Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part   

Actions

Back to top

[f.kiiiir] De contrapuncto, seu modo componendi Liber sextus.

De contrapuncti diffinitione ac diuisione. Caput primum.

MUsice actionis dilucidata tum simplicis, tum Pictagorice natura siue essentia: maxime conducere nobis visum est. Harmonici modulaminis genus diffinire: quod auctore Baccheo nichil aliud est quam mos vniuersum quid subindicans diuersas in se habens ideas. id est exemplaria: seu diuersas cantilene compositiones. quodquidem contrapunctum vocamus quasi concordem concentum extremorum sonorum inuicem correspondentium contrapositis vocibus arte probatum. Uidentur enim modus componendi et contrapunctus realiter idem representare: tametsi nichil prohibeat eosdem et ratione et voce dispares esse. quandoquidem modus componendi quo ad diuersarum vocum connectionem [f.kiiiiv] attenditur. Contrapunctus vero ad plani cantus sortisationem Unde sortisare est quemlibet cantum variis, cum concordia, modulationibus repente ordinare. Componere vero est diuersas harmonie partes discretis concordantiis in vnum coadunare.

Est itaque contrapunctus ars flectendi cantabiles sonos proportionabili dimensione et temporis mensura: quem duplicem esse volunt. coloratum videlicet et simplicem.

Contrapunctus coloratus est cum discantus aliquis vel tenor aut contratenor altus diuersis notularum formationibus describuntur.

Simplex quidem hic est, cum discantus nonullus vel plures per semibreues dumtaxat fundantur in simplici tenore ex eisdem notulis composito: de quibus sequens fiet exigua et vtilis inquisitio. Quocircasonos qui solum auribus conueniunt Boecius vna cum Briennio ipsi Ptolomeo consentientes Emeles quod aurium iudicio ad melodiam aptentur vocant. Simphonos vero quasi iam similitudine participes ex superparticulari exquisitos consideratione consonos appellant. Sed eos qui iidem videntur omophonos vel equisonos nominant. Quorum omnium posteritas ipsa in contrapuncti arte distinctionem deduxit hoc pacto. vt antiphonas seu equisonas voces, perfectas dixerit contrapuncti species. Emeles imperfectas Consonas medias. Emeles igitur vt Faber Stapulensis inquit is dicitur quem melos, concentusque non admittit. Nullus enim sonus cum suo puncto perfecte concordat. Nullaque vox cum altera preter octauam perfectam efficit concordantiam.

Finita insuper est ars ipsa contrapuncti: quamquam cantilene varientur. Non enim arbitraria et varia sunt eius mandata: sed communia atque nota. Quanuis ergo cantilenarum modos et diuersitates ad infinitum variari contingat. non tamen differt huiusmodi ars a ceteris artibus: quarum mandata sunt finita et communia, ac paucis limitata. cum ad infinitum: vt Anselmus asserit partialia et singularia procedant. Quamobrem in huiusmodi facultate quanto maior fuerit figurarum distinctio auctiorque earumdem numerus: ipsis non tamen confusus additamentis. Quibus queque voces ad melodiam disposite certis temporibus decantari valeant, eo habilius properantius ve ipsi cantores ad memoriam reducerent.

[f.kvr] Coniuncti id circo soni et concordes per proportionabilem interuallorum mensuram in hac canorissima contrapuncti facultate traduntur.

De interuallis, consonantiis et dissonantiis.

Capitulum secundum.

INteruallum est soni grauis, acutique spaciorum habitudo Spacium vero neruum, chordam, expiratum aerem, ex quicquid simile a quo sonum elicimus appellant. que omnia proporcionem per species seu elementa contrapuncti efficiunt in instrumentorum fidibus: atque vocali, grauium, acutorumque sonorum concentu: ad commixtionem qua harmonica consurgit melodia consequendam. Huiusmodi autem interualla a musicis (vt supra libro duo diximus) vel modi, vel species nuncupantur. Que cum sint quidam taciti transitus a sono ad sonum non sunt audibilia: sed potius intelligibilia: vt Baccheus reffert. Omnem insuper ordinatum arte concentum: quamquam vocis suauitas deest: septimo legum diuus Plato longe meliorem putat quam quum est sine ordine. Uerum enimuero modis a sonorum vniuscuiusque secundum dyatonicum genus dispositorum numerositate nomina imposuere. Quod etsi vnisono qui simplex et solius existit nature minime contingat: tamen quod ceteris concordantiis siue speciebus (deriuantur enim ab ipso) plurimum augmenti conferat: quemadmodum et numeris vnitas: et linee punctus musici ipsum mutatis loco obseruantes concordantiis concorditer ascripserunt Dytonum quod duobus tonis et tribus sonis constet tertiam vocant. Dyatessaron .4. Dyapenthen .5. vocibus. Tonus cum dyapenthe sex sonis sextam vocent. Dyapason .8. notulis probatam octauam appellent: atque reliquas eodemmodo necesse est

Unde consonantia est dissimilium inter se vocum in vnum redacta concordia. Uel (vt vult Tinctor) diuersorum sonorum mixtura dulciter auribus conueniens de qua Iacobus Faber Stapulensis. Consonantia est soni grauis, acutique mixtura suauiter, vniformiterque auribus incidens. ex multiplici aut superparticulari ratione perfecta.

Dissonantia (vt idem ait) est duorum sonorum non se natura suauiter miscentium ad aurem perueniens aspera, iniocundaque percussio. Quam Tinctor sic diffinit. Discordantia est diuersorum sonorum mixtura naturaliter aures offendens.

Preterea licet huiusmodi artis species secundum Arithmeticos [f.kvv] sint plures ac infinite cum numerus sit in infinitum multiplicabilis .22. que est dupla .24. que est .3.26. que est .5. et sic de aliis queque istarum sub tribus duplis reperitur: nichilominus communis cantorum vsus vocumque possibilitas: 20. contentatur vocibus: videlicet prima .2.3.4.5.6.7. et cetera vlterius quidem procedendo vsque ad vigesimam speciem. Ex quibus autem .12. puta primam .3.5.6.8.10 12.13.15 17.19.20. dantur consonantie quoniam certam in chordotono vel in certam dimensionem acquirunt. Est enim chordotonus chorda tenens omnes consonantias musicis proporcionibus dispositas.

Relique autem intercepte sonorum coniunctiones scilicet .2.4.7 9.11.14.16.18. dissonantie dicuntur insuauiter aurium sensum ledentes: cum simul extreme feriuntur chorde: puta secunda et quarta simplex et septima: quarum nulla discantum maxime simplicem ingreditur quippe que in cantilenis (nisi in velocissimo mensure temporalis transitu) nullum consequuntur stabilem locum. Cum enim sibimet misceri nolunt: et quodammodo integer vterque conatur peruenire: cumque alter alteri officit. ad sensum auditus vterque irrefragabiliter transmittitur.

De concordantiarum diuisione.

Caput tertium.

Concordantiarum huiusmodi. Alie simplices et primarie que scilicet inter septem essentialiores et discretos sonos concipiuntur. vt vnisonus: tertia: quinta et sexta. Alie replicate et secundarie: vt octaua: decima: duodecima et tertiadecima. He enim equisone sunt precedentibus dupla dimensione concepte. Octaua namque equisonat vni ono: decima tertie: duodecima quinte: tertiadecima sexte. Alie vero triplicate et tertiarie: vt .15.17. et .19.20. Quintadecima enim equisonat vnisono: et octaue decima septima tertie et decime decimanona quinte et duodecime. Uigesima sexte et tertiedecime.

Harum item concordantiarum quedam scilicet .1.5.8.12.15.19. perfecte vocitantur quoniam per se stare possunt: neque vna et eadem tam penes arsim quam penes thesim vti licet.Quedam imperfecte quoniam nulla per se stare potest: immo post se semper aliam exigit videlicet perfectam viciniorem vnde suam recipiat essentiam et perfectionem. Utimur etiam sepe numero eadem tam in ascensu quam in descensu.

[f.kvir] Rursus quidem partiuntur in molliores quas deorsum precipitant ad concordiam perfectam statim sub eis contentam tanquam ad proximiorem eius essentiam et perfectionem: maxime tenore consurgente: ad acutas sursum tendentes ad concinentiam maiorem: tenore presertim descendente: vel saltem vnisonum faciente. Quo fit vt tertia mollis quam ipsi semiditonicam vocant, vnisonum exigit. et tertia dura quam dytonalem vel maiorem a maiore eius interuallo: quintam exposcit. Atque idcirco huiusmodi varietate et incerta eius dimensione tertiam ipsam vagantem et imperfectam contrapuncti speciem duxerunt vocitandam. At quanto auctius et variabile fuerit medium ipsarum extremitatum interuallum tanto huiusmodi commixtio naturam percipiet harmonie. Sexta autem maior que fit ex diapenthe et tono post se duplam requirit. Minor vero que fit ex dyapenthe et semitonio cum non ingreditur discantum nulli perfecte speciei subordinanda censetur inde huiusmodi variatione sextam ipsam vagantem veluti et tertiam possumus appellare. Idem quam cum ceteris agendum est. quoniam omnes ad predictas sunt reducende.

[Wollick, Enchiridion, f.kvir; text: Consonantie quadripartite sunt. Quia equalem per duple et bisduple repetitionem sonum efficiunt. 6, 5, 3, 1, 13, 12, 10, 8, 20, 19, 17, 15] [WOLENC6 01GF]

Item cum tenor in [Gamma]ut dixerit vt cantus non modo poterit vt in octauam exprimere secundum dyatonicam Guidonis institutionem: verum etiam sol. et in G solrevt grauem. Unaqueque enim syllaba in graui disposita perfectam ad [Gamma]ut equisonat octauam. videlicet dyapason consonantiam Parimodo ad secundam clauem omnes poteris in introductorio concordantias ad .19. vsque facile conducere. quod presentis figure descriptione notissime percipitur.

Sequitur figura.

[f.kviv] [Wollick, Enchiridion, f.kviv; text: e, d, c, [sqb] b, a, g, f, G, F, E, D, C, A, [Gamma], la, lasol, solfa, mi, fa, lamire, solreut, faut, lami, lasolre, solfaut, solre, re, ut, tonus, semitonium, apothome, vicensima ad [Gamma]ut, undevicensima ad [Gamma]ut, septimadecima ad [Gamma]ut, quintadecima ad [Gamma]ut, tertiadecima ad [Gamma]ut, duodecima ad [Gamma]ut, decima ad [Gamma]ut, octaua ad [Gamma]ut, sexta ad [Gamma]ut, quinta ad [Gamma]ut, tertia ad [Gamma]ut, vnisonus, undevicensima ad are, septimadecima ad are, quintadecima ad are, tertiadecima ad are, duodecima ad are, decima ad are, octaua ad are, sexta ad are, quinta ad are, tertia ad are, 20, 19, 17, 15, 13, 18, 16, 10, 14, 9, 8, 6, 7, 5, 4, 3, 2, 1, 12, Concordantiarum duodecima sunt species, dissonantiarum duae species sunt, perfecte concordancie sunt duplices, que per se stant, imperfecte que non stant per se] [WOLENC6 02GF]

[f.lir] Atque ad reliquas consimilis erit concordantiarum inuicem consideratio: videlicet non solius vtrinque syllabe dispositione: sed proporcionatis inuicem sonis per congruas interuallorum dimensiones.

De diuersarum vocum compositione. Caput quartum.

AFfectans enim componere quicquam primum tenorem vel aliquem alium chorum ponat ad placitum necesse est ita videlicet vt bene formetur secundum toni exigentiam sub quo regulatur. Sitque callidus in contexendis proportionibus siue modis: ne quid minus apte vel dissonum: vt puta tritonum, semidyapenthe, aut semidyapason. vel quempiam alium inusitatum modum ponere conetur. neque magnis interuallis ipsum tenorem conficiat. sed punctatim per secundas .3.4 procedere plurimum eundem exornet: nonnunquam tamen etiam per quintas et sextas. sed non nisi in certis tonis: veluti per tertias in primo quinto et septimo. per sextas. vt in tertio. Maiori tamen opere conandum censeo melodie quis studeat suaui, discrete, et amabili. et cum tenor nimis basse processerit sursum transponatur ad quartam vel quintam aut denique vspiam alibi cum recte neumari poterit ibidem vt in libro de tonis sufficienter demonstratum est. Quibusquidem ita dispositis ponantur tunc alii chori modo quo sequitur.

Discantus vt Iohannes Tinctor inquit: est cantus ex diuersis vocibus et notis certi valoris editus. Uel sic. Discantus est aliquorum diuersorum cantuum consonantia: quem nonnulli supremum vocant, quasi sit illa pars cantus compositi que altitudine ceteras excedit. Dicitur enim discantus tanquam diuersus cantus cum cantus ipsi quibus constituitur discantus differri debeant: ita videlicet: si vnus ascendit alter descendat: et econuerso. Possunt tamen simul ascendere vel descendere ob cantus suauitatem Nos vero discantum pro vno dumtaxat choro puta altiori accipimus.

Tenor est cuiusuis cantus compositi fundamentum relationis.

[Wollick, Enchiridion, f.lir; text: Tenor ascendit, Et descendit, Discantus descendit, Et ascendit] [WOLENC6 01GF]

[f.liv] Quandoque enim notulas supremi siue etiam contratenoris notulis: cantus plani pro tenore: hoc est relationis fundamento dispositis equifaciunt singulas singulis referendo: ac semibreues tantum in medium deducendo. Hunc simplicem et planum contrapunctum vocant quandoquidem equa temporis mensura notule omnes instituuntur: vt hoc notatur concentu.

[Wollick, Enchiridion, f.liv; text: Contrapunctus, Tenor] [WOLENC6 01GF]

De preceptionibus siue regulis contrapuncti. Caput quintum.

QUibus vero modis ipsa cantilenarum elementa sese mutuo consequantur octo mandatis musici distinxerunt.

Prima regula est quod cuiuslibet carminis principia per concordantias perfectas summantur: vt puta per vnisonum. vel .8. vel .15. seu etiam in .5. ac .12. quas quamuis perfecte minime sint: ipsa tamen suauiore sonoritate perfectis ascribunt. Uerum quidem arbitraria hec lex est. quoniam perfectionem in cunctis rebus non principiis sed terminationibus attribuunt. Hinc cantilenarum exordia imperfectis consonantiis ordinauerunt. vt exemplaribus practica comprobabit.

Secunda regula est quod due perfecte species eiusdem generis non possunt consequenter et immediate simul ascendendo vel descendendo in cantilena constitui: vt puta duo vnisoni vel due octaue aut due quintedecime: vel due quinte siue due duodecime: que etsi perfecte non sunt: perfectis tamen (ob quam sortiuntur suauitatem) connumerantur: \[f.liir] earumdem mandata et regulas seruantes. Hec enim preceptio non arbitraria est sed legalis. quamlibet prorsus exceptionem reiiciens.

Nonnulli preterea sunt qui duas quintas simul ascendentes vel descendentes: modo diuersis protense sint quantitatibus et interuallis vna perfecta: altera diminuta pronunciari posse fatentur. quodquidem ipse ego in celeberrima diui Stephani Metensis Basilyca rectorio (Gymnastes) fungens officio disceptari in canorissimo cantorum cetu audiui. Quam quum Andreas quintam in fracto seu florido contrapuncto reiterasset, a senioribus confestim reprehensus est. aduersus quem la mouche omnium ambiciosissimus vehementius inuehebat: quamquam probabili ratione minime motus esset: multorum tamen potius casualiter contradicentium audacia confisus Andree rationes non considerans, qui postquam omnem pene Galliam vna cum magnifico domino suo domino Nicolao Baudoch dignissimo Metensis prothonotario peragrasset: se a doctissimis audiuisse idemtidem affirmans Item etiam cum optimus esset compositor et musicus organicus hanc secundam Franchini Gaphori regulam imitatus sic dicentis. Tamen quinta ipsa(quod organiste asserunt) minime ac latentis, incerteque quodammodo quantitatis diminutionem patienter sustinet: quequidem ab ipsis participata vocatur.

Tertia regula est quod inter duas perfectas eiusdem generis concordantias diuersis vel consimilibus motibus intensas aut remissas: vna saltem imperfecta concordantia: puta tertia vel sexta et eiusmodi: debet media constitui. Plures item imperfecte similes, atque etiam dissimiles: vt due. vel .3. vel .4. tertie et vna aut plures sexte inter duas ipsas perfectas eiusdem generis quam decenter disponuntur.

Quarta regula est quod plures perfecte et dissimiles concordantie ascendentes vel descendentes possunt in contrapuncto consequenter deduci: veluti .5. post vnisonum vel post octauam. et octaua post quintam. ac relique eodemmodo. vt experientia constat.

Quinta regula est quod in contrapuncto consequenter et immediate constitui possunt due perfecte concordantie similes: modo dissimilibus procedant motibus atque contrariis. vt si duarum octauarum prima in acutum sit protensa, secunda in graue remissa: et econuerso. Similiter quum fuerint due quinte immediate succedentes quarum prima per thesim ducta sit. secunda per arsim, vel econuerso.

Sexta regula est quod in contrapuncto partes cantilene scilicet tenor et cantus, atque contratenor debent inuicem esse contrarie in [f.liiv] motu: vt cum cantus ascendit tenor descendat: et econuerso. Atque contratenor eodem modo se habeat cum altera ipsarum partium. Hec lex autem arbitraria est: quam tenoris notule notulas cantus penes arsim et thesim consimilibus motibus subsequuntur.

Septimum mandatum est: quod quando ex concordantia imperfecta perfectam petimus concordantiam tanquam cantilene terminationem: vel alicuius partis eius harmonice ad propinquiorem perfectam diuersis vtriusque partis motibus acquirendam concurrere necessum est. Quod proprium est sexte maioris ad octauam scilicet transmeare. Minor vero sexta ad quintam frequentius reuertitur vnico motu: altera scilicet cantilene parte immobili: altera mobili. contrariis vero motibus ad octauam item pertransit: quod a simili de tertia respectu vnisoni et quinte operandum est.

Octaua regula est quod omnis cantilena dicit finiri et terminari in concordantia perfecta: videlicet aut in vnisono. vt veneti consueuerunt: aut in octaua: aut in quintadecima. quod omnis musicorum schola frequentius obseruat gratia harmonice mediocritatis perficiende: quandoquidem finis teste philosopho vniuscuiusque rei perfectio est.

Notandum est quod nunquam plures sexte in ascensu se sequi possunt: quamuis hoc ipsum in descensu optime fieri poterit. ita tamen vt vltimam istarum sequatur vna perfecta: puta ipsa dupla quam requirit. Potest tamen nonnunquam sextam sequi .10. tenore cadente ditono vel ad dyatessaron. Interdum etiam sequi poterit eam ditonus tenore ascendente per dyatessaron.

Preterea discantus nunquam vel raro poni dicit supra tenorem in quinta posito tamen contrapuncto infra tenorem in dupla. immo sepenumero in tertia, 6.8. vel .10. poni poterit. et hoc secundum consonantiarum exigentiam.

Postremo volunt eundem semper formalibus clausulis claudi. neque saltum pati ad dyapason deorsum licet bene sursum. ita tamen quod semper dulcior melodia obseruetur. Unde clausula vt Tinctor precipit est cuiuslibet partis cantus particula in fine cuius vel quies generalis vel perfectio reperitur.

De formatione partium contrapuncti. Capitulum sextum.

Prima regula. Si discantus ponitur in vnisono cum tenore bassus poni poterit in 3.5.8.10.12. infra tenorem. Ediuerso quoque cum bassus positus fuerit cum tenore in vnisono discantus pari forma supra tenorem poni poterit.

Secundum mandatum est quod si discantus sedem in tertia supra tenorem collocarit: bassus poni poterit infra tenorem in .3.8.10. nonnunquam etiam in sexta: dum fit de sexta in octauam clausulatio. Parimodo autem cum bassus [f.liiir] sedem in tertia infra tenorem statuerit discantus sibi iungi poterit in .3.6.8.10. supra tenorem.

Tertia preceptio est, quod quandocumque discantus in .5. supra tenorem constitutus fuerit. bassus potest sibi iungi in vnisono cum tenore vel in .3. supra tenorem. Sed infra non nisi in dyapason. nonnunquam etiam in .6. quum tenor discantus formam assumpserit. dumque fit, de .6. in .8. clausulatio et hoc permanente supremo cum contrapuncto in decimis quoniam huiusmodi dispositio dulcissimum reddit sonum. Sic quoque si bassus ponitur in .5. sub tenore discantus potest sibi iungi in vnisono. sexta vel octaua.

Quarta regula est, quod si discantus supra tenorem in .6. locatus fuerit: bassus debet poni in .5. vel saltem in .3. aut in .12. vel saltem in .10. infra tenorem.

Quintum preceptum est, quod quum cantus cum tenore octauam tenuerint: bassus tertiam vel quintam supra tenorem occupabit. Aut .3.5.8.10.12. infra tenorem. Si autem bassus ponitur in .8. infra tenorem. Discantus potest sibi iungi in eisdem concordantiis iam dictis supra tenorem.

Sexta regula est, quod si organizans .10. supra tenorem attigerit. Baritonans hinc .3.5.8. supra tenorem aut tertiam .8. vel .10. infra tenorem inuestigat.

Septima regula est, quod si baritonans .10. infra tenorem sonuerit. Supremum iungitur eidem in .3.6.8. vel .10. Si vero bassus .12. sub tenore tetigerit: organizans poni potest in .6. vel .8. supra tenorem. nonnunquam etiam in .4. supra tenorem stante contrapuncto in 12.5. vel saltem in .3. sub tenore.

Quod quum quadruplum siue quintuplum concordem tribus ipsis volueris apponere ipsum diuersis speciebus secundum regulas ac mandata contrapuncti alternatim ac mutuum applicare procures. Item sunt qui (interposita etiam pausa semibreui) duas consimiles concordantias perfectas immediate ascendentes aut descendentes. non admittunt quanquam his complures diffentiant quum pausa semibreuis integram temporis mensuram obseruet.

Condecenter itaque due aut plures semibreuium pause duas consonantias perfectas consequenter ascendentes aut descendentes mediabunt siue in tenore siue in cantu seu etiam in contratenore aut in baritonante deducte sint.

Est et ornatissimus quidam notularum processus videlicet baritonantis ad organizantis notulas institutus paribus notulis per decimam inuicem procedentibus: tenore ad singulos concorditer commeante: quem Franchinus Gaphorus Laudensis in sua musices practica obseruari: [f.liiiv] precipit Tinctorem, Guillielmum Guarnerium, Iosquin Despret, Galpard, Alexandrum Agricolam, Loyset, Obrech, Brumel, Isaacum in testimonium adducens: quod plerunque Iohannes Lespicier, et Pierquin de Nancy apud Lothoringos obseruarunt.

Quibus clausulis vnaqueuis cantilene pars claudi debeat.Caput Septimum.

OMnis enim cantilena artificialiter composita:quo ad Discantum: tenorem et bassum non nisi formalibus clausulis vult clausulari.

Eo circa quelibet organizantis clausula ex tribus contexta notulis vltimam super habebit sursum.

Omnis vero. Tenoris clausula ex totidem notulis constituta vltimam habebit deorsum.

Postremo autem dicas quod contrapuncti clausule diuersis formentur discursibus. Iam cadentes per quintam deorsum Iam vero per quartam. Aut sursum tendentes. Dyatessaron adimplent.

Rursus musicaliter animaduertendum censeo: quod quiuis organizans in quacunque claue sit, positus super eius penultimam in .6. supra tenorem collocet. Baritonans vero eandem in .5. infra tenorem claudat. Est idcirco summopere aduertendum quod si tenor clauditur in mi discantus debet sibi iungi vt supra. Penultima autem contrapuncti poni debet in .3. et non in .5. infra tenorem. Si vero tenor supremi clausulam assumpserit: capiat idem supremum tenoris formulam de .3. in vnisonum clausulando cum tenore. et stabit penultima contrapuncti in .3. vel etiam clausulando de .5. in .3. Ita videlicet vt bassus cum tenore formetur de .6. in .8. sitque positus sub discantu in .10.

Superest .6. qui magis participat de .5. quam de .8. quoniam quinte ipsi propinquior est et contigua: que cum longe distet perfectione ab .8. sexta ipsa ipsius quinte particeps imperfectiorem obtinuit sonoritatem, quam tertia que et quinte et vnisoni (tanquam medium ad extrema) participat perfectionem. Nota quod in specie perfecta aut .4. mi contra fa poni non debet quamuis in consonantiis imperfectis hoc ipsum optime fieri liceat. Sane igitur duximus concludendum contrapunctum variis figuris ac speciebus seu elementis (legalium tamen mandatorum obseruatione) posse constitui: quod organizantium atque compositorum nouimus arbitrio esse committendum.

Liber sextus qui est de contrapuncto explicit.

Habetis nunc candidissimi lectores nostras musice exercitationis elucubrationes: excerptasque doctissimorum musicorum rationes: non minore a me forsitan ingenio et industria annexas quam tacito a plerisque ex optatas desiderio quippe que quum in legendis theorice libris fueritis defatigati quasi quedam accidula alimenta stomachum [f.liiiir] recreent, et refoueant. Quod si in huiusmodi opusculo quis deprehensus sit, error: non indignentur idcirco docti viri: cum hec mea annotata mathematicis atque musicis quibusque peritissimis perpendenda relinquam et castiganda valete.

Admonitum te peruelim lector optime. hos errores exemplaris scabro dicas admissos: quibus et Sententia variari et mens perle gentis dubia reddi potest. Corrigantur preterea hoc modo.

In .40. primi tenoris notula debet sursum scribi in c solfaut ceterasque secum trahit.

Item bassus secundi concentus habebit adhuc vnam notulam in vnisono cum .13.

Item due desunt notule vna in d lasolre et alia in elami inter .27. et .28 tenoris compositi cantus ficti.

Eximii doctoris Theologi Egidii Delphi. Exastichon in Musicam.

Cantica sumus amat rector: qui condidit orbem

Perpetuis numeris: qui docet omne bonum.

Sic placuit Dauid. sic frangitur ira tonantis.

Hac causa Ezechie protulit ille dies:

Ut psalmos caneret per vitam illustrius omnem.

Ergo modos sacros discito quisquis eris:

Enchiridion musices Nicholai VVollici Sororisuille Barroducente sex libellis comprehensum Finit Feliciter.

Impressum Parisii impensa honestissimorum virorum Iohannis Parui ad intersignium Leonis Argentei. et Francisci Regnault ad intersignium diui Claudii commorantium. Anno virginei partus .1512. 14. kalendas Nouembris.


Previous part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License