Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[238] MENSURA MON<OCORDI>

In monocordo, quod dicitur Fortunatiani, illa mensura tenenda est, ut in principio totius spatii ponatur protus gravis cum hac nota [signum]. Deinde tota regula in novem dividatur, et illa parte nona detracta ibidem ponatur deuterus gravis cum hac nota [signum]. Ab eodem loco usque in finem sumatur tercia pars, in quo loco ponatur deuterus finalis ad hunc modum [signum]. Quo spatio in octo diviso et octava adiecta parte fit tonus ibique signatur protus finalis ita [signum]. Eodem iterum spatio in octo diviso erit alter tonus, qui dicitur tetrardus gravis ita [signum]. Nihilominus exinde octava parte sumpta priorique loco addita, cadit continuus tercius tonus, qui dicitur tritus gravis ita [signum]. Inter quem et illum deuterum, qui primus est factus, ultro se fert semitonium non propria qualibet regula factum, sed communi aliarum dimensionum ratione inventum. Incipiatur iterum a deutero finali, et quod residuum est monocordi inmensurati dividatur in tria. Tertia parte reperta signetur deuterus superiorum cum tali figura [signum] proportione toni effectus. Hoc per octo diviso et octava per epogdoum adiuncta erit protus superiorum tali caractere formatus [signum]. Iterumque ab hoc octo partibus sumptis et octava parte addita tetrardus finalis hic [signum]. Illi quoque octava sua parte superposita tritus erit finalis iste [signum]. Inter quem et deuterum finalium denuo se ingerit sua sponte semitonium. Expensis igitur duobus tetracordi<s> . . .



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License