Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[24] De Musica

Joachimi VVolterstorpii

Musica s(ecundu)m Augustinum est bene modulandi scientia, et dividitur in Chorale[m] cuius notul(a)e perpetuo aequaliter proferu(n)tur et in Figurata[m], qu(a)e mensuratum tradit concentum cuius notul(a)e variis descriptae figuris, iuxta trium graduum Modi, Temporis et Prolationis exigentiam, disparem quantitatis retinent mensuram.

Cap(itulum) p(rimu)m. De Clavibus.

Clavis e(st) dictio ex lit(t)era, et vocibus colligata, qua concentus tanquam sera reclusa clave aperitur, id quod cantione aliqua nullis prescriptis characteribus, de qua nihil certi iudicari poterit, facile probetur. Cum vero claves in suum restituentur locum, universa qu(a)e latuerant ante, apparent. Et sunt in receptiori usu, due et 20, qui ob lit(t)eraru(m) in octavis ac decimis quintis aequalitatem, triplici distinguntur diff(erenti)a. Octo namque infim(a)e maiusculis pinguntur lit(t)eris, utpote [Gamma] ut, A re, [sqb] mi, C fa ut, D sol re, E la mi, F [f]a ut, G sol re ut. Medi(a)eque octo parvis, videlicet, a la mi[re] [b fa, [sqb] mi, c sol fa ut, d la sol re, e la mi,] f fa ut, g sol re ut. Supreme vero sex duplicatis, scilicet aa la mi re, bb fa, [sqb] mi, cc sol fa, dd la sol, ee la. Potissimum ut quid inter [rob] et [sqb] intersit, cum loco tantum coeunt, phthongo vero maxime differunt, summis viribus animadverti oportet voces et earum clavium no(n) quemadmodu(m) aliarum unisonum causam, Si quidem semitonio maiori separantur ut in scala cernetur.

De Quattuor Clavibus signatis.

Quatuor modo ex ceteris seiuntas lineas, in cantionibus necessariis nempe circa fa semitonium, quod prolatu artificiosior difficiliorque e(st) tono vulgariter usurpamus, videlicet, F, [rob], c, g, qu(a)e una cum scala exacte osservate c(a)eteras o(mn)es confestim patefacient ut subnexum Systema docet.

[SIDM1:24; text: Triplex clauium differenciae, 5 Geminate, 8 Minute, 8 Maiuscule, [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, a, [rob], c, d, e, f, g, aa, [rob][rob], cc, dd, ee, vt, re, mi, fa ut, sol re, la mi, sol fa vt, la sol re, la mi re, [rob][rob] fa [sqb][sqb] mi, sol fa, la sol, 4 fines, 4 clauium figurae, mode, ascendum, descendum] [WOLDEM 01GF]

Cap(itulum) secund[um] De Vocibus.

Vox e(st) intervallorum nomenclatura et sunt sex, Ut, re, mi, fa, sol, la. reliquorum omnium modorum phthongi, per secundarum suarum relocutionem facillime indagari poterint. Earum a(u)t(em) qu(a)eque cum viciniori copulata, tonum constituunt, demptis mi et fa, q(ui)bus semitonium minus conficitur.

[25] De Vocum mutatione.

Cum vero concentus extremas assidue concedunt voces, q(uae) absque earum iteratione nulla ratione accini queant Opere pretium erit eos in certis suis locis, una in alliam

mutata, repeti. Est a(u)t(em) mutatio vocum unitona syllabae unius per alia usurpatio.

De brevi ac facili solmizandi ratione.

Est solmizatio, sonos notarum una cum peculiaribus suis vocibus proferre, ad q(uo)d tria req(ui)runtur: P(rim)um ut sciatur qu(a)e claves vel voces lineis ob(liga)tis adhibentur q(uo)d aut rectius q(uam) accepta scala per claves assignatas haberi p(o)t(est). [Secundum] ad [5. et] 6. clavem respectum habeat solmizator, mi ne an fa ibi modulandum sit, q(uo)d sic perspicitur. Si nihil vel [sqb] quadrum in sua regione apparet, mi, cum vero [rob] rotundum, fa ibi et q(ui)busquunque in locis ponitur, canendum demostrat. Nimirum p(rim)u(m) horum exigentiam o(mni)um aliarum clavium voces in al(i)is modulationibus usurpantur ordinanturque. Tertium binas voces, re et la tenaci memoria teneat, ubi videlicet re in elevatione et la in summissione armoni(a)e sumendum sit, quo notato caeter(a)e voces statim se aperient.

Notabile

Vocibus ceteris solum mutando duobus, Per re q(ui)dem sursum mutatur per la deorsum.

Primus Canon de cantu [sqb] duro

Est ergo cantus durus [sqb] in quo dura vox, mi in cantu concinitur Quem ab exordio singularum notarum omissio, seu [sqb] in suo loco indicat, Commodius t(a)m(en) ex tono cognoscitur. Quivis si cantus 1. 2. 3. 4. 7. et 8 tonorum regularium, hoc e(st) q(uod) in D E vel G desistet, [sqb] durus e(st), q(uod) si concentus de a ad proximam tantum intenditur, illoque ad E cadit, tum Euphoniae gratia ad evitandumque tritonum, fa ibi canetur, de quo haec notanda e(st).

Regula

In d et a quando elevas re sumitur in que [sqb] duro. Et cum deprimitur cantus la in e et a modulatur.

Canon secundus De Cantu [rob] molli.

Cantus [rob] mollis e(st) qui mollem vocem fa in [rob] clave usurpat, cuius iudicium e(st) [rob] sphaericum, a fronte cantionum peculiari statione pr[a]escriptum, Vel rectius ex tono perscribitur. Omnis q(ui)dem cantus 5. et 6. tonorum cantionium, qui perpetuo in F capitali exit, bemollis e(st).

Canon.

Dat re be mollaris scandens in d. atque g sol re. At descendendo canitur la in d simul ac a Porro cum [rob], vel [sqb] no(n) ab initio, verum in medio accentuu(m) quandoque inseruntur, in solam proximam notam subsequentem agunt. Sin vero peregrinum locum [26] sibi vendicant, fictum significant cantum, ubi aliquoties, mi, in C, F, G, d, profertur et fa in a, d, g pr(a)esertim in cantu be molli, in e pernotari solet.

De Octavis annotatiuncula.

Quam profers vocem modulando in clave minuta Sumere no(n) spernas (quamvis ibi no(n) sit) ea(n)dum In simili capitali clave vel in geminata.

Octavarum claves quarum eiusdem e(st) usus.

[SIDM1:26,1; text: Capitales. Minut(a)e. Geminat(a)e. g sol re ut. gg sol re ut. f fa ut, ff fa ut, e la mi, ee la mi, D la sol re, d la sol re, dd la sol re. C sol fa ut, c sol fa ut, cc sol fa ut. B fa, b fa, A la mi re, a la mi re, [Gamma] sol re ut, G sol re ut] [WOLDEM 01GF]

Octav(a)e in omnibus excepta positione coh(a)erent. At si nonnulla(e) notula(e) locorum ubi re sursum et la deorsum canetur, occupaverit (nam si res postulat) a pr(a)edicto loco ad notulam usque desideratam gradatim solmizandi expedit, et qu(a)e in ea inciderit vox ea modulatur. Ceterum in quartis et quintis, et octavis no(n) raro de voce in similem fit sol fa, utpote de re ad re, mi ad mi, fa ad fa. Quod vero potissimum de vocibus mi et fa animadvertendum erit, Siquidem in pr(a)edictis tribus distantiis (ad evitandum modulos proibitos utpote Tritonum, Semidiapenten, et Semidiapason) contra cantus n(atur)am, de fa ad fa, mi ad mi accinimus.

Cap(itulum) 3. de Tran[s]positione.

Regula. Quantum clavis elevatur, tantum nota submittitur. Quantum vero deprimitur tantum et nota sequens intenditur.

Cap(ituli) Paradigma

[SIDM1:26,2; text: Fuga in Epidiapente, Discantus, Bassus] [WOLDEM 02GF]

[27] De tonorum cognitione.

Tonus e(st) lex m(od)i quam cursus ac melodia in exordio medio ac fine coaptatur et sunt octo videlicet 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. quorum quat(t)uor de numero impari scilicet 1. 3. 5. 7. q(uo)d cantiones eorum elevatione diapason, summissione vero tonum modo attingunt, acutos vocamus. C(a)eterosque quattuor paris 2. 4. 6. 8. quia submissas edunt cantilenas, graves nuncupare libet Harmoniae namque eorum a finalibus ad diapenten vel sextam dumtaxat conpergunt ad diatessaronque decidunt.

De quattuor finibus tonorum.

In D. Protus Deuterque sedet, cum quarto in E, trit[us], Quintus in F, cum sexto, octavo septimus in G. Exitus e(st) idem variatur origo Tonorum. Finalis clavis d(icitu)r ea in qua concentus regularis desistit. Quarum quattuor sunt, utpote D primi et secundi toni finis, E tertii et quarti, F quinti et sexti, G septimi et octavi. Sed explicatur hoc modo Cantus in D. exiens, procul dubio p(rim)o vel secundo annumeratur tono, q(uo)d si ad diapason a sede intenditur ad proximamque tantum, seu nihil remissius fuerit, acuto, i(d)e(st) p(rim)o dedicari debet. At si e[pi]diapenten cum subdiatessaron connectitur, gravi Nimirum intente modulationes acutis remisse [vero] gravibus vendicatur tonis.

De Divisione et ambitu Tonorum octo.

Ambitus, tonorum extensio, ab ima ad extremam cursuum suorum notulam, sumpto nuncupatur. Palam a(u)t(em) est que(m)quunque tonum integrum, diapason ambitu suo perficere posse. Aut si (e)n(im) in sublimis pr[op]riis octavas suas absolvunt, Veram graves diapenten sursum diatessaronque deorsum attingunt q(ui)bus aequo modo diapason conficiunt. Quin et(iam) cuique.

De congruentia musicae cum c(o)eloru(m) motuum.

Altus exicit [signum] luna et ideo si accipis [Mv,Od,signum]; coniuntio lun(a)e in die per clavem in p(rim)a linea et numeras diem inter lineas usque ad perveniendum ad diem coniuntionis habebit primam notam armoni(a)e. Deinde a tali notula descendas. vel ascendas numerando similiter dies usque ad * et [signum] et [signum] et [signum]. et in talibus aspectibus imprime notulas in proportione sesquitertie simplici. sic persolves cantus et si luna una no(n) sufficit accipe tempora sequentis lunationis. Sed si clavem mittas in loco superiori sequenti ad lineam primam habebis clavem pro motu Mercurii et secundum dies lun(a)e aspectus cum Mercurio facias notas ut dictum est. et sic de c(a)eteris.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License