THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Stephen E. Hayes
Checked by: Peter M. Lefferts and Angela Mariani
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: NICLAU TEXT
Author: Nicetius
Title: De laude et utilitate spiritualium canticorum, quae fiunt in ecclesia Christiana; seu de psalmodiae bono.
Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols. ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 1:9- 14.

[-9-] S. Nicetius Episcopus Trevirensis, de laude et utilitate spiritualium canticorum, quae fiunt in ecclesia christiana; seu de psalmodiae bono.

1. Dicamus, quae nobis Deus donare dignatur, quando fit grata et acceptabilis Deo psalmorum devotio. Nos itaque carissimi, qui tam propheticis, quam evangelicis et apostolicis sumus omnino eruditi magisteriis, [-10-] eorum dicta et facta ante oculos proponamus, per quos sumus omne quod sumus, et quam sint grata et accepta Deo spiritualia cantica, a primordio repetentes iisdem auctoribus asseramus.

2. Si autem quaeramus, quis omnium primus hoc genus carminis invexerit, non inveniemus alium, nisi Moysen, qui canticum Deo insigne gestavit, quando AEgypto decem plagis percussa, et Pharaoni demerso populus per insueta maris itinera ad desertum gratulabundus egressus est, dicens: cantemus Domino, gloriose enim glorificatus est. Exodi XV. 1. Primus igitur Moyses dux tribuum Israeli choros instituit, et utrumque sexum distinctis classibus, se ac sorore praeeunte, cantare Deo canticum triumphale perdocuit. Postmodum Debora nobilis femina in libro Iudicum hoc ministerio functa reperitur. Ipse tamen Moyses a corpore recessurus terrificum carmen in Deuteronomio iteravit: quod scriptum testamenti vice populo dereliquit: unde scirent, quae poena, et quales eos tribulationes sequerentur, si a Deo recessissent. O nimis miseri atque miserandi, qui tali tamque evidenti denuntiatione praetermissa noluerunt a peccatis et illicitis superstitionibus praecavere.

3. Iam vero postea multos invenies non solum viros, sed et feminas, Spiritu divino impletas, Dei cecinisse mysteria etiam ante David, qui a pueritia in hoc munus a Domino specialiter electus, et cantorum princeps, carminum thesaurus esse promeruit. Qui adhuc puer in cithara suaviter fortiterque canens malignum spiritum, qui operabatur in Saulem, compescuit, non quod citharae illius tanta virtus esset, sed quia figura crucis Christi, quae in ligno et extensione nervorum mystice gerebatur iam tunc, spiritum daemonis opprimebat.

4. Quid in his psalmis non invenies, quod faciat ad utilitatem, ad aedificationem, ad consolationem humani generis, conditionis, sexus, aetatis? Habet in psalmis infans, quod lactet; puer, quod laudet; adolescens, quod corrigat vitam; iuvenis, quod sequatur: senior, quod precetur. Discit femina pudicitiam, pupilli inveniunt patrem, viduae iudicem, pauperes exspectatores, advenae custodem: audiunt reges iudicesque, quid timeant. Psalmus tristes consolatur, laetos temperat, iratos mitigat, pauperes recreat, divites, ut se agnoscant, admonet, et ne superbiant, increpat. Omnibus omnino suscipientibus se acceptam medicinam tribuit; nec peccatores despicit, sed remedium eis per poenitentiam lacrymosam salubriter ingerit.

5. Dominus itaque Deus noster per David servum suum confecit potionem, quae dulcis esset gustu per cantionem, et efficax ad curanda vulnera peccatorum per suam virtutem; [suaviter enim auditur psalmus, dum canitur; [-11-] penetrat animum, cum delectat. Facile psalmi memoria retinentur, si frequenter psallantur; et quod legis austeritas ab humanis mentibus extorquere non poterat, hi per dulcedinem cantionis excludunt. Nam quidquid lex, quidquid prophetiae, quidquid Evangelia ipsa praecipiunt, in his carminibus suavi medicamenti dulcedine continetur.] Deus ostenditur, ut timeatur, simulacra ridentur, iustitia ingeritur, iniquitas prohibetur, misericordia laudatur, crudelitas abdicatur, veritas requiritur, mendacia damnantur, dolus accusatur, innocentia collaudatur, superbia deiicitur, humilitas sublimatur, patientia praedicatur, pax sequenda depromitur. Contra inimicos protectio postulatur, vindicta promittitur, spes certa nutritur: et quod his omnibus est excellentius in psalmis Christi sacramenta cantantur. Nam et generatio eius exprimitur, et deiectio plebis impiae gentium haereditas nominatur: virtutes Domini cantantur, passio veneranda depingitur, resurrectio gloriosa monstratur, sedens quoque ad dextram Dei mirabiliter nominatur. Deinde igneus Domini manifestatur adventus, terribile de vivis et mortuis iudicium panditur. Quid plura? Etiam spiritus creantis emissio et terrae renovatio revelatur, postquam quidem erit in gloria Domini sempiternum iustorum regnum, peccatorum perenne supplicium.

Caput II.

Haec sunt cantica Dei, quae canit catholica ecclesia Dei. Haec sunt, quae hic conventus noster sono etiam vocis exercet. Hi non solum cantus lascivos non resolvunt sed potius stringunt. Non luxuriam suscitant, sed extinguunt. Haec cantica placent Deo, ubi totum, quod agitur, spectat ad gloriam creatoris. Merito idem Propheta nos et omnia ad laudem Dei cuncta gubernantis hortatur dicens: omnis spiritus laudet Dominum. Psalmus CL. 6. Seipsum quoque pollicens laudatorem dicebat: laudabo nomen Domini cum cantico, et magnificabo eum in laude. Psalmus LXIII. 31. Laudate Dominum in vita vestra. Immolate Deo sacrificium laudis pro animae vita vestrae. Et per ipsum ostenditur vobis in anima vestra via, qua ad eius perveniatis salutare. Delectat Dominum nostrum de pura conscientia laus emissa, sicut idem hortatur hymnigraphus dicens: Laudate Dominum qui bonus est psalmus Deo nostro iocunda fit laudatio. Psalmus CXXXIV. 3. Hanc scientiam gerens, hoc officium Deo placitum sciens idem Psalmista testatur: septies in die laudem dixi tibi. Psalmus CXVIII. 164. En adhuc amplius aliquid pollicetur: et lingua, inquit, mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam Psalmus XXXIV. 28. [-12-] Sentiebat enim sine dubio de tali opere beneficium, sicut ipse commemorans dicit: Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Psalmus XVII. 4. Tali luctamine, et tali clypeo armatus etiam fortissimum illum Goliam gigantem straverat et saepe de alienis victoriam reportarat.

Caput III.

6. Longum erit, carissimi, singula quae Sanctorum historia continet dicere, praesertim cum res exigat, de novo testamento aliqua ad veterum confirmationem deberi proferri. Ergo in Evangelio invenies primum Zachariam patrem magni Iohannis post longum illud silentium in hymni voce prophetasse. Nec Elisabeth diu sterilis edito de promissione filio Deum de ipsa anima magnificare cessavit. Notandum etiam, quod in terris Christo nato laudem sonuit exercitus Angelorum: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Annuntiantes pueri in templo Osanna David filio clamaverunt: nec Pharisaeis livore strepentibus Dominus ora innocentium clausit, sed potius aperuit dicens eis: Non legistis scriptum: ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Et si isti tacuerint, clamabunt lapides.

7. Ipse Dominus in verbis doctor, in factis consummator, ut hymnorum ministerium gratissimum comprobaret, cum discipulis hymno dicto exiit in montem Oliveti. Quis iam tali documento de psalmorum et hymnorum religione dubitaverit, quando ille, qui a coelestibus cuneis et adoratur et psallitur, ipse cum discipulis hymnum cantasse perhibetur? Et Iohannes in Apocalypsi refert, se spiritu revelante vidisse et audisse vocem coelestis exercitus tamquam aquarum multarum, et tonitruorum validorum dicentium Alleluiam. Ex quo nullus debet ambigere, hoc vigiliarum sanctarum ministerium, si digna fide et vera devotione celebretur, Angelis esse coniunctum, quos constat, sine somni occupatione indefinenter laudare Deum in coelis, et benedicere salvatorem.

8. Quae cum ita sint, fratres, iam pleniore fiducia hymnorum ministerium fideliter impleamus, magnam nos credentes a Deo gratiam consecutos, quibus concessum est, cum tantis et talibus Sanctis, Prophetis dico, atque Martyribus Dei aeterni cantare miracula. Hic cum David Domino confitemur, quoniam bonus est: cum Moyse potentiam Domini magnis illis canticis personamus: cum Anna, quae ecclesiae typum gessit, olim sterili, nunc foecunda, in Dei laude corda confirmamus: cum Esaia de nocte vigilantes psallimus: cum Abacuc, cum Iona, cum Ieremia sanctissimis Patribus orando cantamus: cum tribus aeque pueris, qui in fornace positi, convocata omni creatura, creatori omnium benedicentes psallimus.

9. Quid hac utilitate commodius? quid hac dilectione iocundius? qua et psalmis delectamur, [-13-] et orationibus irrigamur, et interpositis lectionibus pascimur. Et vere sicut boni convivae ferculorum varietate delectantur: ita nostrae animae multiplici lectionum et hymnorum exhibitione saginantur.

10. Tantum carissimi intermittentes fabulas superfluas, intento sensu et vigilanti mente psallamus, et Deo non displiceamus. Sic enim nos hortatur psalmus dicens: quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter. Psalmus XLVI. 8. Id est, intelligenter. Non solum spiritu, hoc est, sono vocis, sed et mente psallamus, et ipsum, quod psallimus, cogitemus, ne mens captivata fabulis aut extraneis cogitationibus laborem habeat infructuosum. Sonus etiam vel melodia condecens sancta religione psallatur, non quae tragicas difficultates exclamet, sed quae in vobis veram Christianitatem demonstret, non quae aliquid theatrale redoleat, sed compunctionem peccatorum faciat. Sed et vox omnium nostrum non dissona debet esse, sed consona. Non unus insipienter protrahat et alter contrahat, aut unus humiliet, alter vocem extollat; sed invitatus humiliter unusquisque suam vocem inter sonum chori concinentis includere, non extrinsecus extollentes aut protrahentes quasi ad stultam ostentationem indecenter efferre, neque hominibus placere velle: totum enim tamquam in conspectu Dei, non hominibus placendi studio, celebrare debemus. Habemus enim et de hac vocis consonantia formam positam vel exemplum, tres illos beatissimos utique pueros, de quibus refert propheta Daniel: Tunc, inquit, hi tres ex uno ore hymnum dicebant, et glorificabant Deum in fornace dicentes: Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et caetera. Videtis, quia pro magisterio ponitur, quod tres pariter Deum veluti ex uno ore humiliter sancteque laudaverunt. Et nos utique omnes quasi ex uno ore eundem psalmorum sonum eamdemque vocis modulationem aequaliter proferamus. Qui autem aequare se non potest caeteris, melius est ei tacere aut lenta voce psallere, quam clamosa voce omnibus perstrepere; sic enim et ministerii implebit officium, et humiliter psallenti fraternitati non faciet offendiculum. Si ergo et nostra omnium vox fuerit inoffensa, vel consona, labiorum cymbalis unisonantibus, et nos delectabit, et audientes aedificabit, et Deo nostro suavis erit tota laudatio, qui in domo sua, sicut legitur, unanimes habitare facit.

11. Quando illic psallitur, psallatur ab omnibus; cum oratur, oretur ab omnibus; cum lectio legitur, facto silentio aeque audiatur ab omnibus, ut legente lectore omnino clamosis vocibus nemo perstrepat; et omnes, antequam legatur, [-14-] convenite. Si quis autem supervenerit, cum lectio celebratur, adoret tantum Deum, et praesignata fronte aurem legi Dei sollicite accommodet.

12. Patet tempus orandi, cum omnes oramus: patet, cum volueritis et quotiens volueritis privatim orare, ne obtentu orationis defleas te perdidisse lectionem: quia non semper eam quilibet paratam potest habere; nam orandi tempus semper in promtu est. Nec putetis parvam vobis utilitatem ex sacrae lectionis auditu, quia oratio ipsa fit pinquior, dum mens recenti lectione saginatur, et currit per imagines divinarum rerum, quas nuper audivit. Nam et Maria soror Marthae, quae sedens ad pedes Iesu sorore neglecta verbum Domini intentius audiebat, bonam partem sibi elegisse dominica voce confirmatur. Ideo enim et Diaconus clara voce in modum sancti praeconii admonet cunctos, ut sive in orando, sive in flectendis genibus, sive in psallendo, sive in lectionibus sollicite audiendis unitas servetur ab omnibus, quod unanimes homines diligit Deus, et in sua domo eos efficit habitare, in qua domo qui habitant, beati pronuntiantur in psalmo, quia ipsi laudabunt Dominum in secula seculorum. Amen.