Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[233] COMPOSITIO MONOCORDI SECUNDUM ENCHIRIADEM

[right column] Partire totum A per medium et habebis H. Partire per medium A usque ad H et habebis D. Accipe terciam partem de toto A et habebis E. Accipe quartam partem de toto D et habebis G. Accipe medietatem de toto G et appone eidem retro et habebis C. Accipe terciam partem de toto E et appone eidem retro et habebis B. Accipe terciam partem de toto B et habebis F. Ecce habes octo cordas. Partire per medium totum B et habebis I. Accipe terciam partem de toto F et habebis K. Partire per medium totum D et habebis L. Partire per medium totum E et habebis M. Partire per medium totum F et habebis N. Accipe [234] [right column] terciam partem de toto K et habebis O. Divide per medium totum H et habebis P. Divide per medium totum I et habebis Q. Divide per medium totum K et habebis R. Accipe terciam partem de toto O et habebis S. Ecce habes duodeviginti cordas.

Primae quattuor cordae dicuntur graves. Item aliae quattuor dicuntur finales. Aliae quattuor dicuntur superiores. Et aliae quattuor nuncupantur excellentes. Et super has sunt duae positae, quae dicuntur iacentes. Primae igitur quattuor notantur per hos caracteres [signa]. Aliae quattuor per hos notantur [signa]. Aliae quattuor per hos [signa]. Aliae quattuor per hos [signa]. Aliae duae extremae hos habent caracteres [signa]. In omnibus quaternis cordis prima vocatur prothus, secunda deuterus, tercia tritus, quarta tetrardus.

[235] [right column] Cantus, qui legitime est factus, has debet tenere mensuras in ascendendo et descendendo: Quartam cordam secundum Boetium et quintam secundum Enchiriadem. Sunt finales primi toni, qui dicitur protus, et secundi, qui dicitur plagis proti, id est iunior primi toni. Quando plus ascendit cantus de primo tono supra finalem cordam, tangit octavam et secundum quosdam nonam, sed hoc rarissime. Descendit autem subtus usque ad terciam et rarissime usque ad quartam. Secundus autem tonus, qui est iunior primi, ascendit supra finalem usque ad quintam et rarissime tangit sextam. Et praeter has tangit secundum Boetium illam cordam, quae vocatur paramese, quae non invenitur in alio monocordo. Descendit autem usque ad quartam et secundum Enchiriadem usque ad quintam. Similiter fit in aliis tonis. Est autem finalis corda in tercio et quarto tono secundum Boetium quinta et secundum Enchiriadem sexta, in quinto et sexto secundum Boetium sexta et secundum Enchiriadem septima, in septimo et octavo secundum Boetium septima et secundum Enchiriadem octava.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License