Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[14] I.

(VERSIO PARISIENSIS ET BRUGENSIS)

DESIGNATIO MONOCHORDI.

Dulce ingenium musicae, quamvis instrumentis plurimis vigeat, unius tamen instrumenti via veritatem legentibus insinuat. Et quia rationabilius voces omnium in uno trutinat, ideo monochordum eum vocat. De quo scribere libuit, qualiter componi et mensurari possit. Itaque debet fieri quadrum et concavum lignum, protensa longitudine, stricta non nimis latitudine, aequa quadratura. Quo facto superextendatur regula et trina dispositione, id est diatoni, chromatici, enarmonii, tracta in longum linea aequaliter dividat. Deinde adhibeatur circinus et partire totum per quattuor a dextra in sinistram partem. Eritque prima pars nete hyperboleon, altera mese, tertia lychanos ypaton, quarta proslambanomenos. Deinde recurratur ad neten hyperboleon et eum partire in octo et octavam inferius adde et facies tonum signato paranete. Cuius octava facit alium tonum signato trite. Rursusque tertia nete hyperboleon facit nete diezeumenon, et est semitonium, fitque simphonia quae vocatur diatesseron habens duos tonos et semitonium, quod partitur duas dieses in enarmonio. Habetque semper enarmonium quattuor semitonia incomposita, chromaticum vero [15] duo composita et tria incomposita. Medietas autem primi toni diatoni terminat semitonium tertium chromatici.

Constat autem totum monochordum decorari quinque tetracordis, fiuntque per diatesseron et clauduntur intra bis diapason. Et facit per supradictam rationem primum tetracordum nete hyperboleon, secundum nete diezeumenon, tertium nete sinenmenon, quod superius signatur inter paranete diezeumenon et mesen, quartum vero facit mesen et quintum lycanos ypaton. Suntque haec tetracorda principalium, mediarum, coniunctarum, divisarum, excellentium. Mensuranturque, sicut supra dictum est, per octavas duarum et tertia parte prioris.

Et sicut constat esse octonos tropos, id est protum, plagam proti, tritum, plagam triti, tetrardum, plagam tetrardi, deuterum, plagam deuteri, sic liquet constare totidem dispositiones monocordi. In quibus est una communisque ratio et currit per eos omnium modulatio vocum, in quibus arsis et thesis facit discrepantiam sonorum. Sunt autem hi: Ypodorius, ypofrigius, ypolidius, dorius, frigius, lydius, mixolydius, ypermixolydius. Ita autem oportet eos consignari, ut integra sit diatesseron simphonia inter primum tropum, qui est ypodorius, et quartum, qui est dorius, semitonio in fine. Et hoc probetur a mese: fiat ea, quae est mese ypodorii, lychanos meson ypofrigii. Et erit tunc tonus inter mesen ypodorii et mesen ypofrigii. Fiat iterum ea, quae est mese ypofrigii, lychanos meson ypolidii. Et erit epogdous inter mesen ypofrigii et mesen ypolidii. Ecce duo toni pleni inveniuntur inter tres tropos. Et ideo, ut integra sit diatesseron simphonia addito semitonio, necesse est, ut mese ypolidii semitonio tantummodo distet a mese dorii, qui est quartus tropus, et fiat diatesseron inter quartum et primum, et inter quartum et septimum, inter quartum vero et octavum diapente.

[16] DE CORDIS OMNIBUS.

Omnis igitur tropus (ypodorii, ypofrigii vel ceterorum) in genere diatonico, chromatico simul et enarmonio retinet cordas XXVIII, quae in omni acumine vel gravitate solent simphoniacas voces informare. Haec quoque nomina earum cum interpretatione:

Proslambanomenos, quae et adquisita ad mediae consonantiam. Ypate ypaton, id est principalis principalium, quod prima incipiat primum tetracordum. Parypate ypaton subprincipalis principalium, quod coniungitur principali principalium. Deinde lycanos ypaton, quae dicitur diatona, id est extenta, id est acute sonans, vel cromatica, id est colorata, vel enarmonica, id est inadunata. Et est notandum in omni tetracordo tertiam semper vocari diatonam, id est extentam. Quod acute amplectitur in diatono tonum, in chromatico decolorat semitonium, in enarmonio diesim stringit, id est quartas partes tonorum. Semper enim per singula tetracorda mutantur genera. Ypate meson dicitur principalis mediarum, quod prima sit medii tetracordi. Huic conexa parypate meson, id est subprincipalis mediarum. Tres reliquae sui simili usu oboedient, id est lychanos meson extenti, colorati, inadunati. Post has sequitur mese, id est media, gravibus acuta, acutis gravis finis. Huic emitonio adheret trite sinenmenon, id est tertia coniunctarum. Post hanc sequuntur tres, de quibus dictum est, vocanturque paranete, quae penultime possunt vocari latine. Hoc autem tetracordum ideo vocatur coniunctum, quod iungatur cordae implenti simphoniam dyapason. Post paranete sequitur nete, id est finis coniunctarum. Quae autem tono distat a mese, vocatur paramese, id est prope mediam, quod eam in modulatione pulcre offendat, id est inveniat. Trite diezeumenon est tertia disiunctarum, quae spatium diapason pleniter finit. [17] De tribus quae vocantur paranete vel extenti vel colorati vel inadunati dictum est. Nete diezeumenon interpretatur ultima divisarum. Post hanc trite yperboleon, id est tertia excellentium. Patet quoque paranete yperboleon, cur vocetur extenta in diatono, colorata in chromatico, inadunata in enarmonio. Nam tertia omnis tetracordi propter loci mutationem vocatur semper in diatono (diatona, id est extenta), in cromatico (cromatica, id est colorata), in enarmonio (enarmonica, id est inadunata). Una vero quae restat dicitur nete hyperboleon, id est ultima excellentium. Dicitur autem hoc tetracordum excellentium, quod in singulis tropis acutior exurgat.

DE SEMITONIO ET TONO VEL DIESIM QUID SINT.

Quicquid autem in singulis tropis melicum sonuerit, aut tonum, aut emitonium aut diesim custodit. Est ergo tonus spacium duarum cordarum sono diversarum cum legitima quantitate, id est octava parte, ut VIIII ad VIII. Semitonium vero non recte toni medium, sed sonus tono minor dicitur, ut CCXLIII ad CCLVI. Diesis vero est sonus semitonio minor, quae limma vocatur. Quae in enarmonio dividit quartas partes toni et dicitur tetramoria, in chromatico tertias, et dicitur tritemoria. In diatono retinet tertiam toni, et dimidiam tertiae, id est sextam, et facit hemioliam, id est sesqualteram, et est armonia, quae vocatur diapente. Habet autem tonus semper quattuor dieses et emitonia duo.

[18] DE SYMPHONIIS.

Symphoniae autem, quae in ascensu cordarum continuo vel discreto, et in descensu aeque continuo vel discreto, singulos tonos vel semitonia exprimunt, sunt quinque: Diatesseron, diapente, diapason, diapason et diapente, bis diapason.

Prima ergo diatesseron constat ex epitrito, ut sunt IIII ad III, et latine appellatur ex quattuor cordis, et recipit sonos quattuor, spacia tria, tonos duos et semis; et est emitoniorum quinque, quae ad plenos tonos et integros mediatenus valent; et est dieseon decem. Diesis est quarta pars toni.

Secunda vero constat ex hemiolio, id est sesqualtero, ut sunt III ad II et dicitur dyapente, id est de quinque cordis, quae habet epogdoos, id est tonos tres et dimidium, spatia quattuor, emitonia septem, dieses quattuordecim.

Tertia fit ex duplari, ut sunt IIII ad II et dicitur diapason, id est ex omnibus. Haec recipit sonos octo, spacia septem, tonos sex, emitonia duodecim, dieses XXIIII.

Quarta fit ex triplari, ut sunt III ad I diciturque diapason et diapente. Haec recipit sonos tredecim, spacia tredecim, tonos undecim, emitonia XXII, dieses XLIIII supputatis sinenmenis.

Quinta fit ex quadruplo, ut sunt IIII ad I diciturque bis diapason. Haec habet sonos XVI, spacia XVI, tonos tredecim et semis in sinenmenis, emitonia XXVII, dieses LIIII.

DE DIATESSERON ET DIAPENTE.

Igitur ipsas species diapente et diatesseron punctorum ordinatione libet considerare sive per tonos singulos discretos, sive indiscretos in intensione vel remissione hoc modo:

[19] Prima species diatesseron tercio loco habens semper semitonium:

[VMK6:19,1] [ANODUL 01GF]

Secunda species diatesseron secundo loco habens semitonium:

[VMK6:19,2] [ANODUL 01GF]

Tercia species diatesseron habens primo loco semitonium:

[VMK6:19,3] [ANODUL 01GF]

Prima species diapente habens tercio loco semitonium:

[VMK6:19,4] [ANODUL 01GF]

Secunda species diapente habens secundo loco semitonium:

[VMK6:19,5] [ANODUL 01GF]

[20] Tercia species diapente habens primo loco semitonium:

[VMK6:20,1] [ANODUL 02GF]

Quarta species diapente habens quarta loco semitonium:

[VMK6:20,2] [ANODUL 02GF]

<DE PRIMO TONO.>

A prima quoque specie diapason, quae est mese, id est .o., inchoatur primus tropus, finiturque in dyapente remissum, quod est .e., et haec est eius forma: NOANNOEANE. Habet autem quinque differentias et novem loca in nocturnis. Est namque prima differentia in .o., quae habet duo loca: primum in se: "Veniet Dominus et non", secundum in .i. enarmonio remisso: "Apertis". Secunda vero differentia in .m. lychanos meson, quae habet tria [21] loca: se: "Canite tuba", dyatesseron remissum in .e.:, "Ecce nomen Domini", dyapente remissum in .c.: "Intempesta nocte". Tertia differentia in .i., quae habet unum locum, diatesseron scilicet remissum in .c.: "O beatum pontificem". Quarta differentia in .h., quae habet unum locum: se: "Inclinans se Iesus". Quinta differentia in .e., quae habet duo loca: se: "Euge", sesquioctavum remissum in .c.: "Sint lumbi". Concluditurque huius tropi forma intra integrum diapente, et singulae cordae singulas retinent differentias. Et prima differentia duo habet loca, secunda tria, tertia unum, quarta unum, quinta duo. Unde constat, ut hic tropus quinque habeat differentias et novem loca in nocturnis. In diurnis autem hic tropus tres habet differentias: primam in .i., quae habet unum locum in .c., ut "Inclina", secunda in .h., quae habet locum in .e.: "Statuit", tertia in .e., quae habet locum in se: "Gaudete". Unde apparet, ut singulae in diurnis differentiae singula habeant loca. Propter admirabilem igitur huius tropi differentiarum naturam, a quibusdam in symphonia eius .c. non additur, quia ea nulla differentia insignitur. Huius autem in nocturnis sic currit versus: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen". In diurnis autem sic currit versus: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen. amen. amen."

DE SECUNDO TONO.

A quarta specie diapason, que est .e., ubi finitur primus tropus, inchoatur et secundus, ibique finitur ubi inchoatur. Concluditur autem eius forma intra diapente, quod est ab .m. ad .c.. Huius autem tropi haec est forma: [22] NOEAGIS. Habet hic tropus in nocturnis differentiam unam in .e., quae habet tria loca: diatesseron remissum in .a., ut: "Letentur caeli", sesquioctavum remissum in .c.: "Igitur", se, ut: "Iuste et pie". Unde constat, ut hic tropus unam habeat differentiam in nocturnis et tria loca. In diurnis hic tropus ipsam habet differentiam et ipsa loca: diatesseron remissum in .a., ut: "Ecce advenit", tonum remissum in .c.: "Sicientes", se: "De necessitatibus". Huius tropi in nocturnis sic currit versus: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen. amen." In diurnis autem sic currit versus: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen."

DE TERTIO.

A prima specie diapason et primus propter quandam naturam inchoatur et tertius tropus, finiturque in diatesseron, in .h. scilicet; concluditurque eius forma intra diapente .o. ad .e. et diatesseron .o. ad .cc.. Huius autem tropi talis est forma: NOEOEANE. Habet autem hic tropus in nocturnis differentias duas: unam in .m., quae habet unum locum, se: "Qui odit", alteram in .o., quae habet unum locum, diatesseron remissum in .h.: "Qui de terra est". In diurnis autem hic tropus easdem habet differentias et [23] eadem loca: .m., ut: "Ego autem cum"; .o. differentiam et .h. locum: 'Dum sanctificatus". Huius autem tropi in nocturnis sic currit versus: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen." In diurnis autem sic currit versus: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen."

DE QUARTO.

A quinta specie dyapason, ubi finitur tertius tropus, inchoatur et quartus ab .h., scilicet et finitur in eadem .h.. Concluditur autem eius forma intra diapente, quod est ab .o. ad .e. addito sesquioctavo remisso .e. ad .c.. Huius autem tropi haec est forma: NOEAGIS. Habet autem hic tropus in nocturnis differentias duas: primam in .h., quae habet tria loca: se: "O quam clarus est", .i.: "Hierusalem", sesquioctavum remissum in .e.: "Rubum quem". Secunda differentia in .e., quae habet unum locum in .c.: "Bethlem non". Unde constat, ut hic tropus duas habeat differentias et duplicata loca in nocturnis. In diurnis autem hic tropus unam habet differentiam in .m., ut: "Resurrexi". Huius autem in nocturnis sic currit versus: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen." In diurnis autem sic: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen."

[24] DE QUINTO.

A tertia specie diapason, quae est .y., inchoatur quintus tropus, finiturque in diapente, quod est .i.. Concluditur autem eius forma diapente, quod est .y. ad .i. addito enarmonio, quod est .y. ad .dd. Huius autem tropi haec est forma: NOEOEANE. Habet autem hic tropus in nocturnis duas <differentias>: unam in .o., quae habet duo loca: se: "Obsecro Domine", enarmonium remissum in .i.: "Vox clamantis". Altera differentia in .y., quae habet unum locum: se, scilicet: "Hodie nobis". In diurnis autem hic tropus tres habet differentias et tria loca: se: "Exaudi Deus", alteram in .m., quae habet unum locum in .i.: "Circumdederunt me", tertiam in .y.: "Iustus Dominus". Huius autem tropi in nocturnis sic currit versus: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen." In diurnis sic currit versus: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen."

DE SEXTO.

A sexta specie diapason, ubi finitur quintus tropus, inchoatur sextus, ab .i. videlicet. Concluditur tamen eius forma diapente, quod est .o. et .e. addita sesquioctava proportione ad gravem partem, scilicet .e. ad .c. Huius autem tropi haec est forma: NOEAGIS. Habet autem hic tropus in [25] nocturnis differentiam unam, quae habet tria loca: se: "Aspiciebam", enarmonium intensum in .o.: "Modo veniet", diatesseron remissum in .c: "Per memetipsum". Itaque hic tropus una differentia tribus insignitur locis. In diurnis autem ipsa differentia duo habet loca: se: "Os iusti", diatesseron remissum in .c.: "Qui manducat". Huius tropi in nocturnis sic currit versus: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen." In diurnis sic: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen."

DE SEPTIMO.

A quarta specie diapason, quae est supra mese inchoatur septimus tropus, id est .cc., et finitur in diapente .m.. Concluditur eius forma intra diapente, quod est .cc. ad .m. addita sesquioctava proportione, quod est ab .m. ad .i.. Huius autem tropi haec est forma: NOEOEAGIS. Habet autem in nocturnis differentias tres: unam in .cc., quae habet unum locum, diapente remissum in .m., ut: "Summae trinitati", alteram in .y., quae habet duo loca: se, ut: "Dixit Iudas". Tonum intensum in .cc. ut: "<Aspiciens>". Tertia differentia est in .o., quae habet duo loca: se: "Adtende Domine", tonum remissum in .m., ut: "Missus est Gabrihel". De hac differentia sunt omnes antiphonae, quas vicio finis in quarto ponimus, ut: "Benedicta tu". In diurnis huic tropo una est differentia in .m., quae habet unum locum: se, scilicet, ut: "Puer natus est". Sic autem in nocturnis [26] currit versus: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen." In diurnis: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen."

DE OCTAVO.

A septima specie diapason, quae est .m., ubi finitur septimus, inchoatur octavus ibique finitur ubi inchoatur. Concluditur eius forma intra diapente intensum .m. ad .cc. addita sesquioctava proportione remissa .m. ad .i.. Huius tropi talis est forma: NOEAGIS. Habet hic tropus in nocturnis differentiam unam, quae habet quinque loca: se: "Ecce dies venient", sesquioctavum remissum in .i., ut: "Doceam iniquos", sesquioctavum intensum in .o., ut: "Quodcumque ligaveris", diatesseron remissum <in .e.: ... diatesseron intensum> in .y.: "Ecce ancilla Domini". Unde apparet, quod hic tropus in nocturnis una differentia cum quinque locis insignitur. In diurnis vero hic tropus unam habet differentiam, quae habet duo loca: se, ut: "In virtute tua", diatesseron remissum ut: "Domine ne longe". Huius tropi in nocturnis sic currit versus: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen." In diurnis autem: "Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen."



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License