uel praefixum ac determinatum diffinitur esse iudicium, quo praeuio facile toni qualitas discernitur. Nam quotus sit Antiphonae tonus, ut plane cognoscas, ultima Antiphona notula, ac prima ipsius Euouae obseruanda erit. Quod quidem ut esset cognitu facilimum, huiusmodi Euouae totidem litteras, quas aiunt initiales (ab his enim Sumunt initium) sortitum est, quot et toni ipsi uidelicet, quattuor. Quarum primam, graue F fa ut exhibet. Secundam A la mi re. Tertiam C sol fa ut. Vltimam D la sol re. Nec ab re Musici hunc litterarum numerum sequuti sunt, animaduertentes Euouae toties uariatum in Musici reperiri, quoties et tonorum summa, uidelicet octies. Primus igitur ac Quartus Sextusque tonus, suum commune Euouae in acuto A la mi re habere soliti sunt. At Secundi toni Euouae suum sumit initium a finali F fa ut. Tertii deinde Quinti octauique toni Seuouae in C sol fa ut residet. Septimi postremo toni a D sol re suscipit initium, quorum omnium maxime arduus hic censetur, at omnium infimus Secundus est, ut his suppositis uersibus et per eorum exempla late uagari poteris.

Primus cum Quarto, dant A la mi re quoque Sextus.

F fa ut Secundus, C sol fa ut Tertius notat.

Cum eo Quintus, Octauusque signat ibidem.

Septimus in D la sol re suum ponit Euouae.

[Tonorum cognitio. in marg.] Terminata igitur in D sol re Antiphona, prima Euouae notula principium efficit in A la mi re, Diapente id est Quinta ab ultima Antiphonae nota distante cantando Re la, primus utique dicetur tonus. At in D sol re exierit ut superius habitum, et Seculorum principium dabit in F fa ut per Ditonum [corr. in marg. Semiditonum] id est per tertiam scilicet Re fa, Secundus erit tonus. Quaecumque etiam Antiphona in E la mi terminata, suumque seculorum in C sol fa ut per Diapente cum semitonio, id est per Sextam distans dicendo Mi fa, tertium intonabit tonum. Si autem Antiphona in eodem E la mi finietur, et seculorum in A la mi re per Diatessaron id est per quartam dicendo Mi la, tunc tonus exiget Quartus. Quotiens enim Antiphona in F fa ut terminum dabit, eiusque Secolorum in C sol fa ut per Diapente id est per quintam distans, ut enim Fa fa, tunc tonus afforet Quintus. Si autem Antiphona in eodem F fa ut, et seculorum in A la mi re, per Ditonum id est per Tertiam uidelicet, Fa la, tunc Sextum omnes appellant tonum. Praeterea si ultima Antiphonae notula in G sol re ut finierit, primaque Euouae in D la sol re per Diapente id est quintam dicendo Vt sol, Septimus notabitur tonus. At si Antiphona in eodem G sol re ut fuerit terminata, eius que seculorum in C sol fa ut per Diatessaron id est per quartam distans Vt fa dicendo scilicet, tunc enim tonus dabitur Octauus. Quorum quidem normam in sequentium uersiculorum compendium redigimus, quo facilius id memoriae comendares, cuius rei compos eris, si haec quae sequentur, paucula didiceris.

Re la uult Primus, Re fa retinetque Secundus.

Per Sextam Mi fa Terno, datur et Mi la Quarto

Fa fa fert Quintus, Fa la praebet tibi sextus.

Vt sol Septenus, Vt fa captatque Supremus.

[35v] Et ut facilius habeas, largiorem ac uulgatiorem modum disponam, Videlicet:

Re la Primus, Re fa Secundus.

Mi fa Tertius, Mi la Quartus.

Fa fa Quintus, Fa la Sextus.

Vt sol Septimus, Vt fa Octauus.

Sequuuntur Exempla.

[Vanneo, Recanetum, 35v; text: Re La Primus, Finis Antiphonae. Principium Euouae. Re Fa Secundus. Mi Fa Tertius. Mi La Quartus. Fa Fa Quintus, Fa La Sextus. Vt Sol Septimus. Vt Fa Octauus.] [VANREM 18GF]

DE CANTORIS REGIMINE. CAPVT LVII.

QVum superiore capite, quae uisa sunt de tonis, qua fieri potuit breuitate enodauerimus, uenerat in mentem quamdam intonandi normam in medium affere, quo argumentum debit potiretur serie, apteque ac perconcinne connecteretur. Longe tamen satius fore duxi, si prius eos quibus Antiphonas intonandi cura commissa erit, instruerem quonam uero modo se gerere debeant Psalmos intonantes, hic paucula ueluti in decursu, Sed multo plura sequenti capite recensebimus. Quum igitur Antiphonas priusque Psalmos intonandum sit haud iniuria priorem locum merentur, Sitque acri oportet ingenio, lynceisque oculis huiusmodi intonandi munere fungens, ne Autenticum cantum natura arduum nimis acuta uocem intonet. [36r] Placalem uero impense humili depromat, neutrum enim cantandi modum uocis impotentia sequi possumus, indeque oritur in canentium choro molesta grauisque confusio ac dissonantia, ut sit, quum praeter nostrae uocis uires uel ascendimus, uel descendimus, incidimusque saepe in duo uitiosa extrema, a quibus abhorrendum est. [Cautio cantorum. in marg.] Prudens igitur Cantor non ignoret autenticum grauem, Plagalem uero acutam diligere uocem, Sicque facile uniuerso consulet canentium choro. Perfecta tandem Antiphona, subsequuntur psalmorum cantores, quos deinde uniuersus sequitur chorus, et illorum quidem non est, ut multi putant arbitrio uotoque suo intonare, Sed regulares imitari institutiones ad hoc praecipue inuentas. Nam ut exemplis facilius rudes instituantur, Si in D sol re definet Antiphona, ut est Primi natura toni, Regula iubet cantare psalmi intonationem ab F fa ut inchoare, per has notulas ueluti per scalarum gradus Fa sol la scandendo, nec alium patietur locum. At si forte Octaui toni Antiphonam in G sol re ut definentem cantari occurrerit, ibidem utique et non alibi sumendum erit psalmi intonationem, ut longiorem proximo capite, hac de re uerborum campum facturi sumus. [Psalmorum intonatio quando cantoris arbitrio fiat. in marg.] Aliquando tamen psalmorum intonatio Cantoris arbitrio relinquitur, ut quum quis uel incuria uel imperitia uoce nimis ardua, nimisue depressa intonaret, ita ut uniuersas Chorus uoce cogeretur deficere, tunc periti cantoris prudentia Sese emergere debet, errantiumque uoces ad rectam ueluti semitam deducere, ut optimi cuiusque moderatoris est. [Cantorum inconsiderata obseruatio. in marg.] Postremo non possum non carpere quorundam ridiculam abusionem, Qui postquam psalmus a choro perfectus fuerit, qua uoce recantandum fuerit Antiphonam, nihil utique pensi habent, immo imperitia obruti, sua utuntur licentia, arbitrioque, ac effusis habenis effundunt nescio quam uocem. Nam exempli gratia, si ut aiunt Seculorum amen in F fa ut suum clauserit finem, Antiphona uero, a D sol re exordiatur, illud Re Antiphonae principium eodem uocis tenore proferunt, quo Seculorum amen, non aduertentes psalmi finem altius terminari, Antiphonae uero initium inferius unica tertia intonandum esse, ut uocis decorum seruetur. Sed iamiam de his ut paulo superius polliciti sumus, sequenti capite Sermo a nobis effusior fiet.

DE SOLENNI TONORVM APPLICATIONE AD PSALMOS QVO AD PRINCIPIVM CAPVT LVIII.

[Psalmodia quid et unde. in marg.] REferatis in superioribus Euouae principiis, quoque modo intonandis Antiphonis se Cantor gerere debeat, impraesentiarum autem quonam modo iidem toni psalmodiae applicentur aptenturque, dicere in animo est, praemissa in primis psalmodiae diffinitione, quae quidem nil aliud habetur, quam recta in primis psalmi intonatio, nec non cuiuslibet lectionis debita mediatio, finisque eiusdem ordinata tenorizatio, et a Psallo deriuare uidetur, quod idem est quod Canto. Inde psalmodia, quasi canto, et odos, laudem latine sonans, quam quotidie Deo optimo et maximo, a Religiosis offerii in templis cantando non ignoramus. [Intonandi modus duplex. in marg.] Haec igitur Psalmodia, seu psalmos intonandi modus, aeque bipartita est, atque psalmorum genus, nam ex cunctis psalmis quidam maiores vel cantici, quidam minores dicuntur. Maiores item Euangelici cognominantur, quod hi in euangeliis saepe inserti legantur, ut est Beate Virginis Canticum, Magnificat. Item Zachariae uaticinantis Benedictus, Seniorisque Symeonis, Nunc dimittis. Hos etenim totos psalmos, nedum primus singulorum uersus, Solemni intonatione ne iure psallere deberemus, Sed hoc idem ubique locorum a paucis admodum seruatur. Velle suum cuique est, nec uoto uiuitur uno, Suus cuique est mos. Quot capita tot sententiae. Sed iste e missa faciamus. At minores psami habentur, quorum auctorm Dauid constat extitisse, ut sunt Dixit dominus, [36v] Confitebor, Beatus, et huiusmodi quorum primi uersiculi solemni intonatione proferendi essent reliquorum uero singulorum dimidia plano progressu, at hoc idem euanuit a cunctis. Ego autem meas esse partes putaui probatissimum, ac imitatione dignum, Inclytae Anconitanae Marchiae institutum memoriae prodere. Nec iniuria, id honoris meretur, cum inter caeteras totius orbis ne dicam italiae prouincias, gloriosa foelixque dici possit, celeberrimo, immo diuino Virginis Lauretanae templo decorata, de quo silere satius est, quam de multis pauca dicere. Quis enim mentis compositos huius gloriosae aedis inexhaustis, utique miraculis corruscantis, praecommunia aeque oratione complecti posset? Sed ad rem redeam. [Intonandi modus alia diuisio. in marg.] Psalmorum igitur intonantio, iuxta nostrae Anconitanae prouincae ritum duplex est, Solemnis scilicet et simplex, idque exemplis inferius patebit. Perfecta namque a choro Antiphona scilicet in D sol re, Primi toni psalmodiam aggredere tercia supra Antiphonae finalem vocem uidelicet, in F fa ut, his te ducentibus notulis Fa sol la. At Secundi toni finita in eodem D sol re, psalmodia infra Antiphonae finalem unica uoce uidelicet, in C fa ut, inchoanda erit, harum gradibus notularum, Vt re ut fa, uel mauis, Vt re fa. Sed Tertius tonus terminatur in E la mi, supra Antiphonae finem tertiam intonationis suae scilicet in G sol re ut exigit, his praeuiis notulis Vt refa. Quarto qui finem habent in E la mi, quartam intonando supra finalem praestabis, eritque in A la mi re dicendo La sol la. Quintum tonum, Antiphonae finalis notula quae in F fa ut erit, per unisonum, hoc est in eodem F fa ut exhibebit, his notulis scandendo Fa re fa, uel rectius Vt mi sol. Sextus tonus terminatus in eodem F fa ut, unisonum habet, ut de Quinto diximus, cum Antiphonae suae finali scilicet in F fa ut, harum seriae notularum Fa sol la. Septimum deinde in G sol re ut, quarta supra Antiphonae finalem intonabis uoce, scilicet in C sol fa ut, has proferendo notulas Fa mi fa sol, uel solemnius, Vt fa mi fa sol, uel etiam ut quibusdam placet, etsi paucissimis, Sol fa sol, in quinta super Antiphonam, assumendo in capite scilicet Seculorum uidelicet, in D la sol re. Octauus denique in eodem G sol re ut terminatus, Quinti, Sextique toni, naturam imitatur. Summendo scilicet Suae intonationis initium, ab Antiphona finali per unisonum scilicet in eodem G sol re ut, harum tenore notularum Vt re fa, uel decentius Vt re ut fa. Quos omnes Tonos ut facilius memoriae thesauro commendes, hos subiicimus ediscendos Versiculos.

Primus habet tonus Fa sol la, Sextus et idem.

Vt re fa Octauus, sit Tertius atque Secundus.

La sol la Quartum, dant Vt mi sol tibi Quintum.

Septimus at tonus, Fa mi fal sol tibi monstrat.

Vel sic.

Primus cum Sexto, Fa sol la semper habeto.

Tertius et Octauus, Vt re fa Sicque Secundus.

La sol la Quartus, Vt mi sol sit tibi Quintus.

Septimus Fa mi fal sol, sic omnes esse recordor,

DE TONORVM MEDIATIONE ATQVE FINE. CAPVT. LIX.

HIs deinde quae dixi De initiis psalmorum modulandis, subiit psalmodiae mediatio id est modus media uersiculi uerba modulandi seu intonandi, ut sunt haec uerba, Domino meo, in primo psalmi uersiculo, Dixit dominus. Haec igitur psalmodiae meditatio multifariam sit. Primi namque toni Sexti quoque et Septimi mediatio, his promitur notulis Fa mi re mi. [37r] Secundi uero et Quinti Octauique toni, his profertur notulis Fa sol fa. At Tertii mediatio toni, has possidet uoces Sol fa mi fa. Quarti postremo toni mediationem, his modulamur uocibus Re ut re mi re, quae omnia his carminibus compendiose describuntur.

Septimus et Sextus, dant Fa mi re mi quoque Primus.

Quintus et Octauus, dant Fa sol fa sique Secundus.

Sol fa mi fa Ternus, Re ut re mi reque Quartus.

Ex quibus facilie animo concipies, Primum, Tertium, Sextum, Septimumque tonum, ex suis uocibus uel notulis ultimam habere sublatam seu elatam. Horum uero subsequentium Secundi scilicet et Quarti, Quinti et Octaui, ultimam semper esse depressam. [Vltimae Syllabae psalmorum in intonatio ne qualiter proferantur. in marg.] Quum uero intercantandum in dictiones monosyllabas incideris, ut sunt me, te, se, sum, es, est, fac, nos, et uos. Ex hebraicis. Iesus, Dauid, Syon, Hierusalem, Moyses, Aaron, Abraam, Isaac, Jacob, Israel, Esau, Esaias, et reliqua id genus, eas utique dictiones in penultima scandente notula, ultima relicta, defines instar interrogatiue pronunciationis. Psalmodiae denique Finis, non propria sit authoritate et arbitrio nostro, Sed suum imitatur Euouae, quod uarium ac multiplex esse in Antiphonariis clarius uidere datur. [Tonus sex Syllabatum finem requirit. in marg.] Pro huius igitur rei decisione, diligenter animaduertendum est, cuiuscumque toni Euouae, ubique eius notulae ubi uerba apponi debent, Sex dumtaxat, inueniuntur, quamuis aliquo in tono pluribus constent, tamen sunt alligatae, supra quas, Syllabae nullatenus assistunt. Quapropter cuiuslibet psalmi uersus finem ponere optanti illis super sex notulis, sex Syllabae suscipi debent, ante ipsius finem. At tibi magnam induceret difficultatem, ob nimium celerem huiusmodi discursum, practicam amplectere, quae tibi supplet in cunctis. Et haec de Solenni psalmodia dicta sufficiant, exemplis decora serie subsequentibus.

[Vanneo, Recanetum, 37r; text: GENERALIS OMNIVM TONORVM APPLICATIO. Primus tonus sic incipit, sic mediatur, et sic finitur. Secundus, Tertius, Quartus] [VANREM 19GF]

[37v] [Vanneo, Recanetum, 37v,1; text: Quintus tonus sic incipit, sic mediatur, et sic finitur. Sextus, Septimus, Octauus] [VANREM 19GF]

[Vanneo, Recanetum, 37v,2; text: SEQVVNTVR PSALMORVM INTONATIONES.

Dixit dominus domine meo. Sede a dextris meis. Primus tonus. Secundus, Tertius, Quartus, Quintus] [VANREM 20GF]

[38r] [Vanneo, Recanetum, 38r; text: Dixit dominus domino meo. uel sic, sede a dextris meis. Magnificat. Anima mea dominum. Sextus tonus. Septimus, Octauus, Primus, Secundus, Tertius, Quartus, Quintus] [VANREM 21GF]

[38v] [Vanneo, Recanetum, 38v,1; text: Magnificat. Anima mea dominum. Septimus tonus. Octauus, uel sic] [VANREM 22GF]

DE SIMPLICI TONORVM INTONATIONE. CAPVT LX.

REliquum est alteram psalmodiae Maiorum minorumque psalmorum diuisionis partem, Diebus utique Maioribus et Minoribus, Semiduplicibus et ferialibus obseruandam prosequi. Quae profecto intonationis pars, a Solenni ordine non discrepat, praeter principium, est enim inchoandum a prima Seuouae notula unisona procedendo uoce usque ad mediationem, quae profecto Solennem ritum imitatur, ut sequentibus patebit exemplis additis omnibus Euouae tonis, Quibus singulis uerba quaedam eis quadrantia meo marte excogitata subiicienda duxi. Primi igitur toni Euouae, his uoluimus insigniri uerbis Adam primus homo. Secundo toni Euouae, uel Seculorum amen his uerbis, Duae sunt tabulae Moysi, et sic de reliquis successiue, ut exemplorum ordine patet.

[Vanneo, Recanetum, 38v,2; text: SEQVVNTVR EXEMPLA. Dixit dominus domino meo. Adam primus homo. Duae sunt tabulae Moysi. Tres patriarchae. Quattuor Euangelistae. Primus tonus, Secundus, Tertius, Quartus] [VANREM 22GF]

[39r] [Vanneo, Recanetum, 39r; text: Dixit dominus domino meo. Quinque libri Moysi. Sex hydriae positae. Septem scholae sunt artes. Sed octo sunt partes. Quintus tonus, Sextus, Septimus, Octauus, uel sic, Primus. Secundus. Tertius. Quartus. Magnificat.] [VANREM 23GF]

Iam de Solennium Simpliciumque psalmorum constitua meta, sese subinde alto emergente capite, quo cuius sint Introitus toni, psalmorum auspiciis, facile percipies.

DE INTROITVVM COGNITIONE CVIVS SINT TONI. CAPVT. LXI.

IMpraesentiarum, quod in praecedentis recessu capitis pollicitus sum, aggredior, ut uidelicet Missarum Introitus quoti sint toni plane cognoscatur. Qua quidem in re, non relictus est, ut Terentianus ille Dauus inquit, Segnitiae locus. Duo namque nobis patiunt huius rei notitiam. Finalis uidelicet, Introitus, et [39v] Psalmi uersus initium. [Introitus quot et quibus modis cuius toni sit cognoscitur. in marg.] Quum enim ipsius Introitis finalis in D sol re terminauerit, et supra eandem unius tertiae interstitio Versus inchoauerit his notulis Fa sol la, primi toni esse dicetur. At cum psalmi uersiculus infra introitus finalem, eodem ut modo dixi in D sol re sitam, unius uocis discrimine duxerit initium, his praeeuntibus notulis Vt re ut fa, Secundus oritur tonus. Tertium uero tonum Introitus finalis in E la mi residens, eiusdem uersiculis a finali tertiae intercapedine superius distans, his interiectis notulis Vt re fa pollicentur. Quartus autem tonus eundem in E la mi definentem introitum, supra cuius finalem uersiculo incipiente harum indicio notularum, La sol sol la exigit. Introitu metam, uersiculo carceres in F faut constituentibus, Vt mi sol astantibus, Quinti nobis indicium erit. Sed statutis in F fa ut eisdem carceribus et meta, his notularum gradibus existentibus Fa sol sol fa sol la, Sextus exemplo tonus insurgit. Acuto deinde G sol re ut Introitus finem, ac eiusdem uersiculi exordium suscipiente, harum auspicio notularum Vt fa mi fa sol, Septimum nuncupabis tonum. In eodem postremo G sol re ut occidente introitu, eiusque oriente uersiculo, Octauus emergitur tonus, eum his praenunciantibus notulis. Vt re ut fa, quae omnia ne uerbosa obruaris oratione, in compendium redigimus hoc modo.

Primus ad tertiam, dicendo sic, Fa sol la.

Secundus una inferius, Vt re ut fa.

Tertius ad tertiam, Vt re fa.

Quartus ad quartam, La sol sol la.

Quintus aequalis, Fa re fa, uel melius Vt mi sol

Sextus aequalis, Fa sol sol fa sol la.

Septimus aequalis, VT fa mi fa sol.

Octauus aequalis, Vt re ut fa.

His ita consumatis, operaeprecium fore duxi, Si sequenti capite exempla subiicerem indicantia, Quo nam modo totum Gloria patri, Sub introituum uersiculorum notulis cantandum distinguendumque sit.

DE MODO CANTANDI GLORIA PATRI SVPER Versiculum psalmi introitus. Caput LXII.

Complures aetate nostra in cantanda trinitatis laude, id est Gloria patri, super psalmorum introituum uersiculos laborantes uidi, hac huius Labyrinthi perplexos exitus minime inuenientes, Sed in dies magis magisque errantes, quibus perinde atque Theseo haec nostra pro filo instar Ariadnes tradenda duxi, quibus bene perceptis, ac digito tenaciter inuolutis, labyrintheas ambages, et monstri uastissimam uoraginem illesi euadent. Adeste igitur iucundi lectores. In primis etenim sciendum est, Versiculos in introituum calce adiacentes, saepe non tot habere notulas, quot Syllabas habet Gloria patri, sed aliquando plures, et aliquando pauciores, et raro aequus est numerus notularum uersiculi Introitus, et Syllabarum Gloria patri, et hoc potissimum cantoris mentem perplexam reddit, et oculos ignorantiae caligine obducit. Catus igitur ac diligens Cantor primam hanc dictionem Gloria, notulis primae dictionis uersiculi Introitus cantando subiiciat, et hoc sit generale praeceptum in quolibet tono. Deinde has quattuor dictiones, uidelicet, Patri, et, [40r] filio, et, computata hac Syllaba spi, in Vnisono cantabit, singulas Syllabas, singulis notulis aptando, donec perueneris ad hanc Syllabam ri, quae est secunda syllaba huius dictionis Spiritui, quam quidem syllabam, primae notularum ligaturae accommodabis. Primae dixi ligaturae, quoniam plures solent esse, praesertim in Primo tono, et Secundo, Quarto, Septimo, et Octauo, hoc peracto, reliqua sequere ut Versus iacet. Has tamen obseruabis fallentias seu exceptiones. Tertius enim tonus, unam tantum solet habere ligaturam, uel eius uice notulam ascendentem, cui attribuenda erit ea, quam dixi, Syllaba ri. At si fore eam notulam in dicto tono non ascendentem, sed descendentem, ut saepe fit inueneris, tunc ei non, ri, syllabam paulo ante dictam, sed praecedentem syllabam, spi, applicabis. In sexto deindo tono, ubi nulla est ligatura, haec syllaba, ri, descendenti notulae subiicienda erit. In Quinto denique tono, nulla est ambiguitas, quum omnes notulas habeat unisonas praeter penultimam, Iccirco Gloriam cantabis iuxta notularum situm. [Notandum in marg.] Hoc tamen pensi uelim habeat Cantor, ut quum Introitus uersus plures habuerit notulas, Syllabis, quibus constat Gloria patri subticeat superfluas notulas. Quum uero pauciores, suppleat, donec locum attingat statutum huic syllabae, ri, de quo satis superque dictum est superius, subsequente quod reliquum est uidelicet, tui sancto, usque ad uirgulam dimidium uersus dirimentem. [Sicut erat introitu quo pacto cantandum. in marg.] Insuper animaduertes haec uerba sequentia uidelicet, Sicut erat in principio et nunc et semper, eodem modo cantari, et eisdem notulis subiici et aptari, ut dictum est superius de Gloria patri. Ista tamen coniunctio, et, fallit in quibusdam tonis, et in quibusdam hoc aduerbium nunc. Nam in Primo et Septimo tono hoc aduerbium nunc, sub prima ligature promendum erit. In tertio autem tono, primae ascendenti attribuendum erit. Verum haec coniunctio et, in Secundo, Quarto, et Octauo tono, primae ligaturae offerenda erit. In Sexto autem tono, primae descendenti notulae deseruiet. In Quinto denique tono, nullo opus est praecepto, quoniam (ut mox dictum est) in eo omnes in unisono sunt notulae, propterea uno semper ordine procendendum erit, usque ad eam uirgulam, quae medium occupat uersum. Postquam utique uirgulam sequentes uersiculi notulae, his dominabuntur uerbis uidelicet, et in saecula saeculorum amen. [Notandum in marg.] Sciendum tamen est, omnem uim et pondus esse in his duabus syllabis, cum, et lo, istius dictionis Saeculorum, id si penitus ignoraueris, irritus erit labor tuus. In Primo namque et Tertio, Septimo, et Octauuo tono, haec syllaba cu, sub prima ligata notula, pronuncianda erit. In Secundo, et Sexto tono, sub prima ascendente notula Haec autem syllaba lo, sedem habere debet in Quarto tono, sub prima ligaturae notula. At in Quinto tono primae ascendenti notulae dedicabis. Hoc si accurate obseruaueris, in reliquis subsequentibus errabis minime, licet multa sit uarietas, ut tamen sit ad haec tutior aditus, exempla quaedam subiicere consulto uolui, quae utique non minus tibi proderunt, quam superiora praecepta, quae pro uirili tua memoriae tuae thesauro enixe commendabis.

[Vanneo, Recanetum, 40r; text: SEQVVNTVR EXEMPLA. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio, Primus tonus.] [VANREM 23GF]

[40v] [Vanneo, Recanetum, 40v; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum amen. Secundus tonus, Tertius, Quartus, Quintus] [VANREM 24GF]

[41r] [Vanneo, Recanetum, 41r,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum amen. Sextus tonus.] [VANREM 25GF]

[Notandum in marg.] Etsi hunc sexti toni ritum penes fere omnes religiosos uulgatiorem magisque tritum esse nouerim, non tamen silentio praetereundum censui, Quem nos Augustiniani Eremite inuiolabiliter sacris iubentibus nostris institutionibus obseruamus, hunc ergo te facile subiectum docebit exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 41r,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum amen. Sextus tonus, Septimus, Octauus] [VANREM 25GF]

[41v] DE COGNOSCENDIS RESPONSORIIS CVIVS SINT TONI. CAPVT LXIII.

ABsolutis Introitibus, Quibus Responsoria tonis dedicata fuerint exponendum superest, ideque saneque facile cognitu erit, Responsorii finali, ac uersiculi initio inspectis. [Responsoria cuius toni sint quomodo cognoscatur. in marg.] Vnde si responsorii Finalem D sol re occupauerit, inde exordiente uersu Re la praemissis, uel supra finalem quinta excedente his notularum gradibus La la la sol la, tonorum Primus censendus erit. Sed si Responsorii finali, uersiculus una uoce inferior erit, his indicantibus notulis Vt re fa fa, siue unisonus utrique communis erit, emanantibus inde his notulis Re ut re, Secundum nulli dubium erit esse tonum. Graue autem E la mi, Fa sol fa fa re mi fa praeeuntibus, responsorii finali in sua sede morante, ac supra se uersiculi exordium, unius Sextae dimensione attollente, iure Tertium exhibebit tonum. At si uersiculus supra finalem quattuor euaserit gradus, his comitantibus notulis La sol la, Quartus aderit tonus. Quum uero F fa ut Responsorii finalem sibi uendicat, Quinta superius initium uersiculo ministrante, Fa fa fa sol fa re auxiliantibus, Quintus solet emergere tonus. In eodem item F fa ut, Sextus unisonum Responsorii postremae ac primae uersiculi uoci communem largitur, his annuentibus notulis Vt re fa fa. Verum ubi Versiculus supra Responsorii finalem quina uoce in G sol re ut ociantem, Semotus erit his interiacentibus notulis Re me fa mi re, Septimi erit toni praesagium. Saepe etiam huic unisonus accidit, definente Responsorio, ac uersiculo inchoante eodem in G sol re ut, Vt sol approbantibus. Et Octaui denique toni cognitio duplex est, cum responsorii finalis, ac uersiculi prima uox sub eodem G sol re ut militante, harum tenore notularum Vt fa fa mi fa sol, uel cum a finali uersiculus quattuor distabit uocibus, his notulis insertis Fa fa fa mi fa sol. Et ne horum memoriam nulla unquam deleat obliuio, has necessum est regulas subsequentes ediscas, Videlicet.

Primas ad Quintam, uel aequalis. Secundus aequalis uel una inferius.

Tertius ad Sextam, et aliquando ad Quintam. Quartus ad quartam.

Quintus ad quintam, uel aequalis. Sextus aequalis.

Septimus ad quintam, uel aequalis. Octauus ad quartam, uel aequalis.

Quonam uero modo Trinitatis laus, Gloria, scilicet patri et filio et Spiritui sancto, cuiusque Responsorii uersiculo deseruiat ac cantando subiiaciatur, Sentiunt nonnulli fatalem regulam, certumque modum minime dari posse, cum alterius Syllabae aliquando plures, aliquando pauciores sint alterius uocibus uersiculi. Animo tamen uolutando, inueni firmam, certamque regulam dari posse, licet subdifficilis uedeatur, de qua sequenti capite, differendum erit.

DE MODO CANTANDI GLORIA PATRI SVPER VERSICVLVM RESPONSORII. CAPVT LXIIII.

Cantaturi Gloria patri, reminiscatur illius primi praecepti, quod in capitis limine de Modo cantandi Gloria patri super uersiculum introitus nuper tradidimus, ubi docuimus hanc tantum dictionem Glorio intercantandum subiiciendam esse primae dictioni ipsius uersiculi, pari modo hic idem dicimus obseruandum, ut scilicet haec dictio Gloria a Cantore proferatur sub serie notularum primae uersiculi dictionis, quae uirgula quadam a sequentibus disterminari solet. [Gloria patri quomodo cantetur in responsoriis. in marg.] Hoc diligenter obseruato, proferes hanc syllabam [42r] Pa, sub prima ex tribus ligaturis contingue et immediate positis, et ex duabus notulis singulis constantibus, sub quarum Secunda ligatura promendam praecipimus hanc Syllabam, tri. Deinde has duas dictiones scilicet et filio, prudentia tua subsequentibus notulis coaptabis, usque ad secundam uersiculi uirgulam notulas dirimentem. In quibusdam tamen tonis, tres illae, quas modo dixi ligaturae desiderantur, utpote in Tertio, ubi tantum una adesse solet, et in Sexto duae, parum tamen hoc facit ad rem, tunc enim animaduertendum erit enixe, ut hanc Syllabam, Pa, illi subiicias ligaturae, reliquis uidelicet, tri, et, filio, ut modo dixi, dispositis usque ad Secunda uirgulam seu pausam. Deinde post hanc secundam pausam, alatis oculis finem uerborum omnium uersus inuenias, Septemque retro syllabas denumeres a fine inchoando, inuentaque septima, illam desuper appone syllabam, et, sicque gradatim sequere has duas etiam dictiones scilicet spiritui sancto dispone per Syllabas ut hic, Spi ri tu i sancto, super notulas uersus, quemadmodum autem septem sunt Syllabae quae a Gloria patri supersunt scilicet et, spi, ri, tu, i, san, cto, ita super illis septem uersus accomodentur, secus enim minime staret, ut supra dictum est. Si uero tibi arduus hic fuerit modus alterum assume scilicet cum fuerit dictum patri et filio superiori modo, recurre ad illas duas notulas seorsum positas, in eodem uel spatio uel linea, quas subsequantur duae pluresue ligaturae, quotcumque notularum, et priori ex duabus illis notulis, ut dixi seorsum positis, hanc coniunctionem, et, cantando subiicias uelim. Reliqua uidelicet spiritui sancto, dispones iuxta notularum situm, nec si uelles errare poteris. Si forte autem altera ex illis duabus notulis ligaturas praeeuntibus, ut saepe sit defuerit, uoce subiungenda erit, ut haec Syllaba, ri, ligaturae attribuas. Quae quidem omnia ex tempore cantando non parum cognitu difficilia uidebuntur. Iccirco ad euitandam huiusmodi perplexam ambiguitatem, talia praemeditate cantentur, quodque ut effici ualeat, subiicienda duximus haec carmina, nec non etiam haec exempla, quibus si prudens Cantor enixe operam dederit, quoad fiat in mente habitus, erit huius uoti mihi crede compositos.

CARMINA PRO DICTIONE PATRI PONENDA

La fa sol Primus pa, Fa mi faque Secundus.

Re ut reque Ternus, Sol fa sol Quartus habebit.

Quintus Fa re re, Sic Mi fa sol laque Sextus.

Sol mi fa Septem, sed Mi re mi tenet Octo.

CARMINA PRO SYLLABIS ET, SPI, RI, PONENDIS

La la la sol Primo, et spi ri, Re, re, re Secundo.

Fa fa sol fa ter, Quartus Fa fa mi fa tenebit.

Fa fa fa mi Quintus, Fa fa sol la Sextus habebit.

Septenus Sol sol la sol, Octauus ut ut re.

SEQVVNTVR EXEMPLA.

[Vanneo, Recanetum, 42r; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Primus tonus, Secundus.] [VANREM 26GF]

[42v] [Vanneo, Recanetum, 42v, text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Tertius tonus, Quartus, Quintus, Sextus, Septimus, Octauus] [VANREM 26GF]

DE MVSICA FICTA SEV DE CONIVNCTIS. CAPVT LXV.

REm saneque haud inutilem me facturum putaui, si iam in huius primi uoluminis calce, ad legentium uoluptatem, non nihil de ficta musica in medium afferrem. Quanti namque sit ponderis eam callere, Quantae item sit iacturae atque dedecoris ignorare, optimum cuiusque Musici iudicio reliquimus. Quod idem in hac peramoena disciplina perfecturus facile sentiet perfectui suo apprime necessarium, nec unquam citra hoc documentum musices apicem attinget. [Musica ficta quare dicatur in marg.] Diuersis igitur nominibus multiplicique diffinitione eam decorarunt, Fictam siue coniunctam Musicam, uel coniunctionis modum nuncupando. Fictam diuersis aiunt de causis. Prima qua cantus recto proprioque immo accidentali stylo cantatur, aliudque quam in eo sit ostenditur, uel quia is statutae ordinariaeque regulae ditioni non subiacet, ac communem artem penitus negligit. Coniuncta insuper ut quibusdam placet dicitur, quia ut suo indicatur nomine, praeter statutas a Musicis in manu notulas, alias coniungit commentitias, quod tibi intercantandum saepe continget. Aut ficta dicta est Musica, nam perfectae consonantiae aliqua [43r] diminutione imperfectae habitae, sine fictione emendari nequeunt. Addimus his nominum rationibus, ne quod diximus alienum a ueritate uideatur, suas diffinitiones. [Musica ficta quid sit. in marg.] Quarum primam de propria sede notularum transmutationem dicunt esse, et a [rob] mollari id argui, quod in alienis clauibus constitutum Fa nobis enunciat, sicut a quadrato [sqb] mi representatur. Et ex ista Fa et mi mutua permutatione, alia oritur diffinitio, eamque asserunt esse toni in semitonium, uel semitonii in tonum transpositionem. [Qui musicam fictam falsam putant non recte sentiunt. in marg.] Nonnulli etiam fictam musicam falsam appellant, quorum sententia quam absit a ueritate, tuum est iudicare, cum nulla sit in ea falsitas sed uerissima scientia, ac ab expertis optimisque Musicis approbata, immo eadem absenti non staret cantus, ad omnes consonatias perfectas rei tegrandas, ut enim Quinta et Octaua caeterasque semitonorium defectione imperfectas seu diminutas, horum quidem sententiam uagam esse quos dubitat? illorum scilicet qui fictam musicam falsam esse asserunt. Quibusdam tamen clarius eam proferre cupido incessit, asserentibus cantum esse praeter regularem manus traditionem aeditum, uel fictionem deductionis extraordinarie certa necessitate inuentam. Necessitate quidem haud mediocri Diuini Musici hanc inuenire ducti sunt, quo suaues floridi cantus consonantias, iucundiores, ac suauiores redderent, perinde atque docti Grammatici suam figuris uel graecanico uocabulo tropis schematibusque exornando, concinniorem efficiunt orationem, quos fortasse Musici (stimulos enim dedit aemula uirtus) aemulati sunt, attribuentes huic fictae coniunctaeue Musicae duas ueluti duces proprietates [rob] scilicet molle, atque quadratum inuicem discrepantia, nam Tonus, qui iure ipso, a naturali, quadrataque proprietate gignitur atque regitur, a [rob] mollari in semitonium conuertitur, et e conuerso, Semitonium quod proprium est [rob] mollis seu naturae, apud [sqb] quaerum toni accipit accessionem, ficta opitulante Musica. [Mi in fa et e conuerso mutandi regula. in marg.] Hoc denique aureum praeceptum haereat tibi in medullis, quoties uis Mi in fa mutari, utendum signo [rob] mollis. Si uero fa in mi conuerti cupis signum Diesis maioris apponendum erit. Quid sit autem Diesis maior, et quid significet, capite trigesimo septimo, libro tertio, affatim habes, De his hactenus, pro sequentis capituli parasceue dicturum polliceor generaliter atque particulariter, quod praelibatae sint adiunctiones seu extraordinarie Deductiones, quibusque caractheribus notentur, et ubi et unde suam ducant originem, et multa alia quae ni fallor ore rotundo, ut Horatianis utar uerbis, in sequentibus altitonantis ope recensebo.

DE CONIVNCTARVM LOCIS. CAPVT LXVI.

OPtimi cuiusque Pollicentis manere promissis interest, quod si secus fecerit, subsanatione non carebit, ac leuitatis crimine agetur, huiusmodi notam obhorrens quod in superioris capitis digressu pollicitus fueram, coniunctarum scilicet argumentum, in praesenti aggredior, quarum summa duodenario complectitur numero, ut in huius processu capitis, erit in promptu. [Coniunctae duodecim. in marg.] [Prima coniuncta. in marg.] Coniunctarum igitur Prima in [sqb] graui residet, mollari b insigna, cuius appositione, illud regulare ac ordinale Mi, in Fa accidentale conuertitur, qua quidem conuersione, ascensus ille ab A re ad B mi, tonus ante naturalis, qua Re mi fatebatur, in accidentalem atque minorem semitonium introducetur, diceturque Mi fa, itaque transitus a B mi ad C fa ut primo Semitonus naturalis cum Mi fa dicebatur, mobilis efficietur, seu accidentalis tonus, cantetur que Fa sol. Cuius coniunctae Hexachordum seu principium, a sub graui F fa ut inferiore una uoce ipso [Gamma] ut emanat. Quod autem sit haec coniuncta impense necessaria, id Quinta inter [sqb] mi et F fa ut graue imperfecta adiacens testatur, quae apposito [rob] mollari seu Spherico in B mi, suauis, perfectaque redditur. [Secunda coniuncta. in marg.] Secundae uero Coniunctae signum [sqb] quadrum in C graui [43v] dicimus esse, huius autem quadrati [sqb] munus est, illud Fa quod in C naturaliter iacet, expellere, ac mi substituere. Semitonium deinde a [sqb] mi a C fa ut confectum, toni suscipit incrementum, eiusque deductio A graui attribuitur. In florido cantu id conspicitur, quo minor Tertia inter A re et C fa ut contenta, his notularum gradibus Re mi fa, ipsius [sqb] quadri ope, fiat maior, ac ex Semiditono, Ditonus euadit. [Tertia coniuncta. in marg.] Tertia familiaris Coniuncta ab E graui amplectitur cum [rob] mollis signo, cuius appositione, Mi naturaliter constitutum, Fa uocitatur, ducens a B mi graui suum Hexachordum. Ea saepe uti usui uenit, ad perficiendam praecipue Quintam, ut si Tenoris notula (de cantu figurato loquor) mollis proprietatis in B fa [sqb] mi disposita foret, Bassus uero Quintam formaret in E la mi, necessario fundatam ac imperfectam in E la mi cogeris, modo perfectam uelis reddere. Quintam in E la mi mollem proprietatem addere, Secus uero fiet uocis confusio, ac uehemens Dissonantia, cum sit imperfecta. [Quarta coniuncta. in marg.] Quartae coniunctae in F fa ut residenti, quadratum [sqb] dedicatum esse neminem fugiat, quo indicio, constat Fa, ficto mi, cedere. Oriturque eius Hexachordum, a finali D. Haec itaque Coniuncta, non [sqb] quadratum, sed maioris Diesis figura, ut saepe dictum est, a Musicis designatur, cum praecipue minorem Tertiam in Tenore seu Contralto cum Basso positam, maiorem reddere opus est. [Quinta coniuncta. in marg.] Quinta coniuncta in A acuto, [rob] mollaris signo panditur, ubi Mi euanescit, Fa locum occupante, Cuius Hexachordum, in E finali reperitur. Huius autem Coniunctae exemplum Christe Pipellaris Missae titulo Lomme arme facile praestabit, et in eadem Missa passim marte proprio reperies. [Sexta coniuncta. in marg.]. Sextam in C acuto naturaliter sitam, [sqb] quadrum comitatur, et proprio Fa expulso, Mi substituitur. Cuius Hexachordum ab acuto A deriuatur. Hac enim Coniuncta utuntur Musici, ubi Consonantiarum minor aliqua uel Tertia, uel Sexta, uel Decima reintegranda sustentandaque offertur, nec quadratum [sqb], sed eius uice fungentem, maiorem Diesim apponunt, quo datur intelligi, a C sol fa ut ad D la sol re, minorem fieri semitonium, ut in Quarta coniuncta tetigimus. [Septima coniuncta. in marg.] Septima coniuncta in E acuto, [rob] mollis seu [rob] rotundi signo decorata moratur, cuius praesentia, sit ex Mi in Fa commercium. Cuius Hexachordi radices, ab acuto [sqb] pullulant. Huius exemplum in florida Musa reperitur. Vbi si forte Quinta in Basso [rob] molli notata, a graui E la mi, ad acutum usque B fa [sqb] mi oblata fuerit, ut in tertia dictum est Coniuncta, consona omnino uidebitur Cupienti uero uel Supranum uel Altum addere, errorque duplex inde oritur. Primo quidem inter Supranum et Bassum superflua extabit Octaua, maiori Semitonio luxurians. Nam remoto [rob] molli a suprano, tunc ea Octaua constaret sex tonis, minorique Semitonio praeter regulam. Perfecta uero Octaua (ut pueris etiam liquet) quinque tonis, duobusque minoribus clauditur semitoniis. Alter deinde subsequitur error. Tritonus scilicet qui foret a Tenore ad supranum, non existente ut dixi mollari [rob]. Eo uero assistente, superflua iam memorata Octaua, redditur perfecta. Tritonique duricies, in gratam conuertitur Harmoniam, et uniuersa Musa a planta pedum usque ad uerticem, speciosa et pulchra nimis, ac omni melle suauior existet, ut his inferius patet exemplis.

[Vanneo, Recanetum, 43v, text: tritonus, octaua superflua Recedant, quarta, octaua perfecta Adsint] [VANREM 27GF]

[Octaua coniuncta. in marg.] Coniunctarum Octauae in F fa ut acuto mansionem habenti, quadratum [sqb] famulatur, ex qua mansione, proprio Fa remoto, Mi subrogatur. Cuius exachordum ab acuto D [44r] proficiscitur. Haec namque a Quarta coniuncta parum uel potius nihil differt, hoc tantum excepto, quod illa grauis, haec uero acuta est. Quae quidem in floridis Musis perfrequens est. Huius namque ope minores Consonantiae, ut sunt Tertiae, Sextae, Decimae et huiusmodi, reintegrantur, fiuntque concinniores atque suauiores. Ea uero remota, contrarium inducitur. Hac denique docemur in descensu a superacuto G sol re ut, ad acutum F fa ut, non tonum ibi naturaliter residentem, sed Semitonium proferre. Nec ipsius [sqb] forma a praeclaris Musicis, Sed Deisis maior imprimitur, quod idem est. [Nona coniuncta. in marg.] Nona Coniuncta superacutum occupat A la mi re, quo ex loco tamque ex proprio domicilio, Mi expellitur, eius uicem Fa subeunte, Hexachordumque ab acuto E suscipiente. Et haec cum Quinta Coniuncta in omnibus affinitatem habet, licet illa acuta, haec autem superacuta habeatur. Huius rei exempla passim panduntur, praesertim in Pipellaris Missa super uerbis Osanna in Suprano, quo in loco ad molliendum Mi asperimum, Trintonique duriciem euitandam, [rob] mollis auxilium implorandum fuit. [Decima coniuncta. Vndecima coniuncta. Duodecima coniuncta. in marg.] Tres uero reliquas quas nunc declaraturi sumus, breuibusque accipe. Quarum Prima quadrato [sqb] designatur in C sol fa, talisque habetur qualis Secunda atque Quinta. At Secunda in E la posita, [rob] mollis signum exigit, et eadem est quae Tertia et Septima. Vltimam denique totius Musicae metam transcendentem, in acutissimo F fa ut, [sqb] quadrati Signo comitatam uidemus dispositam, nec a Quarta, Octauaque, omnino differt.

DE MODVLANDIS GENERIBVS VEL MELODICVS GENERAtionibus, et primo de genere Diatonico. Caput LXVII.

HAbitis hucusque de Ficta Musica, ad praesens de Genere Diatonico, Chromatico, ac Enarmonico quam paucissimis potero me absoluam. [Modulandi trigenera. in marg.] Prisci atque moderni Musici triplex esse genus modulationis asserunt. Diatonicum scilicet Chromaticum, et Enarmonicum. Ad quorum euidentiam sciendum est, horum generum in Tetrachordis iudicium, uidelicet, in quolibet Quatrisono est habitum, quamobrem dicendum erit quodlibet Tetrachordum tum Diatonicum, tum Chromaticum seu Henarmonicum quattuor constare sonis, tribusque interuallis, binos tonos, ac minorem semitonium copulantes, adeo quod a prima ad ultimam cuiuslibet tetrachordi notulam, quae immobiles appellantur, Diatessaron exibit consonantia, uariis tamen interuallis unius ab altero generis, ut gradatim uidere dabitur. [Diatonicum genus. in marg.] Diatonicum autem genus est, quod in acutum processum per minorem hemitonium, tonum, ac tonum integre modulatur, ut dicendo Mi fa sol la, ut enim a B mi ad C fa ut, per Semitonium dicendo Mi fa, proinde a C fa ut ad D sol re dicendo Fa sol per tonum, ac etiam a D sol re ad E la mi per tonum, dicendo Sol la, Sed in graue per descensum per tonum, tonum, ac hemitonium dicendo La sol fa mi. [Diatonicum quare. in marg.] Diatonicum ideo appellatum, quia super Semitonium Ditonus subsequitur id est duo toni alter distinctus ab altero, uel aliter Diatonicum nuncupatur, eo quod tonorum satis abundet. Quam in hoc genere uehemens efficitur cantus, dulcius ac naturalius auribus intonat, Quo quidem quilibet Harmonicus concentus, tamque a dulciori atque nobiliori perficitur.

DE GENERE CHROMATICO. CAPVT. LXVIII.

CHromaticum uero genus diuersimode a Diatonico procedit. [Chromaticum genus. in marg.] Eorum namque tetrachorda, de graui in acutum per Semitonium minorem, tonum, ac tonum minime decantatur Sed enim per Semitonium minorem, proinde Semitonium maiorem, [44v] ac etiam tribus Semitoniis, quorum unus Apotome seu Semitonium maius nuncupatur, duoque minora, quae una coniuncta, Semiditonum conficiunt, unum scilicet tonum ac semitonium, et e conuerso de acuto in graue. Praeterea notandum, quod et si Secundum ac tertium interuallum cuiuscumque chromatici tetrachordi instar Diatonici non sint, nihilominus chromaticum tetrachordum iuxta Diatonicum spatium Diatessaron conseruat. Iccirco a B mi ad C fa ut, per minorem Semitonium fiat ascensus. Deinde a C fa ut ad D sol re, per maiorem Semitonium, ac etiam ille minor huic additus maiori, tonus efficicur, compositus tamen, duobus enim constat interuallis. Si autem unico sicut in diatonico, incompositus esset. Demum a D sol re ad E la mi, per semitonos tres, maiores scilicet minoresque duos, qui quidem trihemitonium uel Semiditonum incompositum efficiunt, quandoquidem unico dumtaxat interuallo constituitur, at si duobus quemadmodum in genere Diatonico, compositum appellaretur. Ergo tonus ac Semiditonus, duos progenerant tonos, ac minorem Semitonium, qui una coniuncti (ut supra dictum est) Diatessaron spatium reintegrant. Quod quidem genus cum non adeo quam Diatonicum plenitudinis habeat, molle, et a nonnullis lamentabile dicitur, dictum a colore chromaticum. [Chromaticum quare. in marg.] Nam chroma graece, colorem denotat, Chromaticum ergo tetrachordum appellatur, quasi mutabile, Quoniam a Superficie ad Superficiem transmutatur. Vel Dicitur tetrachordum chromaticum, quasi alio colore productum, uel uariatum, sed maior Semitonus ob ipsius difficultatem in consonantiis connumerari non debet. Eodemque modo de semiditono, quia minus quam duobus interuallis ac tribus uocibus proferri minime potest. Iccirco huiusmodi genus a Priscis atque modernis, abiectum non immerito iacet.

DE GENERE ENARMONICO CAPVT LXIX. ET VLTIMVM.

[Enharmonicum genus. in marg.] VLtimum uero genus Enarmonicum appellatum, non parum a supradictis differe uidetur, huius namque modulatio de graui in acutum praetendit per Diesim minorem et diesim item minorem et ditonum, et e conuerso. [Diesis minor quid. in marg.] Diesis autem minoris dimidium minoris Semitonii esse constat. [Enarmonicum quare dicatur. in marg.] Dictum Enarmonicum, quia eius tetrachordum chromatici commodius habetur. Vel dictum Enarmonicum, quasi partitio quaedam. Nam enar graece, latine unum, et monos itidem unum significat scilicet unius Semitonii duae dimidiae partes. Etsi quodlibet huiusmodi tetrachordum ad Diatessaron consonantia disponantur, suasque proprias retineat uoces ac si diatonicum et chromaticum, non tamen (ut diximus) hiis adnotatur interuallis. Si fiat igitur a B mi ad C fa ut modulatio, per diesim minorem id est per dimidium Semitonium fiere oportet, idemque a C fa ut ad D sol re, duo itaque Dieses minores id est duo dimidia semitonia, integrum minoris Semitonii spatium deducetur, diceturque compositum, duobus enim interuallis constituitur. Si uero unico qualiter in diatonico, profecto incompositum appellaretur, Deinde a D sol re ad E la mi per Ditonum incompositum, quoniam (ut supra diximus) unico terminatur interuallo. Si enim duobus ut in diatonico, tum uero compositum a cunctis diceretur. Quod quidem genus cum hac Diesis distantia constet, hoc est minoris semitonii dimidio, quae minus retinet interuallum quam aliae quecumque partes in Musica proferendae, cumque ditoni distantia unico constituta interuallo, non parum difficulter proferri possit, ab initio Musici de genere cantandi ueluti chromaticum, penitus expulerunt. Ea enim quae difficulter fiunt, uidentur non fieri. Diatonicum ergo genus, ob ipsius innatam melodiam, eiusque conuenientiam ubique condecenter dispositam, tota Musicorum Schola, praecipue Sancta Mater ecclesia, continue prosequuntur.

Plani cantus Liber Primus foeliciter explicit.

[45r] MVSICAE AVREAE MAGISTRI STEPHANI VANNEI RECINENSIS EREMITAE AVGVSTINIANI IN ASCVLANA ECCLESIA CHORI MODERATORIS. VINCENTIO ROSSETO VERONENSI INTERPRETE. LIBER SECVNDVS.

DE MVSICES FIGVRIS CAPVT. .I.

QVum praecedenti libello habenas satis laxas (ut uidemur) dederimus, nec quicquam nos frugi praetermississe putauerimus, quod in nostra Aurea Musica desiderari possit Figurati cantus studium gnauiter ingredi, Diuino numine duci decreui, ubi pro studiosorum utilitate labori non parcam meo. In primisque docendos duxi adolescentes Figuratum cantum ob id dici, quod varias figuras, uel uarias dimensiones complectatur. Est enim certo certius Maximus, Longis, Breuibus, ac Semibreuibus, aliisque figuris constare, ut mox patebit. Ab his igitur figuris in huius Secundi uoluminis fronte, tamque ab huius subiecti Bassi atque fundamento, petere initium placuit, ut sit ad reliqua facilior aditus. Diffiniter enim Figura a Musicis, signum uel caracterem esse, per quod, uel per quem, uox notificata est. [Figurae diffinitio. in marg.] Vel sic. Figura est Species uel forma, occultas notularum praeceptiones aperiens, qua mediante, omnis harmonica prolatio inuestigari habet. Vel est rectae atque remissae uocis representatio. [Vox recta. in marg.] Vox autem recta, est quaedam cantabilis uel pronunciabilis uocis mensura notulis contenta. [Vox remissa. in marg.] Vox uero remissa, est quaedam temporis mensura, quae silentio id est pausis consideratur, ut latis loco suo dicetur. Harum autem cantabilium uocum figurae, uel prolationis species seu partes, a iunioribus Musicis octo memorantur, et nomine, et forma inuicem distinctae quibus totius mensurabilis Musicae corpus formatur. Quas nominatim inferius recensebimus. Non imitantes uetustiores Musicos, qui figuris dumtaxat quinque contenti erant. Maxima uidelicet, Longa, Breui, Semibreui, et Minima. Quae essentiales, magisque necessariae habebantur. Quoniam omnis musicae uis, a tribus emanat gradibus, Modo uidelicet, Tempore, et Prolatione. [Modus quid. in marg.] De quibus capite suo dicendum erit, sed ne penitus ut aiunt illotis pedibus pertranseam, non te lateat, pro huius loci illuminatione, Modum esse cum Maxima, quasdam ui sua complectitur longas. Item cum Longa uim possidet nonnullarum breuium. [Tempus quid. in marg.] Tempus uero est, quum Breuis una, pro nonnullis ponitur semibreuibus. [Prolatio quid. in marg.] At Prolatio fertur, cum Semibreuis plurium uim subit minimarum. Iccirco ueterum animo Musicorum insedit, horum graduum speciebus suas aequare notulas. Patet ergo reliquas tres, uidelicet, Semiminimam, Chromam, et Semichromam, ueluta superuacaneas et a ueteribus desideratas, nulla contineri scientia, sed quamdam nobis polliceri habilitatem, atque ornatum. His enim utuntur compositores cum suam uolunt reddere concinniorem, elegantioremque cantilenam, ut uulgo dicitur fiorire. [Figurarum accidentia. Figurarum quantitas. Figurarum qualitas. in marg.] Accidunt denique figuris, Quantitas et Qualitas. Qualitas dicitur, cum notula magno, paruoue, formatur corpore. Qualitas, cum notula est uel plena, uel uacua id est nigra uel alba. Quonam uero modo fiant notularum formae, sequenti capite tibi uidere licebit.

DE FIGVRARVM DESCRIPTIONE Caput II.

DIgnos profecto Diuinis laudibus arbitror ingenuos Musicos, qui omnium congeriem notularum, huius artis ueluti alterum chaos, primamque materiam, et nomine, et characteribus, miro ingenio distinxerunt. Quarum Principem et reginam ac dominam, quae et corpore et ui (practice loquendo) caeteras supereminet omnes, Maximam uel duplicem longam, [45v] seu longae respectu quam ut quibusdam placet, Semilonga appellatur, Longa appellarunt, figuraque caeteris grandiuscula et corpore quadro inaequilatero, designari uoluerunt, ut hic [signum] uel adhibita cauda, sursum deorsumue ut lubet tendente a dextra tamen parte, sic [MXv][signum] [Maximae descriptio. in marg.] Quae quidem cauda, non necessitatis, cum nullius sit momenti, sed ornatus tamen causa sit apposita, Vnde Maior modus (ut alibi dicendum erit) oriri uidetur. [Longae descriptio. in marg.] Secundam uero corpore quadro et aequilatero, cauda modo prolibato scilicet parte dextra ascendente uel descendente insignitam, ut hic [Lv,Bvcsdx] cum Breuis maior sit, Maximaeque dimidium contineat, Longam appellarunt, uel etiam (ut supra diximus) respectu maximae, quae Longa etiam dicitur, haec Semilonga dicatur, quo quidem nomine et reliquae subsequentes notulae, gaudere possunt, respectu suae subiecte, ut Breuis respectu semibreuis, cui dominatur, Longa dici potest. Semibreuis item, habita ratio ne subsequentis minime, longa habenda est. Verum abusiue, ac improprie largoque modo. Nam proprium istius nominis huic uni competit, et in hac sententia Musici et humanitatis professores conueniunt. [Musici Grammatici. in marg.] Illi enim proprium esse aiunt nomen aliquod cum uni soli applicabile est, haud secus de huius notulae nomine sentiunt Musici, quod cum huic uni notulae adhereat, proprium uocatur, quum uero aliis, improprium uel ut aiunt, appellatiuum nuncupabitur. Nec refert sursum deorsumue tendat eius cauda, dummodo a parte seu latere dextro, ut dixi cauda sit apposita. Quum latus dextrum in huiusmodi figurarum consideratione, longe sit dignius sinistro. Ab hac denique notula Minorem aiunt oriri modum, de quo alibi. [Breuis descriptio. in marg.] Tertia deinde, nomine Breuis, eandem quadram scilicet et aequilateram recipit formam, praeter uirgulam, seu caudam, qua penitus caret, ut hic. [Bv] Quae a cunctis, Tempus nuncupatur. [Semibreuis descriptio. in marg.] Quarta insuper emediis uisceribus breuis educta, Semibreuis dici placuit, a Semi quod est dimidium, et breuis, ipsius namque medietate retinet, acinique ordeacei formam suscipit, ut hic. [Sv] gaudetque prolationis cognomine. [Minimae descriptio. in marg.] Huic si addideris uirgulam superos, uel ima petentem, ut hic. [Mv,Svcd] Minima dicetur. Hac enim ratione, quoniam apud antiquos caeterum figura minor erat, et quamuis apud modernos ultima nec minor adsit, ob subsequentes minores, primum tamen nomen sibi retinuit. [Semiminimae descriptio. in marg.] Haec eadem uel corpore pleno ut hic. [M] uel uacuo, uirgulae summitate dextrorsum existente obliqua ut hic. [SMv] [Semiminimae descriptio. in marg.] Semiminima nuncupabitur, a Semi et Minima id est minimae medietatem in se continens. A quibusdam maior Semiminima dicitur. Quae chromae formam recipit, cum minima pleno formatur corpore, ut mos est in Sesqualtera, uel hemiolia proportione, cum uero Minima uacuo extabit corpore, haec ut modo exemplo patuit, corpore pleno id est nigro designatur, eo cauda minime adunca. [Chromae descriptio. in marg.] Ab hac quae sequitur id est Chroma, corpore non differt, tamen semper per pleno, eiusque uirgula dextrorsum unci instar obliqua, ut patet [SM] existente. Haec aliquando, sed raro corpore uacuo reperitur designata, et hoc est quando Semiminima alba, obliquae cum cauda notatur, ut superius habita, sed tunc suae caudae cuspidem bitortam emittit, ut hic. [Mv2vxdx] Quae quidem uarietas, ui suam non minuit, Minorque Semiminima ad maioris differentiam, de qua supra, a Musicis cognominatur. [Semichromae descriptio, in marg. ] Huic alia in ordine ultima, Semichroma a Semi, et chroma, cuius dimidium retinet, uocitata succedit. Cui duo ueluti peculiaria accidunt, corpus uidelicet plenum, et cauda in acie dextrorsum bitorta, ut hic. [S] haec perraro conspicitur corpore uacuo, tuncque pendentem inferius demittit uirgulam sinistrorum instar hami obliquam, ut hic. [signum] Ego enimuero, hanc ab universa musicorum manu paruipendenda, ac penitus explodendam putarem. Cum noueri difficillimum, immo impossibile esse, ut quis eam quantum uis Musarum numine afflatus, ad amussim nulla ui uocis humanae proferre possit. Et ipsi instrumentales Musici huiusmodi Semichromas suis instrumentis ad unguem seruato tempore peregisse, uix sese iactare poterunt. Omnium postremo notularum series (a Maxima auspicando) Sic se habere debet.

[46r] [Vanneo, Recanetum, 46r, text: Maxima, Longa, Breuis, Semibreuis, Minima, Semiminima, Chroma, Semichroma] [VANREM 27GF]

DE NOTVLARM PARTIBVS. CAPVT. III.

POstquam legentium oculis notularum figuras obtulimus, illarum partes enucleandas duximus. [Maxima quae pars. in marg.] Quarum principem ac ueluti reginam nomine Maximam Musici appellarunt, eandemque totum continens, cum caeteris omnibus dominetur, haberi uoluerunt. Reliquae uero ab hac dependentes, huius partes habentur, ex quibus nonnullae sunt illi propinquae, quaedam remotae, quaedam remotiores, et quaedam remotissimae. [Longa quae pars. in marg.] [Breuis quae pars. in marg.] Longa igitur quum immediate Maximae subsequatur, illius propinqua pars dicitur, At Breuis sui totius continentis remota pars uocatur. Sed habita relatione ad longam, propinqua nuncupabitur. [Semibreuis quae pars. in marg.] Semibreuis uero, remotior habetur, inter quam et suum totum id est Maximam, duae interiacent notulae, Longa uidelicet et Breuis. Hanc tamen eandem, respectu breuis praecedentis immediate, propinquam partem appellare possumus. Minima denique sui totius, remotissima pars habetur. Sed si referas ad immediate praecedentem, pars dicetur propinqua, ut de reliquis diximus. Hinc aureum emergitur notandum. [Notandum: Pars propinqua. in marg.] Quamlibet scilicet notulam suae immediate praecedentis, partem posse appellari propinquam, ut est longa ad Maximam, ad Breuis ad Longam, et sic de reliquis, inter quas nulla adiacet media. [Pars remota. in marg.] Remotam uero appellamus partem, quae in sua serie tertia reperitur, una inter utramque extremam notula adiacente, ut est Breuis ad Maximam, et Semibreuis ad Longam. [Pars remotior. in marg.] Quae autem in ordine quartum occupat locum, sui totius, remotior pars nuncupatur, quae intra se et totum, duas intercipit notulas, qualem se habere uidemus Semibreuem ad Maximam, et Minimam ad Longam sortientem. [Pars remotissima. in marg.] Denique in ordine quantam sedem, remotissimam aiunt esse partem, tribus adiacentibus notulis, inter utramque extremam, ut se habet ad Maximam Minima, et ad longam Semiminima, et ad breuem Chroma, et sic de reliquis, intra se treis admittentibus notulis. His igitur de causis concluditur, Maximam cum nullam supra se admittat notulam, totum quid appellari. Semichromam uero, infra quam nulla alia datur notula, extremam semper haberi partem. Reliquas autem medias, uidelicet Longam, Breuem, Semibreuem, Minimam, Semiminimam, et Chromam, cum utrinque aliis claudantur notulis, conuertibiliter et totum, et partem uocari aiunt Musici.

DE MODO MAIORI PERFECTO ET IMPERFECTO. Caput IIII.

ABsolutis notularum partibus, earum quantitatem, seu gradus superest exponendum. Quos ut omnis a legentibus discendi labor absit, quattuor distinguam capitibus, nam et ipsi diuisio modo totidem sunt. Modus uidelicet maior, Mior, Tempus, et Prolatio, a quibus omnis emanat huius disciplinae, perfecta cognitio. Quibus neglectis, ad reliqua nullus patebit aditus. Vt igitur suum decus seruetur, a Modi diffinitione, quem trium modo graduum primum esse patuit, auspicabimur. [46v] [Modi distinctio. in marg.] Sed quia Modus aequiuoce habetur, plura habet significata. Primo igitur modum quamdam musicae consontantiam siue in tono, uel Semitono, Diatessaron, aut Diapente, caeterisque diffinitum, ut propriis in locis narratum habetur, qui nunc absit a mente. Secundo ad praesens at nostram faciente uidebo. [Modi diffinitio. in marg.] [Mensura quid. in marg.] Quem modum ab uniuersis musicis, mensuram et uim quamdam breuium in longis, longarumque in maximis, iuxta ternariam et binariam diuisionem diffiniti nemini clam est. Quae quidem mensura, est certa quantitas in maximus longisque notulis considerata, ut cum Maxima certum longarum numerum refert, cumque Longa duas pluresue praesefert breues. [Modi alia diffinitio. in marg.] Quibusdam tamen, placuit Modum diffinire trium aesse longarum contra maximam, uel trium breuium contra longam, seu duarum contra maximam longarum, aut breuium duarum contra longam positionem id est Quum Maxima duarum uel trium loco longarum ponitur in cantu, et cum longa duarum uel trium breuium uim subit. [Modus duplex. in marg.] Quibus duabus notulis maxima scilicet et longa, Modus complectitur, qui duplex est, Maior scilicet et Minor. [Modus maior. in marg.] Maior quidem modus, a Maxima, cum maior sit in figura et quantitate longa, possidetur. [Modus minor. in marg.] Minor uero longae, cum minor maxima sit, attribuiter notulae. Prior deinde modus, bipartitam patitur diuisionem, perfectum scilicet et imperfectum. [Modus maior subdiuiditur. Modus maior perfectus. Modus maior imperfectus in marg. ] Nam cum Maxima trium longarum uim possidet, Modus dicitur maior perfectus, in quo quidem longarum ternarium numerum semper esse oportet, At si duarum uim longarum, Modus maior imperfectus, in quo binarius dumtaxat longarum numerus reperitur. Quum autem longa trium uices breuium subit, Minor modus perfectus nuncupatur, si loco duarum ponatur, Minor modus imperfectus uocitatur, ut sequenti capite latius a nobis agetur. Maiorem igitur perfectum modum, a multis falso uel cyclo, uel hemicyclo, punctoue indicari, non me fugit, quum re uera illius cognitio quum modus uterque maior scilicet et minor foret perfectus, tribus tamen constet uirgulis, seu pausis connectentibus, occupantibusque quatuor lineas, triaque spatia, uel tres lineas, duoque spatia, seu campos, quando Maior modus perfectus ac minor imperfectus existat, ut exemplo oculata fide, mox percipies. Quibus quidem tribus pausis in fronte cantilenae positis, datur intellegi Maximam uim trium longarum habere. Quarum singulae duarum uel trium breuium loco, ut superius dictum est, poni possunt ut hic. [3LP, 3LP,3LP,2LP,2LP,2LP on staff5] Imperfectus deinde Maior modus, aeque in Maxima consideratur, atque perfectus, ut modo patuit. Nam cum Maxima pro duabus longis utimur, uirtute imperfecti maioris modi fieri dicitur. Ad cuius notitiam in limine cantilenae, duas tantum uirgulas seu pausas, eo modo, ut paulo ante de perfecto modo diximus, positas conspicimus. [3LP,3LP,2LP,2LP on staff5] [Diuersa a plerisque opinio. in marg.] Non possum tamen non mirari uiros utique huius artis haud uulgares, aliter sentire, asserentes Maiorem modum perfectum non tribus (ut ego sentio) pausis, Sed duabus dumtaxat significari, et imperfectum deinde modum maiorem nullas exigere uirgulas, cum sola dictarum pausarum remotione contenti esse debeamus, cuius Maxime proprium est uim duarum habere longarum. Hoc quidem meo non sedet animo. Absit omnis liuor, Amicus est enim Plato, sed magis amica ueritas. Nec iudicio meo fieri potest, ut duae uirgulae seu pausae, quibus naturaliter, ut dictum est superius, datum est uim duarum possidere longarum, treis ut illi aiunt referant longas. Pro meae igitur rationis patrocinio, satius dico tribus, non duabus utendum esse pausis, ubi maximae uirtutem trium longarum attribuere uolumus. At duas censeo apponendas esse uirgulas, ea positione qua patuit, quum maximam placet duas praeseferre longas. Hoc enim ratio ipsa mihi persuasit, et facilius aptiusque dociles reddentur adolescentes. Facile est enim doceri, tribus positis uirgulis, Maximam trium loco longarum poni. Duabus uero appositis, duarum similiter longarum Maximam subire uices, ut iamiam exemplo patebit. Suam tamen quisque sequatur sententiam. Voto enim non uiuitur uno, quum sua trahat quemque uoluptas. Et haec quae superius diximus, sequenti exemplo oculis subiiciuntur.

[47r] [Vanneo, Recanetum, 47r; text: TRIVMPHVS MODI MAIORIS, SIVE MAXIMAE. Internario, Modus maior, In binario, Perfectus, Imperfectus, Alterantur longae tamquam partes propinquae. Modus Maior perfectus. Modus Maior imperfectus.] [VANREM 27GF]

DE MODO MINORI PERFECTO ET IMPERFECTO. CAPVT V.

QVum Maiori modo, quem pro negocii prosecuti sumus, Minorem modum, instar cathenae annexum pateat, paucula de eo quaedam impraesentiarum pertractare opus est. [Modus minor. in marg.] Qui ut Maior perfectus et imperfectus a Musicis traditur, mansionem deinde omnemque uim in longa habere fertur, hacque ratione Musici suffulti, Modum minorem esse praedicant uim illam, qua Longa trium uel duarum breuium uices gerit. [Modus minor subdiuiditur. in marg.] Si trium, minorem modum perfectum, sin duarum, imperfectum aiunt, ut in praecedenti libauimus capite. [Modus minor perfectus. in marg.] Quibus quidem modis, ternarius numerus aut binarius breuium in longa manentium, reperiri necesse est, ut de longis in Maxima de maiori perfecto et imperfecto clarum esse arbitror. Virgula uero, seu pausa trium temporum id est trium breuium, quatuor linearum triplicisque spatii capax, Minoris modi perfecti affert inditium Tuncque longa treis complectitur breues. [Modus minor imperfectus. in marg.] Ad minorem uero imperfectum modum indicandum, [3LP on staff5] Pausa apponitur treis tantum lineas, binaque spatia complectens. [2LP on staff5] Vel ut quidam sentiunt, desideratur atque subtrahitur, arbitrantes ex eius detractione, satis imperfectum modum indicari. De modo maiori perfecto et imperfecto id est cum Mamxima loco trium uel duarum stat longarum, de Modo item minori perfecto et imperfecto id est cum longa loco trium uel duarum breuium utimur, satis dictum putamus. Quibus quidem breuibus, perfectio et imperfectio saepe accidit. Perfecta etenim breuis dicetur, cum trium loco Semibreuium, at imperfecta cum duarum, a Musicis collocatur. Huius autem perfectionis ratio, a circulo, et imperfectionis a Semicirculo dependet, quod sequenti capite uerbosius tractabitur. Quum igitur una pluresue pausae uel trium, uel duorum temporum id est trium duarumue breuium, circulo praecedente, positae fuerint, singulis temporibus seu breuibus, tres accidunt semibreues. At Semicirculo praeeunte, duae tantum. Et ut quod dicimus, fixum inhaereat memoriae, hic exemplo patet. [O,3LP on staff5] Vbi praeposito circulo, pausa tria complectitur tempora id est tres breues. Tempus enim et breuis conuertuntur, et unaquaeque breuis trium fungitur officio [47v] Semibreuium. Ex quo concluditur ut ratiocinanti rite constabit, pausam illam uim habere nouem Semibreuium. At Semicirculo praeeunte ut hic, [Cdim,3LP on staff5] totidem ut supra continet tempora, Verum unum quodque tempus, non tres sed duas amplectitur Semibreues, tunc igitur ex tribus illis temporibus, sex oriuntur Semibreues. [Notabile. in marg.] Notandum ergo praecipimus, pausam ipsam numquam uariari quum trium temporum habeat uirtutem, sed tempus ipsum patitur diminutionem. Singula enim tempora praemisso circulo, trium uices semibreuium gerunt. At semicirculo seu imperfecto tempore praepositio, duarum tantum semibreuium uim possidebunt. [Modi minoris perfecti et temporis imperfecti alia descriptio. in marg.] Sciendum praeterea est, modum minorem perfectum, et tempus imperfectum, duobus indicari signis, semicirculo uidelicet, una cum trium temporum pausa ut ostensum est, et circulo charactere arithmetico ei adhaerente ut hic. [O,2 on staff5] Licet circulus ipse naturaliter sit perfecti temporis index, comitatus tamen ea ut dixi figura arithmetica, perfectionis uim amittit, Singulae insuper breues in praelibata pausa uel longa notula contentae, loco manebunt duarum, ut saepe dictum est semibreuium. Longa uero, Sex uim habebit Semibreuium. [Pausae praecedentes signum non numerantur: sed modum indicant. in marg.] Denique quantum saepe usui uenit, quas pausas modo commemorauimus, ante perfecti et imperfecti temporis signum uideri, studiosos admonitos uelim, eas tunc penitus omnium notularum numero carere, sed modum tantum uel maiorem uel minorem indicare. Nam si tres pausae fuerint, perfectum maiorem modum praese ferunt, si uero duae maiorem imperfectum, ut latius capite de maiori modo ostensum est, dicunturque indiciales pausae, quantum ab ipsis modus indicatur, et immensurabilies, quod a cantoribus, ut sit, intercantandum non commensurantur, uel ut uulgo dicitur, non percutiuntur. Quae autem post circulum uel Semicirculum disponunutur, a contrario sensu dicuntur mensurabilies pariter et indiciales, ut pote quae et indicent modum, et morentur cantores. Huius tandem Minoris Modi perfecti, pariter et imperfecti promissum exemplum, hic apponimus.

[Vanneo, Recanetum, 47v; text: TRIVMPHVS MODI MINORIS SIVE LONGAE, In ternario, Modus minor, In binario, Perfectus, Imperfectus, Alterantur breues tanquam partes propinquae. Modus minor perfectus. Modus minor imperfectus.] [VANREM 28GF]

[48r] DE TEMPORE PERFECTO ET IMPERFECTO. CAPVT VI.

ACcumulatissime dictum putamus de Maiori Minorique modo, ubi quoniam ueluti in decursu quaedam de tempore libauimus, per huius campum impraesentiarum latius peruagandum putaui, rei seriae id praesertim merito exigente. [Tempus quid. in marg.] Tempus ergo, in hac consideratione, pro tactu debitaque mensura habenda est. Et ut uniuersa praedicat musicorum manus, est uocis prolatae uel omittae mensura, directe sub uno motu continuo proportionata. Vel ut clarius dicam, Tempus est ipsa breuis determinatum quaendam semibreuium referens numerum. [Tempus duplex. in marg.] Quod utique tempus duplex reperitur, perfectum scilicet et imperfectum. [Tempus perfectum. in marg.] Perfectum quidem quum Breuis una, pro tribus Semibreuibus, uel tres Semibreues pro unica breui indifferenter in musicalibus compositionibus ponuntur. [Tempus perfectum quatupliciter. in marg.] Quod ut facilius dignosceretur, quatuor solet praesagiis portendi. [Circulus breues perfectas et semibreues alteratas indicat. in marg.] Quorum primum est, quum circulo Modulatio in sui fronte decoratur, cuius ui, cum apud Geometram, Circulus pro perfecta figura sit habitus, non immerito breuis ipsa uel tempus, quod idem est, ab eiusdem circuli dominio sumpta diuisionem ternariam consequitur Vel ut aiunt, breuis tribus ualet Semibreuibus, Semibreuis autem alterationem seu incrementum recipit. Secundus ipsius perfecti temporis indicium est, cum modulatio circulum non habet, sed loco eius, nigris quibusdam breuibus, ac semibreuibus constare uidetur. Quae quidem breues, coloris uitio, tertiam uirtutis suae partem amittunt, quam sequens eiusdem coloris semibreuis usurpat. Alba uero breuis, illiusmodi uel maior alia subsequente, perfecta semper habebitur. Et haec iam duo praelibata perfecti temporis argumenta, seu signa a Musices auctoribus frequentius usurpantur, quam quae subsequuntur exponenda. Quorum alterum, quo tempus ipsum perfectum facile coniicimus, est cantilenae initium uel alibi, loco scilicet circuli duas semibreuium pausas, inuicem distinctas, ab eademque linea dependentes, habere uidemus. [SP on staff2] quae cum duabus notulae breuis portiunculis aequiualeant, proculdubio totam breue trium semibreuium habere pandunt. Et si me minime clam sit huic sententiae multos refragari frustra contendentes, et perfectum et imperfectum tempus ab ipsis paucis significari, quum nullius auctoris, qualiscumque sit, praesidiio suffulti ualeant id affirmare. Non enim memini in hac Musicali militia,ubi aliquid nomenque decusque gessi, imperfectum tempus ab huiusmodi pausis nunciari, quam utique usunt doctissimus quisque obhorret, imperfectum nempe tempus hemicyclo dumtaxat, ut iamiam dicetur, significatur. Etsi tandem in hanc pedibus sententiam eundum sit, ut aliquando imperfectum tempus, perfectum nunquam pausa significetur, non tamen frustatim ut uisum est, sed integra, duas occupans lineas, ut hic. [BP on staff2] ponenda est. Postrema denique ipsius perfecti temporis coniectura est, loco scilicet circuli unius puncti positio, inter semibreues, non cantabilis, nec notularum numero compraehensi, sed uim tantum alterandi, uel diuidendi aliquam ex ipsis semibreuibus habentis, cuiusmodi utuntur de more in perfecti temporis modulationibus Compositores, ut hic patet. [Bv,Sv,pt,Sv; Bv,Sv,pt,Sv,Bv on staff5] Aduertendum tamen ex his quattuor perfecti temporis coniecturis, primam id est circularem apud omnes Compositores uniuersaliorem magisque tritam haberi, ut cuncta Musices uolumina pandunt. Hactenus de perfecto tempore. Vbi uero breuis duarum semibreuium uices gesserit, imperfecti temporis uirtute fieri nemini dubium erit. Indicabiturque ex Semicirculo in cantilenae limine constituto. Vnde et ipsius forma, quae imperfecta est, et nomen, rei ueritatem indicant. Quoniam semicirculus a semi id est imperfectum, et circulus, signum, quod profecto signum, est imperfecti temporis indicatiuum. Quem admodum uero fiat, inane puto exemplum affere, cum eo cuncta sint imbuta uolumina, in quibus passim illud ibi occurret, [48v] nec aliud reperiatur apud Musicos frequentior modus. [Quorundam error. in marg.] Illorum denique sententia, quum paulo superius aspernatus sum, dicentium hoc idem imperfectum tempus, duabus clausulis, seu pausis Semibreuium describi, repudianda non penitus foret, Si dixissent, quod ignorarunt, illarum singulas, a singulis debere lineis dependere, et alteram cum sua praecedenti immediate notula associari, binariumque perficere numerum, et alteram cum sequenti immediate notula, ut hic [Sv,SP,SP,Sv on staff3] Sic enim Doctissimi quique sensere imperfectum aliquando tempus praefigurari, et aliquando unica pausa, duabus lineis intercepta, ac totum occupante spatium, ut paulo ante uisum est. Quumque haec tempora reperies, numerum etiam ternarium aut binarium inuenies Semibreuium, quae sub breuibus continentur. De his ergo satis. Adest exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 48v; text: TRIVMPHVS TEMPORIS SIVE BREVIS. In ternario, Tempus, In binario, Perfectum, Imperfectum, Alterantur Semibreues tanquam partes propinquae. Tempus perfectum. Tempus imperfectum.] [VANREM 28GF]

DE PROLATIONE PERFECTA ET IMPERFECTA CAPVT VII.

EX notularum gradibus, quos quattuor esse capite Quarto commemorauimus, postremum aggredior exponendum, uidelicet prolationem. [Prolatio quid. in marg.] Quam essentialem aiunt esse quantitatem Semibreuibus ascriptam, diuisionem totius in partes propinquas monstrantem, Vel ut aliis placet, idem dicentibus per diuersa. Prolatio est ipsa figura Semibreuis, uel quantitas duarum, triumue minimarum. Vel Prolatio minimarum quaedam quantitas esse fertur, semibreui figurae dumtaxat accidens. Ex quibus patet tota praedicante [49r] Musicorum manu, prolationem et semibreuem idem esse. [Prolatio duplex. in marg.] A qua duas oriri species neminem latere puto, perfectam scilicet et imperfectam, uel mauis ternariam atque binariam. [Prolatio perfecta. in marg.] [Prolatio imperfecta. in marg.] Altera quidem uiget in cantu, cum trium uim habet minimarum. Altera denique cum duas tantum ualet minimas. [Prolatio perfectae descriptiones. in marg.] [Punctus in centro circuli uel semiscirculi semibreues perficit: ac minimas alterat. in marg.] Et perfectam quidem uel ternariam, quattuor consequimur coniecturis, puncto scilicet in circuli ui semicirculi centro affixo [Od,Cd] quo indicatur semibreuem treis ualere minimas, et minimas alterari seu augeri. [Prolationis imperfectae descriptio. in marg.] Secundo, quum uice puncti quasdam conspicimus nigras semibreues minimasque nigredinis uitio imperfectas, quum reliquae albae aliae subsequente, perfectae dicantur. [S,M,S,S,S,Sv,Sv on staff3] Tertio, quum ab eadem linea duae sursum tendentes, oriuntur pausae [SP,SP] quae uulgo suspiria dicuntur. [Sv,Mv, pt,Mv,Sv;Sv,Mv,pt,Mv,Mv,Sv on staff5] Quarto et ultimo, patet ista perfecta prolatio, inter minimas alterationis, uel diuisionis puncto adiacente Imperfecta demum prolatio, uno tantum praesagio portenditur, cyclo scilicet uel emicyclo secto uel insecto, puncto desiderato [Odim,Cdim] quo certe indicio sembreuem duarum uicem minimarum gerere coniicimus, ut mox exemplis patebit. In perfecta enim prolatione, minimae ternatim numerentur, at in imperfecta, binatim fiat computum, ut iam praehabitu de aliis figuris.

[Vanneo, Recanetum, 49r; text: TRIVMPHVS PROLATIONIS SIVE SEMIBREVIS. In ternario, Prolatio, In binario, Perfecta, Imperfecta, Alterantur minimae tanquam partes propinquae. Prolatio perfecta. Prolatio imperfecta.] [VANREM 29GF]

Quae prius inuicem semota aeque ponenda duxi, atque singulis capitibus a maiori modo auspicatus tris, ut dixi gradus recensui. De hic, quia saepe in modulationibus, quae dixi de modo, tempore, et prolatione, uicissim dependentia, pariter et connexa omnia uidere contingit, eorum quoque exempla conglobata in unumque congesta operaepraecium affere putaui. Quibus enim exemplis tota series notularum facile dinoscitur, tum modorum tuumque temporum, atque prolationum. Quorum latente noticia, musices disciplina minime patet. Quorum si ingenii tui Sedula exercitatione complexus fueris, musicali nitore breui perpolitus euades, omni difficultatis squallore reiecto.

[49v] [Vanneo, Recanetum, 49v; text: MODVS. TEMPVS. PROLATIO. Modus maxime, Modus maior, Maxima, perfectus, imperfectus, Ternarius, Binarius, Imparilitas, parilitas, artificialiter, naturaliter, Modus maximus, Respectiue, Modus longe, Modus minor, Longa, Breuis, Modus temporis, Modus prolationis, Semibreuis, Tempus, Modus minimis] [VANREM 30GF]

Maior namque modus: a modulo, id est a forma seu mensura fertur. Maxima enim quae maior modus dicitur: in se formam atque mensuram: ac duarum triumue longarum continet. nec eo plus aut minus. A quantitate etiam dici sentio: est enim quaedam maior quantitas: omnium quantitatum ac notularum uis capax: perinde atque aes: seu libra vnciarum numerum ac quantitatem continens: uel instar aurei: cui nummorum minor inest species.

Hunc autem minorem modum: a moderatione: seu declinatione (vtrumque enim modum significat) non pauci dici perhibent: a mode ratione quidem: quoniam ipsa longa: cognomine minor modus: plures quam reliquae notulae: moderationes in se continet. A declinatione autem: quod prima a sua maiori declinet.

Breuis autem quantitas: quae a non nullis modum ac tempus dicitur. (non enim modum et tempus amplectitur) de tempore fertur: non de modo: quoniam ipsi tempori proprie attribuitur: et a temperamento seu moderatione sumit originem. Haec quantitas caeteris frequentius cantui dominatur: ac inter maiores et inter minimas: locum occupat.

Modus minimus semibreui dedicatur: a modo: qui terminus uel finis interpraetatur: dicitur quantum omnium mensurarum uel quantitatis in cantu terminus est. minimus insuper hac fortase de ratione: quod ueritati accedit: minimas quantum ac minutissimas partes: sub se continet. qui harum numero quantitatum: quas paulo superius dixi: primus ac ueluti dux esse potest, loco enim puncti disponitur: principiumque unitatis habentur, a qua maiores et numeri et quantitates suum ducunt ortum: et in eam resoluuntur. haec denique prolationis titulo ascripta est: quantum caeteris perpolitis pronunciationibus aptior nobiliorque habentur:

Seu prolatio a proferendo dicta: quoniam tempus scilicet breuis in partes diuisa uicelicet in semibreuem: facilius elegantiusque profertur.

[50r] [Vanneo, Recanetum, 50r; text: Notularum ualor modi maioris perfecti, minoris perfecti, temporis perfecti, et prolationis perfectae. minoris imperfecti, maioris imperfecti] [VANREM 31GF]

[50v] [Vanneo, Recanetum, 50v; text: Notularum ualor modi maioris imperfecti, minoris imperfecti, temporis perfecti, et prolationis perfectae. perfectae prolationis, minoris perfecti] [VANREM 32GF]

[51r] [Vanneo, Recanetum, 51r; text: Notularum ualor modi maioris perfecti, minoris perfecti, temporis imperfecti, et perfectae prolationis. minoris imperfecti, ac] [VANREM 33GF]

[51v] [Vanneo, Recanetum, 51v; text: Notularum ualor modi maioris imperfecti, minoris imperfecti, temporis imperfecti, et perfectae prolationis.] [VANREM 34GF]

[52r] [Vanneo, Recanetum, 52r; text: Notularum ualor modi maioris perfecti, minoris perfecti, temporis perfecti, et prolationis imperfectae. minoris imperfecti, imperfectae prolationis, maioris imperfecti] [VANREM 35GF]

[52v] [Vanneo, Recanetum, 52v; text: Notularum ualor modi maioris imperfecti, minoris imperfecti, temporis perfecti, et prolationis imperfectae. minoris perfecti, imperfectae prolationis] [VANREM 36GF]

[53r] [Vanneo, Recanetum, 53r; text: Notularum ualor modi maioris perfecti, minoris perfecti, temporis imperfecti, et prolationis imperfectae. minoris imperfecti, maioris imperfecti, atque imperfectae prolationis] [VANREM 37GF]

[53v] [Vanneo, Recanetum, 53v; text: Notularum ualor modi maioris imperfecti, minoris imperfecti, temporis imperfecti, et prolationis imperfectae. minoris perfecti, imperfectae prolationis] [VANREM 38GF]

[54r] DE TRIBVS MENSVRIS QVIBVS CANTVM METIMVR. CAPVT. VIII.

SVperioribus ubi capitibus Modum, tempus, atque prolationem exposuerim, tres impraesentiarum superest ut declaremus mensuras. Quibus trium notulas graduum cantando metimur. Quarum uarias species atque uim id est alias aliis in uirtute et quantitate praestare in superioribus docuimus, ita ut a Cantoribus perdifficile foret recte et adamusim proferri. Iccirco graues Musici ne qua ex huiusmodi inepta pronunciatione confussio oriretur, ex quinque essentialibus figuris uidelicet, Maxima, Longa, Breui, Semibreui et Minima, duas tantum breuem scilicet et Semibreuem, firmae ac immutabili certaeque mensurae dedicarunt, qua uniuersus regatur cantus. Aliam uero proportioni. Reliquas autem duas, Maximam et longam, cum caeteris quantitate sint longe maiores (pariunt enim difficultatem) hoc priuarunt regimine, et ipsam insuper minimam, quum parui sit ponderis, praeterquam in prolatione perfecta, uel ternario numero, ubi boni rectoris fungitur officio. [Mensura quid. in marg.] Haec igitur mensura, ne ligneam putes machinam, uel alterius materiae, est ictus seu percussio quaedam leuis, quae a musicis manu uel pede, uel quouis alio instrumento manu tento fieri solet, Et haec eadem tacite fieri potest id est sine ulla euidenti expressaque aliquius instrumenti percussione, ut dictum est, sed animo atque mente ea obseruanda erit. Cuius motus aequus qualis horologii motus esse debet, quod si perperam moueatur, sequitur temporis confusio, haud secus cantoribus iniquam agentibus mensura accidit, sit enim ut modo serius, modo ocyus notulae promantur, et uniuersa inuertitur cantilena, uideturque non musicorum Concentus, sed Anserum strepitus. [Mensura triplex. in marg.] Mensura ergo in treis diuisa Species, quarum duae breui et semibreui deseruiunt, tertia uero cuilibet proportioni, est quedam uocum adaequatio, quo ad pronunciatione. Cuius quidem diuisionis nomina sunt haec, Mensura maior, Minor, et proportionata. [Mensura maior. in marg.] Mensura quidem maior ea est, quae tempus, hoc est breue, unico motu tangit. Vel sic. Mensura maior, tempori id est breui conuenit, ut quum breuis uno tantum ictu profertur et uulgo dicitur per medium. Nam in ea breui, duae insunt semibreues, quarum altera manum deprimendo exprimitur, altera cum attolitur. [Mensura minor. in marg.] Minor autem mensura, caeteris facilior est, quae sola semibreuem suo moto complet. Vel sic. Mensura minor, est qua Semibreuis profertur. [Mensura proportionata. in marg.] Demum proportionata Mensura, est quae tres complectitur Semibreues, proferuntur quae sub unius Semibreuis tempore, ut sit Tripla in proportione, uel Sesqualtera, qua tres Semibreues eo tempore debent proferri, quo duae proferendae essent, Sicque de reliquis proportionibus. [Mensure quomodo dignoscantur. in marg.] Et ne te fugiat quando his utendum sit mensuris, animaduertendum est: quod Quum in cantilenis circulus uel Semicirculus distinctus uidebitur, modo non sit sectus ut hic. [O,C]. Singulae semibreues, singulis ictibus cantande sunt. Quum uero superiora signa secta fuerint ut hic [Odim, Cdim]. Singulae breues, singulis cantando ictibus gaudere debent. Duaeque semibreues unius ictus mensurae parere debent. Posita autem in cantu proportione, ei parendum erit pro eius qualitate. His igitur mensurae modis ad unguem obseruatis, breui Musicus perpaucorum musicorum euades, ac in paucis errabis, tanta enim uis ac pondus mensurae ut uix citra hanc perficere possis, ne igitur hanc paruifacias.

DE MENSVRABILIVM CANTILENARVM PAVSIS Caput IX.

RElata triplici notularum Quantitate atque mensura, admoneor impraesentia in pausarum genus, rauci cantoris leuamen stilum iniicere, a multiiuga numerosaque diffinitione initium petendo, quo sit ad earum notitiam mollior aditus. Quas totidem [54v] esse, quot sunt notulae, et ab eis cognomen ducere neminem uel mediocriter imbutum latere puto, a quibus anhelanti Cantori indicitur pergratum ocium, amaenaque quies, quae in uocum conflictu, quas promere, oblatis notulis, quisque maxime cogitur, desideratur. [Pausae quot. in marg.] Sicut ergo pronunciabilis uocis indices sunt notulae, Secundo capite contentae, ita earundem silentii et quietis edictum, erit pausa. [Pausa quid. in marg.] Quam diffiniri quidam aiunt requiem alicuius rei, uel uocis silentium, uel perditionem atque amissionem, uel cantantium respirationem, tanta temporis intercapedine, quantam uis notulae in ea pausa compraehensae innuet. Nonnullis taciturnitatis indicium placet esse, pro notularum quantitate in ea pausa latentium. Denique non desunt qui hanc eadem, lineam seu uirgulam quandam esse contendant, Semispatium, modo totum, modo plura occupantem spatia, ab ipsisque notulis penitus semotam. Quae quidem diffinitiones, et si dissimuli sunt stylo, eodem tamen constant argumento. Non est igitur a pausis abhorrendum, ut quidam ingenio tardi, atque cecutientes, blaterones, effutire non desinunt. Non perspicientes quot quantaque et amoenitatis, et fructus commoda inde emanant. Nam praeter uocis ut dixi in summo anhelitu refocillationem, non mediocre afferunt auditoribus oblectamentum. Qui, facto silentio a canentium parte, quorum fragore aures prius obtundebantur, suauiores discernunt harmonias, ac mutuis iucundisque canentis coetus responsionibus, obstupescunt. His etiam suauiores ac conciniores redduntur cantilenae fugarum ut dicitur uarietate aspersae, sine quibus non eo nitent elegantiae fulgore, sed ieiune ac squallore obsite uidentur. His denique ducibus, dissonas uoces, cuiusmodi sunt, ut uulgo dicitur Septimae nonae et reliqua id genus, cantilenarum sagaces composititores perinde atque in mari scopulos euadunt, quod peritos musicos minime latet, qui ad has confugiunt, cum dignus ut Venusinus, Vindice nodus inciderit. [Horatius. in marg.] Has igitur cum totidem esse patuit, ut iam libauimus, quot et ipse notulae scilicet octo, a quibus denominationem pausae sumpsere, singulatim recensendas duxi, ab ea, quae Maximam refert figuram exordiendo, quae duplex esse fertur, perfecta, et imperfecta. [Pausa maximae duplex. in marg.] Perfecta item, in duas diuiditur species. [Pausa maximae perfectae subdiuiditur. in marg.] Quarum altera tribus constat pausis, quattuor lineas, triaque spatia occupantibus [3LP,3LP,3LP on staff5] quae suam uim, a signo, cui forte deseruient, suscepturae sunt, ut si exempli causa, perfecto sub tempore militauerint, singulae tria tempora dabunt perfecta, a quibus omnibus nouem emergitur temporum numerus, tres de triginta complectens Semibreues. [Pausae maximae perfectae species prima. in marg.] At sub imperfecto temporis uexillo, totidem utique tempora, quot sub perfecto habent, uerum imperfecta, a quibus duo de uiginti emanent Semibreues. [Pausae maximae species secunda. in marg.] Secunda ipsius perfectae pausae species, tribus itidem panditur uirgulis duo tantum spatia, treisque lineas intersecantibus. [2LP,2LP,2LP on staff5] Singulis duo sub perfecto tempore habentibus tempora perfecta, quorum omnium uis duo de uiginti attingit semibreues, sub uero imperfecti temporis signo, non sit minor temporum numerus, sed Semibreuium, hae tunc erunt duodecim, a sex temporibus descendentes, et unumquodque tempus, duas ualet Semibreues. [Pausae maximae imperfectae duplex. Pausae maximae imperfectae species prima. Pausae maximae imperfectae species secunda. in marg.] Imperfectae maximae pausa, duobus similiter modis describitur, duabus id est uirgulis, tria aliquando spatia, quattuorque lineas amplectentibus, [3LP,3LP on staff5] aliquando duo interualla (Est autem Interuallum, uacuum quoddam, uel distantia ab una ad aliam lineam deposita) tresque lineas, ut hic [2LP,2LP on staff5] quot autem in illis Semibreues insitae sint, obseruatis illarum memoratis superius signis, facile cognosces, quod idem passim, ubi de pausis a nobis tractabitur, obseruandum erit. [Pausa longae duplex. in marg.] Longae figure pausa, bimembris habetur, perfecta scilicet et imperfecta. [Pausa longae perfectae. in marg.] Perfecta est unius uirgulae tractus per quattuor lineas, tria concipiens spatia, totidemque tempora seu breues, Semibreues autem nouem, si sub perfecto tempore, si sub imperfecto, sex. [3LP on staff5] [Pausa longae imperfectae. in marg.] Eiusdem Longae imperfectae pausa, est uirgula duorum temporum uel breuium, quae sub perfecto tempore, Sex aequiualent semibreuibus, sub imperfecto, [55r] quattuor, Sicque describitur. [2LP on staff5] [Pausa breuis. in marg.] Breuis deinde figurae pausa est, qua duae connectuntur lineae, unumquae interuallum, sic. [BP on staff2] quae a perfecto tempore scilicet a circulo perfecti temporis signo, tribus donatur Semibreuibus, ab imperfecto duabus. [Pausa semibreuis. in marg.] Semibreuis cognomen ea sortitur pausa, quae ab una demisssa linea, medium occupat spatium. [SP on staff2] quae in cantilenae fronte perfecta existente prolatione id est circulo uel semicirculo punctum in centro habente, uim trium habebit minimarum, sed duarum sub imperfecta prolatione, quae sit remoto puncto. [Pausa minimae. in marg.] Minimae figurae pausa superiori contraria, est ea quae in linea ad medium spatium praetendit, ut hic. [MP on staff2] tritoque nomine, suspirium nuncupatur, quae ubique locorum, uim gerit unius minimae, seu dimidiae semibreuis. [Pausa semiminimae. in marg.] Haec eadem in cuspide dextrorsum tamen obliqua, [signum] quae Semisuspirium dicitur, Semiminimam in quocumque uel tempore uel prolatione sedulo refert, cum ualore pausae mediae minimae. [Pausa chromae. in marg.] Quam si leuorsum aduncam tibi offerri uideris, [signum] chromae cognomine dices uibque, ualoris pausae mediae Semiminimae. [Pausa semichromae. in marg.] Sed hanc raro ab auctoribus poni uidebis, cum uix pronunciari possit, rarius etiam duplici unco formatam, qua semichroma refertur, [signum], quam proferri cum impossibile sit, cum dimidium chromae retineat, cuncti abhorrent Musici. Impossibilia namque tentare, dementis est. Si quas in super praeter has superius memoratas latius se diffundentes inueneris, finales ac immensurabiles nuncupabis, his enim tamen clauditur cantilenae finis. Et quia superius dictum has omnes pausas a notulis earum sumpsisse nomen, haud eadem auctoritate funguntur id est, non possunt alterari neque deteriorari, quoniam ipsae quidem pausae sub signo perfectae prolationis uel perfecti temporis atque modi constitutae, nullam alterationem, nec non imperfectionem patiuntur.

DE LIGATVRIS. CAPVT. X.

DIgredienti ueluti a tranquillo pergratoque pausarum portu, in notularum uincla seu ligaturas, perinde atque in alte procellas uela dare, necessum est triplici praeuia diffinitione, qua facile, quae et qualis sit ligatura cognosces, quam duarum pluriumue notularum coniunctionem esse multi affirmant. [Ligatura quid. in marg.] Quidam notularum, aut figurarum secundum altum uel bassum certam contendunt esse congregationem. Haec tamen omnia ad unum tendunt notularum fontem, ex quibus Quattuor dumtaxat ligaturas amant, Maxima scilicet Longa, Breuis, et Semibreuis. Reliquae uero nunquam. Omnis ergo harum connexio, seu ligatura, est est uel unicorporea uel pluricorporea, modo decliua, modo accliua, ut hic. [Lig2vcssnod,Lig3vcssnoda,Lig3vcssndod,Lig4vcssnadod on staff2] Secunda ex quolibet inuicem connexis notula ascendente, caudam habente uel non, uniuersa illa series accliua dicetur. [Lig2vcssna,Lig2vcssnoa,Lig2va,Lig4cssnaad on staff2] Et e conuerso, Secunda deorsum tendente, penes quam ut aiunt Viri singulares in musica, consideratur omnium in uinculis notularum ascensus atque descensus, totus connexarum caetus decliuus habetur. [Lig2vcssnd,Lig2vcssnod,Lig2vcdsnd,Lig5cdsnodaad on staff2] [Ligatura duplex. in marg.] Duplex insuper ligatura describitur, Recta scilicet et obliqua. Recta quidem, quae etiam quadra nuncupatur, quoniam quadras continet notularum formas. [Lig3vaa,Lig2vcssnd,Lig2vcssna on staff2] At obliqua, quoniam obliquas admittit figuras. [Lig2vcdsnod,Lig2vcssnoa,Lig2vcdsnod,Lig2vcdsnoa on staff2] [Ligatura recta seu quadrata. Ligatura obliqua. in marg.] Quarum singulae duas ex quattuor supradictis recipiunt notas, singulas singulis extremitatibus designatas, praetet Maximam, quae nunquam ab obliqua complectitur figura, quae a reliquis ita separari merita est, ut princeps a populo, proptereaque eam seorsum ponere musicorum lege cantum est, corpore quidem caeteris maiusculo atque inaequilatero et quadro. Cuius quidem figurae quadrae est, unam ex longis, uel breuibus, uel semibreuibus tantum proferre [55v] notulam, ut sit inter hanc, et obliquam formam discrimen aliquod, cuius naturam paulo superius expressi, ex singulis scilicet extremitatibus unam tantum dependere notulam, ut etiam in plano datur facile cognoscere cantu. Denique ut haec musicalia uincla soluere ualeas, quum quidam ex obliquis, quaedam ex quadris constare notulis sursum deorsumue tendentibus dixerim, caudis modo additis, modo abiectis, quae omnia quandam pariunt ambiguitatem, cum in ascensu aliqua ipsarum a descendentibus diuersimode habeantur, unum enim cum cauda, alterum absque eadem operantur, sic etiam obliquae designatae a quadratis dissimilem sortiuntur effectum, sequenti capite compraehensa contentis, ingenii tui oculis percurrendo, lectitandoque, memoriae comendare studebis.

DE LONGIS, BREVIBVS, AC SEMIBREVIBVS, IN principio, medio, ac fine ligatis. Caput. XI.

CVpienti accumulate cognoscere, quae titulus ipse pollicetur, oppidoquam in musica necessaria tripartitam de ligaturis diuisionem offerre duxi. [Ligaturum tractatus triplex. in marg.] De prima scilicet in principio connexionis. Secundo de postrema, seu plurimum seu duarum notularum. Tertio inter utramque mediis, huius diuisionis capax nullam interlegendum mentis perplexitatem patietur. Sed antequam nostri conflictus sumatur exordium, notandum est, quod eadem ligatura nonnullae proprietate sunt insignitae, aliquae uero non. Quid sit igitur in musica proprietas, quae tibi hic lecti tanti saepe fiet obuia, expondendum putaui. [Proprietas quot modis capitur. in marg.] Proprietas ergo, quantum aequiuoce habetur, ut in capitulo de proprietatibus in libro de cantu plano satis me dixiste arbitror, duplex est. Vna quidem tres manus denotat litteras, uidelicet C F et G, natura, [rob] mollis, ac [sqb] quadri proprietatem demonstrans, de qua nunc ad nostrum non facienti, taceam, aliamque diffineam. [Proprietas quid. in marg.] Proprietas est ipsa cauda, notulis uel quadris, uel obliquis attributa, siue in principio, siue in fine connexionis, dextrorsum uel leuorsum, modo sursum modo deorsum tendens. [Nicholas Burtius. in marg.] Hoc idem Nicolaus burtius, affirmat dicens, Proprietas in ligaturis, proprie consideratur ex caudis earundem in sursum uel deorsum extensis. [Petrus Aaron. in marg.] Cui etiam concordatur Petrus Aaron, Vir utique in Musicae artis studio praecellens, qui sic ait. Proprietatem in ipsis notulis esse dicimus, uirgulam illam, siue caudam mauis appellare, quae in ipsis est notis, in parte destra uel sinistra ascendens supra notam, uel infra descendens, quae in cantilenis mensurabilis, ubique conspicitur, et quidem tam in obliquis, quam in quadris, cernitur figuris. [Ligatura prima descendens sine cauda quota. in marg.]

Prima igitur ut a longa ordiar, de breui postmodum, demum de semibreui, descendentis ligaturae notula, uel quadra uel obliqua, sine proprietate quidem, longa cantatur. [Lig2vod,Lig2vd on staff2] [Ligatura prima ascendens cum cauda. Ligatura prima ascendens sine cauda. in marg.] Similiter si ascendentis ligaturae prima cum proprietate dextrorsum descendente sita erit, Longa habetur. [Lig2vcddxa on staff2] his tantum tribus modis, longam in principio licet cognoscere notam.

[Ligatura prima ascendens uel descendens cum cauda parte sinistra quota. in marg.] Nunc de habentibus in principio uim breuis in ligatura seu ascendente seu descendente. Ascendentis quidem ligaturae prima notula, sine proprietate, quadrato uel obliquo corpore formata, Breuis praedicatur ut hic. [Lig2va,Lig2voa,Lig2vart on staff2] Descendentis uero, pariter et ascendentis eiusdem etiam ligaturae prima, cum proprietate sinistrorsum posita quadra seu obliqua quidem forma, itidem Breuis erit, ut patet. [Lig2vcdsnd,Lig2vcdsnod,Lig2vcdsnoa on staff2] De his hactenus. Nunc de semibreuis in principio, quarum connexio duabus, nec pluribus, nec paucioribus, corpore uel quadrato uel obliquo constare debet. [Ligaturae semibreuis in principio prima et secunda tantum. in marg.] Priore cum proprietate sinistrorum desuper tendente, secunda sursum uel deorsum sine proprietate existente, quod hoc docetur exemplo. [Lig2vcssnd,Lig2vcssna,Lig2vcssnod,Lig2vcssnoa on staff2] Nec ignoramus ab his alias dependere connexas, sed maioris quantitatis, ut iamiam tibi notius fiet. Queritur an [56r] unica quadrato corpore, semibreuis cum proprietate, ut iam dictum est, figurari possit, id quidem nec ratio nec consuetudo patitur, quod si fieret, nullum inter hanc [Bvcssn on staff1] et ipsum [sqb] quadratum daretur figurae discrimen. Ad cuius ambiguitatem euitandam, comitata ut modo patuit, incedit. [Semibreuis unica quadrata cum cauda an rectae figuretur. in marg.] Rei igitur summa est, has duas iam praelibatas, aliis sequentibus uel non, in prona uel supina connexione, uim semper semibreuium habere, ut hic habetur in promptu. [Lig2vcssnd,Lig2vcssna,Lig3vcssnda on staff2] [Notula quadra cum cauda sinistra descendente an sit ligatura et breuis. in marg.] De unica uero notula quid dicam, quadrato cor pore cum proprietate, ad sinistram tendente superiori contraria, uidelicet duplici inquam de causa probari sola pro significatu breuis ut quidam perperam aiunt minime [Bvcdsn] figurari debere, frequenti usu atque consuetudine, Vnica enim notula, ligari minime potest. Quoniam ligatura, est plurium notularum connexio, ut in praecedenti capitulo patet. Altera enim ratio, quod descriptio simplicis breuis, sine uirgula fieri consueuit, quadro dumtaxat corpore, ut hic [Bv].

Absoluta huius capitis prima parte iuxta promissam propositamque in initio seriem, iam postremae uim in connexione percipiant iucundi lectores, et a longa sumatur exordium. Inde de breui, postea de semibreui dicetur, qualem de primis in ligatura superius seruauimus ordinem. [Ligatura longae in fine tripliciter. in marg.] Tribus igitur modis, in connexionis calce, tam accliue quam decliue, longa cognoscitur, cum quadro scilicet corpore nec aliter. [Primo. in marg.] Primo cum ipsa ultima sine proprietate directe supra penultimae uerticem sita uidebitur, corpore quidem sua inferiore miniscula, ut hic. [Lig2vart,Lig2vart on staff2] [Secundo. in marg.] Secundo si haec eadem indirecte ascendens proprietatem ascendentem uel descendentem, instar simplicis longae, destrorsum habuerit. [Lig2vacddx,Lig2vacsdx,Lig4vadacddx,Lig4vadacsdx on staff2] [Tertio. in marg.] Tertio in imo posita sine aliqua proprietate, corpore quadra. His tantum tribus modis, nec pluribus, uim longae in connexionis fine patet. [Lig2vd,Lig3vad,Lig3vdd on staff2] Omnes denique ligaturae proprietatibus insignitis, aut destra sinistraue constant, si dextra sursum uel affigatur deorsum longa tibi fiet. Si uero sinistra descendens, breuis altera fiet, hoc enim dignitate manus. Quelibet etiam ligatura, sinistra sursum proprietate gaudens, semibreuis habetur, Quoniam sursum tendentia, natura leuiora, ac per consequens uelociora grauibus extant. Nam leuia uelocius feruntur, ac mouentur ponderosis, ponderosa uero grauibus inhaerentia, tardiores naturaliter meriuntur motus. Superest de breui, quae quidem connexa uel obliquo, uel quadro fingitur corpore. [Ligaturae obliquae in fine. Ligaturae quadrae ascendentes in fine. Ligaturae semibreuis in fine bifariam. in marg.] Si obliquo, tunc posterior eius pars absque linea, in ligatura quorsumuis tendente, ui breuis habebit [Lig2vod,Lig2voa,Lig5vdaaod on staff2] si quadro, suam ultimam superiorem, ac sine uirgula, unius breuis uicem gerere cognosces. [Lig2va,Lig6vaadoda on staff2] Haec de breuibus eisdem in ligatura ultimis dicta sufficiant. De semibreui in fine ligata dicemus oportet, quae quidem biformiter alligatur, quadro scilicet corpore, et obliquo, duae tantum scilicet sursum atque deorsum copulentur, exempli gratia. [Lig2vd,Lig2vcssna,Lig2vod,Lig2vcssnoa on staff2] tunc enim secunda notula nulla uirgula seu proprietate opus erit, dummodo prior, suam habeat semper proprietatem sinistrorsum desuper tendentem, ut superius. In plurimum uero connexione ut hic, [Lig8vcssndaadodaa on staff2] ipsa secunda semibreuis in medio constituitur, duaeque primae, immutabilem obtinent principatum, seruata ut dictum est proprietatis lege.

[Ligaturarum Mediae omnes breues. in marg.] Reliquas uero omnes, quotcumque sint, citra uirgulam inter utramque extremam dispositas, praecipua generalique regula, tam si ascenderint quam descenderint, tum obliquas, tum etiam quadras, dummodo sine uirgula constent, breues esse non ignores, addita autem praedictarum proprietate quadratum, longa habebitur, ut in exemplo. [Lig13vadadodaaLaLadda on staff2] sed raro uel numquam fit, ut longa, duarum pluriumue conspiciatur media, sed ortum semper uel occasum connexionis possidet. In ortu quidem seu principio, modo cum proprietate, modo [56v] sine proprietate. Ascendente ligatura, proprietate habet destrorsum. [Lig2vLa on staff2] At descendente, caret [Lig2vod,Lig2vd on staff2] haec eadem, in scandentis ligaturae occasu uel fine, uirgulam destrorsum requirit, ut hic. [Lig2vacddx on staff2] nisi directe ut diximus, penultimam superesset pusilliori corpore, ut hic [Lig2vart on staff2] tunc uirgulam non expetit. [Proprietas breui quando competat. in marg.] Breui deinde patet aditus, cuius in principio cum proprietate, et sine proprietate. Sed in medio, atque fine, absque proprietate ipsi ligaturae locum possidet. In principio namque ascendentis uel descendentis ligaturae, si cum proprietate fuerit debet ei obliquae quidem, a parte sinistra adesse proprietas. [Lig2vcdsnod,Lig2voa on staff2] si uero ea erit forma quadra, secunda descendente in ligatura, similiter exigit proprietatem, ab eadem sinistra parte deorsum tendentem. [Lig2vcdsnd on staff2]. At secunda ascendente, [Lig2va on staff2] tunc prior ipsam penitus proprietatem renuit. [Ligatura maximae facilis cognitu. in marg.] Nulla te moue at admiratio, si maximarum ligaturam non denotem, cum in praehabito capitulo dixerimus, ipsas quadro dumtaxat corpore, ac caeterum maiori constare, in principio medio et fine te facile propterea cognoscendas esse arbitror. [Notabile. in marg.] Notandum etiam Maximam, Longam, Breuemque in principio, medio, ac fine alligari posse, semibreuemque in principio, atque medio, pluribus adiunctam. Ac si duabus tantum, tunc in principio, fineue dumtaxat. [Ligaturae omnes accidentibus subiacent perinde ac solute. in marg.] Denique quo nihil relinquam illibatum, imperfectio et alteratio, notularum accidentia, aeque deuictis atque absolutis dominantur notis. Cupienti autem ad huius patentissimi campi metam cursim per compendia peruenire, hos alatos, pernicissimosque offero uersiculos, quorum ope, brauio facile potiemur.

Candida nostra tibi notularum uim referabit

Musa, modo nexas cantando uideris usquam

Longa tibi fiet, descendens altera prima.

Vltima longa datur, tendendo quadra deorsum.

Fit quoque prima breuis, surgente deinde Secunda.

Vltima corripitur, quadrato corpore surgens.

Haec eadem nobis dicetur longa canendo,

Corpore si paruo, directe desuper astat.

Iamque breues omnes, medias cantabis aperte.

Prima tendens tractum, cantando deinde deorsum,

Ad leuam partem, breuis est uocitanda memento.

Ast ubi tractus erit sursum stans sedeque leua,

Semibreuesque duas, primas cantabis ubique.

Extremam obliquae pendentem, corripe semper.

Est breuis eiusdem, consurgens ultima formae.

Hos mea uersiculos, dictauit Musa canenti

His poteris cunctos, docte diuellere nodos.

Ni proprium martem torpescere iam patiaris

DE PVNCTIS IN MVSICA NECESSARIIS. Caput XII.

PRoximum a ligaturis locum, Musicalis punctus, pusilla quidem res, sed magni profecto ponderis atque momenti, iure petere uidetur. Iccirco ei enixe incumbendam censeo, ne eum ignoranti, ut calculus in calceo peregre proficiscenti, [57r] afferat solicitudinem, idque facile quisque maxime cauebit, eius musicali diffinitione perspecta, Geometrica praetermissa, ad rem nostram minime facientem. [Punctus quid. in marg.] Punctum uniuersa musicorum schola minimam cuiusque rei particulam esse profitetur. [Punctus multiformiter operantur. in marg.] Vel minimum quoddam signum, quod accidentaliter modo praeponitur, modo postponitur, et aliquando superponitur. Is igitur in circuli uel semicirculi, instar tertiae decimae, et tertiae elementaris litterae efficti, centro dispositus. [Od,Cd] perfectam indicabit prolationem, ut eius capite satis patuit. Situs autem in semicirculo deorsum cornua sua, in morem deficientis lunae habente, ut patet [CBd] cantori morandum innuet in ea notula, supra cuius apicem, huiusmodi residebit signum, quae uulgo Coronata dicitur. Hic idem iuxta Maximam residens, [Mv,pt] pro longa habetur. Si penes longam, [Lv,pt] uim breuis habebit. Breui uero adhaerans, [Bv,pt] uice semibreuis erit. Si prope semibreuem [Sv,pt] aequiualet minimae, huic eidem uicinus, [Mv,pt] idem erit quod semiminima. At semiminimae collateralis [M,pt] chromae naturam induet. Ipsi denique chromae adictus, [M2vxrt,pt] uim tibi semichromae dabit. Hunc eundem punctum diuersa sortiri loca paucos latere puto. Nam modo a notularum fronte, modo a tergo, et aliquando medius conspicitur, et aliquando a dextra caude longae, tumque a sinstra caude semibreuis ligatae, ut in tribus sequentibus capitulis uidere datur, quae utique locorum diuersitas, uarios parit effectus, ut sequenti capitulo legenti patebit, praemisso prius (ut curiosis sattisfiat) punctorum numero, tum ueterum, tum neotericorum. [Puncti quod secundum veteres. in marg.] Illi quidem sex numero esse affirmabant, perfectionis scilicet Augmentationis seu additionis, Diuisionis, Transpositionis, uel translationis seu transportationis, Alternationis, et imperfectionis. [Puncti quod secundum recentiores. in marg.] Hi uero cultioris disciplinae, cunctas eliminantes ambages, ac animo uoluentes, quod omne superuacuum, ut Venusinus inquit, pleno de pectore manat, Duos tantum docent, non forma et magnitudine, sed uirtute differentes, Alterum perfectionis, Alterum diuisionis dictitantes, qui profecto eadem nobis suppeditant, quae ueterum sex superiores. [Horatius. in marg.] Nam perfectionis puncto, uis inest augmentationis, seu additionis, et Diuisionis puncto, uis inest transpositionis, imperfectionis, ac denique alterationis. Sed huius rei huberiorem, duobus sequentibus capitulis praebebimus farraginem.

DE PERFECTIONIS ET AVGMENTATIONIS PVNCTO CAPVT. XIII.

[Punctus perfectionis quid. in marg.] PErfectionis igitur punctus, est ille sine quo, notula quam isdem subsequitur, remanet imperfecta. [Punctus perfectionis quomodo ponatur. in marg.] Qui profecto, hoc usurpatur modo a compositoribus. Scilicet a tergo si alicui notulae adhaeserit, ut exempli gratia, breui sub perfecto tempore militanti, apte ad suscipiendam imperfectionem minore precedente notula, [O,Sv,Bv,pt on staff2] uel subsequente, [Bv,pt,Sv on staff1] breuem ipsam, uel quamlibet aliam sic se, ut de breui dicimus habentem, perfectioni reddit. [Punctus perfectionis quare dicatur. in marg.] Ab effectu ergo punctus ille, cum perficiendi fungatur officio, perfectionis nomen assumpsit, sine quo ut supra diximus, notula iacebit imperfecta. Hoc eodem, ut sit in cuspide caudae uel sursum uel deorsum tendentis longae notulae disposito, uel paulo ab ipsius notulae capite remotius atque altius, sic etiam sub quantitate temporis perfecti ut hic. [Bv,pt,Bvcsdx,pt,Bv on staff1] innuitur non longa, ut quidam falso docentes somniarunt, sed alteram ex duabus breuibus in ipsa longa contenta, imperfectioni forte subiecta, respectu sequentium, uel semibreuis [O,Lv,pt,Sv on staff2] uel pause [Lv,pt on staff2] uel duarum minimarum [Lv,pt,Mv,Mv on staff2] in sua perfectione persistere, beneficio illius iam praedicti puncti, sitque sex semibreuium capax, et sine puncto [57v] quinque. Verum eo puncto, non ut dicum est, uidelicet ab una parte huiusmodi [Bv,pt] nec ta etiam [Lv,pt on staff1] Sed a latere collocato ut hic [Lv,pt on staff1] tunc quod maxime animaduertendum est, longa tres amplectitur breues perfectas, seu nouem semibreues quod idem est. [Musici. in marg.] In tempore autem imperfecto, omnis notula a suo puncto dimidia sui parte augetur, unde augmentationis punctus merito uocatur, quem quidem ita Musici diffiniunt. [Punctus augmentationis. in marg.] Augmentationis punctus ille est, qui temporis, modi, atque prolationis imperfectae, notulam prosequitur, ut in subiecto exemplo, in hac breui [C,Bv,pt on staff2] sub imperfecto tempore, numero supposita binario scilicet cum ualore duarum semibreuium speculari potes. [Punctus augmentationis et perfectionis in quo differat. in marg.] Tandem ut ad optatam perueniam metam sciendum est, quod punctus perfectionis in numero ternario positus, tertiam praecedenti notulae partem, non autem dimidiam augmentat, et econuerso. Ille augmentationis binario in numero compraehensus dimidiam tantum. Sciendum est etiam, Maximam et Longam ab ipso puncto perfectionis scilicet, reddi perfectam in utroque maiori et minori modo perfecto, quod idem de breui in tempore perfecto, et de semibreui perfecta in prolatione, intelligendum praecipimus.

DE DIVISIONIS PVNCTO. CAPVT. XIIII.

IAm a perfectionis, ad diuisionis punctum, ut pollicitus sum transgredior. Qui ideo Diuisionis dicitur, quod eo duce, omnis cognoscatur notula ab ea esse diuisa, cum qua ad perficiendum ternarium numerum iure copulari debet, quod idem duplici munitur diffinitione. Quarum altera his constat uerbis. [Punctus diuisionis quare, in marg.] [Punctus diuisionis quid. in marg.] Punctus diuisionis est, unius aut plurium notularum ab illa seu ab illis, cum qua uel cum quibus regulariter est annumeranda, uel sunt annumerandae, separatio. Altera uero sic se, ut sequitur habet. Diuisionis punctus est notularum ab inuicem separatio. Quae quidem descriptio et docta et perbreuis atque argutissima existit. Vt ergo huiusmodi punctus indicetur silentio complecti, ac minime cantari, promiscua sortitur loca. Is enim notulis siue praeponatur, siue post ponatur, seu interponatur, ut exempla docebunt, semper ab ipsa notula, quae propinque pars est ac tertia ipsius figurae maioris in ternaria, necnon et perfecta consideratione disposita, uel sublimius uel inferius collocari debet, tuncque illius interest, nec addere nec detrahere quicumque uicinae notulae, sed eam uel sequenti uel praecedenti innectere, quo ut dictum est, ternaria dimensio reddatur perfecta, quod utique cunctis in cantilenis triplici fieri modo omnibus compertum esse puto, perque sequentia exempla illud idem fiet palam. [Punctus diuisionis quot modis ponatur. Primo. in marg.] Primo igitur punctus semibreui uel huic aequiualenti pausae subsequente breui sub perfecto tempore praepositus ut hic [O,pt,Sv,Bv on staff2] dubio procul diuisionis uocatur, et breuis ipsa ab anteriore parte id est a sua praecedente semibreui, quae est ipsius breuis propinqua ac tertia pars, imperficitur, et utraque semibreuis scilicet et breuis, pariter copulantur ad ternarii numeri, seu perfecti temporis perfectionem. Si forte uero in eodem perfecto tempore semibreuis puncto redimita, plures post se breues habuerit ut hic [O,pt,Sv,Bv,Bv,Bv,Bv on staff2] illarum breuium nulla praeter ultimam imperfici potest ab ipsa semibreui, quae uirtute puncti cum breuium ultima, quae imperfectionem patitur, non subsequente simili, connumeratur, quo in sua ternarius numeros perfectione, ut paulo superius dixisse putamus, seruetur. Nec immerito idem punctus translationis seu transpositionis etiam dicetur, cum eius nutu praelibata semibreuis, quae aliquando utrinque punctis clauditur hoc modo [O,pt,Sv,Bv,Bv,Bv,Bv on staff2] ad ultimam transferatur breuem, reliquae autem breues inter utramque extremam [O,pt,Sv,pt,Bv,Bv,Bv,Bv on staff2] [58r] interiectae, ut iam exemplo ostensum est, nullam utique patiuntur imperfectionem, nec semibreuis uel puncti subiacent imperio, protectae a quadam generali regula, qua cauetur, nullam figuram a tergo similem habentem imperfici posse, quod eodem in exemplo habetur in promptu. [Secundo. in marg.] Secundo etiam diuisionis idem punctus dicetur, si post semibreuem adhaerentem breui, sub perfecti temporis uexillo, sedem habuerit. [O,Bv,Sv,pt on staff3] Et utraquam ternario clauditur numero, a parte que posteriore breuis imperfecta dicetur, iure semibreuis a tergo constituta. [Tertio. in marg.] Tertio idem punctus duas inter semibreues utrique breuibus clausas adiacens [O,Bv,Sv,pt,Sv,Bv on staff2] diuisionis quoque cognomen habebit, priorque breuis a tergo imperfecta, sequenti comitata semibreui suum perficit ternarium numerum, hoc idem de postrema breui dicendum erit quae tamen a fronte uel a parte ante, imperfecta nuncupatur. Hic idem punctus collocatus uel a fronte uel a tergo unius breuis, uel in medio duarum breuium utrique longis figuris clausarum in minori modo perfecto, eosdem parit effectus, ut de semibreuibus modo patuit, et speculari licet in exemplis. Quod idem docemus euenire longis sub maiori perfecto modo. Similiter minimis in prolatione perfecta, quorum exempla subiicere inane puto, quum ea a superioribus semibreuium exemplis ingeniosus Discipulus facile ellicere possit, cuius sollertia fretus re ipsa ostendam, ac in medium promam, quod superiore capite me dicturum pollicitus fueram, in hoc uidet, diuisionis puncto uim quamdam et imperfectionis et alterationis inesse. Duabus igitur minoribus notulis albis (loquor enim in genere) medium duarum maiorum occupantibus locum sine puncto, ut pote duabus semibreuibus intra duas breues contentis, sub perfecto tempore, [O,Bv,Sv,Sv,Bv on staff2] prior perfecto breuis, perfecta iacebit, dummodo semibreuis primam breuem nullatenus antecedat, ne eadem diuisionis puncto imperfecta remaneat uidet, [O,pt,Sv,Bv,Sv,Sv,Bv on staff2] Secundaque semibreuis alteratur. Si uero punctus diuisionis praedictarum semibreuium medius extiterit, prior breuis quam diximus absque puncto perfectam esse, imperficitur, sibique tunc alteram ex duabus memoratis semibreuibus copulari iubet, secundam autem, quae sine puncto alterationem patiebatur, subsequenti breui applicabis. Si igitur punctus sic adiectus perfectam figuram, imperfectam reddit, merito imperfectionis cognomine gaudebit. [Punctus imperfectionis. in marg.] Qui saepe in musicali concentu, aliquando unam semibreuem, aliquando duas subsequitur, illis tamen longa praecedente [O,Lv,Sv,pt,Lv,Sv,Sv,pt on staff2] aliquando subsequente, [pt,Sv,Lv,pt,Sv,Sv,Lv on staff2] et medium quandoque tenente locum ut hic, [pt,Sv,Lv,Sv,pt on staff2] quam longam multi falso putarunt, ab ipso imperfici puncto, quum in tempore perfecto nullam patiatur nec detractionem nec accessionem, semper enim duas amplectitur breues, quarum altera, uel ambae in longa ipsa contentae pro semibreuis dispositione imperficiuntur. Disposita namque semibreuis ante longam, priorem ex breuibus in ea longa comprehensis, imperficit. Post autem longam existens, postiorem ex eisdem breuibus reddit imperfectam, tuncque illa duarum breuium longam uice erit quinque semibreuium, et saepe quattuor, quum duarum semibreuium media sedebit, uel ambabus a fronte, uel a tergo ipsius longae collocatis, quarum dispositione utraque breuis in ea longa compraehensae imperficitur, non autem ipsa longa ut quidam insanientes garulantur, et haec intelligas uelim in tempore perfecto. Sed ab hac mea sententia nonnulli dissentire uidentur, dicentes primam breuem in longa contentam, imperfici minime posse, Quamdam musicorum regulam assumendo uidet, Quaelibet figura similis, ante sui consimilem, aut maiorem, imperfecta esse nequit. Respondetur, quod haec regula conditionaliter assumitur, quoniam consimiles notulae diuersae corpore, nec unitae intelliguntur. Separatas duas intellige huiusmodi breues appositas, uidelicet [Bv,Bv] Vnitas autem, quum longa duae breues notula copulantur uidet, [Lv] si ita separatas [Bv,Bv] recte profecto sentiunt. Atsi (ut dixi) ita fuerint connexae uidet, [Lv] tum uero diuisionis puncto imperfici posse quis dubitat? Ratio aut haec est, quod si prima breuis [58v] connexa in ipsa longa imperfectionem perpeti non posset, nec breuis etiam diuisa ante sui consimilem apposita, nulla sequeretur imperfecta figura a parte ante, ut Musicorum sententia qui non solum a posteriori parte, uerum et anteriori notulas imperfectas esse uolunt. [Punctus diuisionis quopacto fiat alterationis. in marg.] Quonam uero modo punctus iste uim subeat alteratiuam, paucis accipe. Ex duabus breuibus treis semibreues albas intercipientibus absente puncto, [O,Bv,Sv,Sv,Sv,Bv on staff2] prior in tempore perfecto, habetur perfecta, tresque mediae sembreues, uno clauduntur numero, nisi primam breuem praecederet semibreuis punctum a fronte habens, quae uirtute puncti, primae breui aufert perfectionem, datque imperfectionem, ut hic liquido constat. [O,pt,Sv,Bv,Sv,Sv,Sv,Bv on staff2] Punctus autem inter primam et secundam semibreuem existens, tertiam alterabit semibreuem, et priori breui perfectionem adimet. [O,Bv,Sv,pt,Sv,Sv,Bv on staff2] si trium forte dictarum semibreuium, secundam et tertiam simul iunctam inuenies, ut hic. [O,Bv,Sv,Lig2vcssna,Bv on staff2] [Punctus caudae semibreui appositus quis. in marg.] tunc praedictum alterationis punctum, non ut superius, sed in caudae summitate musici apponere consueuerunt. uidelicet. [O,Bv,Sv,Lig2vcssna,Bv on staff2] Si autem ipsae duae semibreues fuerint cum aliqua breui connexae, ut hic [O,Bv,Sv,Lig3vcssnaa on staff2] uel sic, [O,Bv,Sv,Lig3cssnaod on staff2] tunc illo puncto minime opus est, cum secundae eidem ligaturae, uirtus illa datum sit a musicis alterari posse. [Punctus diuisionis tria operatur. Punctus diuisionis quando debeat poni. in marg.] Iure igitur fateri necessum est, huiusmodi punctum triplicem habere potestatem, Diuisionis scilicet imperfectionis, et alterationis, ut re ipsa patuit. Denique ut unico uerbo concludam, aureum ac albo notandum lapillo praeceptum, memoriae comendandum hic subiicio. Eundem punctum in quocumque Binario, seu imperfecto numero, semper desiderari, ut est in maiori modo imperfecto, in minori modo imperfecto, in tempore imperfecto, in prolatione imperfecta. At in utroque modo perfecto, et tempore, et prolatione perfectis, inspici datur iuxta notulas, quae sint partes minores propinque illarum notularum, quae fataliter perfectionis iugo subiacere debent, ut etiam in huius capitis limine tetigimus, ut ne exemplis parcam, prope longam, quae ad perfectionem maioris perfecti modi, habetur figurae maximae tertia pars. Illud idem intelligendum praecipimus prope breuem, quae cum sit longae tertia pars, minore perficit modum. Semibreui applicitus, tempus perficit. Minimae figurae stare luce clarius sit, a puncto diuisionis omnino immunis redditur, nec alterius notulae tertia pars unque effici potest, cum sit omnium continens.

DE ALTERATIONE. CAPVT. XV.

QVum in praemissi capitis decursu, alterationis terminus nobis oblatus fuerit, praesenti capite huberrimam huius materiam complecti animo insedit. Quam alterius figurae sibi similis auctionem aiunt esse. Vel ut alii, proprii ualoris seu de qualitate in qualitatem, secundum notae formam duplicationem uel mutationem. [Alteratio quid. in marg.] A quibusdam alteratio fertur esse alicuius note minoris, respectu maioris geminatio, ut pote si longa uim duplicis longae haberet, et breuis, duarum breuium, sicque de reliquis intelligendum dicimus. Vnde non immerito Alteratio alterius note sibi similis auctio praedicatur cum ius ditioni quattuor tantum subiacent figurae. Longa scilicet Breuis, Semibreuis, et Minima. [Alteratio quibus notis competat. in marg.] Reliquae hoc onere leuantur, ex quibus Maxima una est, quum eam nulla sequitur maior figura, ut rei exigit ratio. Nulla enim figura alterari potest, nisi post se maiorem habeat. Hinc longa Maxima sequente, alterationi paret. Idem efficit breuis, semibreuis, et Minima, suam maiorem sectantes figuram. Semiminima [59r] uero, Chroma, et Semichroma, eidem alterationis oneri obnoxiae minimae sunt, Quoniam his maiores notulae, perfecta seu ternaria sua quantitate carent. [Alterationis regula notabilis. in marg.] Hinc nobis generalis huius alterationis cognitio datur, nulli unquam notulae alterationem accidere, nisi quae suae propius adhaeserit maiori ei figurae, quae fato necessarioque perfecta constituitur, ut in maiori modo perfecto uidere licet, ubi longa, propius praecedens perfectae maximae, quae pausarum uirtute, in proprio ueluti domicilio perfectionem nanciscitur, alteratur. Hoc idem breui datur ante longam, in modo minori perfecto, idem sequuntur semibreuis ante breuem perfecto in tempore, et Minima ante Semibreuem perfecta in prolatione. Quum hoc igitur fieri accidat, his tribus in gradibus, Modo scilicet Tempore et prolatione, de his seorsum singulatimque dicere constitui. In maiori igitur modo perfecto, ex duabus longis corpore uacuo id est, albo, citra diuisionis punctum, uel ex tribus puncto diuisionis inter primam et secundam adiacente, ultima alteratur id est in duplum augetur, maximis tamen notulis hinc inde dispositis, quod hoc facile doceberis exemplo. [3LP,2LP,3LP,MXv,Lv,Lv,MXv; MXv,Lv,pt,Lv,Lv,MXv on staff5] cum quo sequentia quamdam habent affinitatem, idque in minori perfecto comprobatur modo. Vbi ex duabus breuibus, duas intra longas absque puncto, uel ex tribus puncto primam et secundam dirimente, posterior semper alteratur, duplicemque uim retinet. [Lv,Bv,Bv,Lv; Lv,Bv,Bv,Bv,Lv on staff5] Simile argumentum Duae semibreues absque puncto, uel tres puncto inter primam et secundam inserto, a duabus interceptae breuibus tempore suo perfecto, recipiunt, ut hic coniectare uales. [O,Bv,Sv,Sv,Bv;Bv,Sv,pt,Sv,Sv,Bv on staff5] Tantumdem in prolatione perfecta intellegi potest, hoc praesertim duce exemplo. [Od,Sv,Mv,Mv,Sv;Sv,Mv,pt,Mv,Mv,Sv on staff5] Posterior namque ex duabus minimis, puncto absente, uel ex tribus, puncto inter primam et secundam apposito, ultima semper a puncto alteratur. Perorando igitur scias, longam maiori in modo perfecto, ad ternariam dimensionem perficiendam alterationem suscipere. Illud idem breuis efficiet, reintegratura perfecti minoris modi diuisionem. Semibreuis item copulatura ternarium numerum perfecto in tempore, eodem alterationis pondere praemitur. Minimae tantumdem perfecta in prolatione efficit. Tandem ne usquam allucineris, subdimus, ex duabus figuris minoribus, eiusdem speciei, aut simpliciter uel anexae, duas intra maiores interceptis, nullo emergente puncto, uel ex tribus puncti diuortio inter primam et secundam existente, ut exemplis patuit, postremam semper, et non aliam, uim subire alterationis. Perfectio enim non circa initium, sed circa ipsum uersatur finem, ut qui ipso sit nobilior initio. Saepe insuper uidere datur pausam et subsequentem eiusdem uis notulam duas intra maiores, ut dictum est, insertas, [O,Bv,SP,Sv,Bv on staff2] tunc notulae pausam praese habentem, datur alteratio, sed inuerso ordine, minime. [O,Bv,Sv,SP,Bv on staff2] Pausa enim ut etiam in capitulo de mensurabilium cantilenarum pausis sat puto dixisse, ab alterationis pondere immunis habetur, licet Nebulones quidam ferula superbientes, immo ipsa ferula, ac ut Paraemia Horatiana utar, cerite cera digni, in contrarium nitantur, eamque delira atque insana Doctrina, seu potius Vrina quod deterius est, discipulorum ingenia peruertunt, quibus apprime compatior, nec multum dissimiles puto a quibusdam, quos me adiisse recordor, speciosam ostentantes insaniam suam, hac callida interrogatione, [Cur semibreuis alterata: pro duabus semibreuibus posita: non figuretur quadra. in marg.] Cur notula alteratione adicta, exemplum semibreuis afferentes, quadrato non figuretur corpore, cum praesertim alterata uim breuis habeat id est duarum semibreuium ut patuit, quibus morem gerens comiter respondi, eam notulam sic, ut ill aiebant, [59v] formatam, non duarum, sed trium semibreuium uices gerere, simili presertim sequente (ut toties dictum est) Tollerabis autem foret, si pleno id est nigro formaretur corpore. [Alteratio quot modis impediatur. in marg.] Si itidem ex duabus semibreuibus prior, quod numquam fit, alterationem subiret, uimque duarum semibreuium habere posset, rectius illa quadrato uacuoque statueretur corpore. Quattuor denique reperiuntur hanc impedientia alterationem. [Primo. in marg.] Primo similis cum fuerit ante similem, ut semibreuis ante aliam semibreuem perfecto in tempore. [Secundo. in marg.] Secundo, ante minorem, ut est semibreuis ad minimam. [Tertio. in marg.] Tertio autem, quum notularum corpora alterabilium nigro sunt repleta colore, cum illa nigredo easdem alterari non sinit. [Quarto. in marg.] Quarto quum subsequitur maior sua totali, ut esset, si post semibreuem subsequeretur longa uel maxima, cum neutra sit totalis illius semibreuis, sed breuis totalis dicitur semibreuis, quae igitur in ordine naturali aliam praecedit, illius totalis dicitur, ut Maxima est totalis longae, et longa totalis est breuis, et ipsa breuis, dicitur totalis semibreuis, et sic de singulis, si qua igitur nota alii quam totali suae praecedat nequaquam fiet alterabilis.

DE SYNCOPA. CAPVT. XVI.

NVnc Syncopam cantilenarum decus, cuius mentionem, quum caeteros Musicos uix primis libasse labiis perspexerim, patenti campo hic complecti fuit in optatis, quae quum in catilenis multum habeat ueneris, multifariam tibi fiet descriptione nota. [Syncopa quid. in marg.] Est enim quaedam translatio ac reductio unius figurae minoris, ultra unam pluresue maiores notulas, ad aliam eiusdem speciei figuram, uel ad aequiualentem pausam, perficiendi numeri gratia relationem habentis. Vel syncopa est aliquarum notarum ad inuicem, per intermedia diuisarum insimul reductio. Vel syncopa est alicuius notae in minores partes diuisio, mediis adiacentibus figuris maiusculis, quae numerando ad inuicem rediguntur. [Syncopa unde. in marg.] A quibusdam etiam, quorum sententiam non abhorreo, Syncopa, quae a syn graeca praepositione id est simul, uel con, et copto, latine incido, seu concisio fertur, ea dicitur esse, quum inter unus incisae notulae partes, maiores dantur sedere figuras. Denique ut ad metam contendam, sit syncopa semper inter totales et earum propinquas partes, ut cum inter duas minimas, uel inter pausam et minimam idem praestantes, unam pluresue semibreues, minimarum totales, inserueris, quarum tempus et numerus, sicut a priore inchoatur minima, ita in posteriore habente ad priorem relationem, terminatur, quod facile hoc habetur exemplo in promptu [Mv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Mv on staff5] Eodem saepe ordine inter semibreuis interseruntur breues, et inter breues longae, et duae longae, unam pluresue intercipiunt maximas. Enixeque cauendum est, ne huiusmodi inuertatur series, quod a quibusdam fieri animaduerti Protomusicis, seu potius Protomusicis, qui ut se inter indoctos omnia scire profiteantur, cuncta confundunt, constituentes praeter musicales institutiones, inter semibreues unam pluresue longas. [Sv,Lv,Lv,Sv on staff1] et inter breues maximam, quod summopere uitio eis uertendum est, quum uel temporis, uel modi, uel prolationis integritas, cognitu perdifficilis existat, uix datum est breuem posse aliquando inter suspirium, et minimam sedem habere, ut hic [SP,Bv,Mv on staff1] et huic Syncopali legi, non modo cantabiles notulae, uerum et pausae silentii et quietis indices parent. Habent tamen nescio quid discriminis, Quoniam ultra unam pluresue cantabiles figuras maiores transferri datur unicam pausam, uel cantabilem notulam minorem. [60r] At ultra plures pausas nullius fit notulae translatio, sed post unicam tantum pausam, maiorem uim quam collaterales notulae habentem, ut est in promptu [Mv,SP,Mv, uel sic, Mv,SP,SP on staff2] Pari modo duae semibreuis non longae, sed breuis pausam possunt mediam habere. [Sv,BP,Sv on staff2] quem Syncopandi modum aridum atque ieiunum, licet ab omnibus obseruatum, uix tamen ego approbo, perspecta eius difficultate, qua breuis ac semibreuis integritas cognosci nequit. Ad hanc igitur extirpandam difficultatem, satius foret iudicio meo, in duas diuidi suspirii pausas, seorsum singulis affixas lineis,ut patet. [Mv,SP,SP,Mv on staff2] quo sic innuitur singulas pausas, singulis copulari notulis. Eodem modo breuis pausam, duas inter semibreuis distinguendam censio ut hoc comprobatur exemplo. [Sv,SP,SP,Sv on staff2] Sic enim facile significatur, priorem pausam, priore notulae et alteram pausam sequenti applicari notulae ad binarium numerum complendum. Qui si quando diminutus reperiretur, ut cum sola superest semibreuis succedentibus uel breuium uel longarum pluribus pausis, tunc immediate post illam incomitatam semibreuem, eiusdem uis pausa debet apponi, quae praecedentis notulae comes existet, ut uidere licet. [Cdim,Sv,SP,BP,Sv,SP,BP,SP,Sv on staff2] Post autem notulam binarium numerum complectem, iura pausa binarii numeri index et capax extemplo subsequi debet, reliquae uero ad nutum tuum. [Bv,BP,SP,Sv on staff2] Perfecto autem sub tempore, diuersi generis pausi si post semibreuem statutis, dispositionis ordo exigit, ut statim post semibreuem ternarii numeri principium duae eiusdem uis pausae ab eadem linea dependentes collocentur. [O,Sv,SP,BP,BP on staff2] post has reliquae proficiscentes, tuo committuntur arbitrio, sub eodem perfecto tempore breuis, ex multis promiscuis pausis, pausam semibreuis sibi in primis uendicat, id fit notius exemplo [O,Bv,SP,BP,Bv,SP,BP,SP,Sv,Sv,Bv,SP,BP on staff2] Hunc profecto syncopandi modum, quo nil ornatius est, doctissimi quique ex neotericis secuti sunt, modo, tempore, et prolatione perfectis et imperfectis, ut passim toto in Musicali curriculo, perscrutanti musico, exeperiri licebit.

DE MENSVRABILIVM NOTVLARVM PERFECTIONE. CAPVT. XVII.

PLura mihi dicturo sub perfectionis ac imperfectionis uexillo militantia, hoc in primis caput, ueluti ducem, statui. Cuius auspiciis Maximae, Longae, Breuis, ac Semibreuis, perfectio pariter et imperfectio minime te latebit. Variae namque et mutabiles fiunt pro compositoris arbitrio. Licet maximam sub perfecto maiori modo, Longam in minori perfecto modo, Breuem perfecto tempori adictam, semibreuem perfecta in prolatione dixeri perfectas esse, haec enim ut dixi, musicorum uoto obsequuntur. [Perfectarum notularum indicia. in marg.] Tres propterea tibi coniecturas offerimus, ad earum quas modo diximus notularum perfectionem dignoscendam diffinitionem praemissa, cunctorum auribus musicorum intonante, dicentium perfectionem eam esse, quae notulam imperfectam, reddit perfectam. Aliterque nonnulli, eam diffiniunt dicentes. [Perfectio quid. in marg.] Perfectio est notae in sua perfectione permanentia, et totius cantus, aut paricularum eius perfectionem designans, quod utique sit, cum ternarius numerus adesse conspicitur, at imperfecta notula fertur binario numero contenta. [Primum indicium. in marg.] Ex duabus igitur supradictis notulis immediate positis, ut a prima ordiar coniectura, ternario sub nuermo, prior semper perfecta habetur, nisi corpore designetur nigro, quae nigredinis uitio, tertiam amittit partem, quod sequenti capite latius patebit. [Nicolaus burtius. in marg.] Sequens autem, uel nigra uel alba statuetur, nihil refert, modo fit similis eiusdem scilicet figurae et magnitudinis aut maior, Nicolao burtio attestante. Notae dicuntur similes non colore sed figura, posterior enim immediate sequens, nigro formata colore, perfectionem priori, minime aufert, at profecto sibi ipsi, [60v] perfectioni quidem supposita, trium scilicet cum ualore longarum, tertia nigredine pars erit adempta, una longa scilicet remanentque duae, ut hic speculari licet. [MXv,MXv on staff1] uel sic, [MXv,MXb on staff1] quo exemplo, priorem ex duabus perfectam esse non ignorare debes. Hoc idem erit si post notula tres aut duae pausae trium duorumue temporum, ut sit maiori in modo perfecto, quae uim habent unius maximae,ut luce clarius constat. [3LP,3LP,3LP,MXv,3LP,3LP,3LP; MXv,3LP,3LP; MXv,2LP,2LP,2LP; MXv,2LP,2LP;; on staff5]

Eundem ordinem et modum requirunt minori in modo perfecto longae figurae, quod hoc facilius quam uerbis cognoscitur exemplis. [3LP,Lv,Lv,MXP,Lv,Lb,MXP,Lv,2LP,MXP on staff5] Hac insuper gaudent perfectione breues, una uel pluribus sub sequentibus huiusmodi breuibus uacuo plenoue corpore, uel earum uice pausa aequiualente, ut hic [O,Bv,Bv on staff3] Vel sic. [Bv,Bb on staff3] uel sic. [Bv,BP on staff3] vel sic [Bv,SP,SP on staff3] quae si bipartita fuerit, nil refert, ab una modo pendeant linea. Semibreuis item, haec intra eamdem praecepta clauditur perfecta in prolatione, ut suo panditur exemplo. [Odim,Sv,Sv on staff3] uel sic [Sv,Sb on staff3] uel sic [Sv,SP] on staff3] uel sic [Sv,SP,SP on staff3] ex quibus prior a sequenti, uel alba uel nigra (non enim requiretur color, sed forma) suam recipit perfectionem, quam eandem praestat subsequens pausa, uel duo suspiria, pausam unius semibreuis efficientia, ut iam patuit. Sciendum est igitur, ut unico uerbo concludam, unamquamque ex praedictis notulis, subsequentibus una, uel pluribis eiusdem formae figuris, perfectam esse. Hinc tritum illud in omnium ore uersatur. [Similis figura ante sibi similem uel ante maiorem perficitur. in marg.] Similis figura ante sibi similem uel ante maiorem, semper habetur perfecta, praeter superiorem descriptionem scilicet cum corpore pleno coloreque nigro. Cui utique perfectioni, nigredo subsequentis notulae, uel imperfecta pausa, nigrae notulae persimilis, non derogat, quod cum in omnibus suprapositis exemplis uideri licet, tum uero perfecto in tempore, ubi singulae priores notulae perfectae sunt, esto sequatur nigra, uel duae semibreuium pausae ab eadem linea dependentes, et haec de prima sint coniectura satis. [Secundum indicium. in marg.] Siqua deinde pro secunda coniectura ex praedictis notulis erit sequenti puncto perfectionis suffulta, perfectionem consequetur, ut Maxima maiori in modo perfecto, et longa minori in modo perfecto, Breuis itidem perfecto in tempore, Denique semibreuis perfecta in prolatione, ut suo ostenditur speculo. [MXv,pt,Lv,pt,Bv,pt,Sv,pt on staff1] Puncta namque tertiam suae notulae partem reddunt, quibus remotis, remouetur et illa uis, et notula iacebit imperfecta, nisi ut supra dictum est similis uel maior sequatur. [Tertium indicium. in marg.] Duabus denique uel tribus notulis eiusdem scilicet generis, duarum in medio maiorum statutis, quod est tertiae coniecturae munus, primam semper docemur proferre perfectam. Exemplum in maiori modo perfecto fit quum duae uel tres longae duarum in medio maximarum disponuntur, Maxima namque prior, perfecta cantatur, non impediente puncto, quod medium duarum minorum notularum, seu ante minorem figuram praecedenti maiorem, locum habere solet, ut capite suo uisum est, tunc enim maior praecedens, perfectionem amittit, puncto ut dixi impediente. Idem sortiuntur duae uel tres breues, a duabus interceptae longis, uel suis pausis, quod perfecti minoris modi esse solet. Hoc idem imitantur duae pluresue semibreues, in duarum complexu breuium, uel earum pausarum perfecto tempore duce. Eodem munere funguntur duae tresue minimae, inter duas insite semibreues, quod obseruari constat perfecta in prolatione. Plurimique perfectionis modum perobservant, quum enim quinque uel sex figurae uniformes constant, in medio duarum maiorum ut hic [O,Bv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Bv on staff2] tunc prima breuis perficitur, et ultima semibreuis alteratur. Si uero [61r] sex fuerint uidelicet, [O,Bv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Bv on staff2] tunc etiam prima breuis perfecta fiet, at sex semibreues pro duobus perfectis temporibus existant, hoc equidem non dubit, Attamen ob nimiam difficultatem si quinque aut sex fuerint cantando, et quia rarissimi notantur, Laudari non posse uideor, iuxta Tullii sententiam. [Tullius. in marg.] Ea quae difficulter fiunt, uidentur non fieri, tamen tuum est eligere. Exempla denique maioris minorisque perfecti modi, temporis item et prolationis perfectae, hic subiicienda duxi.

[Vanneo, Recanetum, 61r] [VANREM 39GF]

DE MENSVRABILIVM NOTVLARVM IMPERFECTIONE. CAPVT. XVIII.

HOnestum facturus transitum uideor, si a perfectione ad imperfectionem notularum calamum direxero meum. [Imperfectio quid. Ioannes spatarus. in marg.] Quae quidem imperfectio nil aliud est, quam tertiae notulae partis abstractio. Auctoritate uero Ioannis spatari Musici Bononiensis, Vir utique in hoc musarum certamine apprime strenuus, Imperfectio est reductio quaedam tertiae partis ad duas aequales partes tertias totius simul iunctas, ad complementum totius in ternario considerati. Quidam uero alium secuti uerborum stylum, imperfectionem alicuius notulae ex ternario numero depraedationem esse aiunt. Vel imperfectio, ut arctius rem ipsam perstringam, est perfectam notulam imperfectam reddere. [Imperfectio quibus notis competat. in marg.] Vnde colligitur imperfectionem his tantum accidere notulis, quae ternario, non binario, subiacent numero, qualis Maxima maiori modo perfecto, Longa item minori modo perfecto, Breuis itidem perfecto tempori, Semibreuis denique perfectae prolationi. Singulae igitur ex praelibatis notulis huiusmodi patiuntur imperfectionem, cum statim minores propinquae subsequuntur, ut sit cum Maxima praecedit longae immediate, et Longa ipsi breui, et Breuis semibreui, et Semibreuis minimae, nec ultra. Ex quibus sola Maxima cum a sua minori imperfectionem patiatur, nulli uero ali se maiori, qua caret inferat. [Notularum agentes et patientes quae et quare. in marg.] Est enim omnium Princeps et regina notularum, patiens cognominatur. Contra, Minima cum careat ternaria quantitate, et numquam possit imperfici, agens dicetur, merito quidem, agit enim semibreuem totalem suam imperfici. Reliquae uero tres mediae, Longa uidelicet, Breuis, et Semibreuis, utroque cognomine gaudent, Agentes enim dicuntur, quod suas agunt totales notulas huiusmodi imperfectionem pati. Patientes insuper dici possunt, quod a suis minoribus notulis, immediate praecedentibus uel subsequentibus, quae sint praecedentium partes propinquae, imperfectionem patiuntur. [Notulae quomodo imperficiantur contra quorumdam opinionem. in marg.] Quid autem sit totalis pars, et propinqua, late uidere licet capite de notularum partibus. Pausas denique cum notulis imperfectionis uim attribuant, nec unquam patiantur, non iniuria agentes semper dixeris. Hinc eorum late patet insania dicentium, minori in modo perfecto et maiori imperfecto Maximam ab ipsa imperfici posse breui, et a semibreui perfecto in tempore, [61v] similiter a minima perfecta in prolatione, quod utique ridiculum est, et ab omni ueritate alienum. In minori namque modo perfecto, et maiori imperfecto, Maxima quidem cum ternaria careat quantitate, duas tantum ualet longas, quod optimum non latet calculatorem. Breuis igitur, non potest maximam reddere imperfectam, ut illi allucinantur, quibus ipsa refragatur diffinitio, qua superius patuit, imperfectionem esse tertiae partis abstractionem, et iam luce clarius uisum est, in minori modo perfecto et maiori imperfecto, maximam non posse tertiam habere partem, dicendum est ergo, breuem illam non maximam, sed ultimam longam, in ea maxima latentem, imperfectam reddere. Dehinc aliud sequeretur inconueniens, si breuis, ut aiunt illi, maximam redderet imperfectam, inanis enim esset diffinitio, qua iubetur tertiam partem ad huiusmodi peragendam imperfectionem, ad duas aequales partes tertias totius simul iunctas, ad complementum totius in ternario considerati, necessario reduci. Tota autem seu totalis praedictae breuis notula, non maxima est, sed ultima ex contentis in maxima longa, quae profecto ternario numero id est minori perfecto modo subiecta, a minori propinqua breui redditur imperfecta. [Non cadit imperfectio vbi no datur perfectio. in marg.] Notanter dixi ternario numero, quoniam notulae a binario numero compraehensae, semper (practice loquendo) imperfectae habentur, et propterea mulli subiiciuntur perfectionis necessitati. Deinde ut ad rem redeam, posita semibreui immediate propinqua maximae perfecto in tempore, eam ne dicas ut imperiti ab ipsa semibreui imperfici, imperficitur enim breuis insita ipsi maximae. Similiter cum minima perfecta in prolatione, maxime collateralis erit, non maxima imperficitur, uerum semibreuis in ea abdita. Et ne in aliquo desim quod satis huius imperfectionis utilitati faciat, sciendum est, quod imperfectio ipsa duobus modis consideratur, ut etiam ipse Ioannes Spatarus Musicus Bononiensis testatur, quem merito omnibus huius aetatis scriptoribus anteponam, uidelicet Proprie et improprie uel communiter. Imperfectio proprie sumpta, est quum notula ternariae diuisioni subiacens, numero et uirtute partis tertiae, suae integritatis cadit, ut uidere licet quum breuis perfecto subdita tempori, suam tertiam partem, id est unam semibreuem amittit. Impropriam autem uel communiter sumptam imperfectionem tunc esse affirmauerium, quum notula in sua binaria diuisione existens, numerum et uirtutem suae integritatis retinet, exemplum est quum breuis imperfecto seruiens tempori, uice duarum semibreuium fungitur. [Imperfectionis signa. in marg.] Triplici autem coniectura huius imperfectionis apicem attingere possumus. [Primo. in marg.] Primo ea dicitur imperfecta, quam perfecta in quantitate, uel a fronte, uel a tergo, minor comitatur, et Maxima quidem maiori in modo perfecto sit nobis exemplo. Quae cum uirtute propria in ea quantitate treis ualeat longas, uitio tamen imperfectionis tertiam suam amittit partem, et duas tantum ualet longas. Eiusmodi est longae exemplum minori in modo perfecto. Similiter et Breuis perfecto in tempore, quae si perfecta, uim trium subit semibreuium, defectu tamen imperfectionis, tertia subtracta parte, duarum semibreuium uicem gerit, et idem de semibreui, perfecta in prolatione intelligendum tradimus. Minor tamen, maiori proximae adhaerens, in qualibet perfecta quantitate, tertiam suppetit partem duabus aequalibus tertiis partibus sibi propinquis, ad ternariam suae totalis quantitatem consolidandam, quod duce exemplo facile cognosces.

[Vanneo, Recanetum, 61v] [VANREM 39GF]

[62r] [Secundo. in marg.] Secundo haec accidit imperfectio, duabus tribusue notulis minoribus, duas inter maiores dispositis, puncto diuisionis primam et secundam dirimente minorem notulam, imperficitur enim maior praecedens notula, tertiae partis detractione. Nonnunquam maior a duabus intercipitur minoribus, uerum ut facilius dignosci possit ex duabus minoribus quae sit maioris notulae comes ad ternarii numeri perfectionem, alterutri ex illis minoribus punctum adiici solet. Nam si praecedens minor, huiusmodi puncto indicabitur, ea ternaria in quantitate maiori notulae copulabitur. Sin uero maior, a sequenti imperficitur minori notula, puncto indicatur, quod te sequenti exemplo minime latebit.

[Vanneo, Recanetum, 62r] [VANREM 39GF]

[Tertio. in marg.] Postremo tandem notulae perfectae quantitati obnoxiae, hanc nanciscuntur imperfectionem, pleno uel mauis nigro, si formentur corpore, quam quidem nigredinem necessario induetur proxima minor notula, quum sit maioris notulae nigrae ueluti membrum, et illi ternaria in quantitate connexa, quae quidem minor, perfecta in quantitate disposita, imperfecta iacebit, tertiae partis amissione, habito ad sequentes respectu, At ea binario in numero existens, nihil amittit, perinde atque binario foret subiecta numero. [Compositores quid obseruare debeant. in marg.] Hinc compositores, et notularum exaratores obseruare, ac pro uiribus niti debent, ut ternariae quantitatis notulae sint colore similes, atque pares, dissimiles enim esse nequeunt. Nam si maior alba, eodem quoque socia colore fruatur. Si uero maior nigra fuerit, illiusmodi etiam minor, et comes illius maioris esse debet, quae nigra figura, cum pars tertia a maiori, ac si a toto extrahatur, nil aliud operatur, nisi reductionem quamdam, ad sui maiorem figuram, reficiendi numerum ternarium, quia minor propinqua a sua maiori exacta, ad eiusdem maiorem in connumeratione tanquam ad suum totum reduci solet. Nec refert tertia si pars (ut diximus) reducenda, mediate uel immediate reducatur, pro tanto enim reductio fiat, ad ternarium numerum complendum. Preceptum insuper memoratu dignum et a compositoribus obseruandum tradimus. [Binarii et ternarii numeri initii et finis regula. in marg.] Huiusmodi ternarias binariasque quantitates, in ea notula terminandas esse, quae cadentiam praecedat, et cadentiae notula initium (si ulterius tendat cantilena) uel [62v] ternarii uel binarii numeri sequentis sumere debet. Sin autem cadentiae notula in cantilenae extremo sita erit, praecedentium penitus notularum obhorrebit commercium, nec aliarum ascribetur numero. Sed si quid sit Cadentia scire cupis quam paulo superius exposuimus, capite trigesimo tertii libri, uidere est. Et ut quae superius diximus contemplari ualeas, exemplum pro nostro instituto subiicimus.

[Vanneo, Recanetum, 62v] [VANREM 39GF]

DE DIMINVTIONE SEV NOTVLARVM VARIATIONE. CAPVT, XIX.

SAtis affatim de propria regularique notularum quantitate hactenus dixisse uideor, caeterum quia saepe Musici huiusmodi quantitatem ad uotum transgrediuntur, eam modo augendo, modo diminuendo, iccirco animo insedit meo, paucis hanc complecti uarietatem, praeuia ipsius diminutionis diffinitione, quam certi ualoris quantitatiui ab ipsis figuris abstractionem, uel fractionem esse aiunt. [Diminutio quid. in marg.] Fitque cum cantus crassioribus confectus notulis, in minusculas cantando arctatur particulas. [Diminutio quot modis fiat. Dimintio canonica. in marg.] Idque tribus modis compositores usurpant. Primo quidem Canonica, regularique descriptione, Secundo Cycli uel Semicycli sectione, Tertio arithmeticis figuris, maioris minorisque inaequalitatis proportionem demonstrantibus. Descriptione igitur regulari, seu canonica fieri dicitur abstractio, quum notulae priuantur propria ordinariaque quantitate sua, aliamque sequuntur regulam, uel canonem. Solentque Musici his, uel huiusmodi indicare uerbis, Diminuitur in duplo. Tunc innuitur notulas et pausas, non secundum propriam regularemque quantitatem cantari, sed singulas suae quantitatiue uis dimidio priuari, ut fit quum Maxima uice longae cantatur, et Longa pro breui, Breuis pro semibreui, sicque de reliquis. Hoc enim proprie dicimus diminutionem. Fit etiam aliquando contrario modo, hoc est per accessionem, sed tunc cantilena his inscribitur uerbis. Crescit in duplo. Datur enim intellegi singularum uim notularum, in duplum augeri, ut quum semibreuis, infruitur unius breuis. Item ipsa breuis, pro longa cantatur, et longa pro maxima. Huiusmodique modus, non propriae, sed abusiue diminutio dici potest, quum fit notularum augmentum non numero, sed quantitate, atque uirtute Rectius ergo propriae, ac primariae quantitatis uariatio, iuxta notularum formam dici deberet, neque hoc tantum describitur modo, sed multipliciter, pro compositoris, ut dixi arbitrio. [Canon quid. in marg.] Quod Canone graece, latine regula, seu ordinatio quaedam figurarum, uarias affectiones animi in cantu demonstrans, indicatur. Regula autem dicta, quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Vel Canon quae regula dicitur, ut nonnulli uolunt, est idonea, ac imaginaria cantoris praeceptio, quae partes non positas, expositis per Diatessaron, Diapente, seu per Diapason, sursum uel deorsum, harmonicaliter elicit Idque praecipue in Motettis et Missis obseruari solitum est. [Mottetus quid. in marg.] Motettus autem, ne praetermittatur quid sit, omnis fertur cantilena sacrae paginae continens uerba. [Diminutio per cycli uel semicycli sectionem. in marg.] Secundo diximus fieri modo, cycli uel semicycli sectione, ut hic. [Odim,Cdim] Hoc enim indicio, quamlibet figuram scilicet notulam uel pausam, arguitur in uiritute, non in numero, dimidia sui quantitate diminui. Nam Breuis perfecti temporis sub cyclo secto uel insecto, treis [63r] semper continet Semibreues. Secto tamen circulo obnoxia breuis, uim habet unius semibreuis cum dimidia, sicque cantanda est. Eadem itidem breuis imperfecti temporis sub Semicirculo secto uel insecto militans, uim sedulo duarum semibreuium amplectitur, praesertim sub insecto, sub autem secto, uni semibreui aequiualere debet, quod raro obseruatur. Huiusmodique mensura ea est, quam per medium musicorum uulgus appellat, unus enim breui cantando ictus infertur, duas licet ualeat semibreues, itaque respectu mensurae, breuis ipsa par redditur semibreui, et semibreuis minimae, et sic de singulis. [Diminutio per arithmeticas figuras. in marg.] Diminutio ergo praelibata non sit notularum numero, sed ictu mensurae. Tertius autem modus arithmeticis figuris designatus, maioris minorisque inaequalitatis proportionem praeseferentibus fieri dicitur, quum in cantilenis duo impares numeri, alter alteri super impositi disponuntur. Quorum maior si supra minorem statutus fuerit, ut hic 2/1 dupla fertur proportio, et tunc quaelibet notula et pausa, dimidium suae uirtutis amittit, adeo ut duae notulae, ad unam deducantur in quantitate et mensura. Dispositis autem numeris contrario situ, minore scilicet sursum, maiore uero deorsum, ut patet, 1/2 minoris iritur inaequalitatis proportio. Singulaeque notulae huiusmodi proportioni deseruientes, uim duarum suscipiunt notularum, in mensurae uirtute, non numero. Identidem quod de hac proportione, de caeteris habeas, quae incrementum ac diminutionem habent, iuxta maiores ac minores inaequalitatis numeros comparatos. Quid autem sit maoiris minorisque inaequalitatis proportio, sequenti capite insinuabitur.

DE PROPORTIONVM DIFFINITIONE ET DISCTINCTIONE. CAPVT. XX.

MIhi per proportionum campum, qui patentissimus est, eius amaenitate capto, latius quam mea fert cupido, amissis habentis lustrandum foret, uerum nequis rugata fronte, toruisque oculis, haec nostra inspiciat, ratus fortasse me illud Horatianum non lectitasse, Quicquid praecipies esto breuis, ut cito dicta percipiant animi dociles teneantque fideles, omissa nugarum uoragine, per huius patentissimi compendia campi (pro uiribus namque meis scitu cognituque tantum apprime necessaria paucis completi statui) ad optatam metam citato gressu tendere nitar. [Proportio quid. in marg.] Sciendum est igitur, proportionem quandam esse duorum quantitatem terminorum. [Boetius. in marg.] Vel Boetii auctoritate, duorum quamdam terminorum inuicem comparationem. Termini enim et numeri in hac consideratione idem sunt. [Proportio duplex. in marg.] Duplex est autem proportio, aequalitatis scilicet et inaequalitatis. Aequalitatis proportio, est duarum aequalium quantitatum uel numerorum mutua comparatio, ut si fieret duorum ad duos relatio, et trium ad totidem tria, et unitatis ad unitatem. [Proportio aequalitatis. in marg.] Et aequalitatis dicitur proportio, quod numeri in sua comparatione inuicem non discrepent, ut patuit. [Proportio inaequalitatis. in marg.] Sicut econuerso inaequalitatis proportio dicitur, quum disparium fit numerorum comparatio, ut est duorum ad unum, uel econtra trium ad duo, et econuerso. Et hoc quidem proportionis genus apud musicos est in frequenti usu, nec ab re, Nam clarius luce patet, Consonantias ex dissimilibus ac imparibus sonis constare, et proportiones a quibus ortum habuere consonantiae, impares atque dissimiles esse oportere, et has secuti sunt Musici, reiectis aequalitatis proportionibus, de quibus nullus a nobis fiet sermo, sed tantum de inaequalitatis proportione, Quae duplex reperitur, Maioris scilicet inaequalitatis, et minoris. [Proportio maioris inaequalitatis. in marg.] Maioris quidem [63v] inaequalitatis proportio, indicatur comparatione, quae fieri solet ex maiori minorique numero, aut cum minor numerus maiori supponitur eumque subsequitur, qualis esset duorum ad unum, Quattuor item ad duo, et quinque ad tria, et reliqua id genus, qui quidem maiores numeri aequivalent minoribus. [Proportio minoris inaequalitatis. in marg.] Minoris autem inaequalitatis proportio est, comparatio a superiore contraria, quum minor scilicet maiori comparatur numerus, uel etiam aequalitatis proportio est, quum minor maiorem antecedit numerus, uel superponitur, ut est unius ad duo, et duorum ad quattuor, et trium ad quinque, ita quod minores semper aequiualent maioribus. Quum igitur maior numerus minorem praecedit, dicas enim proportionem esse maioris inaequalitatis, sin inuerso ordine numerus statuatur, minoris dicenda erit inaequalitatis proportio, quum minor numerus praecedit maiorem. [Proportionis maioris et minoris inaequalitatis differentia. in marg.] Nota enim quod in maioris et minoris inaequalitatis proportione, quamdam saepe differentiam uidere contingit, quae differentia illa, est quantitas, qua maior numerus minorem supereminet, facta comparatione a 4 ad 6, qui quidem numeri differunt binario tantum, Quoniam senarius, binario quaternarium superat, et econuerso, quod utique discrimen et uarietas, aequalitatis proportioni minime contingit, quum illius uterque numerus idem sit, et de his hactenus, nunc ad reliqua.

DE QVINQVE GENERIBVS PROPORTIONVM MAIORIS ET MINORIS INAEQVALITATIS. CAPVT. XXI.

HArum quidem maioris scilicet et minoris inaequalitatis unaquaeque proportio, quinque potitur generibus, tribus ex his simplicibus, duabusque compositis. Simplicia quidem proportionum genera, sunt Multiplex, Superparticulae, et superpartiens. [Proportionum genera quot. Proportionum genera in quot. in marg.] Composita uero, Multiplex superparticulare, et Multiplex superpartiens, ex his omnibus Maioris inaequalitatis proportio oritur. Quarum Prima seu primum genus, fit cum ex duobus numeris minor in maiore, bis, ter, uel quater, aut pluries praecise numeratur, ut sunt duo ad unum sic. 2.1. et tres ad unum. 3.1. et quattuor item ad unum.4.1. et sic ad inifinitum, adeo quod nil eminet nec superat, de quibus latius sequenti capite. Quod autem proportionum genus multiplex a multiplicando dicitur, nam diuersimode multiplicat numeros, ab unitate per binarium, ternarium uel quaternarium inchoando, et sic de caeteris. [Genus superparticulare. in marg.] Superparticulare autem efficitur genus, cum ex duobus numeris maior semel habet totum minorem, ac insuper unitas ipsius minoris superest, ut sunt tres ad duo. 3.2. et quttuor ad tres .4.3. et demum quinque ad quattuor. 5.4. ternarius namque numerus, in se binarium, et quaternarius ternarium, et quinarius quaternarium semel continet, ac unitatem ut liquet. Diciturque superparticulare genus, quia supra contentum numerum, unam eiusdem numeri minoris particulam continet. [Genus superpartiens. in marg.] Superpartiens genus tunc extabit, quum ex duobus numeris maior amplectitur, semel tantum minorem, et minoris insuper duas, tres pluresue portiunculas, quod uideri licet exemplo quinque ad tria. 5.3, nam in quinario numero tres insunt, et ipsorum trium duae etiam partes uidelicet, duo. Similiter si fiat septem ad quattuor comparatio, 7.4, maior enim numerus minorem in se claudit, et tertiam minoris numeri partem uidelicet tres, Quoniam maior numerus minorem semel continet, et partes ultra eiusdem, [64r] propterea dicitur genus superpartiens. [Genus multiplex superparticulare. in marg.] At Multiplex superparticulare genus offertur, quum ex duobus numeris maior minorem bis, pluriesue intercipit numerum, cum unica minoris numeri parte, ut facile hoc manifestatur exemplo. 5.2. ex quibus numerus maior bis continet minorem, et dimidiam partem minoris uidelicet unum. Item ut sunt ideo ad .3. luce enim clarius est minorem numerum ter in maiore connumerari, et unitatem superesse. Quod quidem proportionum genus sub multiplici genere complectitur, quia sicut et Multiplex, numeros multiplicat, et quia supereminentem continet particulam uelut particulare, eiusdem naturam attingere uidetur. [Genus multiplex superpartiens. in marg.] Multiplex superpartiens compositum genus iure fieri dicitur, quum minor numerus in maiore non semel, sed pluries inseritur, et insuper ipsius minoris numeri plures partes, ut sunt .8 ad .3. his liquido apparet minorem numerum in maiori non semel tantum, sed bis includi, et duas etiam ternarii numeri portiunculas. Idem sortiuntur .12. ad .5. Item eundem pariunt effectum 11. ad .4, minor enim numerus in maiori bis numeratur, et eiusdem minoris numeri tribus superabundantibus partibus. His non differunt re ipsa .15. ad .4. diciturque hoc genus multiplex super partiens, quia multiplicis naturam ac superpartientis generis complectitur, sicut enim multiplex pluries iterat minorem, idemque hoc genus operatur, sicut etiam maior superpartientis numerus minorem semel continet, ultraque partes eiusdem, hoc idem non aliter facit, et haec de maioris inaequalitatis proportione dicta sufficiant Totidem minoris inaequalitatis proportionis genera esse non ignoras, superioribus quinque contraria, quibus eadem superiorum nomina indita sunt, hac tamen adiecta praepositione sub, hoc modo, Genus submultiplex, Subsuperparticulare, Subsuperpartiens, submultiplex superparticulare, et submultiplex superpartiens. Quae quidem quinque genera etsi a superioribus nomine non differant, operatione tamen dissident. Minoris namque inaequalitatis proportio, ex duobus numeris minorem praecedere iubet, et eundem a maiori contineri, qua dispositione in floridis cantilenis notularum pausarumque uis augetur, hoc enim quia minor notularum numerus aequalis maiori efficitur, At in maioris inaequalitatis proportione haec omnia inuertuntur, primo namque maior numerus, minorem et praecedit et continet, notularum pausarumque uis diminuitur, quoniam maior notularum numerus aequali minori adaequatur. Denique ne in his allucineris, exempla omnem mentis calliginem amouentia substatuenda curaui.

[64v] [Vanneo, Recanetum, 64v, text: Quinque proportionum genera. Genera tria simplicis. Multiplex, superparticulare, Superpartiens, Dupla, Tripla, Quadrupla, Quintupla, Sextupla, Septupla, Octupla, Nonupla, Decupla, Sesqualtera, Sesquitertia, Sesquiquarta, Sesquiquinta, Sesquisexta, Sesquiseptima, Sesquiocta, Sesquinona, Sesquidecima, Superbipartiens tertias, quintas, septimas, Supertripartiens quartas, Superquatripartiens quintas, nonas, Genera duo composita, Duplasesqualtera, Duplasesquitertia, Duplasesquiquarta, Triplasesqualtera, Triplasesquitertia, Quadruplasesquialtera, Triplasesquiquarta, Quadruplasesquitertia, Quadruplasesquiquarta, Duplasuperbipartiens tertias, Triplasuperbipartiens tertias, Quadruplasuperbipartiens tertias, Multiples superparticulare, Multiplex superpartiens, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 16, 17, 22, 23, 30] [VANREM 40GF]

[65r] QVOMODO QVANTAVE QVANTITATE diminutionem et incrementum recipiant notulae, sub maioris et minoris inaequalitatis proportione suppositae.

CAPVT XXII.

PEracto fine praecedentis capituli in quo notularum maioris inaequalitatis proportionis diminutio et minoris incrementum habetur, forsan nonnulli mouerentur dubio, quantum augmenti ac diminutionis notulae praedictae suscipiant. Quoniam aliqua proportione per dimidium, aliqua per duas tertias, aliqua tres quartas, aliqua per tertiam, ac etiam aliqua per quartam partem diminuuntur notulae, et sic de caeteris iuxta numeri comparati proportionem, et econuerso, de eorum incremento dicatur. [Proportionibus quod addendum uel diminuendum. in marg.] Quo circa, nec te praetereat haec pulchra, docta, utilis ac optima regula scilicet habita numerorum proportionis scientia, qualis sit inter eos differentia opus est dinosci, uidelicet in his 3 et 2, quorum differentia unius esse constat, et quia unus praecedentis numeri hoc est trium pars tertia est, ideo quaelibet notula, diminuetur in tertia, itaque tres notulae aequi ualebunt metro et quantitate duarum, ut in sesqualtera elibatum uidebis, Ac etiam assume sesquitertiam 4 et 3, cuius differentia unus est, cumque unus eiusdem quattuor pars quarta notetur, quaelibet notula in quarta parte diminuta fiet. Qua quidem diminutione quattuor notulae tribus efficientur equales. Idemque uidebis in minoris inequalitatis proportione. Quantum apponantur hi numeri scilicet 4 et 5 quae subsequi quarta dicetur, quo nam discrimine constent facile dinoscitur, uno dumtaxat numero, qui quarta pars quattuor habetur, itaque quaelibet notula, per quartam suscipit augmentum, quattuor ergo notulae quinque aequiualent. Sic etiam a 5 ad 6 si bene consideres, eadem tibi regula fiet. Nam unus dumtaxat est differentia, quintaque ipsius quinque pars est, iccirco notula quaelibet, per quinque augetur. Quinque igitur notulae Senario numero fiet aequiportio, idemque de caeteris uidere datur. Cuius quidem regulae ut supradictum est, nulla te obliuio tangat, nam eadem per cognita omnium proportionum scientiam habere poteris.

DE MVLTIPLICI GENERE EIVSQVE SPECIEBVS. Caput XXIII.

DIcturus singulati capitulatique de praelibatis proportionum generibus ac speciebus, a multiplici caeteris ueluti excellentiorem praestantioremue exordium duxi sumendum. [Genus multiplex. in marg.] Multiplicem igitur ut dictum est, proportione fieri non te fugiat, quum maior numerus bis pluriesue est minoris numeri capax, nihil superhabundante, ut sunt duo ad unum, tresue ad unum, uel quattuor ad unum, sicque de reliquis. [Generis multiplicis species. in marg.] Huius generis species hae sunt, Dupla scilicet Tripla, Quadrupla, Quintupla, multaequae aliae, quarum processus tendere posset in immensum. Earumque denominatio a numero maiori dependet, praecognito quotiens maior continet minorem, uel etiam a parte minoris quotiens sit a maiori contentus, ut exempli gratia. Si maior minorem bis continet, uel bis minor a maiori contentus erit, Dupla proportio. Si ter uel quater, Tripla, uel Quadrupla fiet, ac ulterius praecedendo. Et quamuis superius fuerit praenarratum, infinitos proportionum reperiri processus, nimia tantum difficultate canendi, maiorisque numeri multiplicatione, in partes aequales, quod factu difficillimum experienti uidebitur, eas cum singularum exemplis, ut inanes ac nullius ponderis praetermittam. Illis igitur tantum quae frequentiori sunt in usu, stylum iniiciam. Quales sunt dupla, Tripla, et Quadrupla multiplici contentae genere. Duae uero in genere superparticulari, Sesqualtera, et Sequitertia, de quibus alibi, ubi patebit sesquitertiam perdifficilem esse, figuris praesertim Semibreuibus, minimis, ac semiminimis [65v] circumscriptam ac figuratam. At breuibus, longisque notulis designata, cantoribus comis mitisque continget, ut exemplo nacti locum opportunum comprobabimus. Denique cum has (ut diximus) species capitulatim litterarum monumentis tradere constituerimus, seriei caput duplam constituemus proportionem.

DE DVPLA PROPORTIONE. CAPVT. XXIIII.

[Proportio dupla quid. in marg.] A Dupla, ut proprosui proportione auspicando, eam esse dicimus, quum maiori numero minorem bis contineri, nil superhabundante perspicimus, ut est duorum ad unum, et quattuor ad duos, et sex ad tria, et octo ad quattuor, et his plura in infinitum praecedendo superiori modo. [Numerus duplaris. in marg.] Quae quidem proportio a Musicis, duplaris numerus uocatur. Nam unitas in binario, et binarius in quaternario, similter de reliquis dupliciter reperitur. [Dux Atriae. Proportio dupla ynde. in marg.] Eadem proportio Atriae quidem asserente Duce, a duabus emanat proportionibus, a sesqualtera scilicet a qua Diapente, ac etiam a sesquitertia, a qua Diatessaron efficitur. Maiori enim sesqualterae nuermo, per maiorem sesquitertiae iterato scilicet tres per quattuor, numerus duodecim fiet, ac etiam minori sesqualterae per maiorem sesquitertiae duplicato uidelicet, duo per tres, tunc enim Sex afforet numerus, duodecim ad sex igitur comparato, ueniet proportio Dupla, Quoniam maior numerus minorem semel continet. Haec autem dupla proportio duplici solet indicari signo, Depositione in primis, ut ostensum est, Arithmetici numeri, Et descriptione canonica. [Proportionis duplae indicia. Arithmetice. in marg.] Dispositis igitur in cantilena

arithmeticis numeris, hac sequenti serie, 2/1 4/2 6/3 8/4 indicatur semibreum uel minimam, et quamlibet aliam ex figuris seu pausis, dimidia sui uirtute diminui, atque priuari, ut quum suas semibreues unius uice semibreuibus cantando proferrimus, et quattuor quod idem est, sub duarum tempore uoce depromimus. Canonica deinde descriptio fieri potest, cum in quamuis ex quattuor cantilenae partibus, huiusmodi describuntur uerba, Diminuitur in duplo, tunc enim innuitur quamlibet figuram, dimidiam sui facultatem amittere, ut capite de Diminutione, ac notularum uariatione, latius complexi sumus. Alius etiam solet huius proportionis inueniri modus, qui apud musicos aetatis nostrae penitus propre aboleuit, ut tamen quum inueneris, cognoscas in una scias cantantium parte sectum inueniri semicirculum, et in alterius parte inuersum semicirculum atque insectum, ut hic, [Cdim,CL] Sed omnis notula inuerso semicirculo subiecta, dimidio priuatur. Ex his igitur omnibus modis, frequentior est arithmetico numero designatus, cuius solius exemplum legentibus offeremus, quorum solerti ingenio reliquam tradimus indaganda. [Proportiones quot et quibus modis anichilentur. in marg.] Sed priusquam ipsum statuatur exemplum, sciendum est praelibatam, et ut largius dicam, quamlibet aliam proportionem cuiuscumque generis maioris seu minoris inaequalitatis, duobus modis terminari atque mutari. Primo, qum post ipsam subsequatur contraria proportio, et ne res ipsa exemplo careat, non ignoras quonammodo Dupla figuretur proportio, arithmetico praesertim numero, haec delebitur tandem, disposito ac sequente arithmetico numero, a praecedente contrario sic, 2/1 contrarius 1/2, Vnde reliquum quod sequitur cantilenae, post contrariam proportionem cantandum erit, ut antequam prior poneretur proportio scilicet per signum temporis perfecti uel imperfecti, seu prolationis ante proportionem existens. Quae etiam pro secundo alio solet terminari modo. Videlicet quum sequatur perfecti uel imperfecti temporis signum, cuius uirtuti sequentes notulae parent. Tandem (ut instar dicam epilogi) non ignoras, non solum hanc quam in manibus habemus proportionem, sed quamcumque aliam illic terminari, ubi ei contrari uidebitur sita proportio, uel ut dictum est perfecti aut imperfecti temporis signum subsequi uidebitur, ut hac liquido constat compositione.

[66r] [Vanneo, Recanetum, 66r,1; text: CANTVS, TENOR, 1, 2, 4] [VANREM 41GF]

DE TRIPLA PROPORTIONE. CAPVT. XXV.

[Proportio tripla quid. in marg.] TRiplam proportionem, quae Multiplicis generis secundam aiunt speciem, effici non te fugiat cum duobus ex numeris, minor ter a maiore, nec plus nec minus complectitur, exemplo sunt tria ad unum, sex ad duo, nouem ad tria, duodecim ad quatuor, et his reliqua similia. [Proportio tripla unde. in marg.] Et hanc triplam proportionem plerique omnes triplarem numerum uocitant, nam maior numerus id est tria, minorem numerum id est unitatem, ter complectitur, Sic sex binarium, nouemque ternarium, ac etiam duodecim quaternarium, aperte continet. [Dux Atriae. in marg.] Haec autem Dupla proportio, Ducis atriae auctoritate a duabus extrahitur proportionibus scilicet a dupla octauam generante, et a sesqualtera a qua quinta procedit, maioribus namque numeris per maiores alterius numeratis, ac minoribus per eiusdem minores uidelicet, duo per tria, efficiunt sex, ac etiam unum per duo, duo, sex, igitur duobus comparatis, tripla proportio constat, a qua Diapason cum diapente consonantia, uel ut aliter Duodecima uenit. [Proportionis triplae signa. Arithmetice. in marg.] Quae utique tripla proportio duobus describitur modis, Arithmeticis scilicet numeris, et Canonica intitulatione. Arithmetici autem numeri positio, talis exprimitur 3/1 6/2 9/3 12/4 his enim indicatur treis notulas seu pausas, uim unius eiusdem generis possidere, et eas cantando sub unius momento proferri, ut quum tres semibreues, unius semibreuis momento intercantandum percurruntur. Cuilibet igitur notulae seu pausae huius proportionis imperio subiectae, duae tertiae partes subtrahuntur, qua quidem subtractione, maior notularum numerus, aequalis minori in pronunciatione et metro efficitur. [Canonices. in marg.] Canonicus autem modus idem efficiens, quod modo dictum constat, his solet indicari uerbis. Diminuitur in triplo. Cui quidem proportionis finis illiusmodi statui solet, cuiusmodi fieri diximus superius de dupla proportione, ut hoc pandimus concentu.

[Vanneo, Recanetum, 66r,2; text: CANTVS, TENOR, 3, 6, 1, 2] [VANREM 41GF]

[66v] DE QVADRVPLA, SEV BISDVPLA PROPORTIONE. CAPVT. XXVI.

[Proportio quadrupla. in marg.] QVadruplae proportioni tertia a suo Multiplici genere cessit sedes, ea fit, quum ex duobus numeris, minor in maiori quater ad summum continetur, Vt sunt quattuor ad unum, Vnitas enim in quatternario, quoties insita fit luce clarius est. Idem efficiunt octo ad duo, et duodecim ad tria, et reliqua id genus. [Proportio quadrupla vnde. in marg.] Vnde scrutanti constabit minorem in maiore numero quater tantum reperiri, hacque ratione Quadruplaris fertur numerus, seu quod idem est quadrupla proportio Quae a duabus duplis oritur proportionibus uidelicet 2/1 2/1 Duplicato igitur maiori per maiorem, quattuor fiet, et minori per minorem id est unum per unum, idem unus erit. Quattuor ergo ad unum, Quadrupla constabit proportio. Cuius uirtute quattuor notulae seu pausae, ad unam tantum desideretur exemplum, cum quattuor semibreues unius uim semibreuis tribus quattuor partibus amissis obtinent. [Proportionis quadruplae demonstrationes. Arithmetice Canonice Proportio quadrupla quomodo terminetur. in marg.] Ad hanc duplex patet aditus, Arithmetico in primis numero, huiusmodi disposito serie 4/1 8/2 12/3 et Canonico deinde praecepto, ut cum dicitur. Diminuitur in quadruplo. His igitur duobus modis quadrupla constat proportio, quibus ethnicorum neotericorumque uolumina referta testantur. Terminari denique solet Quadrupla proportio, quando sub quadrupla in eius meta est constituta sic, 1/4 uel perfecti insuper ac imperfecti temporis signo, ut de reliquis dictum est proportionibus, sequentique harmonia annuente. Caeterasque huiusmodi generis proportiones uidelicet, Quintuplam, Sextuplam, Septuplam, Octuplam, Nonuplam, ob nimiam eorum difficultatem, silentio inuoluam, ac peritorum scrutationi relinquam, eorumque contrarias ut Subdupla, Subtripla, Subquadrupla, et huiusmodi, quoniam a contrariorum peritia facile dinosci possunt, cum illae maiores numeros minoribus, hae uero minores maioribus aequiualere permittant, etiam breuitatis causa tacendum arbitror. Genus autem superparticulare eiusque species diligenter explanem.

[Vanneo 66v; text: CANTVS, TENOR, 1, 4, 8, 2] [VANREM 41GF]

DE SVPERPARTICVLARE GENERE. Caput XXVII

[Genus superparticulare. in marg.] MVltiplici genere, eiusque speciebus absolutis, in secundum maioris inaequalitatis genus, cognomine Superparticulare, stylum conuertam meum. Id igitur fieri aiunt quum ex duobus numeris maior semel minorem proximum tantum compraehendit, unitate minoris numeri exuberante, hoc quidem probatur trium exemplo ad duo, in maiori namque numero (si recte inspexeris) duo inseruntur, ac insuper unius [67r] superest. Patebit igitur perito calcularori maiorem numerum, minorem excedere dumtaxat unitate, quae perfecto unitas, est ipsius minoris numeri modo dimidium, modo tertia pars, modo quarta, et aliquando quinta, et sic de reliqus ulterius praecedendo. Sciendum tamen, quod si unitas illa erit minoris numeri dimidium, proportio cognominabitur Sesqualtera, ut sunt tria ad duo, et sex ad quattuor, et nouem ad sex, sicque de reliquis huiusmodi. Et si forte unitas illa tertia minoris numeri pars foret, Sesquitertiam appellari dicimus, quod, comparatione quattuor ad tria satis constat. Similiter 8 ad 6, et 12 ad 9, et his similia. Posset aliquando unitas praelibata minoris eiusdem numeri quarta uideri portiuncula, unde merito Sesquiquarta fertur proportio, exemplo sunt quinque ad quattuor, et decem ad octo, tantumdem efficiunt quindecim ad duodecim, cuius numeri progressus in infinitum tendere posset, dummodo (ut saepe dictum est) maior numerus minorem semel tantum continet, ac insuper dimidiam partem minoris numeri, uel tertiam, uel quartam, uel quintam, et plus iuxta utriusque numeri simul comparati dispositione, et ab illa superhabundante parte, qualiscumque et quantacumque fuerit ipsa proportio, nomen sortietur. Nam si pars illa qua minor numerus exceditur a maiori, erit minoris numeri dimidia, proportio dicetur Sesquialtera. Si forte erit tertia, Sesquitertia nuncupabitur proportio. Si quarta, proportio sesquiquarta, et sic de reliquis quamplurimis quae lectoris relinquimus iudicio. Huius autem generis species, infinite habentur. [Genus superparticularis species. in marg.] Quorum nonnullas commemorem, Prima igitur sesqualtera, Secunda sesquitertia, Tertia sesquiquarta, et quarta sesquiquinta uocatur, et sic in infinitum. Nihilominus duas tantum proportiones maxime necessarias, quotidianoque usu frequentissimas, ac omnium celeberrimas, memoriae prodam, Sesquialteram scilicet et Sesquitertiam, quae in sequentibus ad amussim et pergraphice describentur, neglectis refectisque superfluitatibus et ambagibus. Caeteras autem Sesquiquartam scilicet Sesquiquintam, Sesquisextam, et huiusmodi, nimia difficultate canendi, quia in paucissimis priuantur notulae, silentio pertransibimus.

DE PROPORTIONE SESQVIALTERA, SEV HEMIOLIA. CAPVT. XXVIII.

[Proportio sesquialtera quid. in marg.] NVnc promissa paucis aggredior, ex duabus scilicet priorem speciem, Sesquialteram uel mauis hemioliam proportione dictam, quam superius fieri diximus, quum tantumdem et dimidium habet, uel et clarius quum maior numerus minorem numerum semel tantum intercipit, et minoris insuper medietatem, id pandunt tria adduo relata, sex ad quattuor, et nouem ad sex, et plura his. In tribus enim sunt duo, et duorum media pars id est unum. Similiter in sex quattuor insunt cum dimidia parte id est duobus, et idem de reliquis computare poteris. [Proportionis sesquialterae appellationes. in marg.] Hanc autem proportionem multifariam Musici appellant, numerus enim hemiolius, seu hemiolus, siue sesqualter, uel proportio hemiolia, et sesquialtera proportio, quae omnia in idem redeunt, diuersa quidem sunt nomina, sed idem est effectus. [Hemiola quare sesquialtera. in marg.] Nam hemiolia ab hemis graeci, et olon id est totum, quod totem minorem numerum cum dimidio contineat, ut patuit. Sesquialtera uero, a sesqui id est totum, et altera quasi dimidium totius, quia media pars minoris numeri, copulatur maiori. [Asserentes hemioliam et Sesqualteram non idem esse: male sentiunt. in marg.] Ab effectu igitur patet sesquialteram, et hemiolia proportionem idem esse, non nomine, sed re ipsa, licet non pauci sint qui secus contendant, quorum sententiam, ut futilem et ridiculam fugiendam censemus, atque monemus, nec in hos testes citabimus, cum id luce clarius sit. Haec etenim sesquialtera proportio a duabus [67v] proportionibus extrahi potest, a sesquitertia scilicet diatessaron generante uidelicet, quattuor ad tria, ac etiam a sesquioctaua uidelicet, nouem ad octo, a qua subsequitur tonus, de modo autem assume exemplum. [Proportio sesqualtera vnde. in marg.] Duplicato enim maiori sesquitertiae per maiorem sesquioctauae uidelicet quattuor per nouem, sex et trigenta fiet, Ac etiam minori eiusdem per eiusdem minorem scilicet tria per octo, quattuor et uiginti notabis, quibus una comparatis scilicet triginta sex, et uiginti quattuor, sesqualitera fiet, ac si tribus et duobus appositis, quantum maior numerus minorem semel continet, eiusque dimidium. [Proportio sesqualtera quot modis notatur. in marg.] Duobus igitur modis hanc notari nolim te ignorare, Arithmeticis primo figuris ut hic, 3/2 6/4 9/6 12/8 Furuis seu nigris deinde notulis, absque ullo arithmetico signo. Hinc multi decipiuntur, laqueoque ignorantiae capiuntur, arbitrantes tum dici sesquialteram proportionem, quum numeris arithmeticis cantilena insignitur, at hemioliam notulis nigris appositis, quod utique falso falsius est, quum ut dictum est, eadem fit uis, et in ea proportione tres notulae seu pausae, mensura ad duas rediguntur notulas uel pausas, sibi similes quum ex illis tribus singulae tertiam amittant partem. [Sesqualteram proportionem qui triplam asserunt decipiuntur. in marg.] Nonnulli etiam prisci cantores, sesquialteram reperientes, eam quidem falso opinantes, triplam appellant, quam procul absit a uero rectoque iudicio, peritorum est iudicare. Tribus enim duobus oppositis, sesquialtera generatur, non autem tripla proportio, at equidem opinor esse positum iudicium ternaria dumtaxat in cifra. [Proportio sesqualtera quot modis terminetur. in marg.] Solet denique haec terminari proportio, arithmeticis decorata numeris subsequente ei contraria, uidelicet subsesquialtera sic, 2/3 uel alterutrius temporis signo. Sed quum nigras adesse notulas conspexeris, quas utique notas absque numeris diximus, illis notis nigris deficientibus, deficit et ipsa proportio, ad hoc adest exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 67v; text: CANTVS, TENOR, 2, 3] [VANREM 42GF]

DE NVMERORVM SESQVALTERAE PROPORTIONIS DESCRIPTIONE. CAPVT. XXIX.

ANimo conceperam, ab hac sesqualtera proportione stylum reuocare, metamque constituere, uerum cum in hac in cantilenis describenda non paucos in mirum modum aberrare cognouerim, Quod et ueterum et recentium Musicorum opera testantur, operepraecium fore duxi, hac si in re musicali pubi consulerem, quo penitus ignorantiae sordibus abstersis ueritatis lautitiam atque splendorem attingere ualeat, rectamque gressus reuocet in semitam, ubi manifestarius uetusque error emergetur, qui uno tantum arithmetico numero hanc sesqualteram proportionem describunt sic 3, quod ab ipsa prorsus alienum est Boetii diffinitione, quam capite de proportionum diffinitione et distinctione constare patuit duobus numeris. [Proportio sesqualtera non recte vno numero designatur. in marg.] Dehinc depraehendi non potest quae, et qualis sit ipsa proportio solo ternario constituo, ut ostensum est numero, nam sub eo unitatem imaginare possumus 3/1, Sicque tripla dicetur. Aliquando praesupponere possumus sub ternario quaternarium numerum hoc modo 3/4, et [68r] Subsesquitertia fertur. Patet igitur sub solo ternario numero ut dictum est, in cantilena disposito, subintelligi ac sub imaginari posse promiscuos numeros. Quo circa ut cantoris animus a tanta immunis perplexitate existat, praecipimus atque monemus hanc sesqualteram proportionem, iuxta eius diffinitionem, non solo tamen ternario numero signandam esse, sed binario etiam inferius addito numero 3/2 quod idem intelligendum reliquo de reliquis, proportionibus, eas uidelicet iure ipso signandas esse duobus semper numeris, non tamen eisdem, ut in superioribus patuit, nam sesquitertia proportio has amat figuras 4/3 sesquiquarta his gaudet numeris 5/4 Dupla his 2/1 Tripla his 3/1 Quadrupla has exigit figuras 4/1 sicque de reliquis maioris inaequalitatis, quae maiori superius, minori inferius disposito numero copulari signarique debent. Minoris uero inaequalitatis proportiones inuerso contrarioque a superioribus disponuntur ordine, quod uerbosius in praecedentibus prosecuti sumus.

DE SIGNORVM AC NOTVLARVM SESQVALTERAE PROPORTIONIS COMPOSITIONE. Caput XXX.

ALiud insuper non mediocre uitium uniuersam fere musicorum manum temere sequi animaduerti, cum ante sesqualteram ex his duobus alterum praeponant signum [O,C], idem namque sunt in mensura, sub his enim notulae signis militantes eandem imitantur mensuram, et singulae semibreues uno mensurantur ictu. Deinde ipsi sesqualtere proportioni breues ac semibreues dedicant notulas, innuentes treis semibreues unico ictu contineri ac mensurari, quo nil ineptius est in sesqualtera proportione, id enim potius triplae congruit proportioni, ut solerti exploratori facile constabit. Primum igitur intuendum erit, quod cantilenae signum dominetur. [Circulo uel semicirculo insecto etiam in proportione sesqualtera ictus refertur ad semibreues. in marg.] Si alterum ex supradictis dominabatur, certo certius est singulas semibreues uel binas minimas quod idem est, unico ictu cantando mensurari, post uero sesqualtera tenetur peritus Musicus suam conficere cantilenam ex semibreuibus et minimis, ut recta fiat sesqualtera proportio, cuius figura talis est 3/2, quae utique misterio non uacat. Inferior namque dualis numerus inuere uidetur duas minimas contentas in semibreui ante signum posita, ut diximus, cantando unico ictu, uulgo batuta dicitur, mensurari. Ternarius autem superior numerus docere uidetur post ipsam sesqualteram totidem minimas, quod arihmeticus significat numerus uidelicet, tres, sub una ictus mensura comprehendi debere, sicque in una et eadem temporis mensura, tres erunt minimae contra duas minimas ex illis quae ante signum positae uidebuntur, quod si feceris non delirabis, ac aequam conficies sesqualteram proportionem, sin secus, a cecutientibus musicis minime degenerabis, qui arbitrantes sesqualteram officere proportionem, incident praeter spem in triplam, quae ex tribus notulis contra unam, in eodem tempore et mensura constat, eaquae fieri solet, positis in cantilena post alterum ex supradictis signis semibreuibus notulis, quarum singulae, uirtute illius signi, singulis mensurantur ictibus. At post proportionem breuibus et semibreuibus appositis, ubi nemo ignorare debet, breuem cum semibreui tres ualere semibreues, ac unico ictui perfecto obnoxias esse, at ante proportionem patet unicam semibreuem uirtute signi ut dixi, solo ictu mensurari, ergo in mensura et quantitate tres erunt semibreues contra unam, tunc signanda est hoc modo proportio 3/1 illi uero ut rudes ac imperiti et huius artis penitus expertes, putant sesqualtera esse proportionem, [Notandum in marg.] in qua licet paulo superius utendum dixeri semibreuibus et minimis, et aliae tamen inseri poterunt, lex modo mensurae seruetur, quae per singulos ictus ut saepe dictum est, treis post proportionem minimas cantando mensurari iubet, ante uero duas uel unicam semibreuem quae in quantitate idem sunt. [Circulo uel semicirculo secto cantatur per medium in marg.] Deinde cum in aliquo concentu alterum ex his duobus signis [Od,Cd] appositum uidere contingerit, ars ipsa musicalis iubet unaquamque breuem, uel duas semibreuis quod idem est, sub una ictus mensura ante [68v] proportionem cantari, quod uulgo dicitur per medium, post uero ipsam proportionem treis semibreues seu breuem cum semibreui, eadem complecti mensura, sicque tres erunt in tempore, et mensura sicut et illae duae, ante proportionem, ex quibus recta ueraque nascitur sesqualtera proportio. [Notandum. Circulo uel semicirculo secto etiam in proportione sesqualtera ictus refertur ad breues. in marg.] Et licet iure ipso utendum esset post proportionem breuibus ac semibreuibus notulis praecedentis signi uirtute, ad quod semper respiciendum est, Minimis tamen, et semiminimis ad uotum conceditur uti, dummodo ut de minimis paulo ante dixi, mensurae lex obseruetur, ut scilicet ante proportionem duae semibreues uel breuis una illis aequiparata sub uno tempore, et post proportionem tres semibreues uel breuis una cum semibreui cantando sub uno similiter ictu proferantur. Hoc si nostrum imitatus fueris institutum, multorum mihi crede subsanationem euades.

DE SESQVITERTIA SEV EPITRITA PROPORTIONE CAPVT XXXI.

[Proportio sesquitertia. in marg.] SEde congrua secunda superparticularis generis species cognomine Sesquitertia, seu epitrita sese nobis offert. Eam fieri dicimus, cum de duobus numeris superior inferiorem contineat, et eius tertiam partem, ut sunt quattuor ad tria, liquido liquidus est, in quattuor tria complecti, et trium tertiam partem id est unum. Idem nascitur ab his duobus numeris octo scilicet ad sex, in octo in sunt sex, et istorum tertia pars id est duo, quae comparatio, in immensum trahi potest. Maior modo numerus minorem amplectatur, et ipsius minoris tertiam partem ut dictum est. [Sesquitertiae proportionis appellationes Epitritas numerus. in marg.] Et haec proportio non uno appellationis nomine contenta est, sed multiplici. Nam a Musicis numerus aliquando Epitritus, modo Epitrita, proportio, et saepe numerus sesquitertius, et tertia, quod minor numerus sui tertia parte a maiori superetur excedaturque, uel etiam quod tertia minoris numeri, maiori addatur [Sesquitertius numerus in marg.] Sesquitertius autem a sesque de quo supra et tertia, eadem qua supra ratione. [Sesquitertiae proportionis origo. Dux Atriae. in marg.] Haec autem proportio a duabus conflatur proportionibus, iuxta Ducis Atriae sententiam, a tripla scilicet a qua Diapason cum Diapente exit uidelicet, 3/1 et a Quadrupla a qua Bisdiapason efficitur, ut hic 4/1 Multiplicato enim maiori Quadruple per minorem triplae ut quattuor semel, quaternarium efficiet numerum. Alterius maiori per minorem alterius iterato uidelicet, tria per unum, ternarius fiet. Quibus inuicem comparatis, sesquitertiam ut superius uidebis, qua maior semel habet in se minorem, partemque eiusdem minoris tertiam scilicet unum sic 4/3 Quae quidem proportio hac et eiusdem modi arithmetica serie figuratur 4/3 8/6 12/9 16/12 qua quidem serie nobis intellegi datur, singulis sub his numeris militantibus notulis, uel pausis, quartam sibi detrahi partem, et propterea quattuor notulae tribus eiusdem figurae aequipollent in quantitate et mensura. In cantilenis denique haec deficit proportio, ei sua contraria subsequente 3/4 uel perfecti, imperfectiue temporis signo [O], uel [C], quod hoc facile exemplo duce cognosces.

[Vanneo, Recanetum, 68v; text: CANTVS, TENOR, 4, 3, 8, 6] [VANREM 42GF]

Contrarias autem proportiones scilicet subsequialteram, et subsequitertiam, facile contrariarum regula noscuntur, ideo diligentibus iudicare permitto.

[69r] DE SVPERPARTIENTI GENERE. Caput XXXII.

[Genus superpartiens. in marg.] TErtium a superioribus maioris inaequalitatis superpartiens genus, seruato ordine interpraetandum nobis obuiam uenit. Quod fit cum ex duobus inuicem numeris comparatis, maior minorem semel continet, et ipsum minorem excedit duobus, aut tribus, aut quattuor, et his pluribus, exemplo sunt. .5. ad .3, et .7. ad .5, et .9. ad .7. Vbi manifesta fides est numerum, maiorem, minorem semel continere, ac insuper duobus excedere, et ab illa excessiua quantitate, proportio ipsa sortitur nomen suum. Vnde in exemplo praedicto, quia illa duo in quibus minor numerus exceditur a maiori, sunt duae, iccirco superbipartiens dicitur proportio, et quia illae duae sunt duae tertie partes minoris numeri id est trium, proportio appellatur superbipartiens tertias. Similiter in secundo superius ostenso exemplo, quid tale est 7 et 5, quia in septem semel in sunt quinque, ac insuper duae, propterea superbipartiens proportio appellatur, et quantum illae duae sunt duae quinte partes inferioris numeri, propterea huiusmodi proportio superbipartiens quintas uocitabitur. Itidem in relatione 9 ad 7, solertissimus quisque proportionem superbipartienseptima fieri depraehendat. Quantum septem superantur a nouem duobus, quae sunt duae septenae partes ipsius minoris numeri. Positis deinde his tribus arithmeticis exemplis 7 ad 4, 8 ad 5, 10 ad 7, facile superiorem excedere minorem tribus cognosces. A primi igitur exempli figuris scilicet 7 ad 4, proportio nomine supertripartiensquartas gignitur, quantum illa tria in quibus quattuor exceduntur a septem, sunt tres quaternae partes. A secundo exemplo scilicet 8 ad 5, sit supertripartiensquintas proportio, dicta a tribus quinis partibus quibus exceditur minor numerus a maiori. Tertium denique exemplum scilicet 10 ad 7, proportionem affert, quae supertripartiensseptimas nuncupabitur, ab illis tribus septenis partibus ipsius minoris nummeri, in qua quantitate a maiori superatur. Possem et alia prope infinita afferre exempla, quae curiosis indaganda reliquo. Hoc unum alta mente recondito, maiorem, debere numerum minorem semel dumtaxat continere, et ab eo qui superest numero, proportionem nancisci, ut dictum superius est nomen.

DE SVPERPARTIENTIS GENERIS SPECIEBVS. CAPVT XXXIII.

[Superpartientis generis species. in marg.] AB hoc deinde genere multae quidem pullulant species, Quarum prima superbipartiens appellatur. Secunda supertripartiens. Tertia superquatripartiens. Quarta superquincupartiens, et huiusmodi plures, quarum progressus in infinitum tendere posset. Quae quidem species in genera saepe conuertuntur, quam ab his aliae emanant species. Quarum superbipartiente descendens, superbipartientertias dicetur, cuius exemplum superius in praecedentis capitis fronte uidelicet, 5 ad tria ostensum est. Er quadam alia dicitur superbipartiensquintas, ut 7 ad 5. Alia uero superbipartiensseptimas, ut 9 ad 7, et his plures, de quibus iam in praecedentia unde dictum est, ex quibus constat minorem numerum a maiori excedi duobus tantum. A proportione supertripartiente, qua sit cum tribus solum maior minorem excedit numerum, oritur quaedam species nomine supertripartiensquartas, ut sunt 7 ad 4. Quaedam alia supertripartiensquintas ut 8 ad 5. Ex proportionibus superquatripartientibus quadam dicitur superquatripartiensquintas, ut sunt 9 ad 5. Alia superquatripartiensseptimas, ut sunt ii ad 7. Et quaedam alia fertur superquatripartiensnonas, exemplo sunt 13 ad 9. [Regula cognoscendi proportionum species. in marg.] Quibus quidem speciebus comperies maiorem numerum superare minorem in quattuor tantum, teste periro calculatore Possem et alias afferre species, quas cum ab hominum usu euanuisse perspexeri, missas cum eorum exemplis faciam Sed pro cognitione specierum quaenam sit prima, secunda atque tertia, regulam notatu dignissimam apponam uidelicet, Duobus numeris maiori scilicet et minori cuiuscumque proportionis inuicem compatis, uidendum erit quibus interuallis seu numeris eorum excessus inter utrumque differat. Quantum si uno tantum, prima, si duobus, Secunda. Si uero tribus, tertia constabit species, ut te reddam capaciorem exemplum apponam [69v] uidelicet .5. cum .3. medium infra numerum unum esse quis dubitat? Haec igitur species superbipartienstertias nuncupata merito in prima quidem specie. Idemque uidebus infra .7. et .5. unus tantum interiacet numerus .6. scilicet in specie eadem prima superbipartiensquintas appellata. Vlterius .7 cum .4, quia duo intersecant numeri scilicet .5. et .6, proportio ergo supertripartiensquartas appellata secunda fiet species. Similiter ab .8. et .5. quando dicitur supertripartiensquintas sub eadem secunda specie notetur. Itaque huiusmodi generis species facile cognosces, quas breuitatis causa tecendas arbitror.

DE MVLTIPLICI SVPERPARTICVLARI GENERE. CAPVT XXXIIII.

Ex quinque generibus maioris inaequalitatis, quae nuperrime dicturum pollicitus fueram, tria satis cumulate dixisse uideor, et ea quidem simplicia, Duo quae sequuntur ab his quidem tribus iam peractis composita sunt. Quorum alterum praesenti capite succinte a nobis agetur, quod compositum esse dicimus ex multiplici ac superparticulari generibus superius ostensis. [Genus multiplex superparticulare. in marg.] Hoc igitur Quartum maioris scilicet inaequalitatis quod in manibus est genus, fieri docemus cum minor in maiore numero bis, terue, et pluries contineri uidetur, uno insuper exuberante, quod unum minoris numeri aliquando dimidium, modo tertia, et quarta, et quinta pars, et ultra esse contingat, pro numerorum dispositione. Nam cum maior numerus, bis minorem, et minoris dimidium complexus fuerit, proportio dicetur Duplasesqualtera, quorum periculum seu experientiam facere potes his numeris .5. ad .2, 10. ad .4, 15. ad 6. Quibus exemplis late patet minorem numerum bis, et eius dimidiam partem in maiore contineri numero. At cum maior minorem bis, et eius tertiam partem continuerit, Duplasesquitertia uocitabitur, quam sequentes numeri pandunt, uidelicet 7. ad .3, 14. ad.6, 21. ad .9. At si forte a maiore minor bis, et eius insuper quarta pars contineri uidebitur, Duplamsesquiquartam dicemus, indicantibus his numeris .9. ad .4, 18. ad .8, 27. ad .12. Euenit aliquando, ut maior minorem ter, et minoris dimidium amplectatur, quod his patet exemplis .7. ad .2, 14. ad .4, 21. ad .6. In septernario enim numero, ter duo continentur, et duorum dimidium id est unum, tuncque Triplasesqualtera proportio fertur, et cum excessius numerus erit tertia pars minoris numeri, ter in maiore contenti, triplasesquitertia nuncupabitur, testibus his numeris .10. ad .3, 20. ad .6, 30. ad .9.

DE MVLTIPLICIS SVPERPARTICVLARIS GENERIS SPECIEBVS. CAPVT.

XXXV.

[Multiplicis superparticularis generis species. in marg.] EX hoc denique genere, quamplurimae emanant species. Quarum prima componitur ex specie prima multiplicis generis uidelicet, Dupla, cum qualibet superparticularis generis specie, eritque nomen Duplasesqualtera, ut his fit notius numeris .5. et .2. Alia Duplasesquitertia dicitur, ut sunt .7. et .3. Tertia est Duplasesquiquarta, cuius hi sunt numeri .9. et .4. Denique Duplasesquiquinta, his inuentis dispositisque numeris .11. et .5. et his plures prope innumerabiles, quae ui generis saepe suscipiunt. Secunda huius generis species, fit ex secunda multiplicis generes speciem, cuilibet superparticularis generis specie copulata, hac nominum serie. Primo Triplasesqualtera, his numeris designata .7. et .2. Triplasesquitertia sic .10. et .3. Triplasesquiquarta, his indicata numeris .13. et .4. Triplasesquiquinta, cuius arithmetica figura talis habetur .16. et .5. De secunda specie hactenus. Tertiae denique speciei compositio fit, ex tertia multiplicis generis speciem, cum singulis superparticularis generis speciebus, uocitabiturque Quadruplasesqualtera, his manifestantibus numeris .9. et .2. Alia Quadruplasesquitertia fit .13. et .3. At Quadruplasesquiquarta his patet .17. et .4. Denique Quadruplasesquiquinta ab his panditur figuris arithmeticis .21. et .5. Copulando igitur singulas multiplicis generis species, cum omnibus superparticularis generis speciebus, scias innumerabiles prope huius multiplicis superparticularis generis compositi species formari, componique posse, quum tamen ab hominum usu euanuerint, praememoratis contentus, calami mei aciem in quintum et idem ultimum compositum genus sequenti capite distringam.

[70r] DE MVLTIPLICI SVPERPARTIENTI GENERE. CAPVT. XXXVI.

IAm Quintum postremumque maioris minorisque inaequalitatis compositum genus, nomine Multiplex superpartiens superest exponendum, quod a primo multiplici genere, ac tertio superpartiente plasmari nemini dubium uideri uolo. [Genus multiplex superpartiens. in marg.] Idque satis superque cognoscitur, quum Maior numerus pluries minorem continet, exuperantibus ipsius minoris numeri modo duabus, modo tribus, modo quattuor partibus, et his pluribus, pro dispositione maioris minorisque inuicem comparati numeri. Pro cuius rei intelligentia sciendum est, quod quando Maior numerus bis minorem continet, ac insuper duas tertias minoris numeri partes, Duplasuperbipartienstertias fertur proportio, et ne quod dicimus uacet exemplo, rei ueritatem his docemur numeris .8. et .3, 16. et .6. In octo enim bis sunt tria, ac duae tertiae partes illorum trium id est duo, super sunt, ut liquido calculanti patet. Idem reperitur in secundo exemplo, nam sex in sexdecim bis continentur, duabus tertiis superabundantibus. Si forte uero minor a maiori excederetur tribus quaternis partibus (habito respectu semper ad minorem) Duplasupertripartiensquartas proportio dicetur, quod his facile discernitur numeris .11. et 4. Nam quattuor bis subtractis ab undecim, tres quaternae partes supersunt id est tres. Idem sortiuntur horum comparatio numerorum .22. et .8. Accidit saepe numero minorem numerum in maiore non bis (ut de reliquis dictum est) sed ter insitum uideri, tribus quoque quaternis partibus excedentibus, ut his possumus speculari numeris .15. et .4, 30. et .8. quae proportio Triplasupertripartiensquartas nuncupabitur. Bona autem diligentia habita, cunctarum facillime proportionum regulam cognosces uidelicet, prius bene ponderato quotiens minor sit a maiori contentus, quotque supersint partes.

DE MVLTIPLICIBVS SVPERPARTIENTIS GENERIS SPECIEBVS. CAPVT XXXVII. ET VLTIMVM.

[Multiplicis superpartientis generis species. in marg.] HVius generis non paucas recensere possem, paucis tamen eris contentus. Quarum compositio a prima multtplicis generis specie uidelicet, Dupla, et a singulis superpartientis generis speciebus oritur, ut hac patet serie. Duplasuperbipartiens, Duplasupertripartiens,

Duplasuperquatripartiens. Quarum singulae in generis uim transeunt. Nam proportio Duplasuperbipartiens, nonnumquam Duplasuperbipartienstertias nuncupatur, ut sunt .8. et .3. Aliquando Duplasuperbipartiensquintas dicitur, ut his panditur numeris .12. et .5. Saepe etiam fertur Duplasuperbipartiensseptimas sic, 16. et .7. et his plures prope innumerabiles, sed his constituta meta, secundam aggredior speciem, quam dubio procul confici atque componi tradimus ex secunda multiplicis generis specie cum qualibet superpartientis generis specie, cuius nomina hoc progressu indicantur uidelicet, Triplasuperbipartienstertias, quae fruitur numeris .11. et .3. Triplasuperbipartiensquintas indicio sunt hi numeri .17. et .5. Denique Triplasuperbipartiensseptimas, quae his terminatur fiiguris .23. et .7. et his plures esse possunt in promptu, seruato ordine, singulas scilicet comparando species multiplicis generis, cum omnibus et singulis superpartientis generis speciebus, quo tenore atque progressu in immensum cresceret opus. Quum igitur ea nobis tantum cupido incessit, ut studiosam ingenuamque pubem utilia doceremus, nugis reiectis, satis superque haec quinque genera suis comitata speciebus esse putauimus, curiosis reliqua parui, seu potius nullius momenti, sagaci peruigilique ingenio indaganda dimittentes.

Figurati Cantus Liber Secundus foeliciter explicit.

[70v] MVSICAE AVREAE MAGISTRI STEPHANI VANNEI RECINENSIS EREMITAE AVGVSTINIANI IN ASCVLANA ECCLESIA CHORI MODERATORIS. VINCENTIO ROSSETO VERONENSI INTERPRETE. LIBER TERTIVS.

DE CONTRAPVNCTI DIFFINITIONE ATQVE DISTINCTIONE. CAPVT. .I.

MIhi igitur, Deo duce, Tertium huius operis uolumen aggredienti, ab ipsius titulo id est a Contrapuncti diffinitione, ueluti classicum canere inoptatis fuit, ne illotis ut aiunt manibus, haec musarum speciosa supellectilia pertractaremus, quae in penitiore aedium musicalium alium parte, ueluti in recessu recondita seruantur. [Contrapunctus quid. in marg.] Vt ergo ad haec sit tibi facilior aditus, diffinitionem subsequentem condita mente teneto, Quam uniuersa Musicorum Manus quemdam praedicat esse concentum, praemiscuos cantabilesque sonos continentem, quadam proportionum ratione temporisque mensura. Videre uideor non male sentire, qui eum Discantum uocitant, quasi diuersum cantum, Quamuis Discantus a nonnullis pro Suprano sit habitus scilicet pro parte illa caeteris altiori, et ita diffiniunt. [Discantus quid. in marg.] Discantus est aliquorum diuersorum cantuum consonantia, sed quia ad nostra non faciunt, ad priora reuertar inquens. Contrapunctum, mixtum quasi cantum esse dicendum, quantum tam perfectis quam imperfectis constat consonantiis, quem ethymologice dicemus quasi concordem concentum extremorum sonorum inuicem correspondentium contrapositis uocibus arte probatum. Vel aliter. [Contrapunctus vnde. in marg.] Contrapunctus a contra quod est simul et pungo, quia se uocus inuicem pungunt. [Antisonus. in marg.] Ac etiam contrapunctum a contrariis punctis seu quod idem est, a contrariis notulis dici perhibetur, ut quum uni sono, opponitur alius sonus, quod quidem compositores minime latet, ex qua notularum contrapositione quum concors amaenusque auribus accidit concentus, merito etiam dici posset Antisonus, ab anti graece quod est contra, et sonus, quasi contrasonus. [Contrapunctus a florido cantu non differt contra quosdam. in marg.] Hinc quidam Musiculi, et Musices adulterini professores, ferula superbientes, discrimen constituunt, inter floridum cantum et Contrapunctum, seu inter contrapunctizare et componere, ridicula ac imbecilla quadam ratione freti, asserentes Figuratum cantum non hiisdem modis, rituque constitui quibus contrapunctus efficitur. Quae quidem insana opinio, meo penitus non insedit animo. Nam et si apud omnes ille dicatur, quo cum ex abrupto atque repente quis super plano mente canit cantu, Floridum uero seu figuratum cantum esse qui pluribus duabus ac diuersis non cantando, sed scribendo componitur partibus, tamen idem modus et eadem regula, est utriusque scilicet et contrapuncti et floridi cantus et cantando et componendo. [Contrapunctus duplex. Contrapunctus simplex. in marg.] Vnde manifesta fides est idem esse contrapunctizare et componere, seu figuratum cantum et contrapunctum, quod duplex est, Simplex scilicet et floridum Contrapunctus simplex, est consonantiarum dumtaxat uerus inquisitor. Diximus enim consonantiarum dumtaxat, quantum in eius compositione nulla debet admitti dissonantia, ut in capitulo De simplicis contrapuncti ordinatione plenius apparebit. Vel contrapunctus simplex, est cum Discantus nonnullus uel plures per Semibreues, uel quascumque alias, fundantur in simplici tenore, ex eisdem notulis composito, propterea simplex dicitur, quia omnes notulae simpliciter ponuntur. Fitque non solum cantando, sed etiam scribendo. Cantando quidem, cum cantores easdem similesque proferunt notulas, ut si unus cantando semibreues protulerit, eisdem et alter uti debet. Idem modus erit scribendum seruandus, ut si tenor solis constiterit semibreuisbus, et supranus his exarandus erit. [Contrapunctus floridus. in marg.] At contrapunctum floridum dicimus esse consonantiarum, dissonantiarumque moderatore, [71r] et dicitur consonantiarum et dissonantiarum, quantum floridus contrapunctus, primum consonantiis, pro inde dissonantiis constituitur, ut post praehabitas dissonantias, consonantiis subsequentibus dulcior auribus intonet, sonus ex dicto Philosophi, quod Opposita iuxta se posita magis elucescunt, ut in capitulo de Dissonantiis, quae extra cadentias uenustatem consonantiis afferunt, ad unguem uidebis. [Philosophus. in marg.] Vel Contrapunctus floridus, est quum Discantus aliquis, uel Tenor, seu Bassus, uel Altus, diuersis notularum formationibus describuntur, fitque quum duo pluresue Cantores, arbitrio suo, Musicali tamen iure seruato, superius uel inferius notulis firmi cantus appositis, promiscuis seu diuersis utuntur cantando notulis, et utriusque contrapuncti exempla, in uoluminis progressu ubi opus fuerit, lectoribus offeram.

DE CONTRAPVNCTI SPECIEBVS SEV CONSONANTIIS. CAPVT. II.

QVid quotuplexque sit Contrapunctus paucis patuit, nunc eius consonantias seu species his adhibendas duximus, quas duodecim esse pauci sunt, uel mediocriter docti, qui ignorent. [Contrapuncti species quot. in marg.] Quibus omnis conficitur melodia uidelicet, Vnisonus, Tertia, Quinta, Sexta, Octaua, Decima, Duodecima, Tertiadecima, et Quintadecima. [Contrapuncti species perfectae quae et quare. in marg.] Ex his sex dicuntur perfectae, reliquae imperfectae. Perfectae quidem dicuntur, quod in concentu perfecte resonent, nec imperfectarum indigeant adminiculo, ac seorsum ab imperfectis consonantiis stare possunt, more substantiuorum nominum in humanitate, quibus datum est in oratione absque adiectiuis collocari pose. Vel etiam perfectae dicuntur, quantum nec incrementum neque diminutionem admittunt, sed eodem nomine, ac eisdem interuallis notantur, ut foret Quinta, qua ad contrapuncti complementum utimur, semper tres habet tonos ac minorem semitonium. Quarum nomina sunt ista uidelicet, Vnisonus, Quinta, Octaua, Duodecima, Quintadecima, et Decimanona. [Vnisonus improprie dicitur consonantia. Boetius. in marg.] Vnisonum uero improprie, et abusiue, consonantiam dici non ignoras, quum proprie consonantia sit, ut capite de cantu, primi libri, Boeti auctoritate diffiniuimus, duarum uocum dissimilium, in unum redacta concordia, et quia Vnisonus minime dissimilis estat, consonantiam efficere nequit. [Consonantia quid. in marg.] Alia quidem ratione probatur, quantum consonantia est acuti soni, grauisque mixtura, quum Vnisonus huiusmodi nullatenus sit, ergo consonantia non est, tamen cum sit aliarum uelut quaedam propago et origo, meruit a Musicis consonantia nuncupari, finemque in ea aeque terminari placuit, atque in octaua, et reliquis, de quibus in Octaua, et ultima Contrapuncti Regula, fiet huberrimus sermo. Quid denique sit Vnisonus, et Tertia, et Quinta, et reliquae, tacitus hic pertransibo, quum de his in Musica plana satis superque dictum putamus. [Contrapuncti species imperfectae quae et quare. in marg.] Imperfectae uero consonantiae, numero a perfectis non discrepant, totidem namque sunt uidelicet, Tertia, Sexta, Decima, Tertiadecima, Decimaseptima, et Vigesima. Nec ab re imperfectae dicuntur, has enim perfectis in modulatione necessum est adhaerere, et his absque stare nequeunt, et copulari omnino perfectis exiguunt consonantiis, a quibus omnem suscipiunt suauitatem. Vel imperfectae dicuntur, quia non eodem nomine et uaria ac dissimilia retinent interualla, ut Tertia quae duplex est, Maior scilicet et Minor. Maior quidem duos continet tonos, Minor autem unum, ac minorem semitonium, ut diffusius in Cantu firmo narrauimus. Et quamuis omnes praedictarum consonantiam gingant, non tamen aequaliter, aliquam perfectiori, aliqua imperfectiori constat sono, ut enim Octaua cum omnibus adiacentibus scilicet Quintadecima et Vigesima secunda, ac ceterae quae dulciori sono quam Quintae resonant, et Quinta tertiam, ac Tertia sextam, hoc enim in soni suauitate superat, quia totum, dulcius sua parte consonat, ac etiam melius pars toti, quam partis ipsius pars. [Notandum. in marg.] Pro maiori declaratione notandum, quod Octaua quae caeteras sub se copulat, [71v] totum continens appellatur. [Totum fortiu seipso disperso. in marg.] Quinta sub ipsa contenta, potissima totius pars est scilicet octauae, et Sexta ac Tertia etiam eiusdem sunt partes, quo uidetur Sexta esse nobilior quinta, quod sexta sit nobilior quinta patet, Nam omne totum est nobilius sua parte, omnis sexta est totum ad quinta, igitur omnis sexta est nobilior quinta, quod omne totum sit nobilius sua parte praetermissis auctorum diuulgatis sententiis, ex sui natura patet quod, omnis sexta sit totum ad quintam patet, quantum sub eadem sexta, quinta complectitur si bene dinumeres. Ex praedictis ergo patet, quod sexta sit nobilior quinta, si nobilior, ergo debet esse suauior, ut experiri poteris de octaua, quae caeteris nobilior est, sic etiam dulcior. [Totum dupliciter capitur. in marg.] Pro quarum declaratione notandum, hoc totum capi dupliciter, uno modo dicitur totum harmonicaliter, Alio modo numeraliter, quod dictum est superius, quod omne totum est nobilius sua parte, intelligitur totum harmonicaliter, sed quia omnis sexta non est totum ad quintam harmonicaliter id est ad perfectionem, sed dumtaxat ad numerum, iccirco non est nobilior quinta, quod non sit totum ad perfectionem constat, quia non est perfecta consonantia, quod non sit perfecta consonantia patet, Quoniam omne perfectum dicitur ultra quod citraue nihil addi nec diminui potest, haec enim consonantia scilicet sexta, diminutionem paritur, igitur perfecta esse non potest, quod diminutionem patiatur apparet, quia tum quattuor constat tonis et semitonio, tum uero tribus tonis ac semitoniis duobus, ut tuipse calculando uidebus, Quapropter sexta consonantia, debilior est quinta. His igitur praesenti capite clauso, ad reliqua transitum faciam.

DE CONSONANTIARVM DIVISIONE. Caput III.

[Consonantiarum diuisio. Consonantiae simplices seu primatiuae quae et quare in marg.] HAud iniucundum fore putaui, si earundem consonantiarum tripartitam poneremus diuisionem, Simplices uidelicet, Compositas, ac Decompositas. Simplices quattuor sunt, Vnisonus, Tertia, Quinta, et Sexta, quas ideo simplices dicuntur, quia cum octauis annexae minime sunt. Itidem Primatiuae dicuntur, quod aliunde suam non ducant originem, ac nullius sint deriuationis seu compositionis. [Consonantiae compositae: quae et quare. in marg.] Ab his quattuor aliae emanant quas modo compositas, modo deriuatas, seu replicatas, ac secundarius appellant Musici uidelicet, Octaua, Decima, Duodecima, ac Tertiadecima, Quarum singulae superioribus singulis simplicibus natura ac consonantia penitus similes esse dicuntur. Nam unisonus et Octaua, pro eodem habentur. Decima item maior scilicet et minor, a tertia maiori et minori non discrepat, illa enim tertia dicitur composita, haec uero simplex. Composita nempe, quoniam supra octauam tertia eminet, ut calculanti liquido patet, ab octauae ultima calculando. Simplex uero tertia ob id dicitur, quod nulli adhaereat octauae. Duodecimam, quae et Quinta composita fertur, quoniam supra octauam quinque supersunt notulae, ab octauae ultima ut dixi calculando, simillimam simplici dices quintae. Tertiadecima maiori ac minori, simplici Sextae maiori et minori in Symphonia maximae congruit. [Consonantiae decompositae quae et quare. in marg.] Ex his denique simplicibus ac compositionis, quattuor illas habemus decompositas, uel mauis Triplicatas ac Tertiarias appellare uidelicet, Quintamdecimam, Decimamseptimam, Decimamnonam, et Vigesimam. Dictas aiunt decompositas, quod duabus constent octauis, et si pluribus constarent octauis, tricompositae (si dici fas esset) nuncuparentur Quintadecima ergo, quoniam duabus constat octauis, simplici Vnisono, ac octauae compositae par habetur. Decimaseptima, decomposita fertur tertia, et composita Decima, et eisdem illis par in sonoritate uidetur. Decimanona item, Quintae et Duodecimae similis ac ueluti germana esse perhibetur. Vigesimam postremo sextae ac Tertiaedecimae sono aequiparabis. Denique ut ad primitiuas redeam consonantias, Vnisonum scilicet Tertiam, Quintam, ac Sextam, singulas scito semel in singulis octauis reperiri, in duabus octauis una coniunctis, bis eas inuenies, et toties comperiri [72r] scias, quot erunt simul annexae octauae, quarum quidem connexio, in infinitum augeri posset, eas modo nostrae humanae uocis imbecillitas ascendendo seu descendendo, attingere ualeret, Boetii auctoritate dicentis capitulo tertiodecimo Primi libri. [Boetius. in marg.] Tantum enim unusquisque loquitur continue, quantum naturalis species sinat. Rursus, Diastematice inquit uoci natura hominum facit, quae acutam eorum uocem, grauemque determinat. Tantum enim unusquisque uel acumen ualet extollere, uel deprimere grauitatem, quantum uocis eius naturaliter patitur modus. Musicorum tamen chorus, experientia duce, quid humanae uocis ualeat imbecillitas perspiciens, has duodecim a nobis praelibatas satis superque esse putauit. Quibus et Neoterici omnes contenti fuere, et de his satis.

DE ALIA CONSONANTIARVM DIVISIONE. Caput IIII.

[Consonantiae aliter diuiduntur. in marg.] ALiam placuit huiusmodi consonantiarum, iuxta nonnullorum opinionem, bipartitam diuisionem superioribus subiungere, in uoces scilicet Vnisonas, et non Vnisonas. [Voces vnisonae. in marg] Voces quidem Vnisonas eundem sonum uel in grauibus uel in acutis reddentes appellamus de quibus latius ac uerbosius capite de Vnisono uoluminis primi. [Voces non vnisonae. in marg.] Non Vnisonas uero uoces aiunt, quae non aequaliter sonant, et altera quidem grauis, et altera acuta, cuiusmodi sunt Tertia, Quinta, Sexta, et reliquae omnes praeter unisonum. Et hae quidem non Vnisonae in quattuor diuiduntur partes uidelicet, in Aequisonas uoces, Consonas seu Symphonas, Emmeles seu concinnas, et Exmelles seu dissonas. [Vocum non vnisonarum subdiuisio. Vices aequisonae in marg.] Voces namque aequisonae id est aequisonantes sunt, quae simul pulsae unum ex duobus atque simplicem quodammodo efficiunt sonum, cuiusmodi habetur octaua, et eius composita Quinta decima, et reliquae pluribus octauis constantes consonantiae sonoritate pares. [Voces consonae. in marg.] Consonas seu Symphonas aiunt esse, quae una prolatae, compositum, permixtumque persuauem tamen reddunt harmoniam, ex quorum numero Quinta habetur, et eius naturae participes, Duodecima et Decima nona. Emmeles uero seu concinnas, sunt paulo consonis suauitate inferiores, perfectis tamen annexae consonantiis, bene et optime aptantur ad melos, hoc est ad dulcedinem cantus, quoniam non parum melodiae afferunt cantilenis, quales sunt Tertia, Sexta, Decima, Tertiadecima, Decimaseptima, et Vigesima, quae quidem a nonnullis compassibiles dicuntur, nam et si harmoniam uelut superiores non afferant, attamen sufferendas arbitror. Quae denique ab omnibus consonantiis semouentur, et ab illarum consortio penitus exulant, cuiusmodi sunt Secunda, Septima, Nona, Vndecima, Quartadecima, Decimaoctaua, et Vigesimaprima, omnesque ab eisdem deriuatae, Exmelles seu Dissonae dicuntur. Nam ab illis nulla sonorum suauitas efficitur, propterea a quibusdam incompassibilies appellantur, cum aures eorum dissonantiam perpeti non possint, mediumque occupant inter consonantias locum, quae profecto cum penitus a Melodia disiungatur, tam seorsum quam coniunctim prolatae, obstrepunt, molestoque uocis sono audientium aures obtundunt, in simplici praesertim Contrapuncto, uel ut uulgo fertur nota contra notam, in Florido tamen cantu admittuntur ibi dumtaxat ubi cantando nulla sit uocis mora, ut cum semibreues uel minimas in syncopata sit compositione, uel semiminimas et chromas alata ueluti prolatione nobis percurrendum est, ut hac de re uerbosius capite de dissonantiis, quae extra cadentias Venustatem consonantiis afferunt, uidendum erit. In hoc numero secluditur Quarta. [Notandum: in marg.] Nam etsi sola dissonet, supposita tamen Tertia, uel et suauius Quinta, optimam Symphoniam emittet, tum in simplici, tumque florido contrapuncto, et ut quae diximus planius ac perfectius percipiantur, ex nostra industria subiectam figuram apponendam curauimus, intra cuius septa, ac ueluti Domunculas, Consonantias suis inscriptas nominibus disponere libuit, Dissonantias uero extra, tanquam nullo Domicilio dignas.

[72v] [Vanneo, Recanetum, 72v; text: Consonantiae, Perfectae, Imperfectae, Mutabiles, Immutabiles. Vnisonus, Equisone, Exmelles Dissonae, emmeles concinne, cum perfectis, perfecta, cum imperfectis, consone symphone, 2, 7, 9, 14, 16, 21, 23, 28, 30, 35, tertia, quarta, quinta, sexta, octaua, decima, undecima, duodecima, tertia decima, quinta decima, septima decima, duodevicesima, undevicesima, vicesima, vicesima secunda, vicesima quarta, vicesima quinta, vicesima sexta, vicesima septima, vicesema nona, tricesima prima, tricesima secunda, tricesima tertia, tricesima quarta, tricesima sexta] [VANREM 43GF]

[73r] DE OCTO REGVLIS SEV PRAECEPTIS CONTRAPVNCTI VEL COMPOSITIONIS. CAPVT V.

[Compositionis regulae. in marg.] QVum nostra ad id tendat sententia, ut hoc duce Libell Tyrones, Docti tandem euadant. Compositores praetextaque deposita in Musarum forum, sumpta uirili toga prodeant, octo distinctas regulas, quas merito aureas adeo magnae sunt utilitati dixeris, sequentibus capitulis dedicandas putaui. [Detractorum pessimum genus redarguitur. in marg.] Etsi eas nonnulli Blaterones, Linguaces teterrima uerborum colluuione aestuantes, superuacaneas inanesque esse effutire non disinant. Quid inquiunt tot opus est regulis, modo fiat uocum Consonantia? O imperitorum portenta, immo sentina intollerabilis, nonne cuncta suo incedunt ordine? ad quorum prodigam linguam comprimendam plura afferre possem exempla, ne tamen liuidos uideamus sumpsisse aculeos in imperitos merito distringendos, ad rem nostram redamus. Quanti ergo sint ponderis, atque momenti, quos dixi octo Contrapuncti seu floridae compositionis Canones uix equidem fari possem. Nam his neglectis, ad compositionem et ad perfectam figurati cantus noticiam, sit inuia uia, ac penitus inaccessibilis. Vt igitur fias tanti compos uoti, quantum in te erit, memoriae hos commendabis Canones, a quibus incredibiles percipies fructus, et ut omnis absit discendi labor, singulis regulis suum subiiciam schema.

DE PRIMA REGVLA. CAPVT. VI.

[Compositionis initium a perfecta. in marg.] Primam igitur auspicatissime suscipe regulam, Qua Musicorum lege cautum fuit, ut Simplicis et Floridae Symphoniae exordium a perfectis proficiscatur consonantiis uidelicet, ab Vnisono, uel a Quinta, Octaua, Duodecima, et huiusmodi. Hoc tamen non fatale est semper, compositoris etiam uoto relinquitur, ab imperfectis posse consonantiis suam auspicari cantilenam, ut pote a Tertia, Sexta, Decima, Tertiadecima, et reliquis, ea modo claudatur perfecta consonantia, qua de re Vltima regula particularis sermo fiet. [Compositionis principium arbitrarium: finis uero legalis. in marg.] Principium igitur ut unico uerbo concludam, arbitrarium est, Finis uero fatalis. Quae profecto series, apud doctissimos perfrequens est, uenerique gratissima uenit. Huius igitur primae regulae schema, tale est.

[Vanneo, Recanetum, 73r; text: Prima Vnisonus. Quinta. Octaua. Tertia. Sexta. Decima. CANTVS, TENOR] [VANREM 42GF]

[73v] DE SECVNDA NORMA. CAPVT. VII.

[Duae perfectae eiusdem generis consonantiae immediate in ascensu uel descensu incongrue. in marg.] DVae eiusdem generis consonantiae, cuiusmodi sunt Duo Vnisoni, duae Quintae, duae octavae, seu Duodecimae, aut Quintedecimae, pariter immediate ascendentes ac descendentes, locum non habent in cantilena. Sed post perf fectam subsequi debet imperfecta, qua quidem alternatio ne aeque aures delectantur, atque oculi uersiculore Pictura. Vnam tamen patitur praesens Regula exceptionem. [Plures perfectae consonantiae eodem in loco bene consonant. in marg.] Duas pluresue perfectas continenter absque imperfectarum interpositione, non diuersis in locis, sed uel eadem in linea, uel eodem in spatio, Disponi posse, qua in re oro praeceptore exemplum offero.

[Vanneo, Recanetum, 73v; text: CANTVS, Reprobantur. Admittuntur. TENOR] [VANREM 44GF]

DE TERTIA NORMA. CAPVT. VIII.

PRobatum Musicorum institutum est, Duas inter eiusdem generis perfectas consonantias simul ascendendo ac descendendo, unam saltem disponere imperfectam, ut pote Tertiam, uel Sextam, uel Decimam, uel Tertiamdecimam. Quae scilicet imperfecta consonantia, saltem minimam, non autem Semiminimam, ut nonulli male sentiunt, inter perfectas media esse debet. [Inter perfectas similes semiminim non sufficit. in marg.] Quoniam seminimimae uel chromae, adeo paruo constant interuallo, ut altera ab altera subsequi uideatur. Nam quod modicum est, pro nihilo reputatur. Inter ascensum uero unius ac descensum alterius, seminimima congruenter poni potest. [Suspirium inter duas perfectas pro imperfecta non satis. in marg.] Praeterea notandum, quod male opinantur aliqui, qui suspirium infra duas perfectas consonantias apponunt in eorum ascensu uel descensu, hac moti ratiuncula, ut huiusmodi interuallo praedictam regulam obseruare putent, sed quia huiusmodi suspiria ut patet expresse, consonantiae nullatenus esse possunt, propterea (a quo etiam optimi abhorrent Musici) cauendum esse arbitror considerantes ubi uox non exprimitur, consonantias ibi fieri non posse. Si pausa semibreuis interponatur, etsi consonantiam non generet, quia maior intercapedo temporis adiacet, sufferri posse putamus, multo magis si breuis integra pausa notetur. [Consonantiae imperfectae perfectarum interpositione non indigent. in marg.] Contra duae pluresue diuersis uel eiusdem generis imperfectae consonantiae, continua serie, ulla absque perfectarum interpositione incedere possunt, Nam cum imperfectae consonantiae uario ac mutabili modo se habeant, diuersimodi scilicet maior et minor, non eodem sono cantatur, ac si perfecte, uariantur utique, qua uarietate, Contrapunctus apprime gaudet, propterea a Musicis eas scilicet Tertia et Sexta pluries in contrapuncto iterari possunt, licet huiusmodi imperfectarum continuus progressus, suspensum tantisper nostrum reddat auditum, quoad subsequente quiescat perfecta in consonantia, et his quidem sua exempla subiicimus.

[74r] [Vanneo, Recanetum, 74r,1; text: Imperfecta inter duas perfectas eiusdem generis consonantias. plures tertiae. plures sextae. plures decimae. Exemplum, CANTVS, TENOR] [VANREM 44GF]

DE QVARTA REGVLA. CAPVT. IX.

DIuersorum generum Duae pluresue perfectae consonantiae, iugiter uel ascendentes uel descendentes, nulla media imperfecta, disponi possunt, cuiusmodi est post octauam Vnisonus, et e conuerso, et Quinta decima post octauam, et e contra, et post octauam uel Vnisonum Quinta, et conuertibiliter, et ita de reliquis, modo sint (ut dixi) diuersi generis et inaequales, quod hoc patet concentu.

[Vanneo, Recanetum, 74r,2; text: Plures perfectae diuersis generis consonantiae, peroptime incedere possunt. Exemplum, CANTVS, TENOR] [VANREM 44GF]

DE QVINTA NORMA. CAPVT. X.

PAres etiam duae aut plures perfectae eiusdem generis consonantiae, quales sunt duae Quintae, uel totidem Octauae, nulla imperfecta concinnitate media, in cantilena admittuntur, si tamen contrario situ dispositae fuerint, ut cum Supranus, uel quaeuis alia concentus pars ascendit. Et Tenor, uel quaelibet alia pars descendat, qualem crebro incessum a Tenore ad Bassum Quinta habere solet, ut hic.

[Vanneo, Recanetum, 74r,3; text: Plures perfectae eiusdem generis consonantiae, hoc ordine dispositae poni possunt. Exemplum. TENOR, BASSVS] [VANREM 45GF]

[74v] DE SEXTA REGVLA. CAPVT. XI.

PRo compositoris uiribus obseruandum est, ut in Symphonia notulae discrepent in progressu, ut quum Suprani notulae ascendunt, Tenoris descendent, et idem reliquis de partibus intelligendum praecipimus. Nec alia ratione, quod consonantiae a diuersis productae motis, quoniam proprii ac ueri sunt contrapuncti effectus, suauiorem magisque uariam proferunt harmoniam, ut cantando senties. [Ascendente uno alius non semper descendere tenetur et econtra. in marg.] Ne putes tamen hoc fixum atque immutabile, huic enim legi non semper obsequuntur Musici, sed ea saepe abutuntur, pariter ascendentes uel descendentes, gradatim dico a suprano ad tenorem, iucundiorque inde oritur harmonia, quam Sirenarum concentus, si fabulis credendum est. Venustior tamen, quod animaduertas uelim, est notularum uel ascensus uel descensus cum tenore per tertiam, aut per decimam, quam per sextam, quae aliquantulum sub tenore praesertim, insuauis habetur, nisi octaua fuerit comitata, uel si processum celerem producat, parum auribus intonans, ad hoc offertur exemplum.

[Vanneo 74v,1; text: Cantus et tenor pariter ascendunt atque descendunt, et e contrario quandoque modo se habent, Exemplum.] [VANREM 45GF]

DE SEPTTIMA NORMA. CAPVT. XII.

[Perfectae consonantiae fa et mi simul non recipiunt. in marg.] CAuendum est, ne perfectae consonantiae cuiusmodi sunt Quinta, et Octaua, et reliquae, neque in coniunctione aliqua Tritonum producentem, ex Mi et fa, seu ex Fa et mi constent, quod in consonantiis imperfectis fieri non refert, perfectis uero consonantiis de duobus alterum contingere solet, istorum mi et fa uitio, aut unum maius deest semitonium, aut exuberat. Nam quum extremae uoces uel octauae, uel Quintae, in sede resident semitonii, tunc ea dicitur consonantiarum extremae uoces in tono quiescunt, luxuriant atque exuberant, superfluo maiore semitonio. Vt igitur in neutrum incidas dissonantiae uitium, Mi contra fa, nec Fa contra mi, in consonantiis perfectis, nec in Quarta quia Tritonus est, ut supra diximus, manibus et pedibus effuge, ut huius exempli coniectura perspicere potes.

[Vanneo, Recanetum, 74v,2; text: Hic Deficiunt in quacumque Semitonia maiora, Diapason Imperfectum, Diapente Imperfectum] [VANREM 45GF]

[75r] [Vanneo, Recanetum, 75r,1; text: Hic super habundant Semitonia maiora, Diapason Superfluum, Diapente Superfluum] [VANREM 45GF]

DE OCTAVA ET VLTIMA NORMA. CAPVT XIII.

[Compositionis terminum imperfectum esse non decet. in marg.] ARctissimum summaeque necessitati subiectum Musicorum est praeceptum, Omnem scilicet concentum perfecta clausum in consonantia, Qualis est Vnisonus, uel Quinta, uel Octaua, et huiusmodi, quod quidem institutum, ab universa Musicorum manu, inuiolabiliter obseruari, luce clarius constat. Quantum imperfectae consonantiae suspensas audientium tenent aures, et quamuis earum Symphonia oblectentur, nulla tamen perfecta sententiam assumere possunt sicut a perfectis, ac si grammatice partes imperfectas asserimus, semper ad uerbum sicut ad perfectionem quamdam festinantes, et quemadmodum perfectas in oratione sententias assumimus, ita et in contrapuncto. Vltra tamen statutae cantilenae meram, latius tibi uagari licebit, et arbitratu tuo, perfectis imperfectisue consonantiis, ueluti Tertia, uel Decima, praeter sextam, uocem tuam sistere poteris. Hoc enim non refert modo cum socio (ut fit duobus canentibus) terminaueris cantilenam, superiore seruata lege. At ubi plures duabus in compositione aderunt uoces, requiritur ut ex illis duae saltem, si non omnes perfecta in fine fruantur consonantia. Non ab re autem dixi praeter sextam, quoniam ut in capitulo De sexta iam diximus regula, presertim duabus in compositione, parum resonat, partumque uenustatis habet, tanta est eius imbecillitas, huius igitur postremae regulae subiectum, huic committimus exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 75r,2; text: Compositionis terminum perfectum esse decet. CANTVS, TENOR] [VANREM 46GF]

DE SIMPLICIS CONTRAPVNCTI ORDINATIONE CVM SVIS CADENTIIS. CAPVT. XIIII.

[Contrapunctus simplex dissonas non recepit. in marg.] HAbita regularum utriusque Contrapuncti declaratione, par est ut simplicis prius constitutionem et cadentiarum declarationem ex sententia tam Ethnicorum quam Neotericorum aggrediamur, quorum semper fuit ut in conficiendo simplici contrapuncto optimis uteremur consonantiis, dissonis penitus abiectis, nam si per spatium dissonantia fiat, corrupte auribus intonat, quantoque suauiores in cantilena inerunt consonantiae, tanto maior erit compositoris gloria, qui profecto cunctis praeferendus erit, eas si inuicem non [75v] eminus, et saltuatim, sed gradatim ascendentes ac descendentes disposuerit, quod miro cantoribus solet esse commodo, eritque et iucunda et admirabilis huiusmodi modulatio, in qua illud unum prae omnibus obseruandum docemus, quod imperfectae Consonantiae, unam semper iuxta se retinent perfectam, quae ad illam sicut imperfecta oratio ad uerbum, semper habet recursum, propterea dicam, cum ex perfectis aliquam collocaueris consonantia facturus cadentiam, praeponas ei ex imperfectis numero uiciniorem. [Consonantia perfecta semper proximiorem imperfectam ante se requirit. Cadentia vnisoni quomodo formetur. in marg.] Nam exempli gratia, Vnisono propinquior est Tertia Minor, quae in inferiore Tenoris parte residere debet, qui nempe Tenor a suprano contrarium notularum situm ubi hoc fieri quod diximus contigerit, expostulabit.

[Vanneo, Recanetum, 75v,1] [VANREM 46GF]

Hac tamen lege, ut ex duabus notulis quibus ipsa perfecta consonantia constat, altera in suprano ascendat, altera in Tenore descendat, sicque uicissim Tenore suprani partes agente, et suprano Tenoris uicem subeunte, tertia quam modo dixi immutabilis esse debet. [Notandum. in marg.] Sciendum tamen est (si contigerit) tertiam maiorem (nam duplex est Tertia Maior scilicet et Minor ut Libro Primo patuit) ante Vnisonum ponendam, ut modo dixi, ui uocis minorem loco maiorem proferendam esse, quod ubi factitandum sit tyronibus ac rudibus adolescentibus signo Diesis indicari solet, hinc habes exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 75v,2] [VANREM 46GF]

[Cadentia quintae qualiter fiat. in marg.] Pari modo Quinta prae se maiorem tertiam requirit superne, Tenore descendente, Suprano uero ascendente, quod patet exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 75v,3] [VANREM 46GF]

Sed quum Tenor Suprani naturam, et Supranus Tenoris imitabitur, ut superius dixi, contrario potiemur ascensu et descensu, hac tamen lege ut tertia illa maior paulo antedicta, suum non amittat situm atque rationem. [Aduerte. in marg.] Si forte Tertia quintam praecedens fuerit minor, ut hac liquit figura,

[Vanneo, Recanetum, 75v,4] [VANREM 46GF]

utendum erit auxilio Diesis ut supra, quo fiet maior. [Cadentiae octauae modus. in marg.] Facturo denique Octauam, Sextam maiorem ueluti uiciniorem aptioremque praeponendum erit, a penultima tamen ultima tenoris descendente, sed in suprano ascendente, quod in hoc ut in superioribus luce clarius patet exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 75v,5] [VANREM 46GF]

[Nota. in marg.] Si forte tamen Tenoris et Suprani mutua fiet notularum permutatio, ut saepe superius dictum est, necessario fiet inuersus in ascensu et descensu notularum progressus, Sexta dummodo maior ante dicta non permutetur. [Attende. in marg.] Si fortasse iam praelibata Sexta, cui Octaua saepe iungitur minor foret, qualis est ab acuto F fa ut ad A la mi re, quae duobus Semitoniis, tribusque tonis constat, tunc idem quod in superioribus obseruandum erit remedium Diesis, et tonus ille a G sol re ut ad Fa ut dispositus, pro semitonio ui uocis proferendus erit, quod hoc facile percipi potest exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 75v,6] [VANREM 46GF]

Sexta uero minor, solet esse Quintae contubernalis, eiusque auxilio plurimum gaudet, et in ea tuta tamquam in arce residet. Musicorum tamen lex est, ut Supranus arbitratu suo moueat gressus, sursum atque deorsum, Tenore immobiliter iacente, quod hoc patet exemplo

[Vanneo, Recanetum, 75v,7] [VANREM 46GF]

Non enim dicimus post maiorem Sextam, Quintam bene collocari non posse, sed tamen eodem disponantur modo, ut superius ostensum est in exemplo minoris Sextae uidelicet.

[Vanneo, Recanetum, 75v,8] [VANREM 46GF]

Huiusmodi namque notularum situ, haec maior et minor Sexta perbelle incedit, sed Tenore descendente, Supranoque ascendente, cupienti decorum in cantilena seruare, superiore maioris Sextae cum Octaua utendum erit connexione. Haec autem omnia attulimus, non ut ea solum obseruentur, sed ut ab his reliqua id genus similia cognoscas, et quae diximus maneant alta mente reposta. Et haec de simplici contrapuncto dicta sufficiant.

[76r] DE CVRIOSA QVADAM CONSONANTIARVM INQVISITIONE. CAPVT. XV.

VIdere uideor, atque sentire curiosus queritantes, ac me compellantes, cur imperfectae consonantiae uicinioribus perfectis potius quam reliquis ament copulari. [Cur imperfectae consonantiae vicinioribus perfectis libentius iungantur. in marg.] Quorum haesitationi morem censui gerendum, non per Barbarica uel Frisesomorum ut cauillosi aiunt Dialectici argumenta, sed simplici nudaque ratiuncula, ne luci tenebras adderem. Quum igitur imperfectae consonantiae Duce natura perfectioni aueant attingere, ut unumquodque imperfectum, quam ut adipiscerentur, a Musicis lege cautum fuit, ut perfectis adhaerent consonantiis, a quibus optatam consequuntur perfectionem, Quantoque imperfectae perfectis magis ingeruntur, tanto magis sunt perfectionis participes, et auribus iocundiores, atque suauiores. Hinc cum imperfectas uicinioribus perfectis dixerim copulandas, aliud oriri uidetur dubium. [Cur sexta octauam potius quam quintam admittat. in marg.] Cur scilicet Sexta octauae potius, quae remotior est, et non quintae cum sit uicinior libentius inhaereat? Pro cuius rei patrocinio respondemus, quod talis ratio a musicis non admittitur, quoniam huiusmodi propinquitas sextae ad quintam, est retrogrado ordine, quod non fit. Deinde accessus ad eam fieri debet consonantiam, quae maiore habundat perfectione, sexta erto Octauae magis quam Quintae commercium diligit, quae profecto Octaua, est totum continens, et omnium Regina consonantiarum, cui arctius sexta iam praelibata innixa iacebit, si a penultima ad suprani ultimam per semitonium transitum feceris, tenore per tonum descendente ad oppositum suprani, at in tenore semitonio existente, Supranus suo fruetur tono, in alterutro enim istorum semitonium fieri necessum est, uel naturalem uel fictum. Et hoc praeceptum memoratu scituque dignum non in hac tantum sextae cum octaua connexione obseruandum praecipimus, sed et omnium aliarum compagine imperfectarum cum suis perfectis simili in loco id est a penultima ad ultimam ut dictum est.

DE FLORIDI CONTRAPVNCTI INSTITVTIONE et Dissonantiis quae extra cadentias uenustatem consonantiis afferunt. Caput XVI.

EX duobus propositis altero perfecto, nunc alterum id est Floridum contrapunctum, opus utique Musis et Apolline dignum, bonis auibus aggredior. Sedato igitur animo, ac mente curis uacante, huius institutionis modum adiscere pro uiribus enitere, hoc enim comite studio, cunctas humanae uitae, instar aquae labentis aerumnas atque solicitudines, uiscera nostra exurentes, examclabis. Primum igitur quod admonitos uelim huius artis amantissimos est, ut non modo cantilenae caput, sed unusquisque etiam Musicalis ictus, a bonis canorisque sumat initium consonantiis, haec est enim prima lex, non tamen fatalis. [Cantilenae ictus an semper a consonantiis inchoandus. in marg.] Fieri enim non potest huiusmodi concentus absque dissonantiis, a quibus simplex ille omnino abhorret, sed harum positio dissonantiarum non arbitralis est, sed quibusdam seruiendum est regulis. Primo namque licebit his uti dissonantiis in initio singulorum ictuum syncopato, ut suunt duae pluresue septimae, uel nonae, alterius comitante sextis, fingendo cadentias te facturum, quod omne hoc poteris contemplari exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 76r] [VANREM 46GF]

A Secunda namque minima in prima semibreui suprani clausa, quae ictus initium est, ad primam minimam in secunda Tenoris semibreui contenta Septima est, quae cum syncopato feratur gressu, imperceptibilis omnino est, nec aures attingit, eundem sortiri effectum reliquas eodem in exemplo superiore Septimas, [76v] Syncopatas quidem optimus uidebut speculator. [Semibreui in minimas distincta quid agendum. in marg.] Diuisuri deinde Semibreuem in duas minimas, utramque intererit diuersis in locis apte et concinne disponere, non uerteretur tamen uitio Compositori, si secunda minima foret dissona, notulis gradatim ascendentibus ac descendentibus, et eodem in loco sedente Tenore, quem morem Musicorum principes approbant, immo uenerantur, cum huiusmodi concentus non parum ueneris habeat, quale hoc se habet exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 76v,1; text: CANTVS, TENOR] [VANREM 46GF]

[Semibreues si in semiminimas diuidantur quid facto erit opus. in marg.] Si quis deinde pro Semibreui, quattuor uteretur (ut fit) Semiminimis, eniti debet quantum in se erit, ut prima et ultima sint dissonantiae expertes, respectu principii et finis, quibus optima quaeque inesse debent. Nolim tamen hoc praeceptum immutabili necessitate constitutum putes. Fas est aliquando ultimae consonantiam suam auferre, et ad penultimam hoc est ad tertiam Semiminimam transferre. Caueas tamen ne utraque in ingratam incidat dissonantiam, quod penitus Musicorum arte atque usu negatur, et sicut hoc omnium auditui abhominabilie uidetur, ita per gratum atque iocundissimum foret, si utraque scilicet penultima et ultima amoena donarentur consonantia, et compositori summae accedet laudi. Secundam silientio praeteribo, cum parum uel potius nihil referat consona sit uel dissona, et ut quod diximus de penultima et ultima magis elucescat, in subiecto exemplo indicabimus utriusque consonantiam seorsum primo, Deinde pariter subiecto puncto.

[Vanneo, Recanetum, 76v,2; text: CANTVS, TENOR] [VANREM 47GF]

Vsui saepe uenit post minimam puncto comitatam subiici semiminimam, quae bona sit uel nequam, nihil refert, hoc tamen iure seruato, ut praecedens minima puncto suffulta, ubique sua fruatur consonantia, ut sequenti liquet figura.

[Vanneo, Recanetum, 76v,3; text: CANTVS, TENOR] [VANREM 47GF]

Consimilium notularum diminutionum in reliquis pari modo rationem habebis, musicalibus obseruatis, qua fieri potest praeceptis, quae ut accuratissime ac sine fuco, suis locis altitonantis ope trademus, ita tu Candide lector, si proficere in optatis est, manibus et pedibus ut Terentianus ille inquit, memoriae commendare, pariter et obseruare, curabis enixae.

[77r] DE DISSONANTIIS QVIBVS FLORIDAE CONTRAPVNCTI CADENTIAE CONSTANT. CAPVT. XVII.

QVanam ratione floridum ipsum digeratur Contrapunctum, satis superque dictum putamus. Nunc floridi contrapuncti Cadentias, inter Supranum et Tenorem nonnullas admittentes Dissonantias, ut in huius Capitis progressu patebit, complecti in animo est, quae Symphoniae non parum uenustatis afferunt, his propterea enixe incumbas uelim. [Cadentia quot et quae. in marg.] Quas treis esse minus ignorare debes, Quarum Prima Vnisoni cognomen habet, Secunda Quintae, Tertia Octauae, quas Capite quoque De simplicis contrapuncti ordinatione libauimus, quum simplici aptiores uideantur Contrapuncto. In Concentu autem, Duabus pluribusue confecto partibus, frequentiores atque usitatiores Prima et ultima habentur, ut Capite De Cadentiis per Vnisonum faciendis, et Capite de Cadentiis quae fiunt per Octaua, hubertim agetur. [Dissonantiae quot et quae. in marg.] Dissonantiae uero totidem sunt quot et ipsae cadentiae uidelicet tres, Secunda scilicet Quarta et Septima, quae a simplici, ut dictum est contrapuncto, explosae sunt. Quarum singulae singulis dedicantur cadentiis, ut iamiam patebit. [Vnisoni cadentia quod fiat. in marg.] Vnisoni igitur Cadentia, huiusmodi expetit formam, ut Semibreuis una, uel Minima ante penultimam, sit prima ex tribus paulo ante memoratis dissonantiis id est Secunda, syncopata tamen, quae dissonantia, quoniam celer atque detenta procedit, iccirco auribus non discrepat. Deinde penultima inferius posita, sit tertia, Postremo ipsum statues Vnisonum, qui perfecto modus et ordo, hac sequenti clauditur figura.

[Vanneo, Recanetum, 77r,1; text: CANTVS, TENOR] [VANREM 47GF]

[Quintae cadentiae modus. in marg.] Secunda deinde Cadentia, quae Quintae cognomine gaudet, nullibi amabilis, praeterquam flebilibus in cantilenis, in ante penultimo loco Quartam superne syncopatam exigit, at in penultimam sede Tertiam. Denique Quintam depones, qua in re hoc imitatus exemplum, errabis minime.

[Vanneo, Recanetum, 77r,2; text: CANTVS, TENOR] [VANREM 47GF]

Octauae postremo Cadentia, ab omnibus expetita, ueluti frequentior et ornatior in ante penultimo Domicilio, dissonanti Septima potitur, quam subsequi debet Sexta, et in meta contrariis scilicet motibus procedendo, Octaua disponitur, id notius sit hoc exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 77r,3; text: CANTVS, TENOR] [VANREM 47GF]

[77v] [Notandum. in marg.] De superioribus aliisque dissonantiis in florido dumtaxat concentu receptis, adhuc aliquid inculcare non pigebit, eas scilicet in syncopatis ac pernicibus celerrimisque tamen locis residere, et iccirco earum dissonantia imperceptibilis est, et cum Quarta caeteris omnibus dissonantiis minus dissona habeatur, cum consonantiis quamdam contraxisse affinitatem uidetur, et ubique locorum in compositione, et simplici contrapuncto disponi potest, suffragio tamen Quintae et utriusque Tertiae (potior namque est maior) suffulta. Secus autem parum uel potius nihil ueneris habebit, ut periculum facienti liquebit. Et haec tam de simplici, quam de florido Contrapuncto dicta sufficiant.

DE MODO COMPONENDI. CAPVT. XVIII.

QVae de simplicis ac floridi contrapuncti ordinatione in mentem uenerant, satis superque rudibus tyrunculis esse puto, nec plura his promenda duxi, ne in immensum crescens oratio, tedium ac ueluti nauseam lectoribus pareret, sed his et grauiora, et iocundiora subnectenda statui, ut rerum uarietate animus aliquando refocilletur. Praecepta igitur Cantilenae quattuor uocibus, Suprano, Tenore, Basso, et Alto constantis, Discipulis superiores regulas eruditis, tamquam grauis armaturae militibus aggredienda post hac praeponam. Dicam igitur in primis Consonantias omneis singulatim ab Vnisono usque ad Quintamdecimam, a quibus Supranus, et Tenor, qui semper infra Supranum disponendus est, licet aliquando sed rarissime supra disponantur Supranum, initium sumere possunt. De hinc quo namque modo Bassus pariter et Altus perconcinne apari possint, paucis insinuabo. [Compositionis partes vbi locandae. in marg.] Huiusmodi ergo seruato ordine aberit haec nostra omnis intelligendi labor, ab Vnisono auspicando, prius tamen dicendum ratus sum quas sibi sedes Bassus atque Altus uelit. Bassus namque et Veterum et Recentium auctorum sententia infra tenorem legitime collocari debet, licet aliquando superius uidelicet, inter Supranum et Tenorem, uel inter Altum et Tenorem, sed per raro, hoc autem fieri solet, Tenore Bassi sedes occupante, ut saepius experientia duce uisum est, Vnde persuauis oritur Concentus. Altus autem inter Supranum et Tenorem, uel intra Tenorem et Bassum maxime collocari amat. Si forte autem Supranus nimis descendendo fuerit impedimento, quid Altus praedictis locis inferi possit, licebit, Alto supra tendere Supranum, et aliquando infra Bassum, quum is Tenoris sedes forte usurpauerit, et quod una fieri non potest uia alia aggrediendum erit, ut uoti fias compos, cuius rei experientia Magistra erit.

DE BASSO ET ALTO CVM TENORE STANTE TENORE IN VNISONO CVM CANTV. Caput XIX.

QVum Cantus pariter et Tenor ab Vnisono sumpserint ortum, Bassus infra Tenorem sex ad placitum sortiri potest consonantias, Tertiam scilicet uel Quintam, Octauamue, aut Decimam, seu Duodecimam, uel Quintadecimam. Basso disposito in Tertia, quam ex praelibatis sex consonantiis primam commemoraui, contralto infra Bassum tertiam, uel supra Bassum locum habenti ex his quattuor quamlibet uolueris consonantiis dedicare poteris, Quintam uidelicet Sextam, uel Octauam, uel Decimam. Si tertiam, inferior Suprano ac Tenori quinta concordabit. Si Quintam superiorem, tunc Contraltus Suprano et Tenore altior erit Tertia. Si Sextam, a Suprano et Tenore Quarta superior distabit. Si Octauam, sublmior erit Sexta. Si Decimam, idem Contraltus Supranum et Tenorem excedet Octaua, hoc indicante exemplo.

[78r] [Vanneo, Recanetum, 78r,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 47GF]

Collocato autem Basso in Quinta infra Tenorem, Contraltus supra Bassum Tertiam, aut Octauam, aut Decimam, iure sibi exiget. Si Tertia, idem Contraltus aberit a Suprano et Tenore inferne unius Tertiae distantia. Cum uero Octaua, tunc Supra cantu et Tenorem Quartam distabit. Si denique Decimam, Contraltus idem supra Cantum et Tenorem Sextam amabit, ut hoc patet exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 78r,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 48GF]

Quum uero animo insederit tuo, Bassi fundamenta infra Tenorem iacere in Octaua, affere poteris Contralto ex his quattuor consonantiis supra Bassum, Tertiam, scilicet uel Quintam, quae suauior est, Decimam quoque et Duodecimam. Sed si Tertiam, uidebis Contraltum a Suprano et Tenore inferius Sextae interuallo abesse. At si Quintam, tunc Contraltus idem infra Cantum et Tenorem Quartae intercapedine semotus erit. Quando Decimam, scandit supra Cantum et Tenorem Tertia. Tandem si duodecimam, unius Quintae interstitio supra Cantum et Tenorem ascendet, quae omnia hoc comprobantur exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 78r,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 48GF]

Si forte liberuit Bassum infra Tenorem unius Decimae spatio demittere, Contraltus quattuor indifferenter amabit supra Bassum consonantias uidelicet, Tertiam, Quintam, Octauam, et Duodecimam. Si ex his Tertia ei Contralto attributa fuerit, infra Cantum et Tenorem Octaua distabit. Si quando Quinta, inter Cantum et Tenorem inferius aderit Sexta. Si uero Octaua, Altus, a Suprano et Tenore inferius Tertia segregatus erit. Si forte Duodecima, tunc supra Cantum et Tenorem Tertia sublatus erit Altus, ut hoc consequi potes exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 78r,4; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 48GF]

Tua siquando foret sententia Duodecimam Basso sub Tenore offerre, Altus supra Bassum ex his quinque consonantiis quamlibet potiri ualebit, Tertia scilicet uel Quinta, uel Octaua, seu decima, et Quintadecima. Cum attuleris Tertiam, a Suprano et Tenore, Altus Decima inferius aberit. Si non Quintam, deorsum tendere Altum uidebis a Suprano et Tenore, Duce octaua. Si autem octauam dederis, distantia erit a Suprano et Tenore unius Quintae. At cum Decimam, Altum a Suprano et Tenore semoueri per Tertiam inferius uidebis. Si denique Quintamdecimam, tunc Quartam supra Cantum et Tenorem sese emergere facile cognosces, hoc praesertim exemplo.

[78v] [Vanneo, Recanetum, 78v,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 48GF]

Si demum in Quintadecimam infra Tenorem collocari Bassum forte contigerit, licebit Alto supra Bassum ex quinque quamlibet usurpare consonantiis, Tertiam, uel suauius Quintam, Octauam, Decimam, et Duodecimam. Verum si Tertiam, tunc Contraltus infra Cantum et Tenorem unius Tertiaedecimae interuallo descendet. Si quintam, erit Vndecimae interstitium infra Cantum et Tenorem. Si octauam, eadem a cantu et Tenore infra constabit. Si Decimam, pari modo sub cantu atque Tenore sexta resonabit. Denique si Duodecimam, Quartam infra Tenorem et cantum conspicies oculata fide hoc exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 78v,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 48GF]

DE BASSO PARITER ET ALTO CVM TENORE STANTE TENORE IN TERTIA

CVM CANTV. CAPVT. XX.

TEnore Cantui per Tertiam connexo, eadem Bassus sub Tenore perfrui poterit, a quo Basso ad Cantum Quinta inferne intererit, tumque Alto uel Octaua, uel Decima, uti supra Basum fas erit. Regnante Octaua, Quarta supra Cantum, et sexta supra Tenorem emergentur. At posita Decima, supra Cantum Sextam, et supra Tenorem Octauam intuebimur, hoc opem afferente exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 78v,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 48GF]

Consueuerunt nonnumquam Compositores Bassum infra Tenorem apte per sextam disponere, quae profecto nisi cursim ac minimo momento Minimarum, ac Semiminimarum more proferatur, ac statim sequatur Octaua, illius ueluti quieta sedes, insuauis, immo discrepantiuncula habetur. Quum tamen id fieri contingerit, Altus infra Bassum tertia, uel supra Bassum Tertia, uel Decima, inuitus delectabitur. Si Tertiam inferiorem ei Contralto dederis, sub Suprano Decima, et Octaua sub Tenore consonabit. Si uero Tertia supra Bassum applicita fuerit, infra Cantum altera Sexta, et sub Tenore Quarta gignentur. At Decima locum habente, supra Cantum Tertia, supra tenorem Quinta uigebunt, tamen ut dixi, huiusmodi harmonia languida, squallida, ac omni sine Venere iacebit, quam si quis oblectantem [79r] efficere cupiat, Altus per Quintam supponatur Basso, uel post huiusmodi Suprani ac tenoris tertiam hi idem simul ascendant per unam uocem scilicet, aliam Tertiam efficientes, Bassusque gradatim descendat per gradum, usque ad tenoris octauam. Altusque unico ascendat gradu, in eadem praedicta tertia dummodo ponatur, Bassumque supereminet per Quintam, hoc cantilenas ordine dulce canes, ut hic.

[Vanneo, Recanetum, 79r,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 49GF]

Poteris arbitratu tuo Bassum a Tenore per octauam inferne semouere, sed a Suprano Decima distabit, Tuncque Alto quinque cedere possunt consonantiae superiores a Basso, Tertia, Quinta, Duodecima, Tertiadecima, et Quintadecima. Si Tertia, infra Supranum Octaua, Sextaque infra Tenorem aderunt. Sin uero Quinta, infra Cantum Sexta, et infra Tenorem Quarta fient. Quum autem Duodecima, supra Cantum Tertia, supraque Tenorem Quinta insurgent. At si Tertiadecima, Quarta supra Cantum Tenoremque Sexta ascendas. Si denique Quintadecima, tunc idem Altus supra Cantum Sexta, et supra Tenorem Octaua habebit, ut hoc constat exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 79r,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 49GF]

Bassus aliquando Decima gaudet infra tenorem, hinc Duodecima a Suprano demittitur. Tunc Altus quattuor gradibus Consonantiarum supra Bassum scandere ualebit, Tertiae scilicet et Quintae, uel Octauae, aut Quintaedecimae. Si Tertiae, infra Cantum Decima, subque Tenore Octaua discedunt. Si Quintae, sub Suprano Octauam, sub Tenore Sextam dominari cognosces. Si Octauae, sub Cantu Quintam, sub Tenore Tertiam moram trahere uidebis. Si Quintaedecimae, supra Cantum Quarta, at supra Tenorem Sexta extollentur, ut hoc liquit exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 79r,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 49GF]

[79v] DE BASSO ET ALTO TENORE EXISTENTE CVM CANTV IN QVARTA. CAPVT. XXI.

SVprano et Tenore una conuenientibus in Quarta, Bassus infra Tenorem Tertia perfrui solet. Sciendum tamen est huiusmodi compositionem, tribus potius quam quatuor uocibus aptiorem esse, ut omnium usus compositorum approbat, a quibus in similibus compositionibus complures apponuntur Quartae, quibus Bassus seu quaeuis alia inferior pars uinculo Tertiae annecti solet. Cui profecto compositioni peculiare nomen est Faulx bourdon. Diffiniturque a Musicis Modulum esse, ubi multae Diatessaron species successiue contextae sunt. Qui utique Modus in cantilenis multum Decoris, ac uenustatis habet, ubi praecipue tres tantum introducuntur cantantes. Additurus autem quartam partem infra Bassum, locus erit in Tertia, aliquando etiam supra Bassum in Octaua, et Decima. Si tamen, quod animaduertendum erit, tibi uel Cantilenae tuae accesserit commodo Consulendum namque Cantoribus est in componendo, qui odio habere solent notulas et Consonantias saltuatim positas, ac in cantilenis maxime inuicem semotas. Id enim non parum incommodi afferre solet. Iccirco plures docemus consonantias, uni parti attribuendas, ut ex illis aptiores, elegantioresque deligas, et quae iam diximus, hoc patet exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 79v,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS.] [VANREM 49GF]

Bassus aliquando infra Tenorem Quintam exoptat. Altus autem ex tribus aptiorem amabit Consonantiam supra Bassum, Tertiam scilicet uel Decimam, seu Duodecimam, ut hic liquido patet.

[Vanneo, Recanetum, 79v,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 49GF]

Datur non numquam eidem Basso Decima, qua quidem cum uenustate careat, parcius utendum erit. Nam huius causa a Suprano ad Bassum Tertiadecima Sextae simillima intererit, quae non minus a Compositoribus aliena esse debet, quam Sexta, de qua Capite praecedenti quaedam libauimus, quae lectitare proderit. Quum tamen hoc fieri contigerit, eregione Altum statues in Tertia, uel Octaua, uel Quintadecima supra Bassum, ut hic.

[Vanneo, Recanetum, 79v,3 text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS.] [VANREM 49GF]

[80r] Sed quoniam ut diximus processus iste insuauis ac inuenustus est, iccirco siquis Supranum ac tenorem unica uoce extolleret, et in alteram quartam effigiaret, Bassumque similiter per unam uocem deprimeret, eumque infra Supranum in Quintadecima, ac infra tenorem in Duodecima collocaret, peruenustam profecto, ac suauissimam harmoniam efficeret. Et tunc Contraltus Octauam, et demum Quintam, uel Decimam, perconcinne obtinere poterit, ut hic experiri poteris.

[Vanneo, Recanetum, 80r,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 50GF]

Idem Bassus infra Tenorem Duodecima potitur. Altus autem uel Quinta, uel Octaua, uel Decima, supra Bassum, Non numquam Decimaseptima, ac Decimanona, uti poteris in ipso Contralto, oblata tamen opportunitate et commodo, quas saepius Compositores ad secundum Supranum conficiendum usurpare solent, ut fieri contingit in cantilenis quattuor uoces excedentibus, huius regulae adest exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 80r,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 50GF]

Miraberis fortasse mi Lector nostram praesenti Capite breuitatem, ac incaeptum superioribus proximis duobus Capitibus mutasse institutum, nam ibi non consonantias solum, quibus quattuor Cantilenae partes congruant diximus, uerum et alias ab illis emanantes, quibusque consonantiis distet, Exempli gratia. Bassus a Suprano, et Tenore, et Alto, et econuerso docuimus. Verum cum hoc longiorem expostulet orationem, ac lectoris ingenium uerborum anfractu habetare potius quam illustrare, statui tum praesenti, tum sequentibus capitulis, principales tamen consonantias maxime necessarias, ad Cantilae partes connectendas litteris mandare, quod hanc cupienti auream uirtutem adiscere, et facilius et breius erit. Quis enim tam ingenii inops est, qui compositis quattuor Cantilenae partibus, non perspiciat singulas consonantias, quibus distet Supranus a Basso, et a reliquis inuicem partibus. Tu igitur consonantias principales, scituque magis necessarias, quas modo dicturum me pollicitus fueram, conditas mente teneto.

DE BASSO ET ALTO ITERVM CVM TENORE EXISTENTE TENORE IN QVINTA CVM CANVV. Caput XXII.

SVprano congruente cum Tenore in Quinta, Bassus infra Tenorem Octauam exiget, At Contraltus supra Bassum Tertiam, Quintam, Decimam, et Quintadecimam. Tres autem ultimae plus afferunt ornatus, ut hoc indicatur exemplo.

[80v] [Vanneo, Recanetum, 80v,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 50GF]

Bassum haud numquam supra Tenorem Tertiam auere non ignoras, comitante Contralto, habente supra ipsum Bassum Sextam, uel Octauam, quae non ita concinnior erit, hoc teste exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 80v,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 50GF]

Idem Bassus Sextam aliquando non renuit infra Tenorem, cuius interest eam extollere Sextam una uoce, Basso alteram demittente gradatim, quo progressu, Tenore et Bassus perconcinne incident in octauam, et Supranum a Basso distare oportebit Decima, qua quidem serie et uocum contextu, nil suauius est. Altum dispones in Tertia supra Bassum, sed longe suauior erit si eius sequens notula ascenderit, peperitque quintam supra Bassum eo (ut dixi) a Tenore Octaua distante, nec idem Altus supra Bassum respuet Octauam, et demum ad eandem Quintae, seu Duodecimae sedem redire arbitratu tuo poteris, quae omnia hoc pandimus exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 80v,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 50GF]

DE BASSO ET ALTO ITERVM CVM TENORE, EODEM Tenore stante cum Cantu in Sexta. Caput XXIII.

ANexo Suprano pariter et Tenore uinculo sextae, Bassus potietur Tertia supra Tenorem, Contralto Sexta supra Bassum, sed potior erit Quinta infra quam Sexta, Resonantiorque erit Harmonia, huius exempli experientia.

[Vanneo, Recanetum, 80v,4; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 50GF]

[81r] Adhuc Suprano et Tenore existente, ut in indice dixi, Tertia decebit Bassum infra Tenorem, Contraltum uero infra Bassum Tertia, uel supra Bassum Quinta, seu Sexta, uel Decima, quarum duae posteriores suauiorem gignunt concentum, id modo fuerint commodo, quod panditur exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 81r,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 51GF]

Cupienti ornatiorem reddere tuam Cantilenam, licebit Basso infra Tenorem Quintam attribuere, et Decima resonabit cum Suprano, Quae si minor erit, parum dulcedinis affert, ut in supposito exemplo uidebitur. Si praeuigenti Cantori occurrerit, uocem implendo eam harmonice complet. Contralto autem Tertiam, uel Octauam, quae melior habetur. Si autem eadem Tertia minor erit cum Basso, opus est eadem ut supra uoce sustenari, secus enim cum Basso dissonat, apprime cum Suprano. Nam si Supranus robore firmabitur, et Altus minime, superflua orietur Octaua, maxime discrepans. Quam si euitare cupis, te huiusmodi signum docebit [signum] quod Diesis appellatur, quod hoc exemplo experiri datur.

[Vanneo, Recanetum, 81r,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 51GF]

Octaua Basso quadrare potest infra Tenorem, sed imbecillem reddet cantum, uitio Tertiadecimae, quae ad Supranum intererit, quum sit Sextae simillima (ut toties dictum est) hoc tamen uitio non uerteretur Compositori, si Bassus unius uocis gradu descendens, et Tenor tantundem ascendens pariter conciderint in Decimam, et Supranus unam similiter uocem scandens habebit cum Basso Quintadecimam, qui profecto progressus, auribus persuauis existit et Compositori summae attribuitur laudi. [Aduertendum. in marg.] Animaduertas tamen uelim, Decimam illam Tenori cum Basso, an Minor, an Maior fuerit, Si Minor id est, tria continens Semitonia, tunc ultimum semitonium id est, a b fa [sqb] mi ad C sol fa ut, per tonum proferendum erit, idque solet indicari signo Diesis, quo facilius Rudes Cantores cognoscant illud Semitonium uoce toni (ut dixi) proferendam esse. Si uero Decima illa Maior fuerit, nullo indigebit Diesis adminiculo, quum per se plena sit. Reliquum est Contralti consonatias docere. Amat in primis Sextam, uel Tertiam, quae melior est supra Bassum, sed quum Decima paulo ante dicta Basso et Tenori pariter fuerit, Contralto aptior erit Tertia, Deinde Quinta, supra Bassum, Aliquando Decima, hac tamen lege, ut in Duodecimam peruenias, quod omne his exemplis inspici datur.

[81v] [Vanneo, Recanetum, 81v,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 51GF]

Concupiscit saepe idem Bassus Decimam infra Tenorem, cum quo non erit dissonus Contraltus, si Quintam, uel Sextam, uel Octauam, seu Duodecimam supra Bassum sortitus fuerit, ex quibus Sexta (ut toties iam inculcaui) parum habeatur grata, Quo circa aut celeriter transeunda erit, instar Minimae, aut Semiminimae, aut subsequi debet Octaua.

[Vanneo, Recanetum, 81v,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 51GF]

Vsui nonumquam Compositori uenit, Bassum in Duodecima infra disponere Tenorem, sed tunc Contralti Consonantiae erunt Tertia, Quinta, Octaua, Decima, et Quintadecima, ex his eliges, quae tibi uidebitur aptior, ut hic exemplo indicabitur. Verum si Bassum Manus terminos non excedere optaueris, Supranum statues in superacutis.

[Vanneo, Recanetum, 81v,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 51GF]

DE BASSO PARITER ET ALTO CVM TENORE Manente semper Suprano cum Tenore in Octaua. Caput XXIIII.

[Nota regulam. in marg.] SVprano et Tenore Octauam habentibus, Bassus Vnisonum expetit, At Contraltus Tertiam inferne, seu Tertiam,uel Quintam, uel Sextam, aut Decimam, uel Duodecimam supra Bassum. Hoc unum caueas uelim, ne illa Contralti Tertia, et Decima supra Bassum, minores existant, nam tunc cantando sustentandae erunt, notandaeque Nouis Cantoribus signo Diesis, ac altius maiori semitonio promendae, secus dissona foret Cantilena, ut hic cantando senties.

[82r] [Vanneo, Recanetum, 82r,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 52GF]

Relinquitur arbitrio tuo, posse Tertiam Basso attribuere supra Tenorem, tuo modo contralto Quintam infra Bassum, quae persuauis est, seu Tertiam, uel Octauam, supra Bassum dederis, quod duce exemplo patebit.

[Vanneo, Recanetum, 82r,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 52GF]

Eidem Basso, stantibus Suprano et Tenore, ut Capitis titulo ostensum est, congrue dabitur Tertia infra Tenorem, Tunc autem Contraltus Tertia infra Bassum, sed concinnius Quinta, uel Sexta desuper contentus erit, sed ipsam cursim pertransibis Sextam, uel statim appones Octauam, ut paulo ante praecipimus. Eidem Contralto apta foret Octaua, uel Duodecima supra Bassum, ut hic speculari datur.

[Vanneo, Recanetum, 82r,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 52GF]

Adhuc eidem Basso non desunt loca, poteris aliquando Quintam supra Tenorem afferre, At Contraltus subsequi debet cum Tertia inferne, uel cum Sexta et Octaua supra Bassum. [Scitu dignum. in marg.] Si forte praelibatae Tertia et Sexta minores forent, eo utendum erit (quod paulo ante dixi) Diesis adminiculo, Vnde orietur persuauis harmonia, ut hoc exemplo re ipsa constabit.

[Vanneo, Recanetum, 82r,4; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 52GF]

Non ignoras eundem Bassum infra Tenorem Quinta apte potiri, sed Altum Tertiam, uel (quod satius est) Octauam, aut Decimam, petere supra Bassum. [Diligenter attende. in marg.] Reminiscere autem quod paulo ante diximus, cum Tertia, et Decima, fuerent Minores, Diesi opus esse, ne incidas in Dissonantiae crimen, quod hoc depraehendes exemplo.

[82v] [Vanneo, Recanetum, 82v,1] [VANREM 52GF]

Sexta etiam sub Tenore Basso, sed non multum amabilis etiam accedit, tunc Contraltus uel Octaua, uel Decima, supra Bassum decorandus erit, Malignitate tamen ipsius Sextae, utraque Consonantia parum ueneris habet, sed urgente necessitate, huiusmodi progressum, Minimis uel Semiminimis effinges notulis, ut fiat cantando perbreuis mora, huius rei adest exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 82v,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 52GF]

Pericundum foret, si quando Octauam infra Tenorem Dono dares, Contraltus uero Tertiam, uel potius Quintam, aut Sextam, uel Decimam, seu Duodecimam, aut Tertiam decimam, supra Bassum expostulabit. [Aduerte. in marg.] Ex his tamen Minores Consonantiae cuiusmodi sunt Tertia, Sexta, Decima, et Tertiadecima, sustentari Diesis ope petunt, quod si neglexeris, fiet confusio, hoc affirmante exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 82v,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 53GF]

Eidem Basso patet aditus ad Decimam infra Tenorem, Contralto autem merito uti licebit Octaua, uel Duodecima, seu Tertiadecima, aut Quintadecima, supra Bassum, a quibus melos nectare dulcius emanat, hac experientia duce.

[Vanneo, Recanetum, 82v,4; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 53GF]

Superest Denique Basso alius locus, Duodecima scilicet infra Tenorem, nisi plus debito ad ima uideris tendere Bassum. Contraltus autem Tertiam, Quintam, Octauam, Decimam, et Quintamdecimam, supra Bassum summopere amabit. [Sciendum est. in marg.] Nec mouearis si Bassum hoc exemplo uideris Manus limites transcendere, eum namque intra Manus terminos contrahere poteris, sublato etiam Suprano, Nunc inspice exemplum.

[83r] [Vanneo, Recanetum, 83r,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 53GF]

DE BASSO SIMVL ET ALTO STANTE TENORE CVM CANTV IN DECIMA. CAPVT XXV.

SEnore sumente exordium a Decima infra Supranum, Bassi locus erit Tertia supra Tenorem, et Contralti Quinta infra Bassum, uel Tertia, aut Sexta, supra Bassum. Qualis autem sit Sexta, superius saepe dictum est, sequitur exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 83r,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 53GF]

Insuper Bassus ipse Tertiam suscipere potest infra Tenorem, sed Altum sequetur Quinta, uel Octaua, seu Decima, supra Bassum, a quibus optima oritur Harmonia, praesertim si Tertia inter Tenorem et Bassum, et Decima a Contralto ad Bassum, maiores fuerint, ut hac certior fies experientia.

[Vanneo, Recanetum, 83r,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 53GF]

Quinta nonnumquam eidem Basso conceditur supra tenorem, sed Alto Tertia infra Bassum, aptiores tamen sunt Quarta, et Octaua, supra Bassum, ut re ipsa hoc patebit exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 83r,4; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 53GF]

Non iniucunda erit Cantilena Basso Sextam supra Tenorem habente, At Contralto Tertiam supra Bassum, uel Quartam, seu Octauam inferne, cuius rei periculum hic facere poteris.

[83v] [Vanneo, Recanetum, 83v,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 54GF]

Si forte in optatis esset, Supranum et Tenorem in grauibus disponere, Bassum foret opus supra Tenorem octaua munire. Alto autem Quarta, uel Sexta, seu Decima, infra congruet Bassum, seu Quinta et Octaua supra Bassum, caeteris tamen potior erit quarta, quod hoc notatur exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 83v,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 54GF]

Postremus denique locus Bassi erit quandoque Octaua infra Tenorem, huic Altus Tertia, Quinta, Sextaue, seu Decima, aut Duodecima, uel Tertiadecima, seu Quintadecima, decoratus supra Bassum perconcinne respondebit, ex quibus Sexta et Tertiadecima imbecillior erit, cuius rei causam satis superque superius exposuimus, suam tamen quisque sequatur sententiam, superest exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 83v,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 54GF]

DE BASSO QVOQVE ET ALTO VNDECIMA CVM FVERIT INTER SVPRANVM ET TENOREM. Caput XXVI.

MVltotiens uidemus Tenorem a Suprano inferne distare Vndecima, Basso autem infra Tenorem Tertia dari uidebitur, Quae uel Maior seu Minor sit, non optime resonat. Nam Vndecima natura Quartae similis efficitur, quae Quintam sub se apprime affectat. Alia etiam et potiori ratione. Quia Bassus a Suprano per Tertiamdecimam ut iam diximus caeteris debiliorem distat, quod si euitare non possis, Altum in Sexta, uel Octaua, seu Decima, et huiusmodi similibus an notabis, quae medio dulcedinis tramite cantantur. At si optimam efficere peroptas, Supranus Vna cum Tenore per uocem ascendat, altera subsequente Vndecima. Sic etiam Bassus unica sit uoce inferior, ut sub Tenore consonet per Quintam, dulcisque processus fieri sentitur. His itaque dispositis Tenore per Tertiam (ut dixi) Basso supposito, Altum in Octaua, seu Decima, iuxta opportunitatem colloces. Deinde cum Tenore Basso per Quintam descenso, optime Contraltum superius in decima notabis, quae si Minor erit, sustentari oportet, ut hic.

[84r] [Vanneo, Recanetum, 84r,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 54GF]

Ornatius ipsum Bassum, Quinta infra Tenorem decebit, quam paulo ante dicta Tertia. Contralto autem grata erit Tertia supra Bassum, sed gratiores erunt Octaua, uel Decima, aut Duodecima, ut huic accidet exemplo. Intuendum tamen erit, Tertia uel Decima sustentationis patrocinio indigeat nec ne, ne tuum rugata fronte opus cantetur.

[Vanneo, Recanetum, 84r,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 54GF]

DE BASSO PARITER ET ALTO HABENTIBVS TENORE ET SVPRANO DVODECIMAM. CAPVT. XXVII.

ETsi perraro usui eueniat, Tenorem infra Supranum Duodecimam complecti, admonendos tamen censui nouos Compositores, tunc Basso Tertiam contingere supra Tenorem, Contralto autem Tertiam, aut Sextam, seu Octauam, supra Bassum. Nec te nunc Sexta uti pigebit, quum habito respectu ad Tenorem, Octauae fungatur officio, persuauemque reddat Harmoniam, ut facile hoc Comperies exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 84r,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 55GF]

Si congruum euenerit, eidem Basso Quintam supra Tenorem offere poteris, Contralto autem Tertiam infra Bassum, uel Quartam, uel Sextam supra, hoc teste exemplo.

[84v] [Vanneo, Recanetum, 84v,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 55GF]

Nec alienum ab arte erit Octauam quoque Basso supra tenorem tribuere, Contralto autem Sextam, uel Quartam, infra Bassum, uel tertiam desuper, quod pandimus exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 84v,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS.] [VANREM 55GF]

Saepe etiam Basso infra tenorem Sexta offertur, Contralto autem Octauam, Decimam, et Quintadecimam, supra Bassum, ut exemplo patet.

[Vanneo, Recanetum, 84v,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 55GF]

Eidem denique Basso conueniet Octaua infra tenorem, Contraltus autem congrue copulabitur Quintae uel decimae, aut Duodecimae, seu Quintaedecimae, supra Bassum, quo circa habes exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 84v,4; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 55GF]

DE BASSO ET ALTO ITERVM CVM TENORE EO CONGRVENTE CVM SVPRANO IN TERTIADECIMA Caput XXVIII.

TEnor Cantui deuinctus, Tertiaedecimae uinclo, exigit Bassum in tertia locari supra tenorem, Contraltum autem in Quinta infra Bassum, uel in Quarta, uel Sexta, seu Octaua, supra Bassum, ut hoc docemus exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 84v,5; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 55GF]

[85r] Compositoris arbitrio relinquitur, Basso Sextam supra Tenorem afferre, Contralto autem Quartam infra, seu Tertiam, uel Quintam, supra Bassum, ut exemplo patet.

[Vanneo, Recanetum, 85r,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 56GF]

Eundem Bassum saepe decebit habere Tertiam infra Tenorem, At Contraltum Quintam, seu Octauam, uel Decimam, et modo Duodecimam supra Bassum, quibus omnibus nil suauius, ut hoc liquet exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 85r,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 56GF]

Perconcinna etiam fieri solet Cantilena, disposito Basso in Quinta infra Tenorem, At Contralo in Tertia, uel Octaua, aut Decima, seu Duodecima supra Bassum, quod hoc facile inuenies exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 85r,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 56GF]

DE BASSO ET ALTO ITERVM CVM TENORE EODEM CVM SVPRANO QVINTAMDECIMAM HABENTE. CAPVT. XXIX.

NOn displicet aliquando Compositoribus Supranum simul et Tenorem Quintadecima deuincire, quod utique comprobabitur, si Bassus in Vnisono eisdem connexus fuerit. Contralto Tertiae, uel Quintae, uel Octauae, aut Decimae, aut Duodecimae, sedem supra Bassum occupante, Quae quidem Consonantiae sunt notatu dignae, experientia duce.

[Vanneo, Recanetum, 85r,4; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 56GF]

[85v] Quum uero uolueris Basso infra Tenorem Tertiam afferre, tunc Contralto uel Sexta, aut Octaua, seu Decima, et aliquando Duodecima, uti licebit supra Bassum, ut notatur exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 85v,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 56GF]

Oppidoquam iucunda erit Harmonia, Tertia Basso supra Tenorem, Coltralto autem Tertiam, uel Sextam, uel Octauam, seu Decimam, supra Bassum dispositis, ut hoc panditur exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 85v,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 56GF]

Expedit nonumquam Bassum Quinta decorare supra Tenorem. Contraltus uero Tertiam infra Bassum, uel Quartam, seu Sextam, uel Octauam, desuper amabit, ut hic.

[Vanneo, Recanetum, 85v,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 57GF]

Gaudebit etiam Bassus idem Octaua supra Tenorem, Contralto denique pergratificaberis, accedente Sexta, uel Quarta, infra Bassum, aut Tertia, seu Quinta, supra Bassum a quibus diuina prope oritur Harmonia, ut hoc erit indicio exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 85v,4; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 57GF]

DE DVOBVS CADENTIARVM GENERIBVS. CAPVT. XXX.

HIs iam exanclatis, quae ad Compositionem necessaria et notatu digna uisa sunt, [Cadentia quod. in marg.] Reliquum est, ut quid sit Cadentia, quotque eius genere dicamus, Cadentia igitur est, cuiuslibet partis cantus particula, in fine cuius, uel quies [86r] generalis, uel perfectio reperitur. [Cadentia vbi facienda. in marg.] Vel Cadentia est quaedam ipsius Cantilenae partis terminatio, perinde atque in orationis contextu Media distinctio, atque Distinctio finalis. Studentque periti Musici, ut Cadentiarum Meta fiat, ubi et orationis pars, seu membrum terminat. [Cadentiarum genera. in marg.] Cadentiarum autem genera Duo sunt, et utrumque utrique Contrapuncto, figuratisque Cantilenis dedicatum. Alterum quidem quod Simplicis, Planique Cantus naturam imitatur, ac instar illius profertur. Alterum autem Florido Contrapuncto, Figuratoue Cantui magis familiare atque frequentius. [Cadentiae simplices. in marg.] Et prioris quidem generis Cadentiae, fiunt simpliciter, ac plane cuiusmodi hoc patet exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 86r,1] [VANREM 57GF]

[Cadentiae floridae. in marg.] Posterioris generis Cadentiae, diuersis notularum figuris constant, quod facile hoc exemplo percipies

[Vanneo, Recanetum, 86r,2] [VANREM 57GF]

[Cadentiarum exitus. in marg.] Vendicant autem sibi huiusmodi Cadentiae Duos fines, Alterum in Vnisono, Alterum in Octaua, ut sequentibus capitulis latius res ipsa a nobis indicabitur. [Cadentiae suprani ac tenoris in quo differant. in marg.] Interim hac memoratu digna obseruabis, quamlibet scilicet, Cadentiam, habentem ultimam notulam ascendentem supra penultimam, Suprani propria esse, ut superius ostensum est. Quae uero ordine fient inuerso id est, Vltima post penultimam deorsum tendente, Tenoris esse dicuntur, ut hoc indicatur exemplo

[Vanneo, Recanetum, 86r,3] [VANREM 57GF]

Has tamen saepe Compositores confundunt, Tenori, aut Basso, seu Contralto attribuentes, quae sunt Suprani, et e contra. Hoc enim Compositoris uoto relinquitur, ut passim Musarum uoluminibus luce clarius habetur, et nos in sequentibus approbabimus, auspicantes primum ab Vnisono Supranum et Tenorem pariter deuinciente, tum demum ab Octaua. Nec Bassum pariter et Altum, duabus praedictis partibus connectendi per preuem normam desiderabis, subiectis pro instituto nostro opportunis locis exemplis, quae quidem studentium ingenia plurimum excitare solent. Priusquam tamen haec praemissa aggrederemur, Cadentiarum nomina ethymologica cum ratione, hac sequenti serie inserere placuit.

CADENTIARVM NOMINA.

CADENTIAE, eo quod imperfectae, labuntur ad suam perfectionem.

POSITVRAE, eo quod imperfectae, appetunt quiescere in suam perfectionem.

TERMINATIONES, eo quod ibi imperfectae, terminantur a sua perfectione.

CONCLVSIONES, quia ibi concluditur, quod auris optabat.

FINES, eo quod ibi imperfectae, assequuntur suum finem.

COPVLATIONES, eo quod ibi imperfectae, cum suius perfectis copulantur.

REDVCTIONES, quia ibi imperfectae, ad suam perfectionem reducuntur.

PERFECTIONES, quia ibi imperfectae, suam perfectionem consequuntur.

SVFFRAGATIONES, quia suffragium quod imperfectae desiderabant, ibi percipiunt.

OPTATIONES, quia quod auris optabat, euenit.

APPROBATIONES, quia ibi opposita iuxta se posita, magis elucescunt.

DISTINCTIONES, quia ibi distinguitur perfectio, ab imperfectione.

TERMINI FINALES, quia ibi est Finis terminans imperfectiones.

CLAVSVLAE, quia ibi perfectae, claudit terminum imperfectis.

[86v] DE CADENTIIS QVAE FIVNT PER VNISONVM. CAPVT. XXXI.

NVnc praesto sunt quae superiori capite pollicitus sum, obseruandum in Primis Compositoribus hoc praecipimus, optimis consonantiis in contexendis simplicibus cantilenarum. Cadentiis utendum esse, ac penitus a Dissonantiis, tanque ab iminenti, euidentique mortis periculo fugiendum, cuius rei Capite, de Simplicis Contrapuncti institutione (licet paucis) mentionem fecimus, ubi quidem Supranum et Tenorem tantum deuinciendi normam ostendimus, hic uero omnes partes. Vt igitur quae dicturus sum, citra mentis perplexitatem intelligas, Suprani Cadentiam hoc tibi offero exemplo

[Vanneo, Recanetum, 86v,1] [VANREM 57GF]

Tenoris autem exemplum hoc est

[Vanneo, Recanetum, 86v,2] [VANREM 57GF]

Vtriusque enim exempli prima notula, nulli certo subiacet praecepto, sed in quauis consonantiarum disponere potes. Integrum est enim Compositori cunctis in Cantilenae progressu notulis, ut libuerit uti, praeter penultimam, ac ultimam cadentiae, quae certo parent praecepto. Igitur ut ad praedictum Suprani, et Tenoris exemplum redeam, utriusque primam, si uolueris (relinquitur enim ut dixi arbitrio tuo) in Vnisono, ut in exemplo patet, constitues. Penultima autem, urgente regula, supra cantum ascendens Tertiam gignere debet. Vltima denique Suprani et Tenoris Vnisona debet esse, ut nomen sit consequens rei, hac enim de causa Vnisona dicitur Cadentia, quoniam utriusque partis ultima, in Vnisono congruit. His duabus partibus, additurus Contrabassum, cuius exemplum tale est,

[Vanneo, Recanetum, 86v,3] [VANREM 57GF]

[Cadentia Vnisoni quare. in marg.] Primam habebit notulam arbitralem, ut dictum est de prima Suprani, et Tenoris, in exemplo tamen Octauam parit infra Tenorem. Penultima uero ex regulae rigore a penultima Tenoris distare debet inferius, uel Quinta, uel Duodecima ut exemplo ostensum est. Vltima denique in Octaua ut superius patet exemplo, uel in Quintadecima, uel si commodius erit, in Tertia infra Tenorem, locanda erit regulae iussu, ut infra patebit. Nunc superest ut de Contralto dicamus, posito prius exemplo, quod erit huiusmodi.

[Vanneo, Recanetum, 86v,4] [VANREM 57GF]

Primam habes notulam ad placitum, ut de primis aliarum partium diximus, mihi tamen in exemplo placuit in Decima disponere supra Bassum. Penultima uero, coacta Octauae sedem occupabit supra Bassum, Basso Quintam habente (ut dixi infra Tenorem) Vltima uero Duodecimae uel Decimae supra Bassum. Atsi idem Bassus pro penultima Duodecimam habuerit, et pro penultima Octauam, ut exemplo patet.

[Vanneo, Recanetum, 86v,5] [VANREM 57GF]

Altus pro prima notula Quintam uel Tertiam petet supra Bassum, pro penultima Octauam, et pro ultima Quintam, uel Tertiam supra Bassum.

[Vanneo, Recanetum, 86v,6] [VANREM 57GF]

At eodem Basso pro ultima in Quintadecima iacente,

[Vanneo, Recanetum, 86v,7] [VANREM 57GF]

Altus Duodecimam, seu Decimam, et quidem suauiorem amabit. Denique perfrui poterit Quinta supra Bassum, cum is Tertiam obtinuerit, quae omnia exemplo supposito speculari poteris.

[Vanneo, Recanetum, 86v,8] [VANREM 57GF]

De his hactenus. Reliquum est ut floridas exemplis doceamus cadentias, in quibus Compositores ex statuto praecepto dissonantiam consueuerunt ponere ante penultimam, ut pote Secundam, Qua uti debemus in his Vnisoni cadentiis. In Octauae autem cadentiis Septimam mos est ponere, ut sequenti Capite manifestabitur, quae quidem dissonantiae, Minimis aut Semibreuibus, formantur notulis. Facturo igitur Floridas Cadentias, ea cuncta quae supra diximus, obseruanda erunt praecepta, nec notularum quidem formae murandae erunt, [87r] praeterquam Suprani, cuius Florida Cadentia Duplex esse fertur, Maior scilicet et Minor. [Cadentia florida in suprano duplex. in marg.] Maior enim sic formatur,

[Vanneo, Recanetum, 87r,1] [VANREM 57GF]

Minor autem, quae frequentiori est in usu sic.

[Vanneo, Recanetum, 87r,2] [VANREM 57GF]

Relato hoc Suprani exemplo, ad suprapositum Tenoris exemplum luce clarius uidebis calculando, ex duabus Minimis contentis in penultima Semibreui ipsius Tenoris priorem, cum posteriore Mimina, contenta in ante penultima Semibreui Suprani, Secundam efficere, quae dissonantiarum una est, hic tamen parui habetur momenti, cum auribus imperceptibilis prope existat. Et haec de simplicibus, floridisque Vnisoni Cadentiis, dicta sufficiant.

DE CADENTIIS PER OCTAVAM FACIENDIS. CAPVT XXXII.

[Cadentiae octauae modus. in marg.] ALteram nunc Cadentiam, cui Octauae cognomen Musici dedere, eadem serie, quam modo Vnisoni cadentiam complexus sum, exemplis ostendam. Prius igitur simplicis cadentiae pro Suprano et Tenore, exemplum hic appono.

[Vanneo, Recanetum, 87r,3] [VANREM 57GF]

Huius exempli uestigia, si imitatus fueris, errabis minime. Prima namque Tenoris infra Suprani primam, Sextam efficit, licet (ut praecedenti capite dictum est) hae sint ad Compositoris arbitrium, perinde atque reliquae omnes cantilenae notulae extra cadentiam, est enim praeceptum de penultima, et ultima tantum ipsius cadentiae, quae necessario regulae parent, his exceptis, ubique uti possumus qualibet consonantia. Deinde, ut ad exemplum redeam, penultima Tenoris, a penultima Suprani, Sextae interuallo interne distare debet, nec secus, Vltimam tandem Tenoris ab ultima Suprani necessario Octauae spatio abesse docemus, atque praecipimus, sicque perconcinne clauditur inter Supranum et Tenorem Cadentia, quae profecto aeque se passim in cantilena habet, atque in Oratione clausula. Docturus modo Bassi Connexionem, superioribus cum duabus partibus, exemplum praepono sic

[Vanneo, Recanetum, 87r,4] [VANREM 57GF]

Prima huius exempli notula, licet alibi poni possit, Tertiam tamen efficit cum prima Tenoris, ut oculata fide uideri potest. Penultima autem, uelit, nolit, Quintam infra Tenorem habere debet. Vltima tandem infra Tenorem Octaua iure exiget, quae si forte minus forent commodae, Vnisoni uel Quintae suffragio superne, uel Tertiae inferne, uti poteris. Ego autem in exemplo Octaua usus sum. Altus postremo superest, cuius hic adest exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 87r,5] [VANREM 57GF]

Tui ergo Alti notulas apte, si uolueris disponere, intuendum erit, quo namque modo se Bassi notulae habent, Nam si prima Bassi notula cum Tenore, ut exemplo ostensum est in Tertia scilicet dispositus fuerit, Prima Alti supra Bassum Quintam, uel (si tibi placuerit) Sextam pariet. Penultima autem immutabili lege Octauam sibi dari petit. Vltima Denique Duodecimam, uel quae suauior est, Decimam supra Bassum extollet, et hoc sedente Basso in Octaua, qui si forte alibi positus fuerit, Normam consules Hactenus de Smiplici Cadentia, a qua parum Florida differt, ut praecedenti Capite uisum est. Nam Tenor, Bassus, Altus, non mutantur, sed semper se habent, ut superioribus patuit exemplis. Quomodo autem Suprani figurae mutentur, pauca quaedam inculcabimus. Duplicem in primis esse Cadentiam, Maiorem scilicet et Minorem, te non ignorare puto, cum hoc praecedenti capite docuerim. Exemplum Minoris huiusmodi est.

[Vanneo, Recanetum, 87r,6] [VANREM 57GF]

Tenor ut supra sic.

[Vanneo, Recanetum, 87r,7]

Cum ergo simplicem Suprani Cadentiam in floridam minorem conuertere [87v] uolueris, obseruandum erit, ut penultima notula sit Minima, quam semibreuis syncopata praecedere debet, et quae ante hanc semibreuem figurabitur, quae in exemplo prima est, necessario erit Minima, quam superius docuimus locari posse in Cantilena compositoris arbitrio, sed Regulae imperio, oportet posteriorem Minimam illius Syncopatae semibreuis (nam non ignoras semibreum duas continere Minimas, cum penultima Tenoris septimam efficere, quae etsi Dissona habeatur, sui tamen motus celeritate, tum quia syncopata est, auditoris aures uix attingit, ac propterea non offendit, subsequentibus praesertim optimis consonantiis, quae illius dissonantiam tegunt, ac longe simplici cadentia suauior existet. Habes iam (ut puto) quae opus sunt ad floridam minorem cadentiam per agendam. [Cadentiae maioris floridae modus. in marg.] Maioris autem floridae Cadentiae penultima, semibreuis erit, quam praecediet Breuis syncopata, Secunda cuius Septima erit, ut hoc patet exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 87v,1] [VANREM 57GF]

Caeterum penultima Tenoris et Bassi, formam Breuis induetur, uel eius uice duae fugentur Semibreues, ut hic.

[Vanneo, Recanetum, 87v,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 58GF]

Nolim postremo, Mi Lector suauissime, te admiratione capi, si aliquando has maiores, minoresque floridas cadentias, diuersis notularum figuris, quam ego exemplis ostenderim, formatas inueneris, id enim fieri posse non inficior, hoc enim faciunt Compositores ornatus causa, quo Cantilena plus ueneris habeat. Nulli tamen datur potestas, praecepta quae superius notauimus transgrediendi, quod qui fecerint, huius artis penitus expertes praedicabuntur, et a Musicorum, Compositorumque coetu explodentur. Cuncta igitur atque uaria exempla, quibus fiunt cadentiae, si complecti uellem, uolumen, et quidem immensum non sat esset.

QVOD CADENTIARVM REGVLAE SVPERIVS DATAE ALIQVANDO PATIANTVR EXCEPTIONEM. CAPVT XXXIII.

QVum duobus praecedentibus capitulis Vnisoni et Octauae Cadentiarum praecepta inuiolabiliter seruanda accumulatissime tradiderim, ea tamen praesenti capite non semper obseruari ostendemus. Nulla prope regula est, quin aliquam patiatur exceptionem, quod saepe fieri praelibatis in cadentiis, tum exemplis, tum rationibus manifestabimus. Sed antequam rem ispam aggrediar, animaduertas uelim, quod etiam saepe in praecedentibus dictum est, omnem nostram disuptationem de penultima, ac ultima cadentiae notula esse. Nam circa duas illas, omnis uersatur ars Musicalis. Iccirco impraesentiarum de utraque nobis dicendum erit, et prius quidem de penultima praesenti Capite, Deinde sequenti capite de ultima. Adesto igitur intento animo. Praecedenti capite diximus penultimam Tenoris, ac Suprani penultima, Sextae interuallo debere distare, Vltimam uero Octauae spatio, hoc quidem inuiolabiliter ubique obseruandum erit in Octauae cadentiis, nec inter Supranum et Tenorem ullam unquam fieri uidebis exceptionem, nec ullam oriri discrepantiam, seruata superiore regula, quae rantum fallit [88r] inter Tenorem, et Bassum, et Altum, ut iamiam patebit. [Quando in cadentiis in basso pro penultima quinta non datur. in marg.] Si igitur Tenoris penultima in Fa sederit, ut pote in B fa [sqb] mi acuto, imperante b molli, seu in F fa ut graui, iubente Natura graui, cum Contrabasso, perfectam quintam iure exigente, ut praecedenti capite dictum est, penitus discrepabit, hac ratione, quod illa quinta inter tuum Tenorem et Bassum imperfecta habetur, cum ei desit Semitonium maius, uel minus, ac unum Comma, quod idem est, ut hoc patet exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 88r,1; text: fa, mi] [VANREM 58GF]

Nam quinta perfecta, tribus tonis, ac uno minori semitonio constare debet. Imperfectae igitur Quintae uitium enixe fugiendum est, ut exemplo patuit, in quo Tenorem, iure b mollis, per uocem Fa pronunciari uides in B fa [sqb] mi, Bassum uero per uocem mi, in graui E la mi, et hae duae uoces Fa unius partis, et Mi alterius oppositae, hostes in cantilena habentur, cum sint dissonantiae ueluti parentes. Subsequitur altera ratio pro Contralto, qui iuxta regulae praeceptum, praecedenti capite ostensum, pro penultima Octauam supra Bassum petit, residebitque in acuto E la mi, qui locus alienus erit a Tenore, Tritoni uitio, qui inter Altum et Tenorem iacet, ut hic

[Vanneo, Recanetum, 88r,2; text: mi, fa] [VANREM 58GF]

quem perfecto Tritonum, Musici non minus obhorrent in cantilena, quam Nautae in Mari syrtes, quoniam sonora ac concordi uoce proferri non potest. [Quo pacto quinto dissona ac tritonus corrigatur. in marg.] Ad amouendam ergo et Tenoris, et Bassi, et Contralti huiusmodi discrepantiam, opus erit cuilibet parti b molle apponere, ut hoc exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 88r,3; text: fa] [VANREM 58GF]

cuius appositione, Quinta Tenoris ad Bassum perfecta, ac consona euadet, et Tritonus ille inter Contraltum et Tenorem, suam efferratam barbariem amittet, totusque fiet mitis atque suauis. Haec puto dicta sufficere de uitiis atque remediis contingentibus penultimae tantum notulae in Octaue cadentiis. Sequenti capite (ut in hoc pollicitus sum) de ultima Cadentiae notula in Basso et Alto erit sermo, Quoniam modo aliquando non sequatur Cadentiarum regulas capite praecedenti a nobis descriptas, additis in Capitis fine remediis, ut perlengenti patebit.

QVOD VLTIMA CADENTIAE NOTVLA IN BASSO NON semper fiat ut capite Trigesimo Secundo dictum est, Deque eius pariter remediis. CAPVT XXXIIII.

EXpositis praecedenti capite impedimentis, impedientibus penultimam cadentiae, adhibitis inferne remediis (ut uisum est) Par quoque uidetur, ut non nihil dicamus de impedimentis impedientibus cadentiae ultimam in Basso et Alto, quin possit disponi, eiusdem remediis postremo additis. Hanc igitur cadentiae ultimam in Basso (si memoria tenes) Capite trigesimo secundo disponi posse diximus, uel in Vnisono, uel in Octaua infra Tenorem, uel in Quinta desuper, uel in Tertia inferius, nunc exemplis et ratione probabimus, et Vnisonum, et Octauam, et Quintam penitus respuere, sed Tertiam dumtaxat amare. [Quando Bassus cum tenore in vnisono non conueniunt in cadentia. in marg.] Primum igitur dico Bassum non recte cum Tenore in Vnisono congruere posse, quoniam processus Bassi a penultima, quam modo posuimus in E la mi graui, ac nomine Fa proferri diximus b mollis appositione, ut exemplo patuit, ad ultimam, quam oportet esse in A la mi re, pariter cum ultima Tenoris ut fiat Vnisonus, ubi dicendum erit Mi, durus ac inaccessibilis erit, ut hoc manifestatur exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 88r,4; text: fa, mi] [VANREM 58GF]

In hoc enim exemplo unum uides uitium scilicet Tritonum, cuius natura iam me docente, non te latet. Secundo dico, Bassum infra Tenorem legitime Octauam non posse habere, hac refragante ratione. [Quando bassus in octaua cum tenore non congruit in cadentia. in marg.] Nam ultima cadentiae in tenore desinente, ut uisum est praedicto exemplo in A la mi re, Vltimam cadentiae in Basso, ut Octauam attingas, [88v] in A re quiescere oportebit, eritque ipsius Bassi descensus a penultima ad ultimam, unius Quintae imperfectae, quae sit ab E la mi graui ad A re, dicendo Fa Mi, ut hoc exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 88v,1; text: fa, mi] [VANREM 58GF]

qui descensus, malignitate Fa et Mi, quas uoces dissonantiae duces habentur in cantilena, Musicis ingratus est, et propterea fugiendus erit. [Quando quinta bassi supra tenorem non danda in cadentiis. in marg.] Denique si in Quintam Basso pro ultima cadentiae notula supra Tenorem dederis, incides non in mediocre uitium, ut et ratione et exemplo patebit. Tenore namque ultimam cadentiae suae notulam habente in A la mi re sub nomine Mi proferendam, cogeris ultimam Bassi si uolueris ut cum Tenore in Quinta desuper conueniat, in E la mi acuto disponere, ac dispositam, Mi nomine cantare, ut hoc notatur exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 88v,2; text: fa, mi] [VANREM 58GF]

Ibi enim Bassus non habet a penultima ad ultimam cadentiae legitimum progressum, penultima enim dicitur ut uides Fa, Vltima uero Mi, nomen habet, quae uoces inuicem amicantur, ut Canis et Muscio. Deinde transitus ille a penultima ad ultimam constat superflua octaua, quam depromere, nescio quis tanto uocis latere praeditus poterit. [Quo pacto cadentiarum uitia comprimantur. in marg.] Quibus autem utendum sit remediis, ad haec uitia euitanda, diligenter animaduerte. Primum quidem Basso Tertiam solum ad cadentiam conficiendam infra Tenorem attribuere poteris, quam superius a Basso dumtaxat amari dixi. Altus autem eregione Quintam supra Bassum habebit, quam quidem cadentiam non solam quidem, sed aliis comitantibus notulis, cum aliter fieri non possit, hoc exemplo notauimus.

[Vanneo, Recanetum, 88v,3; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 58GF]

[Cadentiarum discordantiae aliud remedium. in marg.] Poteris etiam loco illius Tertiae, si forte minus uel grata uel alta foret, Quintam infra Tenorem substituere. Cauendum tamen erit, ne hanc alia praecedat Quinta, Nam duae Quintae immediate positae, stare non possunt (ut Secunda Contrapuncti regula hubertim diximus) sed eo in loco non amplius Quinta, sed aptius sedebit Tertia infra Tenorem, et huic Tertiae Bassi, quae penultima cadentiae extitit, Altus respondebit per Quintam supra Bassum. Denique ad oppositum illius Quintae Bassi ad Tenorem, qua clauditur cadentia, ipsius Alti uel Octauam uel Decimam, quae sustentanda erit (minor enim est) dare intererit, quod omne hoc inseruimus exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 88v,4; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS, uel sic] [VANREM 58GF]

Superest adhuc aliud peculiare remedium. Notularum scilicet commutatio, ut cum [89r] Tenoris notulas mutaueris Basso, Tenor autem easdem habere debet notulas, quas habebit Supranus, sed remotas ac distantes ab ipso Suprano inferne Spatio Quartae. [Cadentiarum uitio aliter subuenitur. in marg.] Contralti denique ultimam cadentiae et penultimam pariter, et ante penultimam a suo loco dimouere oportebit, et ante penultima quidem superior Basso Tertia erit. Penultima deinde uel supra uel infra Bassum Tertiam petet. Vltima Denique eundem occupabit locum, quem dedimus ante penultimae scilicet, Tertiae, quod hoc tibi fiet notius exemplo, addito Dictis signo tertiis sustentandis.

[Vanneo, Recanetum, 89r,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS, uel sic] [VANREM 58GF]

[Cadentiarum incongruitas alia medela. in marg.] Possumus et alio modo huic incongruitati consulere, ut quum inter Supranum et Altum, mutua quaedam suarum notularum sit commutatio. Consueuerunt enim Callidi Compositores, huiusmodi occurrente incongruitate, Suprani notulas Alto praebere, et e conuerso, Alti notulas prioris exempli (nam duo dedimus pro Alto exempla, ut in figura superius patet) Suprano per Octauam superius afferre, et intelligentiae gratia hic ponam exemplum, in quo uidebis Supranum notulas habere, quas superiori exemplo dedimus Alto, et quas ibi dedi Alto, hic habet Supranus.

[Vanneo, Recanetum, 89r,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 59GF]

Primam et ultimam Suprani notulam, a Basso Minor Decima existit, Diesis adminiculo sustentandam indicauimus. Denique, ut ad metam contendamus, scias optimum quemque Compositorem, his nostris iam expositis remediis, et in Octauae et in Vnisoni cadentiis, simplicibus et floridis uti posse, indeque in componendis cantilenis, non mediocre sentiet commodum, ut duce exercitationis experientia patebit.

DE VNO QVOQVE DIAPENTE OMNIBVSQVE CADENTIIS VNIVERSIS CANTILENIS PROPRIE ACCOMMODATIS. CAPVT XXXV.

SAtis superque dixisse puto uitia, quibus Compositorum uulgus maxime laborat. Superest modo nonnullos adhuc errores, quibus temere ac saepe Compositores in conficiendis Cadentiis decipiuntur, paucis exponere. Nam hae Cadentiae non Compositoris arbitrio (ut rudes fortasse arbitrantur) relinquuntur, sed aequae suis subiacent regulis, atque supradicta. Hinc [89v] modulationes, adulterinis, impropriis, ac uelut nothis Cadentiis confectae, nauseam potius quam delectationem pariunt, et quum toni diuersis uariisque constent speciebus (ut Libro de Cantu Plano huberrime patet) diuersas etiam exigunt Cadentias, de quibus omnibus quaedam singulatim ne hoc errore traharis, explicabo.

[Primus tonus quibus speciebus constet. in marg.] Primum igitur tonum, neminem uel mediocriter eruditum ignorare puto, prima Diapente specie Re la, et Prima Diatessaron specie Re sol, constare. [Primi toni cadentiae quot et quae. in marg.] Laboranti ergo in huiusmodi toni compositione, in omnibus cantilenae partibus, et in Tenore praesertim, quum sit totius Cantilenae Bassis, ac fundamentum, uagari non licebit extra huius toni supra dictas species, sed intra illarum metas continendum erit, quod si secus feceris, tua erit Cantilena dissona, ac sine Venere, penitusque explodenda, praesertim si Tenor suas desiderauerit Cadentias, quae numero sex sunt Videlicet, C, fa ut, D sol re, F fa ut, G sol re ut, A la mi re, et D la sol re, et has easdem suis in Octauis inuenies, huic utique tono apprime gratas. [Secundi toni species. in marg.] Secundus tonus, instar Primi, eodem et Diapente et Diatessaron potitur, hic tamen ab illo differt dispositione Diatessaron. Nam Primus tonus Diatessaron supra Diapente dispositum habet, hic uero infra Diapente. Caueas igitur ne alterius toni species huic inseras, nisi chimaeram construere cupias. [Secundi toni cadentiae. in marg.] Proprias insuper huius Cadentias sex esse non ignoras, A re, C fa ut, D sol re, F fa ut, G sol re ut, et A la mi re, harumque in Octauis tonus iste Cadentias amat. [Tertii toni species. in marg] Tertii toni compositionem, secunda Diapente species Mi mi, Secundaque Diatessaron species Mi la tibi pariunt, aliae uero penitus alienae sunt, nec faciunt ad rem. [Tertii toni cadentiae. in marg.] Cadentiae autem huic eidem tono propriae ac naturales sex habentur, E la mi, F fa ut, G sol re ut, A la mi re, B fa [sqb] mi, et C sol fa ut, et reliquae quas harum pariunt Octauae. [Quarti toni species. Quarti toni cadentiae. in marg.] Quartus tonus, nisi suum et Diapente et Diatessaron secundum habuerit Mi mi, et La mi, erit auribus insuauis, at seruatis supradictis iugi contextu speciebus, cum suis sex cadentiis, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, et A la mi re, subintellectis harum Octauis, erit omni nectare dulcior. [Quinti toni species. in marg.] Quinto item tono, Diapente et Diatessaron Tertiae speciei uidelicet, Fa fa, et Vt fa congruunt, et non aliae. [Quinti toni cadentiae. in marg.] Cadentiae uero propriae Quattuor sunt uidelicet, F fa ut, G sol re ut, A la mi re, et C sol fa ut, et quae suis in Octauis reperiuntur. [Sexti toni species. Sexti toni cadentiae. in marg.] Sextus autem tonus, easdem habere debet species, quas Quinto attribuimus uidelicet, Fa fa, et Fa ut. Quinque deinde Cadentiis gaudet, C fa ut, D sol re, F fa ut, A la mi re, et C sol fa ut, idem de suis intelligas Octauis. [Septimi toni species. Septimi toni cadentiae. in marg.] Septimus deinde tonus, Diapente quartae tantum speciei Vt sol, et primae speciei Diatessaron Re sol, usurpat, egressus autem harum metas, comtemptui omnibus erit, multoque magis a suis quinque amotus Cadentiis uidelicet, G sol re ut, A la mi re, B fa [sqb] mi, C sol fa ut, et D la sol re, harumque octauis. [Octaui toni species. Octaui toni cadentiae. in marg.] Octauus denique tonus, Septimi toni speciebus fruitur uidelicet, Vt sol, et sol re, suis subeuntibus Cadentiis, quae numero quattuor sunt, D sol re, Fa fa ut, G sol re ut, et C sol fa ut, et totidem harum habent Octauae. Conaberis igitur pro uirili tua, singulis iam praemissis tonis non alias afferre et Diatessaron et Diapente species, et Cadentias nisi eas tantum, quas attribuendas praecepimus inuiolabiliter, nec extra illas in uniuerso Cantilenae context uagandum erit, ut imperiti ac penitus huius artis ignari solent, suis ineptiis iactabundi, qui rebus suis rectius consulerent, si Doctiores audirent.

[90r] DE DIESI QVID SIT CVMQVE VTENDVM SIT IN CADENTIIS. CAPVT XXXVI.

QVum passim in hoc Componendi Opusculo de Diesi mentionem facere mihi contigerit, rem sanequam utilem fore putaui, si hoc peculiare ei Caput dedicarem, in quo primum ne quis tandem de eo quicumque ambiga dicendum erit, Quid sit Diesis, ac quando eius ope sustentandae erunt cadentiae. [Diesis duplex. in marg.] Duplex est igitur Diesis, Maior scilicet et Minor. Maioris Diesis (duas minores dieses continens) figura, talis est, [signum]. Minorem (cum ad rem nostram minime faciat) tacitis committam satis. Si quis tamen eius capiatur desiderio, Vigesimum nonum Primi libri repetat caput. Maior autem Diesis quattuor Commatum capax dicitur, quibus totum Semitonium minus constat. Quid autem sit Comma, eodem capite uidere licet. His ita succinte praemissis, eius superest effectus pandere. Quos uidebis in Cadentiis, ac extra ipsas uarios ac diuersos esse, effectus tamen quos in cantilenis extra cadentias parit, sequenti capite priuatim enarrandos relinquimus. [Suprano ac tenore in cadentiam tendentibus necesse est alter per tonum per semitonium alter procedat. in marg.] Quum Supranus ergo pariter et Tenor suas egerint cadentias, quas superius duobus fieri modis docuimus, aut per Vnisonum, aut per Octauam, Alterum illorum tuam si uolueris Cantilenam Diesi penitus uacare, suam claudere cadentiam Tono, et Alterum Semitonio necessum erit. Suprano enim suam terminante cadentiam in Tono, Tenorem oportebit in Semitonio terminare, uel Contra, ut his duobus late patet exemplis.

[Vanneo, Recanetum, 90r,1; text: CANTVS, TENOR] [VANREM 59GF]

Hic enim nullo opus est Diesis seu sustentationis adminiculo, ubi uides Suprani cadentiam Semitoniis, Tenorem uero tonis constare. Altero autem exemplo patet Supranum tonis, Tenorem uero Semitoniis texere cadentiam. Cum autem Suprani et Tenoris cadentias, Tonis tantum constare in promptu erit, ut hoc exemplo

[Vanneo, Recanetum, 90r,2] [VANREM 59GF]

tunc Suprani Cantorem duos illos tonos Sol Fa Sol conuertere, ac proferre per Semitonia minora oportebit, hoc est tonis, maioribus ac minoribus compactis Semitoniis, maiora Semitonia aufferre opus erit, quod quidem fiet apposita uel non Diesis figura, quae ad rudium tantum noticiam (quibus numquam satis fit) subscribi solet. Quos audire uideor obiectantes, neminem, nisi Diuinum, tanta ingenii mentisque acie praeditum inueniri posse, qui haec, quae de Suprani et tenoris cadentiis diximus praecepta, ad unguem obseruare ualeat, nec duobus Dominis ut aiunt seruire posse, et cadentias animaduertere, et suam pariter cantilenae portiunculam recte cantare, in qua ad sudoris usque effusionem laborare solent. [Cadentiae suprani quincupliciter.] Isti ergo cupientes hoc oneris abiicere, et ab ancipiti discedere triuio, Aureum hoc praeceptum suscipiant atque sequantur, ac Denique memoriae Thesauro recondant. [Cadentiae quae Diesis adminiculo indigeant. in marg.] Omnem scilicet Suprani cadentiam, quinque posse fieri modis. Primo quidem sic Re ut re, Secundo Mi re mi, Tertio Fa mi fa, Quarto Sol fa sol, Quinto et ultimo La sol la, ex quibus tres uidelicet, Re ut re, Sol fa sol, et La sol la, Sustentationis indigent adminiculo. [90v] La sol la tamen in utroque E la mi, et utroque A la mi re sub b molli, et E la, hanc non sequitur regulam. Nam in huiusmodi locis Tenor Semitonii sortitur cadentiam, quae suapte natura, absque Diesi sustentatur. Reliquae duae numquam Diesim patientes hae sunt, Mi re mi, et Fa mi fa. Quae quidem omnes cadentiae licet dixerim Suprano praecipue eas dedicare, aliis tamen partibus ad placitum attribui possunt, aut Tenori, aut Basso, aut Alto, ubi eosdem pariunt effectus, quos in Suprano, ut Capite Trigesimo praesentis libri affatim dictum est. In huius tandem capitis calce, ne a solito instituto discedam, trium Cadentiarum Diesis seu sustentationes auxilio indigentium, puncto indicante subiicio exemplum.

[Vanneo, Recanetum, 90v,1] [VANREM 59GF]

DE NOTVLIS EXTRA CADENTIAS DIESI SVSTENTANDIS. CAPVT. XXXVII.

[Consonantiarum prolatio duplex. in marg.] PErcepturis ubi locorum, praeter cadentias, Diesis ope utendum sit, placeat in primis quotuplex sit consonantiarum Prolatio discere, hanc dicimus duplicem esse, Naturalem scilicet, et Accidentalem. [Consonantiarum naturalis prolatio. in marg.] Naturalis quidem consonantiarum prolatio est, quum ut iacet profertur, ueluti Tonus in uoce et mensura toni. [Consonantiarum accidentalis prolatio. in marg.] Contra dicitur Accidentalis, ut cum tonus in uoce et mensura Semitonii profertur, quod quidem imperfectis accidit consonantiis, cuiusmodi sunt Tertia, Sexta, et Decima minores, de quibus Volumine primo satis copiose diximus, que siquidem in cantilenis absque Diesi uel sustentatione dissonantiam pariunt, in quibus praeceptum (ne allucineris) notatu dignum ac generale docemus, ut quum aliquam ex imperfectis, minoribusque consonantiis, per tonum inueneris descendentem, ut hic,

[Vanneo, Recanetum, 90v,2] [VANREM 59GF]

semper maiorem semitonium, ut in praecedenti libauimus, auferas uelim, minorque supersit, sicque uoce ac mensura semitonii proferas. At si ascendentem per semitonium minorem ut hic,

[Vanneo, Recanetum, 90v,3] [VANREM 59GF]

tunc secus efficias, sicque minore uoce semitonio maiorem addas, ex qua additione fiat tonus, hoc aut sustentationis munere illius (quisquis erit siue Altus, siue Tenor, siue Supranus) fungi intererit, qui Basso per Tertiam, uel Sextam, seu Decimam minorem annexus fuerit, et nullatenus per consonantiam perfectam. Perfecta enim consonantia, alterius auxilio non eget, cum ex se perfectionem habeant, propterea egentes dumtaxat, a Decima inchoando, in suppositis notabuntur exemplis.

[Vanneo, Recanetum, 90v,4; text: CANTVS, BASSVS, ALTVS] [VANREM 59GF]

[91r] Hic namque posterior Suprani uel Alti notula, cum ab ea ad Bassum Decima minor intersit, sustentari debet, ut Maior euadat, quod utique fiet duabus Suprani notulis, tonum efficientibus semitonia uoce (ut dixi) prolatis, habebitque (ut decet, Maiorem Decimam) septem tonos, ac duo semitonia minora. Minor autem Decima, maiorem excedit unico minori Semitonio, et exceditur unico tono. Constat enim sex tonis tribusque minoribus semitoniis, eo autem modo (ut docuimus) reintegratur, si ut modo dictum ac ostensum est in Suprani exemplo, a G sol re ut ad F fa ut uocem minoris Semitonii emisseris, licet ibi sit tonus. At ab F fa ut ad E la mi descendendo, si opus fuerit, ubi naturaliter minus Semitonium extat, integer tonus dandus erit. Duo namque minora Semitonia immediate copulata, nequaquam stare possunt. Igitur sat est accidentale illud a G sol re ut ad F fa ut minorem Semitonium fecisse. Si quod aliud forte subierit, uoce in tonum conuertendum erit. Et haec de Decima dicta sufficiant. Libet modo de Minori tertia cum sustentanda fuerit, non multa dicere, eius prius posito exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 91r,1; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 59GF]

In hoc enim exemplo, posterior Contralti notula, cum posteriore Bassi notula, minorem efficit Tertiam, quae alio nomine Semiditonus dicitur. Haec enim cum tono ac semitonio minori constet, parum suauis, immo duriuscula habetur. Vnde ut haec periucunde in cantilena personet, eodem utendum erit remedio, quod pro Decima modo docuimus, et ex Semiditono, fiet Ditonus, seu Tertia maior, quod idem est, ut exemplo iam ostendi. De his hactenus. Paucis de reintegratione Minoris Sextae non nihil dicam, et intelligentiae gratia, exemplum prius apponam, ut cuncta oculata fide percipias sic.

[Vanneo, Recanetum, 91r,2; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 60GF]

Hic enim Tenor a Basso superne minore Sexta distat, quae profecto parum consonat, quoniam tribus tonis, ac duobus Semitoniis constat, ut ergo reintegretur ac suos quattuor tonos ac unicum contineat Semitonium, ut maiorem decet Sextam, ad C sol fa ut a D la sol re Tenor sustentationis opem implorabit, ut gratus auditoribus fiat. Deinde cauendum erit ne a C sol fa ut ad mi, quod est in B fa [sqb] mi, si illuc statim descendendum erit, Semitonium (quod ibi naturaliter est) fiat, sed uoce toni promendum erit, ea ratione, quam in Decima diximus, ne scilicet duo immediate sequantur Semitonia, quod penitus alienum est ab arte. Denique memini me paulo ante dixisse has sustentationis partes, uel Suprani, uel Tenoris, uel Alti sumere interesse, hoc intelligi uelim, cum supra [91v] Bassum fuerit illarum aliqua, si forte autem (ut saepe sit) infra Bassum sita foret, et Bassus superior, tunc ipsius Bassi copulari cum sua inferiore parte, quaecumque fuerit, per aliquam ex imperfectis consonantiis reintegrationem ac sustentationem, non minus quam aliae partes, superius dictae subire intererit, ut hoc luce clarius patet exemplo.

[Vanneo, Recanetum, 91v; text: CANTVS, TENOR, BASSVS, ALTVS] [VANREM 60GF]

In hoc enim exemplo, prima et ultima Bassi notula supra Tenorem, Tertiam minorem habet quae sustentanda est, Iccirco Bassus, quoniam superior est Tenore, reintegrandus erit, Diesis adminiculo Pars autem illa, quae caeteris omnibus inferior erit, immunis penitus erit ab huiusmodi onere diesis, et hoc fere semper Basso contingit, propterea rarius immo rarissime hoc sustentationis munere fungitur. Reliquarum autem singulae partium, minorem aliquam habentes consonantiam, cum ipso Basso, huius diesis onus portabunt, nec uelim intelligas illis tantum in locis superius ostensis. Diesim signari ac uoce proferri, sed in multis aliis illorum similibus, ubi uidere continget huiusmodi minores consonantias. [Cicero. in marg.] Iccirco hac in re ne decipiaris, lynceos adhibebis oculos, qui si minus profuerint, tuas consules aures, quemadmodum ait Cicero. Aures optimae interpretes habentur, quae te plurimum adiuuare poterunt, si arguti Cantoris partes seruaueris, qui cum dissonam uocem se depromere sentit, extemplo paulatim ac ita caute, ut uix cognosci ac compraehendi possit, uel deprimit, uel erigit, donec consona ac suauis uox pulsat aures, et quod ab ignota negatur arte, a nostro consequimur ingenio.

DE COMPOSITORIS REGIMINE IN COMPONENDO. CAPVT XXXVIII.

QVam plurimos aetate mea et uidi, et cognoui Compositores diu Saxum hoc Compositionis instar Sisyphi ad huius artes apicem irrito conatu uoluntantes, frustraque laborantes. Qui, quum uix Consonantiarum fonte labra proluerint, primum sibi inter eruditissimos compositores arrogant locum, ignorantes penitus quid in Compositione requirendum sit, rati sat esse ipsas tantum cognoscere consonantias, omni post habita Venere, et Tonorum ratione, atque sententia, quibus utique compatiendum est, quum et tempus amittant, et hilum non proficiant. Iccirco praesenti capite his consulendum censui, ne sedulo suis ineptiis molestia auditorum aures afficiant. [Quae a Compositore prius consyderanda. in marg.] Animo igitur prius statuendum est, cui ex Tonis, an Primo, uel Secundo, et sic de singulis, cantilenam tuam addicere uelis, De hinc iacienda sut tuae fundamenta cantilenae propria et conuenientia illi quem iam decreueris imitari Tono. Singuli enim Toni suum habent initium, nec a quolibet loco Compositori permittitur suam inchoare Cantilenam, sed sua seruanda sunt praecepta, quae Canti plani Volumine latius exposita sunt, et ne in hoc decipiaris. [92r] [Primi toni principia. in marg.] Sciendum est Primi Toni regulare initium (de Tenore loquor) nam cum medium inter utrumque sit, sicut Malus in nauibus estat, omnium Moderator atque Rector, positum est in his septem litteris uidelicet, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut grauibus, G sol re ut, et A la mi re, et D la sol re acutis, saepius tamen his ponitur litteris scilicet, D sol re, F fa ut, et A la mi re, cum sit principium, Medium, atque Finis ipsius ordinarii Diapente. [Secundi toni exordia. in marg.] Secundi autem Toni exordia, ab his quinque oriuntur uidelicet, A re, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut grauibus, et G sol re ut acuto [Tertia toni origines. in marg.] Tertii autem Toni origines hinc septem emanant uidelicet, E la mi, F fa ut, grauia, G sol re ut, A la mi re, B fa [sqb] mi, C sol fa ut, et E la mi acuta. [Quarti toni principia. in marg.] Quartus deinde Tonus ab his sex oritur uidelicet, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut grauibus, G sol re ut, et A la mi re acutis. [Quinti toni primordia. in marg.] Quinti Toni initia sunt haec quinque, uidelicet, F fa ut graue, G sol re ut, A la mi re, C sol fa ut, et F fa ut acuta. [Sexto toni motus. in marg.] Sextus autem Tonus orditur ab his quinque scilicet C fa ut, D sol re, F fa ut grauibus, A la mi re, et C sol fa ut acutis. [Septimi toni ortus. in marg.] Septimus Tonus ab his sex deriuatur uidelicet, G sol re ut, A la mi re, B fa [sqb] mi, C sol fa ut, D la sol re acutis, et super acuto G sol re ut. [Octaui toni incunabula. in marg.] Octaui Toni incunabula haec septem sunt uidelicet, C fa ut, D sol re, F fa ut grauia, G sol re ut, A la mi re, B fa [sqb] mi, C sol fa ut acuta et G sol re ut, super acutum. Vbi igitur singulis tonis (ut diximus) congruum ac conueniens atque regulare dederis exordium tendendum erit aequae ex praecepto ad metam, quae profecto nominus statutae deseruit regulae, quam ipsum initium. [An in cantilenis a finalibus litteris. sit recedendum. in marg.] Facturo namque cantilenam cuiuscumque Toni, terminare licebit (Tenorem semper intelligas) non in quattuor tantum Finalibus litteris uidelicet, D sol re, E la mi, F fa ut, et G sol re ut, Verum etiam omnibus in locis, ubi legitime ac proprie Diapente et Diatessaron species, oblatae fuerint, et ne ab exemplis pro solito instituto recedam, Primi et Secundi Toni finalis sedes inesse potest non D sol re solum, Verum et G sol re ut, apposito tamen b molli, Qui profecto locus, etsi Septimo et Octauo adictus sit tonis, existentibus tamen ibidem Diapente Re la, et Diatessaron Re sol duce b molli, non minus aptus illis tonis uidetur, quam ipsum D sol re. Finis deinde Tertii et Quarti toni, in E la mi graui, uel acuto A la mi re b molli comitante iure praedicto quiescere potest. Quinti item ac Sexti toni terminus, F fa ut graue, uel B fa [sqb] mi acutum erunt dubio procul Molli b addito. Septimus demum atque Octauus in acuto G sol re ut, uel C sol fa ut b mollis auctoritate claudi potest. Et haec de fine dicta sufficiant Mediae autem notulae ita collocandae sunt, ut suos uel Autenticos, uel Placales non transgrediantur terminos, de quibus satis abunde in libro de Cantu Plano dixisse arbitror.

DE TONORVM QVALITATE ID EST QVIBVS VERBIS ANNECTENDI SINT. CAPVT. XXXIX.

QVibus et Diatessaron et Diapente speciebus et Cadentiis singuli construantur toni, capite .35. abunde patuit. Nunc autem quibus uerbis iidem aptentur, dicere noster fert animus. Errore enim non pauci ducuntur, putantes promiscue et indiscriminatim, Cantiones qualescumque sint, tonis omnibus ad libitum copulari posse, non existimantes quod uarias, secundum diuersorum tonorum dispositas a natura complexiones, Modi siue toni ipsi affectiones adducant. Namque alius intentione excitat, alter remissione reuocat. Alter item laetitiam, alter moerorem affert, atque item singulos ipsos modos, diuersos effectus operari compertum est. Quapropter si uerba [92v] festiua atque iocosa erunt, ex tonis alicui festiuo et iocoso etiam subiicienda erunt. Si uero lugubria, funesta flebilia erunt, eiusdem qualitatis tono copulanda sunt. Quomodo autem id fiat, per singulos tonos inferius docebo, animum Lector intende laetaberis certe.

DE PRIMO TONO.

[Primus tonus hilaris. in marg.]

Quum igitur Primus tonus Autenticus naturaliter sit canorus, iocundus, hilaris, et plurimum animi affectus excitans, illiusmodi etiam uerba uel uulgaria, uel latina, sibi copulari exigit, ad quae uerba cum habilis existat, a Musicis habilis nuncupatur tonus.

DE SECVNDO TONO.

[Secundus tonus flebilis. in marg.]

Verba praese ferentia Moestitiam, fletum, solicitudines aerumnas, captiuitatem, et omne genus miseriarum, Secundo tono, Placalium Primo, optime congruunt, quum natura sui sit lachrymosus, grauis, et humilis, proptereaque a Musicis humilis, ac depraecatiuus appellatur.

DE TERTIO TONO.

[Tertius tonus acer et seuerus. in marg.]

Tertius tonus, Autenticorum numero Secundus, Acer, uehemens, accensus, ad iram et coleram incitans, Animosus, seuerus, crudelis habetur. Iccirco bellicosa, minantiaque uerba, et reliqua id genus sibi similia recte complectitur, cui propterea seuerus nomen inditum est.

DE QVARTO TONO.

[Quartus tonus amorosus et adulatorius. in marg.]

Quartus autem tonus, inter Placales Secundus, superiori Tertio penitus contrarius est, Vnde cuncta uel amoris, ocii, quietis, tranquillitatis, adulationis, fraudis, detractionis uerba, recte huic aptari possunt, et ab effectu Adulatorius uocatur Tonus.

DE QVINTO TONO.

[Quintus tonus modestus. in marg.]

Quintus Tonus, inter Autenticos Tertius, cantando delectationem, Modestiam, Laetitiam affert, animumque ab omni solicitudine leuat, eiusdem qualitatis uerba, et Victoriam continentia, plurimum hunc decent tonum, hinc merito iocundus, Modestus, ac delectabilis uocatur.

DE SEXTO TONO.

[Sextus tonus pius ac deuotus. in marg.]

Sexto tono, ex Placalibus tertio, cuncta pietatis uerba mouentia, maxime ex Deuotione, et Commiseratione, et Laetitia ad lachrymas, aptissime commodantur, nec iniuria Musici deuotum, lachrymabilem, ac pientissimum appellant tonum, ad differentiam Secundi toni quem diximus funestum ac aerumnosum.

[93r] DE SEPTIMO TONO.

[Septimus tonus mistus ac querimoniosus. in marg.]

Septimum tonum in Autenticorum turba Quartum, Lasciua uerba, cum modestis, iucundisque mixta, tum concitata, iracunda, atque minantia, Summopere decent, ob idque querimoniosus nuncupatur tonus.

DE OCTAVO TONO.

[Octauus tonus mitis suauisque. in marg.]

Octauus omnium tonorum ultimus, laetitia, iucunditate, suauitate afficit auditores, ab omni lasciuia, ac omni uitio penitus alienus est, ei merito sermo mitis, moratus, grauis, resque continens profundas, speculatiuas, diuinas, ut sunt de coelesti foelicitate et gloria, a Musicis dedicatus est, nec ab hoc tono uerba abhorrent, quae ad exorandam gratiam contempta sunt, eius nomen est rei consequens, quum suauis mitisque dicatur. Haec sunt quae bonum Compositorem minime latere debent, ut sciret paria paribus, et similia similibus copulare. Quae si contempseris, eris doctis ludibrio, Musicusque non Musicus, ab omnibus habeberis, tibi igitur consule.

DE QVIBVSDAM GRAVIORIBVS PRAECEPTIS OPTIMO COMPOSITORI SEMPER OBSERVANDIS. CAPVT XL. ET VLTIMVM.

[Cantilenarum consonantiae inter se non distent. in marg.] PVtaram superius iam dicta praecepta ad ornatum spectantia Compositori satis superque esse, Quaedam tamen illis non minus utilia reticenda minime censui, quum consumatum praeseferunt Musicum, et omnis cantionis ornatus hinc pendeat. In primis igitur studeat Musicus cantilenae suae Consonantias uicinius, propiusque struere quantum fieri potest, ne magno inuicem distent interuallo, neque id supra Octauam esse debet, quod si maius erit, incredibile Cantori afferet incommodum, ut quum sit Decima quae crebra esse non debet, ueluti et Sexta, Septima uero, Tritonus, Quinta ac diminuta octaua seu superflua, fugienda penitus est, nisi urgente necessitate, legi minime obtemperante. Amantur autem in Modulationibus Quintae Tertiae et Quartae, quarum ascensus atque descensus, apprime commodi sunt, gratamque gignunt harmoniam, pariuntque Compositori decus, et auditori miram uoluptatem. Hilaris enim debet esse Concentus, suauis, plenus, iucundus, resonans, ac denique facilis, quod utique sit, magna inuicem, intercapedine notulis (ut dictum est) non distantibus, quod profecto uiciosum est, et ab optimis Compositionibus penitus alienum, ut uidere licet hac nostra tempestate in Missis, et Artificiosis Motettis, ab exquisitis Musicis conditis, in quorum coetu hodie hi uenerantur uidelicet, Adrianus Villart, Constantius festa, Ioannes concilion, Ioannes basiron, Carles, Carpentras, Ioannes lheritier, Maistre Ian, Iacquet, Iacotin et nonnulli alii, in quibus Missis et Motettis, miram uidemus et facilitatem, et uocum suauitatem, ac plenitudinem, quod omnino peritis Musicis imitandum censeo. [Bonus Musicus inter vtrumque volet. in marg.] Boni etiam Compositoris est nimis alto Suprano abhorrere, ac Basso nimio profundo, ne his partibus adeo extremis, indecenter auribus personet, mediumque prosequere, ea moniti sententia, Est modus in rebus, sunt certi denique fines. Quos ultra citraque nescit consistere rectum. Animaduertendum est etiam ab optimo [93v] Compositori, Longam prolationis syllabam, Semibreui notulae, ac breuem minimae adhaerere constituat, seu aliter minimae longam breuemque semiminimae accommodet, ut notulae cum uerbis una coniunctae, barbaricos euitent modos. [Notae a syllabis in quantitate non discrepent. in marg.] Saepe non nonnulli solent eorum cantilenis ineptissime breues syllabas, semibreuibus notulis ac longas minimis, seu quod idem est, breues minimis, et longas semiminimis collocare, itaque Cantores, longas syllabas, breues, ac breues, longas, proferre coguntur, quod quidem barbarici quantum habeat, erudito Grammatici iudicandum relinquo. Cadentiarum denique numerus, maior quam deceat, non fiat, mira enim debet esse paucitas, nec in eodem semper loco. [Cadentiae locus cum uerborum sententia congruat. in marg.] Varietas enim cum in omnibus rebus, tum in Musica multum affert uenustatis. Legitimus autem peculiarisque Cadentiarum locus est, ubi uerborum contextus desinit sententia, nec immerito, decet enim et uerborum et notularum distinctionem pariter tendere, una quae desinere. [Cadentia quid. in marg.] Est enim cadentia ueluti punctum, et distinctio quaedam et quies in concentu, de qua capite Trigesimo primo. Haec igitur nostra non mediocri sudore elucubrata, facili potius progressu quam ostentatione compta, huius Aureae disciplinae Amantissimi quique citra laborem discere ualebunt, modo uelint tanti muneris apicem attingere, nolintque labori et uigiliis parcere. Namsi studiosi erunt, omnia scient. Virtutes enim uim patiuntur, et uiolenti rapiunt illas, ad quas acquirendas iugi opus est studio, nihilque loci segnibus et inertibus relictum est, quibus omnia uidentur abdita, abstrusa, obscura, ac penitus difficilia, quibus insuper exploratum non est, a Diis nobis omnia summo labore uenundari. Vos igitur Studiosi Adolescentes Musices Amantissimi, ad hoc quod leue est, onus accensos inflammo, ut uoti Compotes euadere ualeatis, ui uiam ad uirtutem hanc, Dorum nectar, facite. Nihil est enim quod non expugnat pertinax et frequens opera, quod si fecerit, uobis et honori et utilitati accedet, me autem Deo Duce ad maiora pro uestro profectu, omni postposito labore componenda accendetis. Valete Musarum cultores, et STEPHANVM Vestrum Vanneum Recinensem Eremitam Augustinianum, a latrantium morsibus tueamini.

Contrapuncti Liber Tertius foeliciter explicit, Asculi die .26. Mensis Augusti, Anno Salutis .1531. aetatis autem meae Anno Trigesimo Octauo, ad Dei Gloriam Amen.

Romae apud Valerium Doricum Brixiensem, Anno Incarnationis Domini, M.D.XXXIII. Sanctissimi uero Domini Nostri CLEMENTIS PAPAE VII. Anno Decimo. Quintademica Mensis Martii.

Registrum Huius Operis.

A B C D E F G H I K L M N O P Q R.

Omnes sunt Terni, praeter A et R, qui sunt Duerni.

Laus Deo.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License