Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[25] [f. 1v in marg.] COM(M)ENTUM SUPER TONOS

[EPISTOLA EPISCOPI A. AD EPISCOPUM E.]

Dilectissimo coepiscopo e., a. dispensante divina gratia episcopus,

omnia quae iure debentur fidelibus Christi et servantibus eiusdemque mandata.

Didicimus a quibusdam physicis tantummodo fore quattuor tonos, etiam reperimus plerosque testatos esse octo.

Unde, venerabilis pater, supplico te quatenus edisseras quamobrem quidam esse testatur, si quattuor cur octo, si vero octo cur solummodo quattuor.

Etenim novimus te maxime suf(f)ultum peritia huius artis, (h)aut dif(f)icile constat te dissolvere hoc.

Obsecro non mireris me inquirere hoc, quoniam inde crevimus plurimos dubitare.

Optime pater, flagito tuam bonitatem, ut repellas / [f. 2r in marg.] hanc dubietatem a meo iecore et firmiter edoceas quicque id queat fieri.

[27] [EPISTOLA EPISCOPI E. AD EPISCOPUM A.]

Summa bonitate repleto a. admodum reverendo praesuli, e. episcopus [mandat] salutem in domino cum vinculo caritatis.

Nolumus vos ignorare, verum etiam quod maluimus [ut] possitis congrue sapere.

Testamur fore octo tonos ut nonnulli asserunt, sequentes optimae memoriae, et testamur o., religiosissimum abbatem, exponentem cantu(u)m tonos dulcedine musicae artis, in specie octo beatitudinum.

Quattuor vero, ut quidam, minime renuimus, quia primum et secundum, tertium atque quartum solummodo proferunt unam vocem, sicque reliquos, quoniam principium veluti finem saepissime et interdum videntur concordare, ut antiphonae: Deus a libano / [f. 2v in marg.] veniet, quae est primi; Iuste et pie vivamus, quae est secundi.

Tamen hae antiphonae principium ac finem vide(n)tur terminare uno sono, sed haec [antiphona] authentici acuitur in medio, reliqua vero retinet gravitatem; simi(li)ter evenit per ceteros.

Unde nonnulli huiusmodi artis periti nominant subiectos, quos cernunt subiacere authenticis.

[29] Recte equidem asserunt quattuor authenticos, sub verbere quorum totidem generantur.

Quapropter, dilectissime, ne videaris [dubitare] huius proprietate(m) in suis dogmatis: quos comperis acuere absque ullo errore confitere authenticos; quos vero currere graviter et plane, sine dubio asserere esse subiectos.

Omnes enim antiphonae sive quicumque cantus authenticorum tamdiu exprimunt sonum, quamdiu ascendunt ad acumina gloriae ipsorum. / [f. 3r in marg.] Subiectomm vero non recte sic, sed magis retinent gravitatem gloriae sonorum. Tamen inveniuntur sese acuentes, unde nonnulli ambiunt asserentes esse subiectorum; qui falluntur, cum nemo subiectus (ne)quit scandere ad acumina sui primitivi.

Quodsi aequalis, non iam subiectus. Idciro autem nuncupatur subiectus, quoniam subiacet suo authentico.

Etenim ex his talibus ita anima(d)vertendum est, ut, si principia horum aliquomodo concordant cum aliqua differentia suorum authenticorum, absque dubio fateamur eiusdem differentiae authentici.

Si minime videntur concordare, non asscribitur neglegentiae doctorum, sed cantorum.

Quoniam hactenus de tonis, quot sunt, exposuimus, de eorundem differentiis, ne aliqua dubietas remaneat tibi, una volumus ediscere, quot et / [f. 3v in marg.] quae varietates habet per singulos tonos.

Differentia aut(em) idcirco dicitur eo, quod discernat seu separet plagas ab authenticis.

[31] [TONARIUM]

[I. Protus authenticus]

Primus tonus offi(cii)

Etenim authenticus protus videtur constare quattuor differentiis officiorum.

Quarum prima multifarie canitur; verumtamen considerandum est, quod (h)uius principia plane determina(n)tur, ita:

[Introitus] Gaudete

[cf. ANOCST 01GF]

Secunda uno modo dumtaxat, ut:

[Introitus] Rorate

[cf. ANOCST 01GF]

[33] Tertia namque sumpsit exordium ab ultimo sono suae gloriae, ita:

[Introitus] Meditatio

[cf. ANOCST 02GF]

Quippe principium quartae semper subiacet sic sub ultimo sono suae gloriae, ita:

[Introitus] Misereris

[cf. ANOCST 02GF]

Accidit quoque idem et suis omnibus communio(ni)bus.

[35] ANTIPHONAE PRIMI [TONI]

Equidem huius authentici proti constat novem differentiis antiphonae.

Quarum prima bifarie modulatur, uti:

Ecce nomen domini Secundum multi(tudinem)

[cf. ANOCST 03GF]

Sequens itaque secunda una eademque / [f. 4r. in marg.] terminatione utitur, quemadmodum:

Ave Maria

[cf. ANOCST 03GF]

Sic etiam tertia uno modo profertur, veluti:

. . . [codex omisit exemplum] Tertia vocatur circumflexa:

Lazarus

[cf. ANOCST 03GF]

[37] Ast quarta canitur duabus varietatibus, sic quoque:

Apertis Exi (cito) in p(lateas)

[cf. ANOCST 04GF]

Sed quinta una voce, sicuti:

Reges Thar(sis)

[cf. ANOCST 04GF]

Similiter sex(ta) multis modis pronuntiatur, verum etiam huius modi exordium plane deducitur, ira:

Senex puerum Euge serve

[cf. ANOCST 04GF]

[39] Ita Ap(p)enderunt communionem habet quarti et primi, et a nulla vacillat in quarto, ut illud:

. . . [codex omisit exemplum]

Sed a quibusdam musicis videtur in fine esse quarti propter neumam, quam extollit [melius] quam primi.

Mihi autem omnibus [modis] acquiescit et quibus artem sciunt canendi vel intonandi;

hoc enim apud nostros peritos, ut quando antiphonae praecedentes ei inde vel aliae quae in usu audientur esse tono possident, primum illi faciunt;

cum in quarto, etiamsi / [f. 4v in marg.] pos(s)ideant quartum illi, eam primo reddunt, et hoc ne saepe fastidientur modo:

. . . [codex omisit exemplum]

Similiter et ex (h)ac observandum omnibus modis est.

Septima vero uno modo determinatur, quemadmodum:

Lux orta est

[41] Hae antiphonae, aut quae sunt similes istius differentiae, decenter sortiuntur.

Sunt denique multi qui eas antiphonas in secundo intonant deridentes primo, illi nimirum non cogitant de capite neque de eiusdem calce, et in hoc (h)orum non est acquiescendum temeritas.

Octava autem gaudet se compescere una pronuntiatione, quatenus:

Christi virg(o)

[cf. ANOCST 05GF]

Nona equidem autem semper supponitur sub ultimo sono suae gloriae sequenti praetermis(s)o, ut:

O beatum ponti(ficem)

[cf. ANOCST 05GF]

[45] [II. Plagis proti]

Plagis proti quare dicitur? Quia prioris neuma est in declive capite.

Plagis vero authentici proti et reliquorum non indiget expositionem infra et subsequens primum.

Nam subiectus authentici proti videtur esse constrictum solummodo una terminatione.

/ [f. 5r in marg.] Nam omnis cantus huius subiecti officiorum seu antiphonarum vel etiam communionum videtur finiri sola terminatione.

[47] Ista istius toni est et quinti et hoc sumit per vim neumae. Quae extollitur a quibusdam in calce eius in secundo, ut illud:

. . . [codex omisit exemplum]

[49] [III. Deuterus authenticus]

Deuterus id est secundus; deutero graece et latine dicitur secundus.

Unde deuteronomii, id est de secunda lege.

Iste coaequatur septimo. Iste altior est et ita pronuntiandus est:

. . . [codex omisit exemplum]

Deuterum authenticum liquet praenotatum duabus differentiis officiorum sive communionum. (H)arum prior incipit a primo sono eiusdem toni, licet diverse canitur, ut:

[Introitus] Dum clamarem

[cf. ANOCST 08GF]

[51] Posterior quip(p)e inchoatur ab ultimo suo. Ita:

[Introitus] Liberator

[cf. ANOCST 09GF]

[53] Etiam super antiphonas namque (habet) quattuor differentias.

Sed prima describitur una terminatione dumtaxat, sicut:

Qui de terra est

[cf. ANOCST 09GF]

Nos autem isto et alio modo intonamus in quarto, ut illud:

. . . [codex omisit exemplum]

Tertia vero pluribus modis canitur, unde plurimi dubitant, ita verumtamen animadvertenda est, quod / [f. 5v in marg.] huius exordium certissime acuitur, uti:

Dum fortis

[cf. ANOCST 09GF]

[55] Penultima quoque constringitur solummodo una terminatione, quemadmodum:

Quaerentes

[cf. ANOCST 10GF]

Etenim ultima semper videtur se exprimere sic, cum aliqua tarditate:

Quasi unus

[cf. ANOCST 10GF]

[59] [IV. Plagis deuteri]

Iste subter tribus ceteri(s) (h)umili voce est declinandus et dicendus post praecedente neuma.

Quartus coaequatur octavo. Deu(te)ro plagam quartus suscepit obesam.

Deuterus plagi(s) praenotatur tribus differentiis officiorum sive communionum. Qua praecedens, quamquam diverse inveniatur prolata, tamen esse cognoscitur dispar sequentium, (et) profertur ita:

[Introitus] Deus in nomine tuo

[cf. ANOCST 11GF]

[61] Etenim sequens secunda solummodo una terminatione subsistit, veluti:

[Introitus] Resurrexi

[cf. ANOCST 11GF]

Ideo ultima testatur (h)abere aliqua(m) sodalitatem etiam numquam, quoniam sumit exordium a primo sui sono.

Verum etiam haec semper canitur acutius, (h)ac una sese firmitate comprimit:

[Introitus] Nos autem

[cf. ANOCST 11GF]

[63] Sic etiam tertia fungitur duabus terminationibus:

. . . [codex omisit exemplum]

[65] Ast quarta similiter exprimitur uno modo, / [f. 6r in marg.] quemadmodum:

Ante me non est

[cf. ANOCST 12GF]

Ante penultima(m) multifarie nuntiatur tamen plane determinatione, ita ut:

Tria sunt

[cf. ANOCST 12GF]

Omnes vero antiphonae esse noscuntur huius penultimae differentiae, quae ita modulatur, ut:

Rubum

[cf. ANOCST 12GF]

Ista istius est.

[67] Ultima namque fruitur una constantia, quae praefatis altius acuitur:

In prole mater

[cf. ANOCST 13GF]

[69] [V. Tritus authenticus]

Iste more tertii paulominus discrepat in voce.

Tritus dicitur quasi tertius. Tritus et ecce tonus quintus ratione vocatur.

Etiam authenticus tritus binis praenotatur differentiis officiorum seu etiam communionum. Utraeque vero, quamquam canuntur tamen multis modis, altius altera, ut loquitur:

. . . [codex omisit exemplum]

[71] Altera quidem plan(i)us exprimi sic:

. . . [codex omisit exemplum]

Quip(p)e sola differentia huius complectuntur universe antiphonae, quomodo utantur:

In conspectu

[cf. ANOCST 14GF]

[73] [ VI. Plagis triti]

Iste altior quarti est, sed semper subiectus est quinti.

Similiter plagi tritum totidem fore constat constrictum.

Quarum prior diverse profertur, verum ita cognoscitur, quoniam officium (et) communio huius differentiae numquam / [f. 6v in marg.] capit exordium a primo sui sono.

Quod proprium esse posterioris, liquet ex superioribus.

[75] Etenim antiphonarum (h)abet unam differentiam sicuti superior, quam omnes antiphonae huius toni submittuntur.

[77] [ VII. Tetrardus authenticus]

Tetrardus id est quartus. Nam in evangelio tetrarcha quarta pars regni esse memoratur.

Iste septimus excelsiori voce est canendus cunctorum praecedentium.

Septimus est tropicus tetrardus nomine dictus.

Tetrardus authenticus ornatur duabus differentiis super officiis et communio(ni)bus.

Etiam sed praecedens a primo sono sui toni, ut:

[Introitus] Puer

[cf. ANOCST 16GF]

[79] Sequens secunda semper sumit principium ab ultima suo sono.

Equidem continet sex differentias super antiphonas.

Quaram sexta, etsi multis modis inveniatur prolata, semper profertur suae sono uno, ut:

Omnes sitientes

[cf. ANOCST 16GF]

Sed quinta tan(tum) fungitur duabus varietatibus, quemadmodum:

. . . [codex omisit exemplum]

[81] Constat vero quartam etiam modulatam in numero verumtamen semper sumit principium a primo sui sono:

Prae timore

[cf. ANOCST 17GF]

Ante penultimam namque as(s)eritur (h)abere una(m) constantia(m) modo terminationis necnon semper exordium / [f. 7r in marg.] exprimi sic:

Facta est cum

[cf. ANOCST 17GF]

Equidem penultima omnimodo est subiacens ultima varietate sub sono suae gloriae, e(t) si(c) canitur, ut:

Dixit dominus

[cf. ANOCST 17GF]

[83] Similiter et ultima multifarie modulatur, tamen semper inchoatur ab ultimo suo.

[85] [VIII. Plagis tetrardi]

Iste discrepat ab (h)umilitate aliquid aliorum (h)umilium.

Et quoniam cum altera quintae differentiae (h)uiuscemodi [primi] toni excernitur (h)abere af(f)initate varietatibus, circa nonnulli crevim(us) ambigere malentes uti una terminatione pro utriusque varietatibus.

Sed ita consideranda est conveniens cum veniente iungamur, quod magis haec non anxamus sola [differentia] officiorum sive communionum.

[87] Plagis tetrardus octavo qua(re) dicitur? Quia tetrardus authenticus est di(c)tus ut supra. Iste vero plagis sequitur septimus.

Plagis tetrardum non licet eodem modo proferatur una terminatione.

Ex terminatione concluditur plagis tetrardi, haec extrema huius differentiae omnimodo praeponitur, veluti:

. . . [codex omisit exemplum]

Verum praedicamus prolatam quinque differentias antipho(na)rum, quarum quinta siquando remissione (et) acumine sui toni minime / [f. 7v in marg.] consequitur, ceteras semper principium deducitur aequali linea, ita:

In illa

[cf. ANOCST 18GF]

Quip(p)e quarta ac(c)epimus translatam (h)ymnum, cuius initium summa credimus, constrictum duabus soni.

[89] Etiam cui ante penultima(m) quibus procedit testantibus quae modo inchoare ab eodem sono, unde mihi aptius videtur sic, quod omnes (h)uius antiphonae his famulantur duabus varietatibus:

Zelus domus

[cf. ANOCST 19GF]

Reliquae autem praefatae diverse concedatur etenim penultima semper procedit ita capit exordium sub primo suo sono:

Hodie s(c)ie(tis)

[cf. ANOCST 19GF]

[93] Equidem ultima fruitur una immutabilitate, quamvis raro inveniatur, de qua sit sermo non solum apud quosdam.

Sunt qui asserunt esse praefatae huius, quibus rationes contradicunt, neminem videlicet fore subiectum coaequales suo authentico, quae non solum aequalis, super emines verum etiam approbatur.

Sunt qui hanc deutero plagi submiscere detrahentes in eodem fine. Qui in aliquibus licet sese agere male (h)abentibus.

Sunt etiam qui penitus hoc renuunt, quomodo antiphonas huius differentiae tertia authentici tribuunt, quibus nonnulli annuerent in fine de sexto tra(h)ere.

/ [f. 8r in marg.] Nunc igitur venerande quia verius terrae dissero titubanti haec com(m)odo secundum artis industria edita, ut probatur et incontaminatam metam continere nulliusque toni, sed tamen quamquam acutius.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License