Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[426] ISIDORUS INSTITUTIONUM DISCIPLINAE A SUPRAFATO EDITAE INCIPIUNT AMEN

Bonorum natalium indolem non tam dignitate generis magis quam moribus animi debere clarescere. Hunc primum nutrices deinde magistri castis nutrimentis erudiant nihilque libidinis vel turpitudinis doceant sed ita documenta studii conferant ut futurae virtutis indicia cum ipsa infantia crescant. Is dum ad primam venerit puerilis formae aetatem, oportet eum primum communes litteras discere ac demum honestis et liberalibus studiis enitere, accentus syllabarum cognoscere, potestates scire verborum. In ipso autem modulandi usu voce excitata oportet sensim psallere, cantare suaviter nihilque amatorium decantare vel turpe sed magis praecinere carmina maiorum quibus auditores provocati ad gloriam excitentur. Inter haec erit purus et liquidus in verbis color et venusta subtilitas; sermo totus in lumine, sententia omnis in pondere; nulla in audiendo difficultas, in respondendo nulla mora. Motus quoque corporis erit constans et gravis, non levis iactans vel turbidus ne insolenti incessu mimicas laterum flexiones gestusque scurrarum praecursantium imitari videatur. Iuge enim vitium cito vertitur in naturam. Quodsi aliquid natura deformat, emendet industria. Siquando adolescere coeperit annis atque vernantis vestiri floribus iuventutis, adsit in eo apta et virilis figura membrorum, duritia corporis, robur lacertorum; et, quod his validius est, ipso corpore animus fortior imperitet. Non illum desidia et voluptas otio vel opulentiae tradat, non rerum indulgentia molliat neque copiae parentum ad segnitiem luxumque perducant sed continuo labore ingenioque magistra edoceat virtus. Tum plane seu montibus sese seu mari exerceat et laetum opere corpus et crescentia laboribus membra miraberis. Hinc iam non iaculo tantum debet aut equo vigere sed et cursu atque saltu spatia transmittere, equitare, iaculare, dimicare, palaestra aequalibus concertare, lustrare saltus, excutere cubilibus feras, primus quoque aut in primis ferire, superare immensa montium iuga et horrentibus scopulis gradum inferre; certare cum fugacibus feris cursu, cum audacibus robore, cum callidis astu. Et enimvero si quando placet inde pedem in maria proferre non ille fluitantia vela oculis tantum sequatur sed nunc gubernaculis insidere, nunc cum valentissimo [427] quoque sodalium certans discat frangere fluctus, domare ventos reluctantes remisque transferre obstantia freta. Post haec erit gravitas maturae aetatis tenenda, ratio, constantia, consilium cum quadrifido fonte virtutum: prudentia videlicet atque iustitia fortitudine ac temperantia. Inter haec igitur principalia studia meritorum vere ut perfectus orator dialecticam totam sibi vindicet nec solum de declamatoriis officinis rhetorum sed etiam de sanctarum scripturarum campis armatus exeat. Iuris quoque scientiae artem retineat; philosophiam etiam, medicinam, musicam, geometricam, astrologiam comprehendat atque ita his disciplinis omnibus perornetur ut nequaquam expers nobilissimarum artium esse videatur. Huic non sit satis studere in docendo quid dicat nisi id quoque aperte et suaviter dicere neque id tantum nisi id quod dicat et facere. Praebere quoque semetipsum in exemplo virtutum; fugere turpium oblectamenta ludorum et spectacula circensium vanitatum, probra cuncta libidinum; servare se virum castum, virum sobrium, virum boni consilii, prudentem, humilem, patientem, continentem, religionem amantem, patriam tuentem, leges iudiciumque metuentem, amorem pecuniae velut omnium materiam scelerum evitantem, adfinibus nihil nocentem neque rura sua, exclusis pauperibus, latius porrigentem, amicitiarum foedus non minus retinentem quam potius appetentem, nec tam secundam fortunam colentem, quam eorum virtutem etiam adflictam misericordia sua sublevantem, propitiantem sibi inter omnia deum indesinenter cultu operis et fide pictatis. Sic denique tot tantisque praeclaris artibus moribusque instructus iure quisquis ille ad honestatem imperiumque poterit pervenire ut recte in eo adscribatur praecipua Platonis illa sententia: tunc bene regi rem publicam quando imperant philosophi et philosophantur imperatores.

EXPLICIT ARTES INSTITUTIONUM



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License