Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[157] INCIPIT COMMEMORATIO BREVIS DE TONIS ET PSALMIS MODULANDIS

Debitum servitutis nostrae, qui ad ministerium laudationis Domini deputamur, non solum integrum debet esse et plenum, sed decenti quoque convenientia iocundum atque suave. Et ideo peritos nos esse convenit officii nostri, ut scienter et ornate confiteamur nomini sancto eius et gloriemur in carminibus suis, quatinus et Deo nostro iocunda sit decoraque laudatio et audientes in operum Dei laudem et reverentiam exardescant. Quamvis enim Deo magis placeat, qui corde quam qui voce canit, utrumque tamen ex ipso est et dupliciter prodest, si utrumque fiat, si scilicet et animo apud Deum dulciter canitur et homines canoris dulcedo sancto affectu commovet. Licet quoque multorum devotio Deo valde placet, qui in psalmodia nec ipsa verba rite effari queant, nequaquam tamen integrae est ille devotionis, qui, quod exhibere debet, quam optime et quam reverentissime id possit, Deo non exhibet. Citharedae et tibicines et reliqui musicorum vasa ferentes vel etiam cantores et cantrices seculares omni student conatu, quod canitur sive citharizatur, ad delectandos audientes artis ratione temperare. Nos vero, qui meruimus verba maiestatis in os sumere, nosne sine arte et neglegenter proferimus cantica sanctitatis ac non magis artis decorem in sacris assumimus, quo illi abutuntur in nugis? Quapropter parvam hinc noticiam exercitiis vestris ex me destinatam suscipite, ut ex parvorum scientia fiatis capaciores maiorum.

Itaque in octo tonos, quos ita nominamus, melodiam dividimus, quorum differentias et proprietates ecclesiasticum cantorem nisi ingenii [158] tarditate obstante culpabile est ignorare. E quibus quattuor sunt principales, alii vero quattuor singulis principalibus ex latere subiunguntur. Primus itaque tonus principalis apud cantores autentus protus, id est auctoralis primus vocatur. Cui subiungitur, qui plagis protus, id est lateralis vel obliquus primus dicitur. Secundus tonus principalis autentus deuteros, id est auctoralis secundus nominatur, cum quo incedit plagis deuteros, id est lateralis secundus. Tertius principalis autentus tritus, id est auctoralis tertius, et cum eo plagis tritus, hoc est lateralis tertius. Quartus principalis autentus tetrardus, cuius subiugalis est plagis tetrardus, id est lateralis quartus. Secundum horum octo tonorum proprietates singulis suis modulationibus ad responsoria nostrates utuntur, suis item ad maiores antiphonas, quae scilicet in introitu ad missas canuntur sive in fine celebrationis ad communionem. Porro illos modos, per quos psalmi ad antiphonas modulantur, in hoc opusculo habeo utcumque edicere reliquis prioribus ob prolixitatem vitatis. Quos ad evidentiorem intellectum aut sonorum signis aut per sonorum velut cordas singulas subtus annotare curavi.

Assumatur itaque primi toni neuma regularis, quae ita se apud nos habet

[VMKIII:158; text: Noanoeane] [ANOCMB 01GF]

Sequitur modulatio psalmi, quae ascendit usque deuterum tetracordi superioris in sex consistens sonis:

[159] [descriptio 1 in marg.]

[VMKIII:159,1; text: tonus, semitonium, Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen, Euge serve bone] [ANOCMB 01GF]

TONUS SECUNDUS, SUBIUGALIS PRIMI

[VMKIII:159,2; text: Noeais] [ANOCMB 01GF]

Sequitur modulatio psalmi, que in tetrardum terminalem elevatur et descendit in tetrardum gravium nixa sonis quinque: [descriptio 2 in marg.]

[VMKIII:159,3; text: tonus, semitonium, Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen, Magnum] [ANOCMB 01GF]

TONUS TERTIUS, ID EST AUCTORALIS SECUNDUS

[VMKIII:159,4; text: Noeanoeane] [ANOCMB 01GF]

[160] Sequitur modulatio psalmi elevata in tetrardum superiorem in septem complexa sonis: [descriptio 3 in marg.]

[VMKIII:160,1; text: tonus, semitonium, Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen, Qui de terra est de terra loquitur] [ANOCMB 02GF]

SEQUITUR TONUS QUARTUS, SUBIUGALIS TERTII

[VMKIII:160,2; text; Noeais] [ANOCMB 02GF]

Sequitur modulatio psalmi erecta in deuterum superiorem: [descriptio 4 in marg.]

[VMKIII:160,3; text: tonus, semitonium, Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen, Omnes autem vos fratres estis] [ANOCMB 02GF]

[161] SEQUITUR TONUS QUINTUS, ID EST AUCTORALIS TERCIUS

[VMKIII:161,1; text: Noeane] [ANOCMB 03GF]

Sequitur modulatio psalmi, quae erigitur usque in tetrardum tetracordi superiorum sex conclusa sonis: [descriptio 5 in marg.]

[VMKIII:161,2; text: tonus, semitonium, Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen, Paganorum multitudo fugiens ad sepulchrum] [ANOCMB 03GF]

TONUS SEXTUS SUBIUGALIS QUINTI

[VMKIII:161,3; text: Anne] [ANOCMB 03GF]

Sequitur modulatio psalmi sonis consistens quattuor: [descriptio 6 in marg.]

[VMKIII:161,4; text: tonus, Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen, O quam <gloriosum>] [ANOCMB 03GF]

[162] SEQUITUR TONUS SEPTIMUS, ID EST AUCTORALIS QUARTUS

[VMKIII:162,1; text: Noeane] [ANOCMB 04GF]

Sequitur modulatio psalmi elevata usque in deuterum excellentem: [descriptio 7 in marg.]

[VMKIII:162,2; text: tonus, semitonium, Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen, Ioseph fili David noli timere accipere] [ANOCMB 04GF]

SEQUITUR TONUS OCTAVUS, QUI EST SUBIUGALIS SEPTIMI

[VMKIII:162,3; text: Noeagi] [ANOCMB 04GF]

Sequitur modulatio psalmi pertingens ad quartum tetracordi superioris: [descriptio 8 in marg.]

[VMKIII:162,4; text: tonus, semitonium, Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen, Per viscera misericordiae Dei nostri] [ANOCMB 04GF]

[163] Hae sunt modulationes, quas ad antiphonas accipimus octo tonorum, qui ordinem acceperunt ab ordine sonorum sursum numeratorum. Quas tamen modulationes, ubi morosiori cantu est opus, utpote ad cantica evangeliorum, cum ad hoc vacat, secundum quod superius expressum est, assumere solemus. Porro ad cursim canendum isdem quidem, sed expeditioribus melodiis utimur, quas nihilominus in hac subiecta notatione significare curavi. Noeane vero non sunt verba aliquid significantia, sed syllabae ad investigandam melodiam aptae.

[VMKIII:163; text: Primus tonus. Beati inmaculati in via: qui ambulant in lege Domini. Secundus tonus. Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum. Tertius tonus. Non enim qui operantur iniquitatem: in viis eius ambulaverunt. Quartus tonus. Tu mandasti mandata tua Domine: custodiri nimis. Quintus tonus. Utinam dirigantur viae meae: ad custodiendas iustificationes tuas. Sextus tonus. Tunc non confundar dum perspicio: in omnia mandata tua. Septimus tonus. Confitebor tibi Domine in directione cordis: in eo quod didici iudicia tua. Octavus tonus. Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.] [ANOCMB 05GF]

Extra has quoque ad plerosque de supradictis tonis et aliae psalmorum modulationes aptantur, utpote ad antiphonas istas "Benedicta tu in mulieribus ..." et "Ex Egypto vocavi filium meum ..." et reliquas his similes, quae secundo deputandae sunt tono, quae per duos diversos [164] modos alternatim valent inter choros cantari, ut suo modo unus chorus suum versum pronuntiat et alter alio modo respondeat.

[VMKIII:164,1; text: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae, Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui.] [ANOCMB 06GF]

Item tono sexto hoc quoque modo psalmi ad antiphonam modulantur.

[VMKIII:164,2; text: Notum fecit Dominus alleluia. Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit Dominus. Salvavit sibi dexteram eius et brachium sanctum eius. Notum fecit Dominus salutare suum ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam] [ANOCMB 06GF]

et reliqua.

Sunt etiam propriae ad quasdam antiphonas modulationes suae, sicut in hac secundi toni antiphona

[VMKIII:164,3; text: Anima mea exultabit in Domino delectabitur in salutari suo. Iudica Domine nocentes me expugna inpugnantes me. Adprehende arma et scutum et exurge in adiutorium mihi. Effunde frameam et conclude adversus eos qui me persecuntur dic animae meae salus tua ego sum.] [ANOCMB 06GF]

et cetera.

[165] Item ad tonum novissimum.

[VMKIII:165,1; text: In templo Domini omnes dicent gloriam. Afferte Domino filii Dei afferte Domino filios arietum.] [ANOCMB 07GF]

Similiter ad antiphonam

[VMKIII:165,2; text: Nos qui vivimus benedicimus Dominum.] [ANOCMB 07GF]

Item

[VMKIII:165,3; text: Martyres Domini Dominum benedicite in aeternum.] [ANOCMB 07GF]

et alia huiusmodi, si qua sunt.

Preterea pro diversitate antiphonarum, quae psalmis adiunguntur, per omnes pene octo tonorum melodias finis versuum variatur; quarum diversitatum in primo tono hae formae sunt

[VMKIII:165,4; text: I. Gloria seculorum amen Ecce nomen Domini, II. Euge serve bone, III. Apertis thesauris suis, IIII. Sol et luna] [ANOCMB 07GF]

[166] Similiter et medietates seu distinctiones in versibus pro diversa positione verborum diversae habent. Exempli causa

Primus modus.

[VMKIII:166,1; text: Eructavit cor meum verbum bonum dico ego, Propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere, Myrra et gutta et casia a vestimentis tuis a gradibus] [ANOCMB 08GF]

Secundus modus.

[VMKIII:166,2; text: Lingua mea calamus scribae velociter, Speciem tuam et pulchritudinem tuam intende, Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea] [ANOCMB 08GF]

Tertius modus.

[VMKIII:166,3; text: Speciosus forma prae filiis hominum diffusa, Sedes tua Deus in seculum seculi] [ANOCMB 08GF]

Quartus modus.

[VMKIII:166,4; text: Propter veritatem et mansuetudinem et iusticiam et dedisti, Sagittae tuae acutae potentissimae populi] [ANOCMB 08GF]

Quintus modus.

Nam et testimonia tua meditatio mea est et consilium . . .

Sextus modus.

<.............>

[167] <SECUNDUS TONUS>

[VMKIII:167,1; text: Gloria seculorum amen. <Magnum haereditatis>] [ANOCMB 09GF]

Primus modus.

[VMKIII:167,2; text: Dies diei eructuat verbum et nox nocti indicat scientiam. Desiderabilia super aurum et lapidem preciosum multum et dulciora, Si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor, Et erunt ut complaceant eloquia oris mei et meditatio] [ANOCMB 09GF]

Secundus modus.

[VMKIII:167,3; text: Caeli enarrant gloriam Dei et opera, Nam et servus tuus custodiet ea in custodiendo, Fiant dies eius pauci et episcopatum] [ANOCMB 09GF]

Tertius modus.

[VMKIII:167,4; text: Magna est gloria eius in salutari tuo gloriam, Invenietur manus tua omnibus inimicis tuis dextera] [ANOCMB 09GF]

Quartus modus.

[VMKIII:167,5; text: Non sunt loquelae neque sermones quorum non audientur verba, Quoniam alieni insurgunt in me et fortes quesierunt animam meam et non proposuerunt Deum] [ANOCMB 09GF]

[168] Quintus modus.

[VMKIII:168,1; text: Lex Domini inreprehensibilis convertens animas testimonium, Iustitiae Domini rectae laetificantes corda preceptum Domini] [ANOCMB 10GF]

Sextus modus.

[VMKIII:168,2; text: Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare, Deus Deus meus respice me] [ANOCMB 10GF]

Sunt preterea multa, quae conferri magis quam scribi oportet, quae scilicet in principiis vel in distinctionibus et membris versuum pro accentuum aut euphoniae ratione observanda sunt. Accentuum dumtaxat, ut melo dorio canens dicat

[VMKIII:168,3; text: Si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito] [ANOCMB 10GF]

vel inferiore

[VMKIII:168,4; text: Et propter hanc in altum regredere Domine iudica] [ANOCMB 10GF]

vel ita potius

[VMKIII:168,5; text: Diligam te Domine virtus mea Dominus firmamenti] [ANOCMB 10GF]

Item

[VMKIII:168,6; text; Salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae] [ANOCMB 10GF]

[169] Quamvis superdoctus quisque supervacue ammonetur, item pro euphoniae causa, ut, ubi in distinguendo vocales coeunt, hiatus quantum valet vitetur, ut

[VMKIII:169,1; text: Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum, Exurge Domine in ira tua et exaltare, Exurge Domine Deus meus in precepto quod mandasti et synagoga, Corripuit me iustus in misericordia et increpavit me oleum autem] [ANOCMB 11GF]

Pro euphonia quoque sive colis

[VMKIII:169,2; text: Et propter hanc in altum regredere Domine iudica populos, Arcum suum tetendit et paravit eum et in ipso paravit vasa mortis sagittas suas, Lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam, Confitemini Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini] [ANOCMB 11GF]

Similiter in tercio vel et in quarto et in ceteris eadem attendantur. Tonus sextus imitatur primum et secundum novissimus.

<TERTIUS TONUS>

[VMKIII:169,3; text: Gloria seculorum amen. Tu Bethleem terra Iuda, Quando natus es] [ANOCMB 11GF]

[170] <Primus modus.>

[VMKIII:170,1; text: Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis, Suscipiant montes pacem populo tuo et colles iusticiam. In sua iustitia iudicabit pauperes huiius populi et salvos faciet filios pauperum] [ANOCMB 12GF]

Secundus modus.

[VMKIII:170,2; text: Et humiliabit calumniatorem et permanebit cum sole et ante lunam in seculum seculi. Et descendit sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram. Et vivet et dabitur ei de auro Arabie et adorabunt de ipso semper tota die benedicent, Benedictus Dominus Deus Israhel qui facit mirabilia magna solus. Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum in seculum seculi, Hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo] [ANOCMB 12GF]

Tertius modus.

[VMKIII:170,3; text: Coram illo procident Ethiopes et inimici, Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum, Parcet pauperi et inopi et animas pauperum] [ANOCMB 12GF]

[171] QUARTUS TONUS

[VMKIII:171,1; text: Gloria seculorum amen. Innuebant patri eius, Vigilate animo, Hymnum dicite, Omnes autem vos fratres estis, Laudabo Deum meum] [ANOCMB 13GF]

Primus modus.

[VMKIII:171,2; text: Dies diei eructuat verbum et nox nocti, Desiderium super aurum et lapidem pretiosum multum, Si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor] [ANOCMB 13GF]

Secundus modus.

[VMKIII:171,3; text: Caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum, Nam et servus tuus custodiet ea in custodiendo illa] [ANOCMB 13GF]

Tertius modus.

[VMKIII:171,4; text: Magna est gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum, Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua] [ANOCMB 13GF]

[172] Quartus modus.

[VMKIII:172,1; text: Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur, Hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo, Quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quesierunt animam meam et non proposuerunt] [ANOCMB 14GF]

Quintus modus.

[VMKIII:172,2; text: Iusticiae Domini rectae letificantes corda preceptum Domini] [ANOCMB 14GF]

Sextus modus.

[VMKIII:172,3; text: Deus Deus meus respice me quare me dereliquisti] [ANOCMB 14GF]

QUINTUS TONUS

[VMKIII:172,4; text: Gloria seculorum amen. Solvite templum hoc, Vox clamantis] [ANOCMB 14GF]

Psalmus.

[VMKIII:172,5; text: Confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei, Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo, Super misericordia tua et veritate tua quoniam] [ANOCMB 14GF]

[173] [VMKIII:173; text: In quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis, Confitebor tibi Domine omnes reges terrae quoniam, Quoniam magna est gloria Domini quoniam, Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me et super iram inimicorum meorum extendes manum tuam et salvum me fecit, Domine retribue pro me Domine misericordia tua in seculum et opera manuum, Dominus regnavit exultet terra laetentur, Nubes et caligo in circuitu eius iusticiam et iudicium, Ignis ante ipsum precedet et inflammavit, Illuxerunt fulgura eius orbi terrae vidit, Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini a facie, Annuntiaverunt celi iusticiam eius et viderunt omnes, confundantur omnes qui adorant sculptilia et qui gloriantur, Adorate eum omnes angeli eius audivit, Quoniam tu es Deus altissimus super omnem terram nimis, Qui diligitis Dominum odite malum custodit Deus, Lux orta est iusto et rectis corde laeticia. Letamini] [ANOCMB 15GF]

[174] DE TONO SEPTIMO

[VMKIII:174,1; text: Gloria seculorum amen. Orabat Iudas, Omnes sitientes, Misit Dominus angelum, Orante sancta Lucia, Benedictus Dominus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae, Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, Sicut locutus est per os sanctorum] [ANOCMB 16GF]

DE TONO OCTAVO

[VMKIII:174,2; text: Gloria seculorum amen. Venite post me, Omnes gentes per girum, Hodie scietis, Propicius esto peccatis nostris Domine] [ANOCMB 16GF]

Haec itaque propter tardiores fratres exempli causa congesta sunt abundantiore fortasse copia, quam decuerit. Non frustra tamen, si quis haec curat nec supervacuae diligentiae obiurgat.

[175] Hoc vero ammonendum, quia quaedam non eiusdem toni antiphonae indiscretam iniciorum similitudinem habent, ut in sequentiis, cui melo quaeque aptanda sit, videatur et maxime cuiusque cantus attendatur finis, in quo cuiusque toni proprietas evidentius claret verbi causa

[VMKIII:175,1; text: A bimatu et infra occidit multos pueros Herodes propter Dominum. Ambulabunt mecum in albis quoniam digni sunt et non delebo nomina eorum de libro vitae.] [ANOCMB 16GF]

Hae quidem antiphonae simili principio ordiuntur, sed mox in processu discrepant et una secundi, altera quarti toni melo deputanda apparet. Similiter in multis. Sunt etiam, ad quas canendi sunt psalmi iuxta principalis melodiam, cum subiugalis habeant finem, aut iuxta subiugalem modulentur et in principalem desinent. Sunt, qui non in finalem sonum terminantur, sed in graviorem, qui sub se est. Repetit autem neuma finalis illum, in quo legitime cantus consistit et finit, ut

[VMKIII:175,2; text: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti] [ANOCMB 16GF]

Sunt quaedam nothae, ad quas psalmi proprio modo non aptantur, quae conferendo magis insinuari possunt. De cetero ante omnia sollicitius observandum, ut aequalitate diligenti cantilena promatur, qua utique si careat, praecipuo suo privatur iure et legitima perfectione fraudatur. Sine hac quippe chorus concentu confunditur dissono nec cum aliis concorditer quilibet cantare potest nec solus docte.

[176] Aequitate plane pulchritudinem omnem, nec minus quae auditu quam quae visu percipitur, Deus auctor constare instituit, qui in mensura et pondere et numero cuncta disposuit. Inaequalitas ergo cantionis cantica sacra non viciet; non per momenta neuma quaelibet aut sonus indecenter protendatur aut contrahatur, non per incuriam in uno cantu verbi gratia responsorii vel ceterorum segnius quam prius protrahi incipiatur. Item brevia quaeque impendiosiora non sint, quam conveniat longis, nec longa inaequalitate lubrica festinantius labantur, quam conveniat brevibus. Verum omnia longa aequaliter longa, brevium sit par brevitas exceptis distinctionibus, quae simili cautela in cantu observandae sunt. Omnia, quae diu, ad ea, quae non diu, legitimis inter se morulis numerose concurrant et cantus quilibet totus eodem celeritatis tenore a fine usque ad finem peragatur, hac tamen ratione servata, dum in cantu, qui raptim canitur, circa finem aut aliquando circa initium longiori mora melos protendendum est aut cantus, qui morose canitur, modis celerioribus finiendus, ut pro modo brevitatis prolixitas prolongetur et secundum moras longitudinis momenta formentur brevia, ut nec maiore nec minore, sed semper unum alterum duplo superet. Dum canente quolibet respondetur ab alio, unum morositatis servent utrique modum, nec unus altero impeditiosius aut celerius cantet, hac pariter diligentia custodita, ut voces amborum in unum coeant, nec, qui succinit, humilius vel celsius respondeat quam ille, qui praecinit, sed quantum fieri valet, haec dissonantia caveatur. Sive eiusdem sint modi voces ambae seu alia pro convenientia aut necessitate mutanda, sint tamen, prout servari potest, ambae aequisonae. Modum autem eundem vocis dico, donec in alteram transeat et in novam mutetur.

Praeterea quemadmodum psalmi vel alia quaelibet melodia ad rationem causae vel temporis, pro paucitate vero seu multitudine cantorum celsius vel humilius canendi sunt, nec enim indifferenti altitudinis modo cantum cuiusque temporis modulari oportet, verbi gratia matutina laeticia elatiore canore celebranda quam nocturna synaxis. At nocturna quidem vigilanter, sed temperate. Psalmi, qui continuatim cum suis antiphonis dicuntur ad vesperam dumtaxat quinque aut quattuor, ad nocturnas [177] sex vel tres, illi etiam, qui ad matutinas deputati sunt, aut aequali elatione omnes imponendi aut certe a primo ad extremum melodia gradatim debet et moderate in altum excrescere, cantica quoque evangelii altius et morosius ceteris. Sicut, inquam, psalmis dicendis in efferendo et in submittendo ratio dictat modum, ita nihilominus, quam producte vel correpte dici oportet. Verum sive morosius sive celerius dicantur, hoc attendi semper debet, ut honestis et plenis neumis congruo celeritatis pronuntientur modo, ut nec nimiae protractionis taedeat nec eos inreverenti festinantia os ignobiliter canens ebulliat. In pronuntiatione psalmorum cum antiphonis semper principia versuum protendantur una scilicet longa syllaba, longa autem pro modo correptionis, quatinus chorus omnis pariter capere initia versuum possit et concorditer perducere, similiter versuum finis una vel duabus productis eadem longitudine syllabis, ut nec praeripiatur versus sequens praecedente nondum terminato nec rursus intercapedo maior sit inter versum et versum quam finalium syllabarum legitima longitudo. Repetitio antiphonarum, quae in fine versuum inter cantandum fit, eadem qua psalmus celeritate percurrat, porro finito psalmo legitima productione protendatur duplo dumtaxat longius excepto, dum cantica evangelica sic morose psalluntur, ut non longiori, sed eadem morositate antiphonam subsequi oporteat.

Haec qualiacumque de psalmorum melodiis et aequitate canendi prout potui de diversis collecta descripsi, non preiudicans illis, qui easdem modulationes licet aliter, non minus tamen bene et fortasse melius habent. Quae canendi aequitas rithmus Grece, Latine dicitur numerus, quo certe omne melos more metri diligenter mensurandum sit. Hanc magistri scolarum studiose inculcare discentibus debent et ab initio infantes eadem aequalitatis sive numerositatis disciplina informare et inter cantandum aliqua pedum manuumve vel qualibet alia percussione numerum instruere, ut a primaevo usu aequalium et inaequalium distantia calleant nec peiore usu assuescant. Quorum exercitiis haec pauca confeci cupiens eos laudis Dei disciplinam nosse et cum supplici devotione scienter Deo obsequi.

[VMKIII:178; text: VII, V, III, I, VIII, VI, IIII, II, NOEAEANE, NOEANE, NOEANOEANE, NOANOEANE, NOEAGI, Autentus tetrardi et plagis, Autentus triti et plagis, Autentus deuterus et plagis, Autentus proti et plagis] [ANOCMB 17GF]

MIRA VIDES LECTOR MINORIS VERBA CATONIS, HAS COLE VIRTUTES SALVA SIT ALMA FIDES.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License