Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[570] EPISTOLA XL.

BOETIO PATRICIO THEODORICUS REX.

Dicit regem Francorum citharoedum magnis precibus expetiisse. Rogat Boetium musicae peritum, ut eum eligat. Multa de musicae laude, tonis, modis, et cetera, disserit.

Cum rex Francorum, convivii nostri fama pellectus, a nobis citharoedum magnis precibus expetiisset, sola ratione complendum esse promisimus, quod te eruditionis musicae peritum esse noveramus. Adjacet enim vobis doctum eligere, qui disciplinam ipsam in arduo collocatam potuistis attingere. Quid enim illa praestantius, quae coeli machinam sonora dulcedine, et naturae convenientiam ubique dispersam virtutis suae gratia comprehendit? Quidquid enim in [571] conceptum alicujus modificationis existit, ab harmoniae continentia non recedit. Per hanc competenter cogitamus, pulchre loquimur, convenienter movemur; quae quoties ad aures nostras disciplinae suae lege pervenerit, imperat cantum, mutat animos: artifex auditus, et operosa delectatio. Haec cum de secreto naturae, tanquam sensuum regina, tropis suis ornata processerit, reliquae cogitationes exsiliunt, omniaque facit ejici, ut ipsam solummodo delectet audiri. Tristitiam noxiam jucundat, tumidos furores attenuat, cruentam saevitiam efficit blandam, excitat ignaviam soporantemque languorem, vigilantibus reddit saluberrimam quietem, vitiatam turpi amore ad honestum studium revocat castitatem, sanat mentis taedium bonis cogitationibus semper adversum, perniciosa odia convertit ad auxiliatricem gratiam; et quod beatum genus curationis est, per dulcissimas voluptates expellit animi passiones. Incorpoream animam corporaliter mulcet, et solo auditu ad quod vult deducit: quam tenere non praevalet verbo tacito manibus clamat, sine ore loquitur, et per insensibilium obsequium praevalet sensuum exercere dominatum. Hoc totum inter homines quinque tonis agitur, qui singuli provinciarum ubi reperti sunt nominibus vocitantur. Miseratio quippe divina localiter sparsit gratiam, dum omnia sua valde fecit esse laudanda. Dorius pudicitiae largitor, et castitatis effector est. Phrygius pugnas excitat, et votum furoris inflammat. Aeolius animi tempestates tranquillat, somnumque jam placatis attribuit. Jastius intellectum obtusis acuit, et terreno desiderio gravatis coelestium appetentiam bonorum operator indulget. Lydius contra nimias curas animaeque taedia repertus, remissione reparat, et oblectatione corroborat. Haec ad solutiones corruptibile saeculum flectens, honestum remedium turpe fecit esse commentum. Hic vero numerus quinarius trina divisione consistit. Omnis enim tonus habet summum, et imum; haec autem dicuntur ad medium. Et quoniam sine se esse non possunt, quae alterna sibi vicissitudine referuntur, utiliter inventum est, artificialem musicam, id est auctorum operationibus diversis organis exquisitam, modis quindecim contineri. His rebus aliquid majus adjiciens humana solertia, terris quamdam harmoniam doctissima inquisitione collegit, quae diapason nominatur, ex omnibus scilicet congregata; ut virtutes, quas universum melos habere potuisset, haec adunatio mirabilis contineret. Hinc Orpheus mutis animalibus efficaciter imperavit, vagosque greges contemptis pascuis ad audiendi epulas potius invitavit. Illo cantante amaverunt siccas Tritones terras; Galatea lusit in solidis; deseruerunt ursi amabiles silvas; leones domestica tandem canneta reliquerunt; juxta praedonem suum praeda gaudebat. In unum conventum contraria vota collecta sunt, et fidem dicente lyra, omnia sibi adversa crediderunt. Amphion quoque [572] Dircaeus, canendo chordis, Thebanos muros dicitur condidisse; ut cum homines labore marcidos ad studium perfectionis erigeret, saxa ipsa crederentur relictis rupibus advenisse. Musaeum etiam et artis Orphei filium, et naturae, Maronis praepotens lingua concelebrat: dicens apud inferos in summa beatitudine constitutum, quod per Elysios campos felices animas septem chordarum pulsibus amoenabat, significans summo praemio perfrui, cui disciplinae hujus contigerit suavitatibus epulari. Sed haec omnia humano studio per manualem musicam videntur effecta. Naturalis autem rhythmus animatae voci cognoscitur attributus: qui tunc pulchre melos custodit, si apte taceat, congruenter loquatur, et per accentus viam musicis pedibus composita voce gradiatur. Inventa est quoque ad permovendos animos oratorum fortis ac suavis oratio, ut criminosis irascantur judices, misereantur errantibus; et quidquid potest eloquens efficere, ad hujus disciplinae non est dubium pertinere gloriam. Poetis etiam, Terentiano testante, duo primum metra principalia sunt attributa, id est, Heroicum et Iambicum: unum quod erigeret, alterum quod placaret. Ex quibus ad oblectandum animos audientium diversa progenita sunt. Et ut in organis toni, ita in humana voce varias animi affectiones gravida metra pepererunt. Sirenas in miraculum cantasse curiosa prodit antiquitas; et quamvis navigantes fluctus abduceret, carbasa ventus inflaret, eligebant suaviter decepti scopulos incurrere, ne tantam paterentur dulcedinem praeterire. Quibus solus Ithacus evasit, qui nautis sollicitatorem protinus obstruxit auditum contra noxiam dulcedinem. Cogitavit vir prudentissimus felicissimam surditatem, et quam vincere intelligendo non poterat, melius non advertendo superabat. Se vero soliditati arboris constrictis nexibus illigavit, ut et famosos cantus liberis auribus probare potuisset, et pericula dulcisonae vocis unda rapiente vinctus evaderet. Verum ut et nos talia exemplo sapientis Ithaci transeamus, loquamur de illo lapso e coelo Psalterio, quod vir toto orbe cantabilis ita modulatum pro animae sospitate composuit, ut his hymnis et mentis vulnera sanarentur, et Divinitatis singularis gratia conquiratur. En quod saeculum miretur et credat: pepulit Davidica lyra diabolum; sonus spiritibus imperavit; et canente cithara ter rex in libertatem rediit, quem internus inimicus turpiter possidebat. Nam licet hujus delectationis organa multa fuerint exquisita, nihil tamen efficacius est inventum ad permovendos animos, quam concavae citharae blanda resultatio. Hinc etiam appellatam existimamus chordam, quod facile corda moveat. Ubi tanta vocum collecta est sub diversitate concordia, ut vicina chorda pulsata alteram faciat sponte contremiscere, quam nullum contigit attigisse. Tanta enim vis est convenientiae, ut rem insensualem sponte se movere faciat, quia ejus sociam constat agitatam. Hinc diversae veniunt sine lingua voces; hinc variis [573] sonis efficitur quidam suavissimus chorus, illa acuta nimia tensione, ista gravis aliqua laxitate, haec media tergo blandissime temperato; ut homines se ad tantam perducere non praevaleant unitatem, in quantam ad socialem convenientiam ratione carentia pervenerunt. Ibi enim quidquid excellenter, quidquid ponderatim, quidquid rauce, quidquid purissime, aliasque distantias sonat, quasi in unum ornatum constat esse collectum. Et ut diadema oculis varia luce gemmarum, sic cithara diversitate soni blanditur auditui. Musarum tela loquax, stamina verbosa, fila canentia, in quibus arguto plectro texitur, quod dulciter audiatur. Hanc igitur ad imitationem variae testudinis Mercurius dicitur invenisse, quam tanta utillima procurantem astronomi inter stellas requirendam esse putaverunt: persuadentes coelestem esse musicam, quando lyrae formam comprehendere potuerunt inter sidera collocatam. Harmonia vero coeli humano sermone idonee non potest explicari, quam ratio tantum animo dedit, sed auribus natura non prodidit. Dicunt enim debere credi, ut beatitudo coelestis illius oblectationibus perfruatur, quae nec fine deficit, nec aliqua intermissione marcescit. In ipso quippe intellectu habitare referunt superna, ipsis deliciis coelestia perfrui, et talibus contemplationibus inhaerentia beatis jugiter delectationibus contineri. Bene quidem arbitrati, si causam coelestis beatitudinis non in sonis, sed in Creatore posuissent: ubi veraciter sine fine gaudium est, sine aliquo taedio manens semper aeternitas; et inspectio sola Divinitatis efficit, ut beatius esse nil possit. Haec veraciter perennitatem praestat, haec jucunditates accumulat; et sicut praeter ipsam creatura non exstat, ita sine ipsa incommutabilem laetitiam habere non praevalet. Sed quoniam nobis facta est voluptuosa digressio (quia semper gratum est de doctrina colloqui cum peritis), citharoedum, quem a nobis diximus postulatum, sapientia vestra eligat praesenti tempore meliorem: facturus aliquid Orphei, cum dulci sono gentilium fera corda domuerit. Et quantae nobis gratiae fuerint actae, tantae vobis ex nostra aequabili compensatione referentur: qui et imperio nostro paretis, et quod vos clarificare possit, efficitis.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License