Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part    Next part   

Actions

Back to top

[f.aviir] Pars secunda huius.

SEd de prima hactenus. deinceps ad secundam huius partem festinantes: in qua quandoquidem numeri sonori integra et perfecta latet vis natura et essentia sua. Eam presertim per capitula scindentes. Septem quidem interim honore digna annectendo. Que tanquam potiora musice artis facundiam lepide dilucidant: vt sunt Tonus. Modus. Mutatio. Clauis. Uox Cantus Littera. Ex quibus tota ordine retrogrado musica constabit Gregoriana

[f.aviiv] De septem litteris musices. ex quibus vna cum vocibus claues componuntur.

Capitulum primum.

[Gamma]ut in summo tu pollicis adde sinistri:

Alphabeta legens ordine trina simul.

Uocibus annexis: quas vocum signa recenset:

Hinc solet heptenos: musica ferre modos

Prima duo finit.g.dlasol dato ternum

More vetusto: etenim terminat ela manum.

Littera elementaris extat figura: circa quam cantorum versatur intentio

Littere enim specialiter capte sunt septem. A. B. C. D. E. F. G. Numero autem viginiti. Que quidem prima sui distinctione triphario partiuntur. Prime namque septem ad G. finale festinantes sibi nomen capitale vsurpant Alter ordo litteris suis septem ad .g. supremum currentibus minutum nomen prebet. Relique vero quattuor ad .d. excellens proficiscentes gemine dicuntur.

Ratio etenim denominationis primarum septem est litterarum grossities. sequentes autem quoniam paruis caracteribus cartula infiguntur: parue sunt dicte. Cetere ergo ab his geminantur (Obiectio) Quamque plerique oppositum asserere minus pudent. Duplicantes quoque secunde distributionis tres posteriores e (videlicet) f. et g. minutas. Hoc denique dicentes arguere differentiam litterarum his similium. inferiorum. scilicet primi alphabeti. Solutio litteras iamiam prelibatas. Apprime dicimus ab infimis equalibus sibi quinquies differre (ea presertim de causa) huiusmodi geminationis prolixitatem (cum natura plurimum breuitate delectetur prolongatione quidem spasmos emiserit) abesse cupimus.

Primo igitur in hoc differunt quia si vna in linea accumbit. similis sibi seu dupla eiusdem spacium colit

Secundo si vna est capitalis altera minutis computabitur.

Tertio cum vna fuerit finalis reliquam superacuta erit.

Quarto vna de impari existente numero octaua eiusdem impari iungatur.

Quinto si vna fuerit alicuius primorum cantuum. Altera de secundo eiusdem extat.

Pro quo tamen correlarie animaduertendum est G grecum a graiis nondum fuisse adinuentum nec e. excellens. cum b spherico Iuniores quippe intrinsecus profundiusque cum ad rerum omnium fundamenta intuerentur (ita vulgo quidem iactis fundamentis edificato) Quod minus Senece prouerbium denegat dicens maxima parsimonia in fundo est. Idcirco adiicere [f.aviiir] quoque necessaria forent in arte Musica vtile eis visum est. Nos igitur eorum audacia confisi. haud verecundie. immo potioris complacentie benenficio. vota complendo indigentiam vt ipsi pepulerunt impellere sedulo conamur. Ueruntamen non minus priscis ac recentibus obtemperabimus. Nihilominus regulis seu documentis contentamur. Cum nullus tam ingenuus quin ex veterum dogmatibus quicquam sibi adaptauerit. Oduceret itaque quis contra pretacta hocpacto. Si greci greco [Gamma] caruerunt. Quid tunc mouet .g. grece et scribi et proferri.

Solutio. Quam obrem ad hoc dicunt quidam musicam primitus a grecis emanasse. A latinis tandem sibi completionem assumpsisse. nec videtur littera necessitatis per se ergo de licentia adiungitur. Nihilominus necessitudine accidentali ipsius secundi toni versantis nonnunquam circa: [Gamma]ut pro toni complemento: licet non in ordine litterarum locatur. preterea Guido [Gamma]ut esse iunctum inquit cum D. graue diapenten sub se non haberet: nec G finale. diapason resonaret, melius est inquam abundare quam deficere.

De vocum quidditate: earumdemque decisione: linearum spaciorumque numero.

Caput secundum.

Aere vox pulso notulas formata per istas:

Ut re mi: fa sol la: cantica dulce sonat.

Ordine septeno quas vult manus ipsa sinistra:

Impare vult numero: linea rite frui.

Quas numero parili spacium petit aptius addi:

Quo nouies sumpto regula dena fluet.

Uoces quod scribi non possunt: vsu et exercitatione mandantur memorie ne pereant: profluunt namque in preteritum tempus pronunciationes earum. Est igitur vox vt Aristoteles inquit repercussio aeris aspirati per arteriam vocalem cum ymagine significandi. vel sic.

Uox est aer spiritu vitali nouem mediantibus musis verberatus. Uoces musicales vsui nostro aptabiles sex constat esse. vt re mi. fa sol la. Et hoc de eis in generali ratiocinando pro tanto. quia sola voce ab inuicem sunt distincte. Sinautem proprie quidem et naturaliter sermonem prebendo prout sono et cantu distinguuntur tribus saltem vocibus Musica cantat. videlicet. vt: re: mi: fa: sol la. Quas quidem septies iteratas in scala nostra constituimus. His [f.aviiiv] itaque vocibus iam dictis. pleraque cuiuscunque generis cantica depromuntur per crebram continuamque harum variationem.

Pro quorum intellectu supponitur primo quod hic vox non pro vera voce sed pro signo vocis capitur. Secundo autem pro dicendorum ferie supponitur quod cantus in voces reciproce diuiduntur quoniam quemadmodum sex sunt voces tres sunt cantus.

[Wollick, Enchiridion, f.aviiiv,1; text: Nam in quacumque positione, vt, fa, bmolles, re, sol, naturales, mi, la, [sqb] durales consistunt] [WOLENC2 01GF]

Item sonus est indissoluta aeris percussio ad auditum vsque perueniens. que quidem descriptio omni sono conuenit. aliter vero diffinit sic sonus est vocis casus [emmeles] emmeles. id est aptus melo: in vnam intentionem: qui specialius describitur quem greci [PHTHonnos] appellant nos vero sonum voci conuenientem dicere possumus. Sunt autem (premissa musicali sufficientique vocum decisione) voces duplices vnisone videlicet et non vnisone. Unisone sunt quarum vnus est sonus: vel in graui vel in acuto de quibus nichil ad presens. Non vnisone sunt quarum non vnus est sonus: sed alia grauior est alia vero acutior. Que rursus sunt duplices. quoniam alique sunt continue quarum differentia communi fine iungitur discreta loca que teneant veluti colores in iride non habentes. Alie sunt discrete quarum differentia videtur suo quodam loco constituta interuallisque distincta Que iterum duplices sunt consone scilicet et dissone. Consonesunt que copulate mixtos suauesque sonos efficiunt. Dissone igitur indecoram (debita interuallorum circunstantia non retenta) reddunt harmoniam.

Interuallum autem seu spacium hoc pacto potest intellegi distantiam esse acuti atque grauis soni. Unde duplicem esse sonum inferre poterimus grauem et acutum ex quorum permixtione consonantia concordem cantum reddens generatur imprimis nihilominus notularum simplicis cantus formula summopere venit discutienda quam sequens exemplar formaliter monstrat.

[Wollick, Enchiridion, f.aviiiv,2; text: Simpliciter quando videlicet notula simplex est nec alteri notule coniungitur: quadratoque corpore figuratur. et hoc duobus modis, Primo absque virgula vti hec formatio demonstrat. Secundo cum virgula in latere eius dextro descendente describitur ad modum longe mensuralis hocmodo] [WOLENC2 01GF]

[f.bir] [Wollick, Enchiridion, f.bir; text: Notularum figure tripliciter formantur. Composite et hoc quando vna notula alteri consuitur variamque consequitur descriptionem penes proprietatem in primis ligature notulis. vel perfectionem in vltimis. Penes proprietatem que est conueniens principijs ligaturarum descriptio vel talis ligatura. Penes perfectionem que est congrua vltima ligaturarum notulis figuratio. que respicit vltimas et hoc duobus modis, Aut supra penultimam et hoc dupliciter. Ascendit tunc prima ligature notula nullam virgulam expetit vt hoc prebet exemplar, Descendit sic prima ligature notula deorsum parte sinistra tractum habet et hoc in Obliqua Aut Quadrata. Aut enim vltima est suber penultima quadrato corpore descripta sine quocunque filo vt hic. Directe vt hee notule forma declarant. Indirecte recto gradu quadrato corpore descendente virgula in latere dextro hoc modo] [WOLENC2 01GF]

Mediocriter est enim mediocris notula qua in sui simplicitate obliqua corpori certa similitudine comparatur: neque sola describitur sed due saltem aut plures in forma semibreuis descendentes pernotantur

Item qui huiusmodi positionibus dissentiunt: a vetustatis auctoritate recedunt. Quam obrem hij qui vltimam ligature notulam obliquo corpore describunt in errorem ducuntur sic.

Conceduntur tamen due tantummodo. oblique vt hic.

Uerum corpus obliquum ascendens vsus perhorrescit hocmodo.

Preterea omnis ligatura quamquam multa complexa est notulas vnicam subtrahit syllabam pronunciandam. Nec intermedijs vlla est figurationis ascripta diuersitas. vti in libro cantuali exemplaria docent.

[f.biv] De variis clauium coordinationibus et formatione earundem. Capitulum tertium.

Dat faciles aditus: monstratque recondita rerum

Clauis: et hinc Orpheus carmina grata refert.

Littera: cum notulis: clauem componit aperte.

Alphabeta dehinc noscere trina potes.

Sunt primi claues alphabeti capitales:

Extremasque cupit quattuor esse graues.

Tinnitus facit hoc grauior qui voce probatur.

Finales relique quattuor esse volunt.

Ordinis alterius distant in acumine voces.

Nomen at excellens vltimus ordo tenet.

CLauis est cuiusuis cantus mediante quorumlibet caracterum signatura saltim voce radicatorum expressio.

Dicuntur in quam claues in arte musica instar realium clauium. vti namque physica clauis occulta exprimit. Ita denique clauis musicalis subsidio harmonica ars auspicacissima modulando nanciscitur.

Pro cuius rei noticia Sciendum septem dumtaxat esse claues maxime specie differentes. Cetere enim ab his quotquot supererint. non nisi grauitate et acumine distinguuntur. eo quod penitus eedem resumuntur littere si non tamen pares sint omnino cum forsan figura vel situ dispares essent. Illud equidem distinctionem specierum essentialem minus innuit. Nempe ne prorsus eedem estimentur. Huiusce artis disquisitores predictis differentiis accidentalibus claues diuisere. pergam itaque atque quod reliquum est in pauca conferam. Communem de his prebendo orationem tot constat esse claues quot in manu dictiones. Et si etiam non semper eisdem vocibus vsi essent. nec tot forsitan egissent. Nos profecto recensiores cuncta subtilius circa artem perscrutantes. ex quo priscorum notule nostris carminibus minime satisfacerent. Cumque presertim equale sit in octauis iudicium similes certe eisdem donamus voces.

Ex quo correlarie elicitur claues posse in infinitum plurificari. eas tamen numero differri non specie (cum semper eedem littere repeterentur) nemo negat Ne ergo illud nobis vicio detur priscorum limites insequi conamur. [f.biir] Itaque viginti vna cum eis donamus voces vt puta [Gamma]ut Are Bmi et cetera. Quarum quidem quinque tantummodo signantur videlcet [Gamma]ut, Ffaut, csolfaut, gsolreut, ddlasol. Quippe omnes in linea accumbent. Harum quedam vero sunt magis familiares vt pote, ffaut, csolfaut, gsolreut. [Gamma]ut rariuscule vtimur. ddlasol igitur rarissime. per has inquam omnis cantus regulariter seu irregulariter positus regitur et modulatur. De nominantur necnon signate vel signande. Quoniam circa canticorum initia expresse situantur. Relique non signate id est que non regunt cantum nunquam in libris signantur. sed implicite et virtualiter sunt considerate.

Et quid bfa[sqb]mi cuius prima figura est .b. Altera est huiusmodi [sqb] que minus signantur ni in cantuum variatione. mollis in b duralem et id e vestigio.

Unum tamen referam ne recidat C primum primi cantus b duralis non nunquam signari oportere quamquam id raro fiat regulariter. tamen nunquam fieri debet. agat enim quisque secundum vt sibi expedire videbitur.

Sciendum secundo conclusiue quod tot prisci vtebantur clauibus cum tot eorum cantilenis satisfacerent. Tot denique apte immo facillime communibus mortalium vocibus et haberi et formari poterant. Nostra quidem tempestate cum nos nonnunquam discantu vtamur eisdem certe haud contentamur. nec modo in cantu composito fit hec clauium subauditio. Uerum in certo cantu simplici (potissime quem iuniores dictarunt) licitum est plerumque voces et veras et fictas subaudire. quamquam hec nonnullis videantur, procul a rei veritate discedere nihil suauitatis in his includi debere. cum sepenumero antiquorum methas transgrederemur. plerique tamen nostro euo priscorum regulis contenti. nihilominus indigentia compulsi limites excedere non verentur. Nec immerito reuera. nam simplicem fuisse musicam legimus adeo vt quattuor neruis integra constaret. idque ad Orpheum durasse Quintam vero cordam dehinc chorebus adiunxisse fertur. Hiagnis vero phrix his sextum apposuisse neruum. Terpandrus Lesbius septimum. Ita ecquidem successu temporis pleraque alia que cum cernerentur necessaria circa artem a quibusdam sunt adiecta. Et cum quisque suo arbitrio necessitate tamen motus quippiam apposuisset. cur idem nobis prohibitum foret. immo nos regulis et mandatis contenti queque nobis necessaria adiectis absque iniuria adiiciemus.

Hec lucidius patebunt in posteris per figuras et exempla eo quod magis Idonei per exempla (vt philosopho placet) efficiamur.

De cantu: proprietatibusque eiusdem. Capitulum quartum.

Harmonicus suaui resonat qui gutture cantus

Tris genus in species scindere iure solet.

[f.biiv] [sqb] durus: neuter: bmollis tertius adsit.

Qui specie septem snnt: numeroque nimis.

[sqb] que triplex: dural netualisque duplatur

b:geminus:mollis mollia quippe sonat.

Dat duo .c. medius: sic.f.bmol: geminabit.

G triplicat. [sqb] durum asperitate tonans.

Nec satis est: plures subiungere promptis:

Quos graciles acuunt et grauitate premunt.

CAntus est modulaminis secundum Arsim et Thesim congrua coaptatio. vel cantus est melodia ex sono tono ex modo per vocem viuam formata. Quem odam nos nonnumquam laudem vocamus. Hunc namque Guido vna cum antiquis triplicem esse voluit [sqb] duralem naturalem et mollem. Postquam enim preceptores manum inuenere. Insuper et litteras locales pariter cum vocibus cantum ita diuiserunt vt si generaliter sumeretur foret prima diuisio cum essent tres cantus (vti iamiam meminimus) in genere quos tres cantuum proprietates vocamus. Reliquum igitur est scire quod si specialiter capiatur tunc priora membra diuidendo septem existunt cantus quos deductiones appellamus tres [sqb] durales gemini molles. totidem naturales ex quo note omnes septies in scala comperiantur. Id circo primus qui durus appellatur duriori seuiorique modulo profertur. Belle enim et commode eundem vocamus [sqb] duralem quoniam [sqb] in mi duriter modulatur que vox est rigidissima. Naturalis idem quod mediocris. quoniam nequam duri causa neque mollis gratia concinitur. Mollis est tertius nec immerito blandicie enim expalpat. Huius rei causa est maxime cum bfa [sqb]mi fa occinit vocem dulcissimam.

Pro cuius rei sollicitudine ampliori aduertendum quod primus et tertius cantuum denominationem a bfa [sqb] mi capiunt non tamen quod in b. claue incipiant: sed ita dicuntur quod primus eorum ab a in b. duriter scandit per integrum tonum: vti de re in mi vel econuerso qua de re [sqb] duralis nuncupatur.

Alter ab a in b molliter scandit dumtaxat per semitonum quare bmollis dicitur vt puta de mi in fa et e contra descendendo.

Alius vero ab his distinctus naturalis est vocitatus quasi nullo b indigens nec aliquod intrans sex notas tamen perfecte obtinet. Quamobrem impositoribus honores deferendo neutralem quidam vocant.

[f.biiir] Aduertendum quoque secundo quod [sqb] duralis habebit [sqb] in inferiori parte quadratum bmollaris autem b inferius sphericum propter representationis conuenientiam. quoniam figura ducit in cognitionem nature rei Aristotelem habeo autorem in secundo de celo. Nam quod quadratum est propter acies durius est tactui quod vero rotundum mollius tangitur.

Est igitur quodlibet illorum b [sqb] trinomium. primum [sqb] durum propter durum ascensum ab a ad b dicitur. Secundo quadratum ob littere figurationem. Tertio [sqb] mi. quia quando in libro cantuali signatur representat mi sic et facit in monocordo. Aliud vero molle dicitur propter mollem inquam ascensum ab a. ad b. b rotundum a figura eius. Sed bfa dicitur quia fa representat.

Item dicuntur claues impedimentales sic se mutuo occupantes quod quando vnum opponitur alteri vim aufert et econtra.

Unde postremo paulatim ante dicebamus in capite presentis capituli septem cantus. septem deductiones (cum voces in manu septies dumtaxat repeterentur) existere. Illud presertim referam ne recidat. vt qui cantu mensurali vterentur septem iste deductiones suo modulamini haud satisfaciunt immo vt pretactum est. quecunque eis necessaria adiectis adiicere non dubitant. At etsi sinomenus quem applicarent in cratitula manus exordium non haberet cumque ibidem preter septem deductiones nec vox nec vlla clauis superesset. Nihilominus tamen cum omnibus duplis eadem sit et natura et proportio. Idemque sonus idem denique iudicium de illis vna cum eis sumemus. Attendentes quidem virtualiter et implicite eas voces quas habet formaliter et expresse eius dupla vel bisdupla secundum communem scale coordinationem. Quod plerumque ita in plerisque. de similibus idem est iudicium. Hoc vtique in musica est pro primo principio sumptum. Nonnulli tamen has voces fictas asserunt capientes fictas pro illo quod est hoc loco inusitatas. partim eis consentimus. Sed si pro falso fictum sumpserint falsum quoque dicunt nec est contra eos instandum.

Ex quo correlarie sumitur quod quandocumque aliqua vox assumitur in scala vel extra. si huiusmodi in eius octaua correspondentiam habuerit est vox vera. si vero non iam dicetur ficta.

Sunt igitur nonnulli vnicuique attribuentes modulo duas notas quasi sibi conuenientes quod Iohannes de Muris fecisse in sua musica testatur. Nam [sqb] durali prebent mi et la. Naturali re et sol: Bmollari vt et fa. Cuius rei ordinem figura sequens sufficienter exponit.

[f.biiiv] [Wollick, Enchiridion, f.biiiv; text: [sqb] duralis qui aspere dure quam sonat. ratione enim signi ac soni durus est nuncupatus. Generalis et est triplex scilicet, Neuter vero est nec rigidum nec leuem emittens sonum. immo partem ab vtroque sumit. Mollis. dulce necnon molle tonans. littere causa et soni gratia b mollis et appellatus. Cantus est duplex. Specialis est septuplex. secundus, ffaut, ddlasol, bmollis, et orexi, primus, primum capit in, Faut, dlasolre, csolfaut, aalamire, naturalis incipitur, et finitur, Cfaut, alamire, tertius, gsolreut, ela, et finitur, elami, [sqb]duralis, Gsolreut, incipitur, [Gamma]ut, Elami, Inicium, C, f, g, Hi versus prebent, Medium Finem, In F, A, naturalis b b mollis, c, que [sqb] dural, d, e] [WOLENC2 02GF]

Quorum quisque habet sub se duas voces. vt supra.

Ceterum exerpta clarificando ne nobis id vicio donetur ponemus vtrarumque viarum seu ydiomatum dictorum necnon in hac arte dicendorum experientiam Grecorum videlicet et latinorum scalam intuendo. Que vero materiam ita clarant. vt singuli breuiloquio queque percipiant.

Tandem voci practicam adiectis (vt se se discentes concinendo exerceant deductiui adiiciemus. secundum vniuscuiusque septem cantuum arsim et thesim.

Nunc igitur quibus nominibus greci neruos appellauerint. et quomodo eorum nomina nostri interpretati sunt. quomodo tue tetracorda reperiri possint subiecta descriptio facillime ostendit.

[f.biiiir] [Wollick, Enchiridion, f.biiiir; text: Dyaconicum, Guidonis introductorium Pythagorea dimensione dispositum. Quod Boetius in latinum (vt eo melius subtilissimam musice scientiam latini consequerentur) transfigurauit in quinto Tetrachorda partiens, Tetracordum Hyperboleon hoc est excellentium. e, dd, cc, bb, Netehyperboleon, Paranetehyperboleon, Tritehyperboleon, Vltima excellentium, Penultima excellentium, Tertia excellentium, Tetrachordum Dyezeugmenon id est disiunctarum. aa, g, f, d, Netedyezeugmenon, Paranetedyezeugmenon. Tritedyezeugmenon, Parameson. Netesinezeugmenon, Vltima disiunctarum, Penultima disiunctarum, tertia disiunctarum, submedia, Vltima coniunctarum, Tetrachordum Synezeugmenon id est coniunctarum. c, b, a, G, Parenetesinezeugmenon, Tritesinezeugmenon, Mese, Lychanos meson, Penultima coniunctarum, Tertia coniunctarum, Media, Iudex mediarum, Tetrachordum meson idest mediarum, A, C, D, E, B, Parhypatemeson, Hypate meson, Lychanos hypathon, Parhypate hypathon, Hypate hypaton, subprincipalis mediarum, Principalis mediarum, Iudex principalium, subprincipalis principali, principalis principalium, Tetrachordum Hypathon principalium, a, c, Proslambanomenos, Grauissima] [WOLENC2 03GF]

[f.biiiiv] [Wollick, Enchiridion, f.biiiiv; text: Hec scala dicta cum dicendis connectens: nominibus atque differentiis accidentalibus nostri claues nuncuparunt. necnon experimentum precedentium prebet. tonorumque difficultatem in generali ostendit, Geminate siue duplicate eo quod tales littere duplicantur. Minute vel parue cum paruis litteris scriberentur. Capitales vel grosse quoniam figuris capitalibus et grossis scribuntur. Excellentes dicuntur quia tonorum methan excellunt. c, dd, cc, b, [rob], [sqb], la, sol, fa, Superacutas hasce quattuor appellamus quippe sonant citissime et sonum clariorem reddunt, aa, g, f, e, d, c, mi, re, ut, 5, 6, tonorum, Acute nuncupari volunt siquidem soni vehementius percusso aere excitentur, b[sqb], a, G, F, B, D, 3, 4, 7, 8, aFinale, Finale, Finales dicuntur omnis namque tonus solito more suum terminum in his sumit. C, Graues dicuntur grauem enim et asperum habent sonum. Clauium quinque species. Triplex litterarum distributio, Ecce scala ficta, [sqb] duralis primus, Naturalis primus, bmollis primus, [sqb] duralis secundus, Naturalis secundus, bmollis secundus, [sqb] duralis tertius, Generalis tonorum agnitio, primus, secundus] [WOLENC2 04GF]

[f.bvr] [Wollick, Enchiridion, f.bvr; text: Primi cantus [sqb] duralis Deductio. Primi cantus naturalis Deductio. Primi cantus bmollis Deductio. Secundi cantus [sqb] duralis deductio.] [WOLENC2 05GF]

[f.bvv] [Wollick, Enchiridion, f.bvv; text: Secundi cantus naturalis deductio. Secundi cantus bmollis Deductio. Tertii cantus [sqb] duralis Deductio postrema] [WOLENC2 06GF]

[f.bvir] De mutationibus vocalium syllabarum necnon de cuiuslibet cantus artificiali solfisatione. Caput quintum.

Oppositum extemplo contraria forma repellit:

Sic sese abiiciunt musica signa: note.

Pluris ergo petit tonica alternatio voces:

Solius at clauis non variata manet.

Cum gemine fuerint notule mutatio dupla est:

Cuius erunt triplices flexio sena datur.

Nec mutare potes bfa[sqb]mi: sed quia tantum:

Semitonum retinet dissonat ille modus.

MUtatio est vnius pro altera vicaria prestatio. vel sic. Mutatio est vnius vocis propter aliam in eadem claue vnisona variatio. Quam duabus de causis inuentam fuisse diceremus. ob vocum paucitatem videlicet et cantuum pluralitatem.

Oriuntur inquam ex mutationum notificatione prelibata conditiones tris non minus modulamini cuique necessarie quam vtiles. Quarum prima (que ex prioribus diffinitionis dictionibus scilicet vnius vocis propter alteram sumitur) est quod quiuis mutare volens in clauibus vocum pluralitatem supponat necesse est.

Secunda est quod voces mutande in eadem claue contente fuerint vt dicit diffinitionis particula in eadem claue.

Tertia autem notas variando exigit in vnisono pronunciari quando dicebamus. vnisona variatio.

Quorumdam opinio quandoquidem claues vocem dumtaxat vnicam prodentes repelli exoptat eo quod diffinitio dicit vnius propter alteram. ita videlicet vt huiusmodi mutatione careant. cum vnum et idem in seipsum permutari nequeat. Quippe Si vox est simpla fiat mutatio nulla. Principium forsitan negantes easdem videlicet fore voces in claue vnam habente vocem (quamquam virtualiter habeat) quas eius similis seu octaua formaliter possidet. Idem quoque de clauibus duarum vocum arbitrantes in omnibus istis saltim duas contineri voces. Nos tamen in octauis (vt sepenumero supra memini) semper eandem fore et vocem et mutatnonem tam sursum latis quam etiam deorsum.

Nunc autem cuiusuis clauis natura est exquirenda. Imprimis igitur de vniuocis peragamus. [Gamma]ut constructum est ex gamma greco et vt porro vt vox [sqb] duri primi extat cantus.

[f.bviv] Are secunda dictio penes nos. antiqui quoniam [Gamma]ut carebant suam musicam in are occipiebant. postremi vero profundius inquirentes [Gamma]ut reperierunt nostre musice principium quam subsequitur Are. Secunda incepti cantus [sqb] duralis vnam vocem scilicet re habet. [sqb] mi. [sqb] clauis est insignitiua. mi vox est tertia asperi primi. Cfaut clauis est que interdum maioris certitudinis gratia consignatur. fa vox est quarta [sqb] duri primi. vt vero vox est naturalis primi que penes Arsim et Thesim variantur Dsolre et Elami vna cum ffaut binas voces produnt vt patebit. ita profecto est et in aliis vt patere practicanti poterit figura sequenti.

[Wollick, Enchiridion, f.bviv,1; text: Omnis clauis aut habet, tres voces et sunt sex. alamire, gsolreut, dlasolre, csolfaut, Gsolreut, Sex mutationes habentes. duas voces et sunt octo, ddlasol, ccsolfa, ffaut, elami, Ffaut, Elami, Dsolre, Cfaut, Geminas habentes mutationes, vnam vocem et sunt quattuor, ela, [sqb]mi, Are, [Gamma]ut, nullam habentes mutationem] [WOLENC2 07GF]

Super est b fa[sqb]mi et bbfa[sqb]mi in quibus non reperitur mutatio propter voces dissonas quas vna variare nequimus. Uel quia huiusmodi claues gemine extant b enim rotundum non potest mutari in [sqb]quadratum. quoniam vbicumque est mutatio vocum est et ibi earundem consonantia. sed in bfa[sqb]mi non est vocum consonantia ob ipsius semitonii imperfectionem.

[Wollick, Enchiridion, f.bviv,2; text: Si vox est, Simpla, dupla, Tripla, fiat mutatio, nulla, bina, sena] [WOLENC2 07GF]

[f.bviir] Nonnulli solertes huius artis interpretes Mutationem in propriam et in impropriam esse diuidendam censuerunt dicentes impropriam esse: quando vt mutatur in re. veluti in Gsolreut. aut re in mi et econuerso vt in alamire. Et sol in fa. in csolfaut. et sol in la vicissim in dlasolre. eodemque modo et in earum octauis. que profecto mutationes non ratione ascensus vel descensus. sed solius cantus gratia fieri habent qui respectu b fa[sqb]mi multiplicantur.

Mutatio propria vel perfecta est quando vox superior mutatur in inferiorem qua voces abinuicem distant per diatesseron: vel diapente: vt puta mutando vt in fa et econuerso: sol in vt sol in re: la in mi: et la in re: alternatim vt hec subscripta forma declarat. Et secundum Iohannem de Muris. vt conuenientius mutatur in fa quia sunt voces concordes quodammodo et eiusdem cantus scilicet bmollaris. Ita re et sol naturales. Sed mi et la [sqb] durales existunt vt supra.

Nota quod in bfa[sqb]mi nulla fit mutatio potest tamen bene fieri coniuncta quemadmodum in responsorio fuerunt sine querela: et in illo. Sancta et immaculata. Qui cantus transponuntur vt in pluririmum ad euitandas coniunctas.

Hec proprietates alternatim et explicite variantur.

[Wollick, Enchiridion, f.bviir; text: Nullas possident mutationes. [Gamma]ut, Are, [sqb]mi, Cfaut geminas habet mutationes, Elami duas. Ffaut duas, Gsolreut sex alternationes sibi vsurpat. faut, vtfa, solre, resol, lami, mila, rsol, solut, vtsol, reut, vtre] [WOLENC2 08GF]

[f.bviiv] [Wollick, Enchiridion, f.bviiv; text: lami, mila, lare, rela, remi, alamire, totidem, complet, mire, fasol, solfa, faut, vtfa, Csolfaut, senas, captat, inflexiones, vtsol, solut, resol, soli, Dlasolre, tres, solla, lasol, Elami due sunt et, Ffaut, solre, reut, vtre, G sol re ut vt supra, et etiam Alemire, ccsolfa duas et ddlasol ela inflexibilis est] [WOLENC2 09GF]

Affectans itaque artificialiter omnem cantum solmisare.

Apprime cuiuslibet cantus exordium cernat vt mox indicaretur in qua claue talis cantus inchoatur. Secundo videat de cuiuslibet modulaminis [f.bviiir] arsi et thesi. Quoniam si huiusmodi cantus sursum tenderit vox posterior clauis quam attingit sumenda erit. Sed si cantus deorsum ad ima videlicet percipitatus fuerit prior nota eiusdem clauis captanda venit. Tertio visendum est sedulo fa proximum ad quod cantus tendit respectu cuius prima nota cantilene captanda est et ex consequenti omnes sequentes quoad mutare licitum fuerit. Talis namque mutatio non denuo committi debet nisi respectu posterioris fa. necnon semper equidem vsque ad modulationis orexim praecauendum est. quod dehinc experientia practicabitur Tandem studiosissime quis videat de b claue an mi vel fa exigat.

Pro cuius euidentia diligentiori Sciendum quod bmolle in bfa[sqb]mi ac etiam vspiam alibi signatum fa representat. [sqb] vero quadratum mi denotat. Ob hoc nonnullas adiiciemus regulas specialiores. Quarum prima extat quod quauis cantio.3.4.7.8.tonorum dicitur [sqb] duralis postulans in bfa[sqb]mi mi nisi esset specialiter ibidem appositum b rotundum tunc vero dicendum erit fa. Secunda est quod in canticis primi et secundi tonorum super alamire scandentibus secus est. Quoniam si huiusmodi cantus per vnicum gradum ascenderint in b claue. fa dicemus. Si autem altius protrahatur tunc vt in plurimum dicemus mi.

Postremo vero dicendum quod in modulaminibus.5. et 6. tonorum semper fa in bfa[sqb]mi situatur. nisi esset bdurum signatum quod tamen raro fit. canendum est ibi mi. et patebunt singula hec limpide in notulis. ob audientium beniuolentiam et constantiam in concinentiam redactis

[Wollick, Enchiridion, f.bviiir; text: dd, g, c, f, b, B, G, la, sol fa, mi, re, vt, delasolre, csolfaut, bfa[sqb]mi, amire, greut, fut] [WOLENC2 10GF]

[f.bviiiv] [Wollick, Enchiridion, f.bviiiv; text: Arsis et Thesis omnium tonorum in bfa[sqb]mi mi canentium. Arsis et Thesis tonorum in b. claue fa dicentium, Scala ficta qua note cantantur vbi cani non debent] [WOLENC2 10GF]

Hec precedens scalaris tabula docet quoniam pacto cantor regulariter suos cantus alternatim permutare debeat: quod non modo plani cantus solfisationem decorat: immo ingentem intercantandum de rebus factis affert commoditatem que imitatio etiam ornatior erit formata semper ad tertiam ante fa tam explicite quam implicite. Explicite quidem dum nota reperitur in linea vel spacio qua mutatio formari debet tunc enim vna notula canitur altera autem mente reconditur. Implicite vero dum disiuncta occurrit. Ita quod propter nimiam notarum distantiam mutatio formari nequit sed ambe eius notule in animo retinentur.

Communis (que a plerisque colitur quasi notior sit altera. necnon penitus est iuuenibus apta merito ergo ab aliquibus particularis appellatur) est vnius vocis propter alteram vnisona in eodem caractere scale depositio hoc est talis causatur cum alicuius cantus note vlterius extendi nequeunt:siue in ascensu siue in descensu.

Si primum exemplum est ascendendo a [Gamma]ut gradatim ad la proximum contentum scilicet in elami mutando la in mi properando ad superiores claues videlicet ad fa in ffaut. Uel per dyatesseron festinanter. siue dyapente aut ad semitonum cum dyapente. Que quidem nota absque mutatione attingi nequit. mentali saltem de qua in alio diuisionis membro.

Si secundum hoc est descendendo practicandum est vt prius. exempli causa ponatur la in alamire quo modocunque ad ly vt. de Cfaut inclinando tunc vlterius nec fiet progressus nisi transformetur vt in fa. nec habet profecto fieri talis mutatio nisi ad hoc nos necessitas compulerit.

[Mutatio in universali est duplex. in marg.] Propria (que saltim a peritis habetur naturali quoque industria quadam cum libri pene omnes ae caruerint. etsi de ea quicquam disseruerint. modicum tamen) est vnius vocis in tertia ante fa variatio. Auribus inquam purgatis [f.cir] animaduertendum est chorum huiusmodi mutationis agnitione. quod si cantus aliquis vltra la precedentis fa ascendere conetur. aut sub vt eiusdem fa descendere. ita videlicet quod sequens nota absque mutatione attingi no potest obseruandum est itaque sequens fa quod se solmizanti proximius obtulerit ascensu siue descensu mutando presertim tertiam ante hoc fa. Ac etiam si fa respectu cuius mutatur nullam habeat notam in claue autem se sitam. qua mutandum est. nihilominus tamen semper tertia aut explicite aut implicite mutari debet. quod quidem dicitur notanter propter magna interualla quemadmodum dyapason semitonus cum dyapenthe et tonus cum dyapente et sic de aliis. in quorum ascensu vel descensu (et hoc maxime propter paucitatem specie differentium) mutari non potest vocali saltem mutatione. quamquam tamen bene mentali vt patebit figuram hanc deducendo. Nec vnquam secundam eiusdem fa mutatione omissa attingere licet quamuis etiam subinde (vt iam dictum est) tertiam complectamur. quequidem propria mutatio iterum est duplex scilicet explicita et implicita. Explicita est duarum vocum expresse positarum vicissim se remouentium prolatio. Sensus huius est quod ambe voces mutando exprimuntur in claue illas notas continente. Que et de vtraque scilicet tam communi quam propria mutatione (vt sensui placet) intelligi potest. Alio namque vocabulo vocalis nuncupatur. Implicita totalis est. Quando in claue qua vocis variatio fieret nulla prorsus ponitur vox vt puta in magnis interuallis. quemadmodum diapason dytonus cum dyapente in quibus ab vna ad octauam nulle inter sunt note. necnon in mutatione iam pretacta reperitur vt patet cantum assidue intuenti. Implicita (que et mentalis appellatur) est vnius vocis vel vtrarumque tempore mutandi in ore retentio. Sententia enim est quod non ambe voces suie note in mutando proferuntur. et talis (vt patet in eius diffinitione) iterum est duplex. Implicita partialis est. Quando vna dumtaxat nota canitur. altera vero in animo reseruatur. Quequidem cantui mensurali non parum immo multum deseruit. non modo figuratiuo sed etiam chorali plurimum placet et potissime omni cantui in concinentiam redacti. eo quod tenor sibi duas voces assumens mutando cum discantu dissonaret. Nauseam quique et tedium aduertentibus induceret. merito igitur implicite mutare discamus.

[f.civ] [Wollick, Enchiridion, f.civ; text: Mutationes fere omnes secunde distributionis in naturam et econtra. Discantus. Prime deductionis, Mutationes, Tenor. Tertie Deductionis, bmollis Mutationes, Bassus] [WOLENC2 11GF]

[f.ciir] [Wollick, Enchiridion, f.ciir; text: Mutationes fere omnes. Tertie duductionis [sqb] duri in naturam et econtra, Discantus. Secunde deductionis Exempla, Tenor. Prime deductionis [sqb] duralis mutationes, Bassus] [WOLENC2 12GF]

[f.ciiv] De musica ficta que est de coniunctis et disiunctis. Capitulum sextum.

MUsica ficta est notularum de propria sede transmutatio quemadmodum bmolle in clauibus non propriis signatum fa representat et [sqb] quadratum mi. vel musica ficta: vt Iohannes Tinctoris inquit est cantus preter regularem manus traditionem editus. Est enim necessaria huiusmodi dispositio ad harmonice rationis complementum: tum suauiori diatonici generis asperioris contemperantia: cum perfectione plurimarum consonantiarum in diatonico chordotono perquirenda: sicut enim in craticula manus regulariter solmisatur: contingit nonnunquam in certo cantu Gregoriano irregulariter voces iam veras iam fictas canere quas per coniunctam musicam hoc est fictam componunt.

Est itaque coniuncta: toni in semitonium: vel semitonii in tonum facta transpositio. Quamquidem in Exacordis Guidonice traditionis fictam. Quum querunt progressionem: acutiores singulorum tonorum notulas maiore subtrahunt semitonio: eas fa syllaba ac Fa b rotunda describentes: permutatione ducente qua fit ex tono transitus in semitonium. fitque in simplici cantu hec tonorum varietas octo modis

Primo cum in [sqb] mi cantandum est fa signaturque bmolle vt est Responsorium fuerunt sine querela in verbo calicem. Etiam in illo. Sancta et immaculata in clausula: non poterant. necnon in plerisque responsoriis et canticis quod exacordum in acquisitam ffaut tono sub [Gamma]ut depressam incipiens: quapropter non incongruum est vocum huiusmodi considerationem musicam acquisitam vocitare

Secundo in Elami finali signato ber b. sphericum vt in responsorio. Que est ista que ascendit per desertum. Et vt quibusdam placet in Kyrieleyson de martiribus cuius Exacordum in [sqb]mi grauem acquiret exordium.

Tertio in ffaut finali. et signatur per [sqb]quadratum vt habetur in cantico. Beatus seruus, et cetera in dictione inuenerit vigilantem cuius exacordi principium in Dsolre nanciscitur quodquidem Balthasar Praspergius Merspurgensis attestatur.

Quarto in a acuto. Et signatur per bmolle et fit dumtaxat propter vocem mi durissimam quod cantu figuratiuo frequentius occurret primordiumque sui Exacordi in E capitali vsurpat.

Quinto in c acuto: denotatur B per [sqb] quadratum ratione vocis fa dumtaxat profluens in vtroque cantu plano videlicet et composito.

[f.ciiir] Sexto fit in e superacuto quod .b. orbiculari exploratum habetur. Quippe fa euphoniam: mi vero cacephatum sonat.

Septimo fit in f superacuto quod bfa indicatur: vt pote in dupla inferiore dictum est.

Octauo in aa duplicato. quod per bmolle signatur vt in a affinali dicebatur. potest etiam hec regularum forma ab ela vsque et vltra mea quidem sententia denotari cum semper in octauis sit. Idem iudicium tanquam in similibus quandoquidem claues huiusmodi sono proprietate litterarumque identitate conformes extant veluti in vera musica satis compertum habetur.

Animaduertendum est denique Disiunctam vti Pictagoras inquit esse vehementem soni transitum de vna proprietate aut deductione in aliam absque mutationis facultate: quamquidem Guillelmus suis exemplis asserens sic diffinit.

Disiuncta est progressio vnius vocis vel disiunctionis ad aliam vbi necessaria foret mutatio: que nullomodo percipitur vocali expressione in animo retenta. dicutur quoque disiuncta a disiungo gis. quia vna proprietas seu deductio disiungitur ab alia penes ascensum et descensum vbi propter nimiam notularum distantiam proprietates minus coherent. Opponuntur idcirco coniunctis quod coniungant duo extrema siue voces diuersarum deductionum ad eundem sonum vel tonum: quas large Guillelmum tam in veris quam fictis disquisisse reor quemadmodum ex earundem prelibata notificatione venuste concedi potest signantur postremo disiuncte vt sequitur

[Wollick, Enchiridion, f.ciiir; text: Sexta maior. Quinta. Septima maior, Septima minor, Octaua. Sexta minor] [WOLENC2 13GF]

[f.ciiiv] [Wollick, Enchiridion, f.ciiiv; text: Mutationes nonnulle secundi bmollaris in voces fictas et econtra. Discantus. Prime deductionis exempla. Tenor. Tertie deductionis bmollaris Mutationes. Bassus] [WOLENC2 13GF]

[f.ciiiir] [Wollick, Enchiridion, f.ciiiir; text: Hec est preclarum vas paracliti spiritus sancti, hec est gloriosa ciuitas dei: hec est mulier virtutis que contriuit caput serpentis, hec est sole speciosior luna pulchrior aurora rutilantior et stellis preclarior. Hanc peccatores deuote adeamus rea pectora] [WOLENC2 14GF]

[f.ciiiiv] [Wollick, Enchiridion, f.ciiiiv; text: tundamus dicentes. Sancta, maria clemens et pia domina nostra fac nos tuis precibus consortes celestis glorie est, Alleluya] [WOLENC2 15GF]

De diuersis musice consonantiis siue modis earundemque variis per debita interualla speciebus que sub nomime proportionis diffinitur. Capitulum septimum.

PRoportio est vnius note ab alia penes accessum et recessum distantia: siue magna siue breuis siue medio modo se habens. Consideratur enim proportio plerumque in potentiis veluti Iohannes Marlianus vna cum Alberto comprobant. quod sane secundum naturalem exprimende vocis potentiam penes diastolen et sistolen intelligendum puto plerumque etiam in locis et temporibus vt Plato in Thimeo consentit inquantum videlicet aliquid est maius altero vel ei equale quod proprium quantitatis est vt in predicamentorum libro testatur Aristoteles. Est et proportio equalitatis hic improprie attendenda que est duarum quantitatum equalium inuicem respectus vt duorum ad duo et linee bipedalis ad lineam bipedalem ita que in dyapenthe est respectus vnius note ad altiorem aut e contra que musicaliter tandem ad inequalitatis proportionem sesquialteram facillime traducitur. Est autem pro sola notularum distantia siue interuallo accepta: nec non modus a moderando seu modificando dictus quasi diuersos modorum [f.cvr] motus efficiens: aut quia per eum cantus moderatur regitur seu modulatur: quamobrem a moderata modulatione dictum putant Qui etsi multiphariam consideretur: musicaliter tamen est mediata notularum intensio remissio quam modulata. Qui quamquam sufficienter in subscriptis enumerentur descriptionibus sunt nihilominus modi nonnulli rariores expositis compositi qui sunt diapason cum tono. Diapason cum semitonio. Diapason cum semiditono: de quibus iamiam parum ad propositum.

Rursum egregius doctor Boetius interuallum pro modo diffinit dicens esse soni acuti: semiacuti grauisque distantia. Ex quo enim interuallum dicitur illud propie quod omittatur ab vna nota in aliam penes arsim et thesim veluti ab vt: in la: et re in sol et cetera. Unisonus non est modus: sed aliorum fundamentum.

[Wollick, Enchiridion, f.cvr; text: Interuallorum distributio sequitur. Minus principales et sunt quinque, Comma est gradus quorum nouem vnum faciunt tonum, Sci ma est dimidium commatis. Dyesis est spacium includens quattuor commata. necnon semitonium minus dicitur quod inter coniunctas oritur. Diacisma est duplex comma. Et sunt duplices, Apothome. est spacium includens quinque commata. dicitur quoque semitonium maius fitque inter mi et fa. Principales et sunt. xv. Composite, Ditonus cum diapenthe. vii. Semiditonus cum diapente. vii.b, Tonus cum diapenthe. vi. Semitonium cum diapenthe vi.b. Inusitate, Semidiapason viii.b. Semidiapenthe v.b. Tritonus iiii. Simplices, Diapason viii. Diapenthe v. Diatessaron iiii.b, Dytonus iii. Communes, Semiditonus iii.b. Tonus. ii. Semitonium. ii.b. Unisonus i.] [WOLENC2 16GF]

Ubi modos vniuersaliter expressi sumus. nunc specialius ob initiantium eruditionem inuestigandi sunt. ne nos quispiam ignauos offendet.

[f.cvv] Ut modus in cunctis moderatur singula rebus

Sic facit harmonice carmina nota lyre.

Pluris vnisonus pariles vult iungere voces:

Semitonus: fa mi suscipit inde modus.

His tonus exceptis notulas iubet addere binas

Quos semiditonus prendit vtrimque modos.

Ad ternam properans notulam. Ditonus dat idipsum:

At geminos reboat durius inde tonos.

Quarta manet mollis diatessaron: altera maior

Hec tritonus fertur sueta triplare tonum.

Dat tibi contextas voces quinas diapente:

Terque tonum claudit semitonumque semel.

Bis tibi semitonum resonat mollis male quinta:

Nec symphoniacis commemoranda modis.

Cum dyapenthe notas vult semitonus dare senas

Que duo mi: fa: canunt se triplicante tono.

Cum diapenthe tonum senas depromere constat

Que modo semitonum Tetratonosque sonant.

Sic septena duo vox interualla repandit

Est semiditonus cum diapente prior.

Hinc ditonus nomen fert cum diapente secundus

Mollius hec spirans. altera maior erit.

Pulsa minor dupla est quam dic semidiapason

Imperfecta nimis non memorata manet.

Omnimodus tandem diapason iungitur illis

Uocibus octo fluens dat reliquosque modos.

[f.cvir] Unisonus est eiusdem vocis crebra statim repetitio, huic enim proportioni praelibata modorum descriptio improprie competere videtur. vt puta nominativo casui in grammatica non proprie competit casuum descriptio cum a nullo cadat immo reliqui casus ab eo caderent Ita nonnulli vnisonum ceteris proportionibus connumerant: ponentes illam primam et abusiue proportionem vocitantes cum non sint ibi diuerse voces in specie: sed saltim in numero.

[Wollick, Enchiridion, f.cvir,1; text: Unisonus] [WOLENC2 17GF]

Secundus modus est aggressus in confinem notam. Uel est duarum vocum inuicem minus plene sonantium congregatio. musitatque murmure paruo sic est semitonium dictum a semis semi quod est imperfectum. et tonus quasi tonus imperfectus. non enim a semis sem issis quod est dimidium cum semitonium ex duabus vocibus constet. amplius si toni medietas foret vtique in duo equalia scinderetur. quod contra omnes musicos fore iudicatur.

[Wollick, Enchiridion, f.cvir,2; text: Semitonium] [WOLENC2 17GF]

Uel ergo iste accessus duriori modo profertur. Est enim spacium perfectum duarum vocum inuicem plene sonantium. Et est tonus a tonando ducens originem quin etiam fortiter sonat. vt patet omnes notas iungendo mi et fa demptis quandoquidem saltim si inter se cantentur. quoniam si sursum vel deorsum cum aliis coniuncte fuerint tonum constituunt Tonus igitur haud scindi in duo equalia valet. Quoniam qui querit tonum in equalia diuidere querit inquam dyametrum coste commensurare quod fieri censetur impossibile vt hic pari modo vna pars toni maior est altera et minor duabus. cum diuideretur in duo semitonia disparia maius puta et minus. Maius enim quemadmodum iamiam dictum est dicitur apothome quod partitur in dyesim et comma. Minus vero dyesis appellatur: et diuiditur in duo dyacismata.

[Wollick, Enchiridion, f.cvir,3; text: Tonus] [WOLENC2 17GF]

Semiditonus est aggressus in tertiam notam tono molliori reserans in se semitonium a semis quod est imperfectum eo quod in duobus tonis quinimmo ex tono et vno semitonio conficitur vt pote duplici specie exempli conquiri potest.

[Wollick, Enchiridion, f.cvir,4; text: Semiditonus] [WOLENC2 17GF]

Dytonus in tertiam notam soni potentior est. Interuallum quoque binos tonos continens. dictum a dya quod est duo et tonus. construitur enim ex duobus tonis

[Wollick, Enchiridion, f.cvir,5; text: Ditonus] [WOLENC2 17GF]

Dyatessaron est spacium habens duos tonos et semitonium quoniam gradus est in quartum locum. vel hoc fit mollius sic est presens modus a dia quod est de et tessaron vel tetras quattuor: quia semper fit de vna ad quartam semitonio intermixto

[Wollick, Enchiridion, f.cvir,6; text: Diatessaron] [WOLENC2 17GF]

[f.cviv] Uel predictus saltus verius tonat. sic est Tritonus includens tres tonos absque semitonio a tris pro tres dictus et tonus. Absquo cauendum est nobis non enim aures paulisper offendit auscultantium. sed dentium stridorem mirumimmodum confert. Habet inquam fieri ab Ffinali ad [sqb] durum sursum. vel ab ipso [sqb] molli iterum sursum ad e paruum per cantum bmollarem.

[Wollick, Enchiridion, f.cviv,1; text: Tritonus] [WOLENC2 17GF]

Semidiapenthe modus inusitatus est gressus in quintum locum fragilior. Ex duobus enim constat tonis et totidem intermixtis semitoniis. a semis quod imperfectum signat.

[Wollick, Enchiridion, f.cviv,2; text: Semidiapente] [WOLENC2 17GF]

Diapenthe quod potentius sonat ex tribus tonis vno saltim semitono iuncto conficitur a dia quod est de et penthe quinque: quia quinque vocum virtutem gestat.

[Wollick, Enchiridion, f.cviv,3; text: Dyapenthe] [WOLENC2 17GF]

Semitonium cum diapenthe tres continet tonos e duo semitonia. vel ex semitonio et diapenthe constat. hoc est de vna ad sextam festinando. vt de mi secunde dispositionis. ad fa quarte dispositionis puta de elami ad c acutum vel econtra in plerisque locis etiam.

[Wollick, Enchiridion, f.cviv,4; text: Semitonium cum dyapenthe] [WOLENC2 17GF]

Tonus cum dyapenthe paripacto constat ex sex notulis durius inquam ex tono videlicet et diapente. vno modo tantum semitonio intermixto.

[Wollick, Enchiridion, f.cviv,5; text: Tonus cum diapente] [WOLENC2 18GF]

Semiditonus cum diapenthe constat ex semiditono et diapenthe. confectusque est quattuor tonis semitoniisque duobus. vt de C graui ad bfa[sqb]mi.

[Wollick, Enchiridion, f.cviv,6; text: Semiditonus cum diapenthe] [WOLENC2 18GF]

Ditonus cum diapente pari modo ex septem vocibus conficitur. ex ditono videlicet et diapente contextosque tonos habet, quinque semitonio vnico intermixto.

[Wollick, Enchiridion, f.cviv,7; text: Diatonus cum diapenthe] [WOLENC2 18GF]

[f.cviir] Semidiapason proportio inusitata. formatur a qualibet claue ad consimilem quattuor tonis inclusis et tribus semitoniis.

[Wollick, Enchiridion, f.cviir,1; text: Diapason imperfectum] [WOLENC2 18GF]

Diapason modorum omnium postremus est octo etiam notulis contextus idcirco dupla (id est octaua) nuncupatur tonos quinque possidet duobus cum semitoniis. fitque vna littera ad proximam sibi parem. Et dicitur a dya quod est de et pan totum. et son sonus. quasi in se omnes continens alios modos.

[Wollick, Enchiridion, f.cviir,2; text: Diapason] [WOLENC2 18GF]

Istud namque interuallum naturale est. iuuenes enim in choro octauam semper depromunt supra mutatos. Predicta admonemus equo animo pertractanda quoniam qui tedio hac exercitatione vellet grauarier. nec quamlibet notam alteri comparare. ita vt in cantu. quo interuallo vnaqueque vox ab altera distat perpendere valeat. se sciat in precedentibus frustra laborasse et fere omnem diligentiam si quam saltem fecerit perdidisse.

Ob igitur huisce rei penuriam omnia limpide ad vnguem exemplis adiungemus. Si tibi tamen antiphona. ter terni sunt modi: fuerit proficua illam amplexaber. ne longior sim. Exempla longa presupponam breuiora que iungam.

[Wollick, Enchiridion, f.cviir,3; text: Ter terni sunt modi quibus omnis cantilena contexitur scilicet, vnisonus, semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, diatessaron, diapenthe] [WOLENC2 18GF]

[f.cviiv] [Wollick, Enchiridion, f.cviiv; text: Semitonium cum dyapenthe. Tonus cum diapenthe ad hec sonus diapason. Si quem delectat eius hunc modum esse agnoscat. Cumque tam paucis clausulis tota harmonia formetur vtilissimum est eas scire et memorie commendare nec prius ab huisumodi studio quiescere donec vocum interuallis agnitis harmonie totius facillime queat comprehendere noticiam] [WOLENC2 19GF]

[f.cviiir] [Wollick, Enchiridion, f.cviiir; text: Unisonus semitonium, Tonus, Semiditonus, ditonus, Diatessaron, Tritonus diapenthe, Semitonium cum diapenthe, Tonus cum diapente, Semiditonus cum diapenthe, Ditonus cum diapenthe, Diapason] [WOLENC2 20GF]


Previous part    Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License