Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[236] MONOCORDUM DOMNI ENCHERIADIS

Monocordum Encheriadis constat ex decem et octo cordis, ex quattuor videlicet gravibus et quattuor finalibus, quattuorque mediis ac totidem excellentibus adiunctis duabus superexcellentibus. Componuntur ex tono et semitonio duobusque tonis. Huius autem monocordi particio sic disponitur: Primum totam tabulam per quattuor divide sectiones, quarum prima in sinistra magoda primae gravis nomine titulatur, secunda quarta gravis nominatur, tercia autem quarta finalis dicitur et quarta terciae excellentis vocabulo pollet. Iterum eandem tabulam in novem divide, nonamque partem in sinistra pro tono constitue, atque ipsa corda secunda gravis vocatur. Deinde a dextra magoda usque quartam gravem in octo divide, nonamque in ante porrectam pro tercia gravi accipe. Item usque ad eandem quartam gravem per novem metieris, et nona pars erit prima corda finalis. Usque ipsam primam finalem per novem metiendo, faciendo faciet nona pars secundam finalem in semitonio. Inde usque supradictam quartam finalem octo partes disponens, nona in ante protensa ostendit terciam finalem. Mox etiam usque ad ipsam quartam finalem per novem partiens, nonaque pars primam mediam demonstrabit. Hinc usque primam mediam per novem divide, et nona pars pandet secundam mediam in semitonio. Retro a quarta finali usque terciam iam dictam excellentem per medium divide, in ipsoque meditullio terciam mediam constitue. Dehinc usque ad ipsam terciam mediam per novem metire, nonamque partem pro quarta media pone, et usque quartam mediam per novem dividendo in nona parte primam excellentem constituito. Insuper ipsam primam excellentem per novem partieris, in parte nona fiet secunda excellens. Usque terciam vero supradictam per novem metiens, nona pars monstrabit quartam excellentem. Per novem bis multiplica, et in fine ultimos excellentes multiplica. Prima gravis, secunda gravis, tercia gravis, quarta [237] gravis. Prima finalis, secunda finalis, tercia finalis, quarta finalis. Prima media, secunda media, tercia media, quarta media. Prima excellens, secunda excellens, tercia excellens, quarta excellens. Superexcellentes duae. Prima finalis inclinum s ad caput ita [signum]. Secunda finalis c versum ad caput ita [signum]. Tercia finalis i iota simplex et inclinum ita [signum]. Quarta finalis c dimidium ad caput ita [signum]. Graves retroversi finales ita

[VMKIII:237,1; text: tonus, semitonium] [ANOME2 01GF]

Superiores demissi capita finales ita

[VMKIII:237,2; text: tonus, semitonium] [ANOME2 01GF]

Excellentes demissi capita graves ita

[VMKIII:237,3; text: tonus, semitonium] [ANOME2 01GF]

Excepto trito, qui in gravibus notam habet N inclinum [signum] in superioribus N versum et inclinum [signum]. In excellentibus iota perfixum [signum]. Duo residui signa habent [signa] iacentis proti et deuteri. Sunt omnes duodeviginti, quo videlicet singuli extremam suam symphoniam attingant, id est quintum decimum sonum.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License