Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[19] INCIPIT LIBER ARGUMENTORUM

<I. De musica a quo inventa>

Musica a quo inventa? A Pythagora magno philosopho.

<II. Item de musica unde inventa>

Musica unde inventa? Ex malleorum sonitu.

<III. Item de musica quare dicta est>

Musica quare dicta est? A musitatione, id est a sonatione vocum.

<IV. Item de musica unde derivatur>

Musica unde derivatur? A moys id est aqua.

<V. Item de musica quid est>

Quid est musica? Bene modulandi scientia.

<VI. Item de musica et de arsi et thesi>

Item musica est motus vocum, id est arsis et thesis. Quid est arsis vel thesis? Arsis elevatio, thesis depositio. Hoc est exemplum:

[Anonymous, Liber argumentorum, 19; text: ut, re, mi, fa, sol, la] [ANOARG 01GF]

Simili modo per totum monochordum.

[20] <VII. Item de musica unde constat>

Musica unde constat? Ex septem consonantiis, hoc est tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron, diapente, et diapason.

<VIII. De consonantia quid est>

Quid est consonantia? Consonantia hoc est simul sonantia, quia nisi simul duae voces sonuerint consonantia esse non potest.

<IX. De numero consonantiarum>

Quot sunt consonantiae? Septem.

Quae sunt illae? Ut superius dixi: Tonus, semitonius, ditonus, semiditonus, diatessaron, diapente, diapason, per quas omnis cantilena discurrit. Hoc est exemplum:


CD DC   F  F FE CD D   E  D  C   F  E  F  D  D
To-nus Se-mi-to-ni-us Di-to-nus Se-mi-di-to-nus
CF E  F  F  C FEDC CDEF E   a G  aa DaGFEDDEFGa D   E C
Di-a-tessa-ron          et Di-a-pen-te          ac Di-a-
 D  CDEFGa[sqb]cc[sqb]aGFEDC
pa-son.

<X.> De nomine monochordi

Mononchordum quare dicitur? Monochordum graece latine unichordis dicitur vel unichordium.

[21] <XI.> De generibus monochordorum

Monochordorum genera quot sunt? Tria. Chromaticum scilicet, enharmonicum et diatonicum.

<XII.> De monochordo Guidonis quod diatonicus vocatur

Monochordum Guidonis quomodo vocatur? Diatonicum. Et idcirco vocatur diatonicus quia semper duobus tonis et semitonio currit.

<XIII.> De divisionibus monochordi quot sunt

Quot sunt divisiones monochordi? Quattuor.

Quae? Tonus fit per novem, diatessaron per quattuor, diapente per tres et diapason per duos. Alias vero divisiones praeter has quattuor invenire non poteris. Ditonus et semiditonus, etsi voces ad canendum dant, divisionem tamen nullam recipiunt.

<XIV.> De litterit monochordi quot sunt

Quot sunt litterae in toto monochordo? Litterae autem in monochordo sunt XXI, hoc modo:

[Gamma] A B C D E F G a b [sqb] c d e f g aa bb [sqb][sqb] cc dd.

Ex quibus septem dicimus graves, septem acutas, et quattuor superacutas.

Quare dicitur graves? Pro eo quod grossiores voces dant.

[22] Quare acutae? Quia subtiles voces dant. Quare superacutae? Quia subtiliores voces dant. .G. vero graecum, quod inprimis ponitur, a modernis est adiunctum, hoc est gamma.

<XV. Item de .[Gamma]. graeco quid est>

Quid est gamma? Gamma graece latine .G., id est .[Gamma]. graece latine .G. Igitur hoc est .[Gamma]. quod est .G., et hoc est .G. quod est .[Gamma].

<XVI. Item de .b. molli>

De .b. vero molli dicit Guido: Inter .a. et .[sqb]. aliam .b. ponimus, quam rotundam facimus ita .b. Et in divisionibus monochordi ab .F. quaternorum passuum invenimus ipsam .b. Boetius vero et Enchirias in monochordo eam miserunt et ei nomen tritus synemmenon imposuerunt, quod latine adiunctio vel copulatio interpretatur.

Item dicit Guido .b. molli videtur confusionem et transformationem facere, ut .G. sonet protum, .a. deuterum, cum ipsa .b. sonet tritum, .c. vero, ut ratio probat, tetrardum. Unde a multis, subaudis ignorantibus, eius nec mentio facta est. Sed ut videtur pro ignorantibus non est respuenda, sed magis scientibus assumenda. Si quis dixerit non est recipienda pro eo quod diatessaron supra se et diapente sub se non facit, respondendum est et .[sqb]. quadratum super se diapente non facit nec sub se diatessaron, ideo non est recipiendum. Quod dicere error est.

[23] Unde dicimus et affirmamus utramque in cantilenis suis vicissim assumendam.

<XVII. De utraque .b.[sqb]. quod in una neuma non iungas>

Utraque autem .b.[sqb]. in una neuma non iungas. Et id fieri non valet, quia .F. cum quarta a se .[sqb]. tritonum faciebat, ideo nequibat habere concordiam. .b. autem molle ideo additum est, ut .F. cum eo per diatessaron concordiam habeat, cum .G. semiditono, cum .a. semitonio, cum .c. habet tonum, cum .d. ditonum. Ideo additum est, quia regulare est, et in omnibus laudandum est.

<XVIII. De ordinatione toni>

.[Gamma]. tonus .A. tonus .B., .C. tonus .D. tonus .E., .F. tonus .G. tonus .a. tonus .[sqb]., .c. tonus .d. tonus .e., .f. tonus .g. tonus a.a. tonus [sqb].[sqb]., c.c. tonus d.d.

<XIX. De ordinatione semitonii>

.B. semitonium .C., .E. semitonium .F., .[sqb]. semitonium .c., .e. semitonium .f.

<XX. De ordinatione ditoni>

.[Gamma]. ditonus .B., .C. ditonus .E., .F. ditonus .a., .G. ditonus .[sqb]., .c. ditonus .e., .f. ditonus a.a., .g. ditonus [sqb].[sqb].

[De ordinatione semiditoni]

.A. semiditonus .C., .B. semiditonus .D., .D. semiditonus .F., .E. [24] semiditonus .G., .a. semiditonus .c., .[sqb]. semiditonus .d., .d. semiditonus .f., .e. semiditonus .g., a.a. semiditonus c.c., [sqb].[sqb]. semiditonus d.d.

<XXI. De ordinatione diatessaron>

.[Gamma]. diatessaron .C., .A. diatessaron .D., .B. diatessaron .E., .C. diatessaron .F., .D. diatessaron .G., .E. diatessaron .a., .G. diatessaron .c., .a. diatessaron .d., .[sqb]. diatessaron .e., .c. diatessaron .f., .d. diatessaron .g., .e. diatessaron a.a., .g. diatessaron c.c., a.a. diatessaron d.d.

< XXII. De ordinatione diapente>

.[Gamma]. diapente .D., .A. diapente .E., .C. diapente .G., .D. diapente .a., .E. diapente .[sqb]., .F. diapente .c., .G. diapente .d., .c. diapente .g., .d. diapente a.a., .g. diapente d.d.

<XXIII. De ordinatione diapason>

.[Gamma]. diapason .G., .A. diapason .a., .B. diapason .[sqb]., .C. diapason .c., .D. diapason .d., .E. diapason .e., .F. diapason .f., .G. diapason .g., .a. diapason a.a., .[sqb]. diapason [sqb].[sqb]., .c. diapason c.c., .d. diapason d.d.

<XXIV. Item de septem consonantiis quae sunt simplices et quae sunt compositae>

Septem autem sunt consonantiae, aliae simplices, aliae compositae. Simplices sunt quae non componuntur nisi per voces, ut tonus, semitonium et ditonus. Compositae sunt quae componuntur, ut semiditonus, [25] diatessaron, diapente et diapason. Verbi gratia semiditonus componitur de tono et semitonio; diatessaron de tono, semitonio, ditono, semiditono; diapente de tono, semitonio, ditono, semiditono et diatessaron; diapason de diapente et diatessaron.

<XXV.> De argumento

Argumentum quare dicitur? Argumentum dicitur argutae mentis

ingenium.

<XXVI.> Item argumentum de tono

Tonus quare dicitur? Tonus dicitur ab intonando id est a sonando. Et unde constat? Es duabus coniunctis vocibus. Quomodo? Ut .[Gamma]. ad .A. et .A. ad .B., et .C. ad .D., et .D. ad .E., et .F. ad .G., et reliqua eodem modo tam in acutis quam in gravibus.

<XXVII.> De semitonio

Semitonium quare dicitur? Semis videlicet id est non plenum tonus. Et unde constat? Ex duabus coniunctis vocibus. Quomodo? Ut .B. ad .C. et .E. ad .F. et reliqua eodem modo.

<XXIX.> De ditono

Ditonus quare dicitur? Di graece latine duo. Inde ditonus dicitur [26] a duobus tonis. Quomodo? Ut .[Gamma]. ad .B. et .C. ad .E. et .F. ad .a. et reliqua eodem modo.

<XXX.> De semiditono

Semiditonus quare dicitur? Semis videlicet id est non plenus ditonus. Et unde constat? Ex tono et semitonio. Quomodo? Ut .A. ad .C. et .B. ad .D. et .D. ad .F. et .E. ad .G., et reliqua eodem modo.

<XXXI.> De diatessaron

Diatessaron quare dicitur? Diatessaron graece latine de quatuor, sive quia de quaternis vocibus habet diatessaron vocabulum, sive quod quaternis passibus dividitur totum monochordum per eam. Et unde constat? Ex duobus tonis et semitonio. Quomodo? Ut .[Gamma]. ad .C. et .A. ad .D. et .B. ad .E. et .C. ad .F. et .D. ad .G. et reliqua.

<XXXII.> De diapente

Diapente quare dicitur? Diapente graece latine de quinque. Et unde constat? Ex tribus tonis et semitonio. Quomodo? Ut .[Gamma]. ad .D. et .A. ad .E. et .C. ad .G. et .D. ad .a. et reliqua eodem modo.

<XXXIII.> De diapason

Diapason quare dicitur? Diapason graece latine octo, sive quia antiquitus citharae octo per eam fiebant cordis.

[27] <XXXIV.> Item de diapason

Diapason autem dicitur de omnibus, eo quod habet omnes voces. Et est maxima consonantia in qua diatessaron et diapente iunguntur.

Verbi gratia

[Anonymous, Liber argumentorum, 27; text: diapason in depositione, diatessaron, diapente, diapason in elevatione] [ANOARG 01GF]

Hoc modo iunguntur diatessaron et diapente in omni diapason praeter .B. gravem et .[sqb]. acutam. Quare? Pro eo quod non faciunt diapente super se tamen concordia diapason possidet.

[28] <XXXV.> De .B. ad .F. si consonantia est, et de aliquid quod nihil est

.B. ad .F. quae consonantia est? .B. ad .F. nulla consonantia est, sed aliquid. Et aliquid nihil est si aliquid nihil est; igitur .B. ad .F. nihil est. .B. ad .F. aliquid est, sed nullam consonantiam dat; igitur nihil est, et hoc aliquid laudabile non est.

<XXXVI.> Item de .B. ad .F. quod aliquid est et de aliquid quod aliquid est

.B. ad .F. aliquid est etlaudabile est, quia .B. sub se et super se consonantias dat, similiter et .F.; igitur aliquid aliquid est et laudabile est.

<XXXVII.> De similitudine diapason

Dicit Guido: perfecta similitudo non est nisi in sola diapason. Quare? Pro eo quia eaedem sunt acutae ut graves, et eaedem superacutae et graves.

<XXXVIII.> De septem discrimina vocum

Verissime poeta dixit septem discrimina esse vocum, quia etsi plures fiant, non est aliarum adiectio sed earumdem renovatio et repetitio. Nam sicut finitis septem diebus in hebdomada eosdem repetimus, ut semper primum octavum dicamus ita octo voces easdem figuramus et dicimus, et naturali eas concordia consonare sentimus hoc modo:

[29] [Anonymous, Liber argumentorum, 29; text: [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, [sqb], c, d, e, f, g, Summi regis archangele Michael] [ANOARG 01GF]

[30] <XXXIX. Excipitur>

Quando cantus principium in .c., et finem terminat in .E., ipse sonus non aliter nisi excipitur vocatur; quod exemplum in antiphona.


  c   a G  a[sqb]a  G     a   a[sqb]c G  GF E
 Ter-ti-a di-    es est quod haec    facta sunt

<XL. Argumentum ad inveniendum ignotum cantum per computum>

[Anonymous, Liber argumentorum, 30; text: [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, [sqb], c, d, e, f, g, Trinum et unum Pro nobis miseris Deum precemur nos puris mentibus Te obsecramus Ad preces intende domi-ne nostra[s]. Tri pro de nos te ad.] [ANOARG 02GF]

Explicit Liber Argumentorum.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License