Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[24] [EPISTOLA EPISCOPI A. AD EPISCOPUM E.]

[f. 19r in marg.] Dilectissimo coepiscopo e., a. divina gratia dispensante episcopus.

Omnia quae iure Christi debentur fidelibus eiusdemque mandata servantibus.

Physicis a quibusdam (di)dicimus tonos quattuor fore tantummodo, plerosque etiam octo testatos esse reperimus.

Te unde, pater venerabilis, quatenus edisseras supplico quamobrem, si octo quattuor, si vero quattuor solummodo octo, quidam cur esse testatur.

Novimus etenim huius te artis peritia maxime suffultum, et hoc te dissolvere (h)aut dif(f)icile constat.

Non mireris obsecro me hoc inquirere, quoniam inde plurimos crevimus dubitare.

Quam, pater optime, flagito bonitatem, hanc ut a meo iecore dubietatem repellas, quicque id queat / [f. 19v in marg.] fieri firmiter edoceas.

[26] Summa bonitate repleto a. admodum praesulum reverendo, e. mandat episcopus salutem in domino cum caritatis vinculo.

Nolumus vos ignorare, verum etiam qui [ut] possitis congrue sapere maluimus.

Octo fore tonos ut nonnulli asserunt; sed nos testamur, optimae sequentes memoriae, [o.] ab(b)ate(m) religiosissimum, musicae artis dulcedine cantuum tonos exponentem: octo in specie beatitudinum.

Quattuor vero, ut quidam, minime renuimus, qui unam solummodo primum (et) secundum, qui vocem tertium atque quartum, sicque reliquos proferunt, quoniam finem saepissime interdumque principium veluti concordare videntur, ut antiphonae: Deus a libano veniet, quae est primi; Iuste et pie vivamus, quae est secundi.

Haec tamen ambae principium ac finem uno videntur sono terminare, sed haec [antiphona] authentici acuitur in medio, reliqua vero retinet gravitatem; similiter evenit per ceteros.

Unde nonnulli huiusmodi artis periti subiectos nominant, quos cernunt authentici(s) subiacere.

[28] Recte quidem authenticos quattuor asserunt, quorum / [f. 20r in marg.] sub verbere totidem generantur.

Quapropter, dilectissime, ne huius proprietatem dogmatis in suis videaris dubitare: quos acuere comperis ullo absque errore authenticos confitere; quos vero graviter planeque currere, sine dubio esse subiectos asserere.

Omnes enim antiphonae sive quicumque cantus authenticorum tamdiu sonum exprimunt, quamdiu ad ipsorum acumina gloriae ascenditur. Subiectorum vero non recte sic, sed magis sonorum gloriae gravitatem retinerit.

Inveni(un)tur tamen sese acuentes, unde nonnulli subiectorum esse asserentes ambiunt; qui falluntur, cum nemo subiectorum nequit ad primitivi sui acumina scandere.

Quodsi aequalis, iam non subiectus. Idcirco autem subiectus, quoniam subiacet authentico, nuncupatur.

Etenim talibus ita animadvertendum est, ut, si horum principia aliquomodo cum aliqua suorum authenticorum differentia concordant, eiusdemque authentici differentiae absque dubio fateamur.

Si minime concordare videntur, / [f. 20v in marg.] cantorum neglegentiae, non doctorum asscribitur.

Quoniam hactenus de tonis, quot sunt, exposuimus, nunc de eorundem differentiis, ne aliqua tibi dubietas maneat, quot quaeque varietates habeat, per singulos tonos ediscere volumus.

[30] [TONARIUM]

[I. Protus authenticus]

[f. 21r in marg.] [DMA A/I:30,1; text: Primum quaerite regnum dei, None noe ane] [ANOCST 01GF]

Protus etenim authenticus officiorum differentias quattuor constare videtur.

Quarum prima multifarie canitur. Verumtamen hoc considerandum est, quod huius principia plane determinatur. Ita cum semiditono:/ [f. 21v in marg.]

[DMA A/I:30,2; text: [Introitus] Gaudete in domino, Gloria Saeculorum amen. Laudate pu[eri], Justus non, Memento nostri, Justus ut pal(ma), Ex(s)urge quare, De ventre] [ANOCST 01GF]

Gloria [secunda] vero uno modo dumtaxat, cum diapente cum tono:

[DMA A/I:30,3; text: [Introitus] Rorate cae(li), Gloria Saeculorum amen. Suscepimus, Gaudeamus, Exclamaverunt, / [f. 22r in marg.] Inclina, Statuit, Da pacem] [ANOCST 01GF]

[32] Tertia namque ab ultimo suae gloriae suo sono sumpsit exordium, ita cure ditono:

[DMA A/I:32,1; text: [Introitus] Meditatio, Gloria Saeculorum amen. Lex, Scio, Sapientia(m), Salus aut(em)] [ANOCST 02GF]

Quartae quippe principium ultimo [sono] semper suae gloriae subiacet cum ditono:

[DMA A/I:32,2; text: [Introitus] Misereris, Gloria Saeculorum amen. Ego autem in, Ego autem cum] [ANOCST 02GF]

Accidit quoque idem et suis omnibus communionibus:/ [f. 22v in marg.]

[DMA A/I:32,3; text: Gloria Saeculorum amen. [Communio] Dominus da(bit), Saeculorum amen, Et terra nos(tra)] [ANOCST 02GF]

[34] Huius equidem proti authentici novem constat differentiis antiphonae.

Quarum prima bifarie modulatur, uti cum tono plagis:

[DMA A/I:34,1; text: [Antiphona] Ecce nomen. Gloria Saeculorum amen. Angelus Domi(ni), Conventione autem, Qui me con(fessus), Tu es pastor, In tua pa(tientia), Dum co(m)mitere(n)t, Montes, Loquere do(mine)] [ANOCST 03GF]

/ [f. 23r in marg.] Sequens itaque una eademque terminatione utitur:

[DMA A/I:34,2; text: [Antiphona] Canite tuba. Gloria Saeculorum amen. Isti sunt sanc(ti), Ave Maria] [ANOCST 03GF]

Sic et tertia uno modo profertur, veluti est circumflexa et possidet ditonum:

[DMA A/I:34,3; text: [Antiphona] Dicite pus(illanimes), Gloria Saeculorum amen. Venit lu(men), Domine pu(er), Lazarus, Sol et luna, Hodie, Petrus quidem] [ANOCST 03GF]

[36] Ast quarta duabus canitur varietatibus. Sic quoque et est acuta, continet argutum ditonum:/ [f. 23v in marg.]

[DMA A/I:36,1; text; [Antiphona] Apertis, Gloria Saeculorum amen. Exi cito, Ite dicite, Ut non delinquam, Di(f)fusa est] [ANOCST 04GF]

Sed quinta una voce tantummodo, sicuti et est arguta et continet semiditonum circumflexum, ita:

[DMA A/I:36,2; text: [Antiphona] Reges T(h)arsis. Gloria Saeculorum amen. Reges terrae, Saepe ex(pugnaverunt), Circum(dantes)] [ANOCST 04GF]

Similiter et sexta uno modo terminatur, quemadmodum Senex puerum, et est procliva, et continet tremulum semiditonum aliquando:

[DMA A/I:36,3; text: [Antiphona] Senex pu(erum), Gloria Saeculorum amen, Columna / [f. 24r in marg.] es, Ductus est, Cum esset, Simile est, Appenderunt] [ANOCST 04GF]

In primo:

[DMA A/I:36,4; text: Quos a(p)pretiatus sum ab eis] [ANOCST 04GF]

[38] Ista Appenderunt et quarti et primi com(m)unionem habet, et a nulla vacillat in quarto, ut illud:

[DMA A/I:38,1; text: Quos a(p)pretiatus sum ab eis, Saeculorum amen.] [ANOCST 05GF]

Sed a quibusdam musicis videtur esse in fine quarti propter neumam, quam melius, inquam, extollunt quam primi.

Mihi autem omnibus modis acquiescat et quibus [sciunt] artem canendi vel / [f. 24v in marg.] intonandi.

Hoc enim apud nostros peritos, ut quando antiphonae praecedentes ei inde vel aliae quae in usu audientur esse tono possident, primum illi faciunt.

Cum in quarto, etiamsi possideant quartum illi, eam primo reddant, et hoc ne saepe uno fastidietur, hoc modo:

[DMA A/I:38,2; text: [Antiphona] Qui me misit, Saeculorum amen. Visionem] [ANOCST 05GF]

[40] Hae antiphonae, aut [quae] sunt similes istius differentiae, decenter sortiuntur.

Sunt denique multi [qui] per eas antiphonas in secundo intonant deridentes primo, ille nimirum non cogitat de capite neque de eius calce, et in hoc horum non est acquiescendum temeritas.

Octava autem una se gaudet compescere pronuntiatione, quatenus, cum sexta et septima:

[f. 25r in marg.] [DMA A/I:40,1; text: [Antiphona] Christi virgo, Gloria Saeculorum amen. Ipsi soli, Speciosus, Propter verba] [ANOCST 05GF]

Nona autem equidem semper suae ultimo suo gloriae supponitur sequenti praetermisso, et est reciproca:

[DMA A/I:40,2; text: [Antiphona] O beatum pontificem, Gloria Saeculorum amen. Iuliani, O quantus luctus, Hodie, Amavit eum] [ANOCST 05GF]

[42] [f. 25v in marg.] [DMA A/I:42,1; text: [Responsorium] Verbum caro, Civitas Jerusalem, Ecce appa(rebit), Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen. [Antiphona] Tu es pastor ovium] [ANOCST 06GF]

[DMA A/I:42,2; text: [Invitatorium] Venite ex(s)ultemus domino iubilemus deo salutari nostro, Praeo(c)cupemus faciem eius in confessione / [f. 26r in marg.] et in psalmis iubilemus ei.] [ANOCST 06GF]

[44] [II. Plagis proti]

[DMA A/I:44,1; text: Secundum autem simile est huic, Noeagis] [ANOCST 07GF]

Proti enim subiectus authentici terminatione una solummodo videtur esse con(s)trictum.

Nam omnis cantus huius subiecti officiorum seu antiphonarum vel etiam com(m)unionum sola videtur terminatione finiri:/ [f. 26v in marg.]

[DMA A/I:44,2; text: Gloria Saeculorum amen, Terribilis est, [Introitus] Dominus dixit, Vultum, Ecce ad(venit), Gloria Saeculorum amen. [Communio] Exiit ser(mo), Narrabo, Gloria Saeculorum amen, [Antiphona] O sapientia, De Sion, Quem vidistis, Iuste, Psallite, Supra pec(tus)] [ANOCST 07GF]

[46] Ista istius (toni) est et quinti et hoc sumit per vim neumae, quae extollitur a quibusdam in calce eius in secundo, ut illud:

[DMA A/I:46; text: Omnes qui diligitis eam, in / [f. 27r in marg.] aeternum, [Responsorium] Laetentur caeli, Gloria patri et filio et spiritui sancto Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen, [Antiphona] Trinum et unum, Adoremus Christum] [ANOCST 08GF]

[48] [III. Deuterus authenticus]

[f. 27v in marg.] [DMA A/I:48,1; text: Tertia dies est quo haec facta sunt] [ANOCST 08GF]

Deuterus id est secundus; deutero graece dicitur secundus.

Unde deuteronomi(i), id est de secunda lege.

Deuterum authenticum officiorum sive communionum duobus liquet differentiis praenotatum; harum prior a primo toni eiusdem sono incipit, diverse licet canitur, ut semitonio:/ [f. 28r in marg.]

[DMA A/I:48,2; text: [Introitus] Dum clamarem, Gloria Saeculorum amen, Ego autem, Protector, Confessio, Sancti tui] [ANOCST 08GF]

[50] Posterior quippe ab ultimo suo inchoatur. Ita:

[DMA A/I:50,1; text: [Introitus] Liberator, Gloria Saeculorum amen. Loquetur, Omnia quae, Caritas] [ANOCST 09GF]

(A)d normam istorum aliis facilius capiuntur:

[DMA A/I:50,2; text: [Communio] Beatus ser(vus), Gloria Saeculorum amen. Qui medi(tabitur), Amen, Justorum ani(mae)] [ANOCST 09GF]

[52] / [f. 28v in marg.] Super antiphonas namque habet quattuor differentias.

Sed prima terminatione una dumtaxat describitur, sicut cum diatessaron distant:

[DMA A/I:52,1; text: [Antiphona] Qui de terra est, Gloria Saeculorum amen. Beatus vir, Quando, Haec est quae] [ANOCST 09GF]

(N)os autem isto et alio modo in quarto intonamus, ut illud:

[DMA A/I:52,2; text: [Antiphona] Haec est quae, Saeculorum amen.] [ANOCST 09GF]

Tertia vero pluribus modis canitur, unde plurimi dubitant, ita verumtamen anima(d)vertenda est, quod huius exordium certissime acuitur, ita:/ [f. 29r in marg.]

[DMA A/I:52,3; text: [Antiphona] Dum fortis, Gloria Saeculorum amen. Ecce dominus, Qui sequitur me, Et respicien(tes), Cunctis diebus] [ANOCST 09GF]

Ista est et quarti et tertii istius, nec ab insulis.

[54] Adhaesit: (i)sta nec octavo dirimatur nec tertio et omnibus acquiescit.

Una solummodo terminatione penultima quoque constringitur, quemadmodum cum tono aequaliter:

[DMA A/I:54,1; text: [Antiphona] Domine pro(basti), Gloria Saeculorum amen. Quoniam] [ANOCST 10GF]

Ultima etenim cum aliqua semper videtur tarditate exprimere sic, / [f. 29v in marg.] similiter cum tono:

[DMA A/I:54,2; text: [Antiphona] Quasi unus, Gloria Saeculorum amen. Ascendente, Fac benigne, Malos male, [Responsorium] Salvatorem, Gloria patri et filio et spiritui sancto Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen.] [ANOCST 10GF]

[56] / [f. 30r in marg.] Habet (in)vitatorium differentias duas, sicut Christus natus est et Regem praecur(soris):

[DMA A/I:56; text: [Invitatorium] Christus natus, [Versus] Venite ex(s)ultemus domino iubilemus deo salutari nostro, Praeo(c)cupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei, Regem prae(cursoris)] [ANOCST 10GF]

[58] [IV. Plagis deuteri]

Iste subter tribus ceteri(s) humili voce / [f. 30v in marg.] post praecedente neuma declinandus est (et) dicendus.

Quartus coaequatur octavo; deuterus id est secundus.

[DMA A/I:58,1; text: Quarta vigilia venit ad eos, Noeagis] [ANOCST 11GF]

Deuterus plagis tribus praenotatur offici(or)um communionumve differentiis, qua praecedens diverse prolata quamquam inveniatur, dispar tamen sequentium esse cognoscitur, (et) profertur ita, cum quinta et septima:

[f. 31r in marg.] [DMA A/I:58,2; text: [Introitus] Deus in no(mine), Gloria Saeculorum amen. Sicut, Si enim, Intret] [ANOCST 11GF]

[60] Sequens itaque etenim una solummodo terminatione subsistit, veluti distat semiditono:

[DMA A/I:60,1; text: [Introitus] Reminiscere, Gloria Saeculorum amen. Resurrexi] [ANOCST 11GF]

Numquam etiam ideo aliquam ultimam sodalitatem habere testatur, quoniam ab uno sumunt exordium sono.

Verumtamen etiam acutius haec semper canitur, hac una sese firmitate comprimit, sic aeque fit:

[DMA A/I:60,2; text: [Introitus] Nos autem, Gloria Saeculorum amen, Exaudi, [Communio] Ex(s)ulta, Saeculorum amen, Magna est] [ANOCST 11GF]

[62] / [f. 31v in marg.] (H)abet etiam antiphonarum septem differentias; harum prima una modulatur cum ditono voce. (E)t distat inchoatio ditono:

[DMA A/I:62,1; text: [Antiphona] Benedicta tu, Saeculorum amen, Super te Jerusalem] [ANOCST 12GF]

Secunda quoque una similiter modulatione compescitur, uti cum ditono et semiditono:

[DMA A/I:62,2; text: [Antiphona] Quaerite dominum, Gloria Saeculorum amen. Post par(tum)] [ANOCST 12GF]

Sic et tertia una fungitur terminatione cum duobus ditonis, ita:

[DMA A/I:62,3; text: [Antiphona] Sion re(novaberis), saeculorum amen. O mors, Factus] [ANOCST 12GF]

[64] Est uno similiter modo in tertia comprimitur, quemadmodum cum sexta et quarta semiditonus:

[f. 32r in marg.] [DMA A/I:64,1; text: [Antiphona] Ante me, Saeculorum amen. Fidelia] [ANOCST 12GF]

Istae istius pene omnes in fine a primo possidentur.

Ante penultimam multifarie praenuntiatur, ita tamen plane determinatur, cum septima chorda ad quintam:

[DMA A/I:64,2; text: [Antiphona] Turba mul(ta), Saeculorum amen. Tria sunt, Credo videre, Speret Israel in domino] [ANOCST 12GF]

Istae isti tono est et primo qui finiri scit.

Omnes vero antiphonae huius esse noscuntur penultimae differentiae, quae ita modulantur, ut:

[f. 32v in marg.] [DMA A/I:64,3; text: [Antiphona] Rubum quem, Saeculorum amen. Secus de(cursus) A(p)penderunt] [ANOCST 12GF]

Ista istius est et primi.

[66] Una namque ultima fruitur constantia, quae praefatur altius, acuitur cum ditono, haec est septima cum prima:

[DMA A/I:66,1; text: [Antiphona] In prole mater, Saeculorum amen.] [ANOCST 13GF]

[f. 33r in marg.] [DMA A/I:66,2; text: [Responsorium] Rex noster, Gloria patri et filio et spiritui sancto Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen. [Invitatorium] Hodie si vo(cem), Christum natum, Venite ex(s)ultemus, Ecce venit, Deum verum, Adoremus regem, et in psalmis iubilemus ei.] [ANOCST 13GF]

[68] [V. Tritus authenticus]

Iste normae tertii paulominus in voce discrepat.

Tritus dicitur quasi tertius. Quintus est ecce tonus, tritus ratione vocatur./ [f. 33v in marg.]

[DMA A/I:68,1; text: Quinque prudentes intraverunt ad nuptias, Noeoeane] [ANOCST 13GF]

Praenotatur quoque officiorum seu etiam communionum binis authenticus tritus differentiis. Utraeque vero, quamquam canuntur multimodis, altius tamen altera, ut loquitur:

[DMA A/I:68,2; text: [Introitus] Me ex(pectaverunt), Gloria Saeculorum amen. Exaudi deus] [ANOCST 13GF]

[70] Altera quidem plan(i)us ex / [f. 34r in marg.] primi sic:

[DMA A/I:70,1; text: [Introitus] Circumdederunt, Saeculorum amen. Domine in tua, Saeculorum amen. [Communio] Servite, Intellege] [ANOCST 14GF]

(S)ola quippe differentia universe huius complectuntur antiphonae. Quomodo utantur:

[DMA A/I:70,2; text: [Antiphona] In conspectu, Saeculorum amen. Vox clamantis, Laetamini] [ANOCST 14GF]

[DMA A/I:70,3; text: [Responsorium] Obsecro domine, Gloria patri / [f. 34v in marg.] et filio et spiritui sancto Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen. [Invitatorium] In manu tua, Dominum qui fe(cit), Venite ex(s)ultemus, Iubilemus ei] [ANOCST 14GF]

[72] [VI. Plagis triti]

Iste altior quarti est, sed semper subiectus quinti.

Similiter plagi tritum totidem constat fore constrictum.

Quarum prior diverse profertur, verum ita cognoscitur, quoniam numquam / [f. 35r in marg.] huius differentiae officiorum (et) communionum a primo sui sono exordium capit.

Quod proprium liquet esse (ex) superioribus posterioris.

Colligit en plagas, praefati sextus et altas.

[DMA A/I:72; text: Sexta hora sedit super puteum, Noeagis, Gloria Saeculorum amen. [Introitus] Hodie sci(etis), Omnes, Ex(s)ultate, Cantate, Saeculorum amen. [Communio] In splendoribus, Dif(f)usa est] [ANOCST 15GF]

[74] / [f. 35v in marg.] Unam etenim sicuti superior antiphonarum habet differentiam, quam omnes huius toni antiphonae submittuntur:

[DMA A/I:74,1; text: Gloria Saeculorum amen. Notum fe(cit), [Antiphona] O admi(rabile), [Responsorium] Qui venturus est, Gloria patri et filio et spiritui sancto Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen] [ANOCST 15GF]

[f. 36r in marg.] [DMA A/I:74,2; text: [Invitatorium] Adoremus do(minum), Surrexit dominus, Venite ex(s)ultemus, Alleluia] [ANOCST 15GF]

[76] [VII. Tetrardus authenticus]

Tetrardus id est quartus tonus. Nam in evangelio tetrarcha quarta pars regni esse memoratur.

Iste septimus excelsior voce cunctorum praecedentium canendus est.

Septimus tropicus tetrardus nomine dictus.

[DMA A/I:76,1; text: Septem sunt spiritus ante t(h)ronum dei, / [f. 36v in marg.] Noeoeane] [ANOCST 16GF]

Super officiis et com(m)unionibus duabus authenticus tetrardus ornatur differentiis.

Sed praecedens quoque a primo sui toni suo:

[DMA A/I:76,2; text: [Introitus] Puer natus est, Gloria Saeculorum amen. Audivite do(minus), Adorate, Ne timeas] [ANOCST 16GF]

[78] (S)equens ab ultimo suo semper principium s(umit) sic:

[DMA A/I:78,1; text: [Introitus] Populus, Saeculorum amen. Eduxit do(minus), [Communio] Di(cite), Vox in / [f. 37r in marg.] rama, Notas mihi] [ANOCST 16GF]

Continet sex equidem super antiphon(a)s differentias.

Quarum sexta uno semper sono suae profertur, etsi multis modis prolata inveniatur:

[DMA A/I:78,2; text: [Antiphona] Omnes, Gloria Saeculorum amen. Ingressa agnes, Domine labia] [ANOCST 16GF]

Quibus tantum versum fungitur varietatibus, quemadmodum:

[DMA A/I:78,3; text: [Antiphona] Exortum est, Saeculorum amen. Ingenua, Attendite] [ANOCST 16GF]

[80] / [f. 37v in marg.] Constat vero quartam in numerum modulatam quaeque a primo verumtamen sui semper sono principium suscipit, quatenus:

[DMA A/I:80,1; text: [Antiphona] Prae timore autem, Saeculorum amen, Quomodo, De caelo ve(niet), Videntes] [ANOCST 17GF]

Ante penultima(m) namque (u)nam asseritur habere modo terminationis constantiam, exordium semper necnon exprimi sic:

[DMA A/I:80,2; text: [Antiphona] Facta est, Saeculorum amen. Angelus] [ANOCST 17GF]

Ultima equidem suae sono gloriae omnimodo subiacens est penultima varietate et sic canitur, ut:

[DMA A/I:80,3; text: [Antiphona] Dixit dominus, Saeculorum amen. Vide domine] [ANOCST 17GF]

[82] / [f. 38r in marg.] Similiter et multifarie ultima modulatur, quae sono tamen sui semper ab ultimo inchoatur:

[DMA A/I:82,1; text: [Antiphona] Confortatus est, Saeculorum amen. Loquebantur, [Responsorium] Ave Maria, Gloria patri et filio et spiritui sancto Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen.] [ANOCST 17GF]

[f. 38v in marg.] [DMA A/I:82,2; text: [Invitatorium] Praeo(c)cupemus, Venite ex(s)ultemus] [ANOCST 17GF]

[84] [VIII. Plagis tetrardi]

Iste dissentit (et) discrepat ab (h)umilitate aliquid aliorum humilium et habet duas differentias officiorum.

[DMA A/I:84,1; text: Octo sunt beatitudines, Noeagis] [ANOCST 18GF]

Et quoniam cum altera versi huiuscemodi primi toni differentiae ex duabus varietatibus af(f)initate (h)abere cernitur, nonnullo idcirco credimus ambigere una malentes pro utriusque uti varietatibus terminatione.

Sed ita considerandum est, quia magis convenienti iungatur. / [f. 39r in marg.] A(n)xamus necnon sola differentia officiorum sive com(m)unionum, uti:

[DMA A/I:84,2; text: [Introitus] Dilexisti ius(titiam), Gloria Saeculorum amen. Lux fulge(bit), Dum medium, [Communio] Video, Introibo] [ANOCST 18GF]

[86] Plagis tetrardus terminatione non licet eiusdem modi proferant.

Verum antiphonarum quinque prolatum praedicamus, quarum quinta toni siquando sui cetera acumine (e)t remissione minime consequitur, aequali sed semper principium linea deducitur, ita:

[f. 39v in marg.] [DMA A/I:86,1; text: [Antiphona] In illa die, Gloria Saeculorum amen. Iudea et, Ab oriente, Vespere] [ANOCST 18GF]

Quarta quippe hymnum translatam accipimus, cuius initium soni unius constrictum summa credimus, ut:

[DMA A/I:86,2; text: [Antiphona] Dominus, Saeculorum amen. De profundis] [ANOCST 18GF]

[88] Qui etiam quibusdam testantibus cedit ante penultima(m) quae sono ab eodem cernitur inchoaret. Mihi unde sic altius videtur quod huius omnes antiphonae ex duabus varietatatibus famulantur:

[DMA A/I:88,1; text: [Antiphona] Zelus do(mus), Saeculorum amen. Hoc est, Veritas] [ANOCST 19GF]

Reliquae autem praefatae concedantur, diverse etenim procedit penultima, sed a quinto suo semper sono ita capit exordium:

[f. 40r in marg.] [DMA A/I:88,2; text: [Antiphona] Hodie, Saeculorum amen. Zachae(e), Gloria, Nato domino] [ANOCST 19GF]

Unde etiam has antiphonas, quoniam hunc modum decurrunt, idem:

Nos qui vivimus, et ceteras huic similiter.

[90] Primus namque ita modulatione continetur: A N A N E A N O

[DMA A/I:90,1; text: [Antiphona] Nos qui vivi(mus), Saeculorum amen. Dixit dominus mu(lieri), Sapientia] [ANOCST 19GF]

[DMA A/I:90,2; text: [Responsorium] Ecce dies ve(niunt), Gloria patri / [f. 40v in marg.] et filio et spiritui sancto Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen.] [ANOCST 19GF]

[92] Ultima equidem una fruitur immutabilitate, raro quamvis inveniatur, de qua sit sermo non solum apud quosdam.

Sunt qui huius esse asserunt praefatae, quibus rationes contradicunt, neminem videlicet subiectum, fore suo authentico aequalem, quae non solum aequalis, super emines verum etiam approbatur.

Sunt qui hanc de plagi submis(c)ere in eodem fine detrahentes. Qui in aliquibus sex sed male habentibus licet agere.

Su(n)t qui penitus hoc renuunt... [hic finitur codex]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License