Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[398] Metrophanis Critopuli epistola de vocibus in musica liturgica Graecorum usitatis.

Honoratissimo et clarissimo Domino Ioanni Henrico Kirchbergero, Medicinae Doctori spectatissimo, gratiam et misericordiam a triuno et consubstantiali Deo.

Dubitare multae eruditionis documentum est. Etenim indubiae cognitionis initium quidam dubitationem pronuntiarunt. [399] Videtur autem tua mihi solertia, Vir honoratissime! magnas in doctrinae copia vires adquirere, siquidem ea mihi dubia proposuit, quae alius quidam, de significatione vocum istarum non multum sollicitus, inconsiderate transiisset. Fieri enim non potest, quin multiiugae eruditionis gradum ille brevi tempore obtineat, qui singulas voces defixa et attenta mente contemplatur. Equidem pluribus responderem, si plus otii habuissem; iam vero cum eiusmodi negotiis distinear, ut neque aurem vellicent ad vacandum sermoni, (vides enim me parare profectionem) brevibus respondere cogor, ac te rogo, ut hisce adquiescas, et quae dare potui, benevole accipias.

Tua autem dubitatio sive interrogatio pertinet ad intellectum nominum in hocce libello contentorum, [heirmos, troparion, kontakion, hypakoe, heixapostelarion, photagogikon, kanon]. Est itaque [heirmos] (tractus) modulus quoad vocem canendi relatus ad quemdam octo sonorum (habemus enim octo sonos musicae aut psalticae artis) quoad flexionem autem et conversionem modulandi, proprium quemdam modum servans, ab aliis tractibus discrepantem. Dantur autem multi ad diversos sonos inducti tractus, ad quos multa troparia possunt inflecti.

Troparion autem proprie est modulus, propria quidem cantandi ratione destitutus, psalli tamen potest ad tractum quendam, ac propterea troparium vocatur, tanquam conversum ad illum tractum, ad quem concinitur. Si videris exempli causa in hoc libello p. 333. invenies tractum, qui incipit: [En butho katestrose pote], (quamvis non integre scriptus sit, quia consuetus est et [400] omnibus notus), quem excipiunt troparia quatuor usque ad tractum: [En petra metes pisteos], qui refertur ad tertiam cantilenam, abusive autem troparium est, quod neque ad tractum quendam psallitur, uti troparia proprie dicta, neque alios habet modulos ad rationem sui ipsius conformatos, quemadmodum tractus sua troparia habent. Huiusmodi invenies in Menologio pag. 166. ad singulos totius anni dies, quae [apolutikia] etiam vocantur, quia postremi omnium hymnorum canuntur, quando sacer coetus dissolvitur.

[Kontakion] Palaestina vox est, chartulam convolutam et complicatam significans, idque nomen quidem hymni ex hac historia ceperunt. Monachum quemdam, aiunt, nomine Romanum, postea Melodum cognominatum, inamoenae primum et admodum durae vocis fuisse. Cum autem desperaret sodales suos voce aequiparare, gravatum tristitia corpus circa festum nativitatis Christi, in templo somnum opressisse. Obversatam autem Mariam virginem semper incorruptam, Dei genitricem et Dominam porrexisse ipsi chartulam convolutam et complicatam, quae [kontakion] vocatur apud illos, quam cum comedere visus somno solveretur, cecinisse eum statim ex afflatu divino hymnum quemdam, sic se habentem: [He parthenos semeron ton uperousion tektei], qui extat in die 25. Decembris, ac nominasse eum [kontakion] a forma, qua chartam comedisse existimabat. Ex hinc dicunt eum amplius mille [kontakia] composuisse, quorum apud nos fere quadringenta superant, et ex hoc tempore suaviter cantasse, ut Melodi cognomine dignus etiam habitus sit.

[401] [Hypakoe] est etiam hymnus concisus, argumentum habens resurrectionem Domini, quam peregit ille, cum Patri (quatenus homo) ad mortem usque obsequiosum se praestaret. Quum igitur virtutem magnam, resurrectionem dico, complectatur, quae per obedientiam Christo prospere cessit, [hypakoe] appellatus est.

[Exapostelarion] hymnus est de missione apostolorum agens, cum Christus post resurrectionem ad Evangelium annuntiandum, in mundum eos ablegaret. Non autem inveniuntur [exapostelaria] in hoc libro, sed in alio, qui Octoechus vocatur. Quae quidem in hoc insunt, homonymice et abusive vocantur [exapostelaria], non quod tale contineant argumentum, quod dixi, sed quod, sub idem tempus, quotidie canuntur, quo propire dicta [exapostelaria] in dominicis diebus canuntur.

[Phontagogikon] est hymnus matutinus, precationem spiritualis ac verae lucis complexus, eamque ob causam [photagogikon] nuncupatus.

[Kanon]. Multi sunt hymni ad unum canonem adstricti. Canon autem in praesenti opere cantionem significat, non varie instituendam, sed secundum rationem et modulum, quem antecedentes tractus requirunt. Constant quidem canones ex cantilenis novem, aut octo, aut quatuor, aut tribus, aut minimum duabus. In quavis cantilena primum locum occupat tractus, argumentum veteris Scripturae habens, alterum troparia, quae novae Scripturae argumenta, aut quaecumque voluerit auctor, complectuntur. Tales reperies canones in hoc libro pag. 321. 333. 340. 346. 355. et 410.

[402] Haec est igitur explanatio nominum, de quibus ante interrogasti, quam ut benevole accipias, etiam atque etiam te rogo. Quod si nimis concise haec dicta sunt, noli mirari. Primum enim brevitate usus sum, cum ad virum scriberem, qui ex parvis magna, ex paucis multa assequi potest; deinde quia plus otii tempus concedere mihi noluit. Vale, Vir honoratissime secundum utrumque hominem in Domino Christo Iesu, uno sanctissimae Trinitatis Theantropo, et solo servatore nostro.

Norimbergae, anno nostrae cum Deo reconciliationis 1626. d. 14. Maii.

Claritatis tuae cultor Metrophanes Critopulus hieromonachus.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License