Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[45] [f. 56v in marg.] [Ad organum faciendum, 45; text: a, [sqb], c, d, e, f, g, A, C, D, E, F, G, Cunctipotens genitor deus omnicreator eleyson, Christe dei splendor uirtus patrisque sophia eleyson, Amborum sacrum spiramen nexus amorque eleyson, Benedicamus domino] [ADORFAC 01GF]

[46] [Ad organum faciendum, 46; text: A, C, D, E, F, G, [Gamma], a, c, Hoc sit uobis iter] [ADORFAC 01GF]

Ad organvm faciendvm.

prologus

Cvm obscuritas diaphonie multis et perplurimum tardis in ingenio difficultatem prestet. et ea que dicta sunt a pytagora / [f. 57r in marg.] et subsequente Boetio. maxime sunt plicata. unde plus inuisa. tum quia que dicta sunt a Guidone exemplis diiudicantur uilia. quapropter parum sunt diligenda. et ideo difficilius memoriae tradenda. nos intuentes ipsam naturam .V. addimus modos organizandi. Et ita duos statuimus in prima uoce. tercium a mediis. Quartum non tantum a prima uel a media. sed ab utraque. Quintum discretione ultimarum uocum. uidelicet augendo uel auferendo. Cum autem plura sint organa in uno cantu qui sex habebit uoces. non quinque sunt superflua.

Quid sit organum. uel qualiter debeat fieri.

Organum est uox sequens precedentem sub celeritate diapente uel diatessaron. quarum uidelicet precedentis et subsequentis fit copula. aliqua decenti consonantia. Dyaphonia uocum disiunctio sonat. quam nos organum uocamus. cum disiuncte ab inuicem uoces concorditer dissonant. et dissonanter concordant. Qua organizatores ita utuntur. quatinus diapente uel diatessaron discurrant. ut .A. ad .D. Vbi si organum per acutum .a. duplices. resonabit .A. ad .D. diatessaron. ad acutum .a. diapason. D. ad utrumque .A. et .a. diatessaron et diapente .a. ad grauiores diapente et diapason. Sciendum est autem organales uoces affinitatem habere [47] cum precedentibus. Et quia hae tres species affinitatem habentes tanta se ad organi societatem suauitate permiscent. quemadmodum superius uocum similitudines fecisse monstratae / [f. 57v in marg.] sunt. simphoniae aptae uocum copulationes dicuntur. cum simphonia et de omni cantu dicatur. Cum autem affinitas uocum iam satis patefacta sit. per diatessaron et per diapente et per diapason. natura eorum persequenda est. Prima uox organi aut manebit coniuncta cum precedenti per diapason. uel in eadem. aut disiuncta diapente uel diatessaron. Medie uero uoces diapente et diatessaron discurrunt. Cum autem cantus prestolatur organum. copulatio fit quolibet modo. Et ita cum quatuor uoces tantum subsequentes sint. una organalis dicitur. Nam prima quandoque iungitur. Secunda semper disiungitur. Tercia intuens prestolantem. ut habilem copulam tribuat quartae uoci. cum qualibet consonantia. Cum tres uero uoces perspiciuntur. ibi est tantum inceptio et copulatio. Duabus autem sola coniunctio. Nam differentia primae et mediae et ultimae uocis ideo preponitur. ut cum ad tractatum organi perueniremus. ad dandas consonantias earum. non conturbet nos ignorantia earum. Sed ut cuncta facilius colliquescant. paulo altius ordiendum est. videlicet a primo modo et a secundo et a caeteris. Primus modus organizandi est. quando prima uox copulatur cum precedenti. Secundus fit per disiunctionem ipsius uocis. Nam differentia est coniunctio respectu disiunctionis. Tercius modus sumitur a mediis uocibus. que mutantur per diatessaron. si sunt in diapente. uel e conuerso. Quartus fit a diuerso principio. uel a diuerso medio. non tantum ab uno / [f. 58r in marg.] sed etiam ab utroque. Quintus per multiplicationem oppositarum uocum. augendo [48] uel auferendo. Quod autem dictum est uerbis ostendamus exemplis.

[Ad organum faciendum, 48,1; text: C, D, E, F, G, Alleluia] [ADORFAC 02GF]

.I. Quando prima vox copulatur cum precedenti

[Ad organum faciendum, 48,2; text: a, b, c, d, e, F, G, Alleluia] [ADORFAC 02GF]

.II. Per disiunctionem ipsius uocis vt

[Ad organum faciendum, 48,3; text: a, c, C, D, E, F, G, [Gamma], Alleluia] [ADORFAC 02GF]

.III. Mediis uocibus que mutantur per diatessaron si sunt in diapente.

[Ad organum faciendum, 48,4; text: a, b, c, d, F, G, Alleluia] [ADORFAC 02GF]

.IIII. Quartus ab utroque principio et medio.

[Ad organum faciendum, 48,5; text: a, b, c, C, D, E, F, G, Alleluia] [ADORFAC 02GF]

.V. Quintus per multiplicationem oppositarum.

[Ad organum faciendum, 48,6; text: a, b, c, d, C, D, F, G, <G>, Alleluia] [ADORFAC 02GF]

[49] [Ad organum faciendum, 49; text: a, b, [sqb], c, d, e, f, A, C, D, E, F, G, Iustus ut palma florebit et sicut cedrus] [ADORFAC 03GF]

/ [f. 58v in marg.] Significatum organi aliud naturale aliud remotum a natura. Naturale est illud cui uicissim. duo immediata contingit eidem esse et non esse sub organo. videlicet diapente et diatessaron. veluti homini cui uicissim contingit eidem esse et non esse duo immediata sub animali. uidelicet sanum et egrum. Remotum a natura est. cui nullum alterum contingit esse. utpote instar ueri animalis et mortuus homo. quibus non contingit esse sanum neque egrum sub animali. Quapropter tale organum non est organum. Oppositio autem est in adiecto. Nam quotienscumque aliud non supponitur alicui duorum immediatorum. nec illi supponitur cui sunt immediata. Sed tale organum nulli supponitur. ergo non est organum nisi per simile. Quemadmodum instar ueri animalis est homo. pictura et cadauer.

[111] [f. 58v in marg.] [C]um autem diapente et diatessaron organizamus. Succincte et egregie curramus.

Donec cum dulcedine ad copulam perueniamus.

Et eorum diligentiam confestim uideamus.

Prestolatim colloquendo amicas duas iungamus.

Nam tantae affinitatis sunt tantaeque amicitiae.

Prima conducit alteram causa beniuolentiae.

Dat ei diatessaron. et uicissim diapente.

Vnaque in diapason uel eadem sunt repente.

Primus modus et secundus currit quarta uocula.

Quapropter sunt organales octaua et septima.

Quod si cantus eleuatur primi toni uocula.

Erit / [f. 59r in marg.] copula deorsum prima uoce uel gamma.

Inde prima sequens quartam affinis indicium.

Et secunda uocat quintam ipsum semitonium.

Quod super eas moratur illud breue spacium.

Tercia conducit sextam neque mutat calculum.

Sub illis duabus manet ipsum semitonium.

Causa septime a gamma fac unius medium.

Sumit quartam deponendo sic ostendit organum.

Nam a prima sic octaua locum tenet proprium.

Organalis erit quarta et quinta per circulum.

Inter primam et octauam resonant per organum.

Namque omnis cantilena que his non efficitur.

Tunc sine ductore nusquam ut cecus progreditur.

Flagito te prudens cantor has perfecte discere.

Omnis quia fere cantus ibi possit psallere.

Organum uocesque suas perfecte dinoscere.

Quarum labor cum sit grauis honos est dulcissimus.

[112] Vt proprietas sonorum dinoscatur clarius.

Quasdam lineas signamus uariis coloribus.

Vt quo loco quis sit sonus mox discernat oculus.

Ordine terciae uocis splendens crocus radiat.

Sexta .F. [affinis] eius rubea colluceat.

Et sic prima dat octauae organum per mediam.

Et secunda dat secundam terciaque terciam.

Quarta quartam quinta quintam queque suam alteram.

Grauium acutam signat per eandem litteram.

Vocis prime ad octauam tenent hanc concordiam.

Namque aliae septenae que sequuntur postea.

Non sunt aliae sed una replicantur regula.

Quia uocum ut dierum eque fit ebdomada.

Tunc ponuntur organales quarta / [f. 59v in marg.] uero et quinta.

Excepta secunda nona que uidetur altera.

Sub qua deest una tantum nisi mutetur prima.

Nam sunt quidam qui adiungunt iuxta nonam alteram.

Sed Gregorio patri non placet hec lasciuia.

Et moderni sapientes hanc neque commemorant.

Quamuis ergo apud quosdam ipsa fiat uocula.

Apud multos tamen iure dicitur superflua.

Altera uero secunda semper est autentica.

Organalis erit sua tantum quinta non sexta.

Sed cum erit altera tum sextum sonat organum.

Quapropter nullum illarum uidetur superfluum.

[O] deridenda inertium cantorum scurrilitas.

Cum de simphoniarum discretione nil sentias.

Organum et consonantias insimul destruas.

Coniungis quod deest ut castrimargiae seruias.

Quapropter obnixe flagito tuam bonitatem.

Vt a tuo corde repellas omnem dubietatem.

Plane tibi ostendam uoces et ueritatem.

Nam nil prodest scientia sine dei clementia.

Illa que sunt errantia uidentur titubantia.

Sunt sine amicitia unde nihil ualentia.

[113] Quotienscumque sursum copulare desideras.

Quolibet modo dulciter uoces ueras ascendas.

Si autem hec eleuatio cantui fuerit.

Non habilis depositio organo deerit.

[E]st quedam consonantia de qua parum reliquimus.

De .A. ad .C. de .D. ad .F. hoc est semiditonus.

Causa cuius deprauatur organum superius.

Namque saliendo uadit ut ornetur melius.

Stricte / [f. 60r in marg.] sonat intermixta ascendendo organum.

Quapropter non tenet legem nisi sit in circulum.

De predictis rebus nostris ostendamus gratiam.

Vocem terciam et quartam quintam sextam {et} septimam.

Primam uero per octauam secundam per alteram.

Vnaqueque aliarum datque suam aliam.

Si cantus tenebit .D. organum erit in .a.

Si ascendat in .F. cantus ibi fiat copula.

Postea sonando .C. descendendo primam .A.

G. uero sequendo .C. a. coniungit sic una.

Cantus confestim ascendens in .D. fiat copula.

C. et .E. erunt spectantes quasi dulcis fistula.

Et .D. quarta reddat sonum dulci amicitia.

Quia prope debent esse illa que dant oscula.

Hoc [D supra lin.] est [F supra lin.] exemplum [CA C D supra lin.] Hoc [a supra lin.] est [F supra lin.] exemplum [Ga E D supra lin.]

[N]am si cantus sonat sextam gradatim ad terciam.

Organum quasi per gradus ascendit ad decimam.

Quia si cantus descendit sursum confert copulam.

Saltu uero de .a. ad .c. non tenendo regulam.

Iterum cantus ascendit quartam uocem et sextam.

Organum .G. preoccupat sextae confert copulam.

Que est sequens solum unam organalis rotundam.

Tunc cantus sedet in .D. organum sonat in .a.

F. et .b. erunt spectantes rotundam non alteram.

Competenter ambae duae iunguntur cum septima.

[114] Dictae [F E supra lin.] rei [DC supra lin.] exemplum [D FDF G supra lin.] Dicte [F G supra lin.] rei [ac supra lin.] exemplum [G Fab G supra lin.]

Et si cantus quartam tenet organum undecimam. / [f. 60v in marg.]

Ascenditque ad .F. cantus postea ad octauam.

Organum tunc deponendo uertitur ad copulam.

Tunc uersatur cantus in .F. prima nona organum.

Cantus uenit in .D. quartam. organum in septimam.

Tunc cantus uenit in quintum. organum in octauum.

Cantus uero transit in .G. organum ad tercium.

Ad octauum statim tendit exspectando ad sextum.

Organum sonando .D. ad .F. reddit osculum.

Cantus sonans quintum. sextum. quartumque per ultimum.

Unde sonat octaua. decima per organum.

Rursum in .d. copulantur quia est undecimum.

Exemplum [D FaF DE supra lin.] rei [GaF supra lin.] dicte [EF D supra lin.] Exemplum [dc ab Ga supra lin.] rei [CDF supra lin.] dicte [ac d supra lin.]

Iterum cantus in quintam preoccupans septimam.

Organum est in eadem deponens ad decimam.

Tunc cantus sonat octauam sextamque et septimam.

Organum undecimam octauam .a. et septimam.

Sic sunt ambae in eodem duplicando uoculam.

Rursus cantus sextam sonat septimamque et quintam.

Organum ens in decima resonat undecimam.

Super illam alteram copulantem ad quintam.

Cum cantus ascendit .G. organum erit in .c.

Copula tunc fit in .a. que uidetur altera.

Exemplum [E G aGF supra lin.] dictae [F GE supra lin.] rei [Ga supra lin.] Exemplum [e c daG supra lin.] dictae [c de supra lin.] rei [ca supra lin.]

Iterum cantus in .F. organum superius.

In eadem tenet locum quod uidetur melius.

Cantus uero ens octauam organum undecimam.

[115] Ambe preoccupant / [f. 61r in marg.] locum uidelicet decimam.

Tunc cantus ascendit .d. salit semiditonum.

a littera sonando .G. sextae reddit organum.

Tunc cantus uenit in .d. in .a. sonat organum.

Copulantur in .c. ambae scilicet per medium.

Dicte [F a supra lin.] rei [cd supra lin.] exemplum [f d c supra lin.] Dicte [f d supra lin.] rei [cG supra lin.] exemplum [F a c supra lin.]

Organum adquirit totum sursum et inferius.

Currit ualde delectando ut miles fortissimus.

Frangit uoces uelut princeps senior et dominus.

Qua de causa applicando sonat multum dulcius.

Cantus manet ut subiectus precedenti gratia.

Quia quod precedit tantum minus quam sequentia.

Vt Boetius predixit sic in dialectica.

Ergo organum excedit maiori potentia.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License