Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[57] [AMW35:57; text: Diapente et diatesseron Simphonie et intense et remisse pariter consonantia<m> diapason in modulatione consona reddunt. Ecce modus Primus Sic noscitur atque Secundus Accipitur Tritus sic Qvartus et ipse Probatur Qvintus adest Ecce Sextus sic creditur Esse Septimus armoniam Tenet hanc Octauus Et istam] [ANOSPI 01GF]

[58] Text 1: fol. 5r

De Guidonis musica. Omnes autenti quinto loco a se principia seu fines distinctionum mittunt. Deuterus uero sexto loco. Plage uero aliae quarto, aliae tercio loco. Plagis proti et (?) plagis triti tercio loco. Plagis deuteri et tetrardi quarto. Cum autem unusquisque sonus duos tropos contineat, id est autenticum et plagalem, non possunt discerni, nisi per diapason et diapente. Autenti siquidem diapason super se continent, tonum sub se. Plage autem in utroque latere diapente continent. Excipitur quod autentus tritus et autentus deuterus sub se recipiunt aliquando binas aliquando ternas uoces, interdum quartas. Sed hic addendum, quod autenti non tantum unum diapason intendendo recipiunt, quae octo uocibus constat, sed eciam ad nonam decimamue progrediunt. Ac propterea et plagis licebit usque ad sextam semet intendere. Deponendo autem semitonium sibi suppositum plagae <aut> autenti uix aut numquam transcendunt, nisi proti plagis et tetrardi. Deuterus uero autentus usque ad suppositum semitonium et tritus deponuntur.

Text 2: fol. 5r

Incipit interrogatio. Discipulus. Diapason quid est? Magister. Diapason est quaelibet uox grauis cum acuta resonans unice. Discipulus. Vnde dicitur? Magister. Diapason dicitur de omnibus. Discipulus. Quomodo de omnibus? Magister. Quia in omnibus uocibus ualet fieri. Siue dicitur, quod contineat omnes uoces <infra suam pronunciationem. Discipulus. Quomodo uoces omnes continet? Magister. Quia, cum septem sint uoces> graues et septem acutae, quam uocem ex grauibus recipit, eandem et de acutis, et iccirco septem infra ipsum continentur uoces. Verbi gratia: Sicut in diebus primus et octauus similes sunt, ita in diapason. Discipulus. Quibus modis dissimilibus constat? Magister. Septem. Discipulus. Quomodo? <Magister.> Quia diximus septem dissimiles uoces, in quibus omnibus fieri ualet. Discipulus. Diapente quid est? Magister. Vox quelibet alicui uoci coniuncta a se differenti quinto loco. Discipulus. Quot modis fieri ualet? Magister. Quatuor dissimilibus. Discipulus. Primus modus qualis est? Magister. Cum fit per continuum ditonum, semitonium et tonum; et fit talis in tercia et septima uoce. Discipulus. Secundus quomodo? Magister. Cum extruitur [59] per tonum, semitonium et ditonum, ut <in> prima et quarta uoce. <Discipulus> Tercius quomodo? Magister. Cum fit per semitonium et tres continuos tonos, ut est in quinta uoce. Discipulus. Quartus quomodo? Magister. Cum fit tribus continuis tonis et semitonio, ut in uoce sexta. Discipulus. Diatesseron quid est? Magister. Pronunciatio quae constat ex graui et acuto diferentibus a se quarto loco. Discipulus. Quibus modis dicitur diatesseron? Magister. Tribus. Discipulus. Quibus? Magister. Cum fit ditono et semitonio, ut in tercia et sexta et septima uoce. Secundus cum fit per tonum, semitonium et tonum. Tercius cum fit per semitonium et continuum ditonum. Discipulus. Ditonus quid est? Magister. Spacium quod constat ex duobus tonis. Discipulus. Quot modis fit? Magister. Tantum duobus. Discipulus. Semiditonus quid est? Magister. Spacium quod sumit legitimam magnitudinem toni et residuum equalium partium. Discipulus. Quibus modis constat? Magister. Duobus. Discipulus. Tonus quid est? Magister. Tonus est spacii legitima magnitudo distans a sono in sonum. Discipulus. Vnde dicitur? Magister. Ab intonando uel ab augendo. Discipulus. Quot modis fieri ualet? Magister. Tribus. Discipulus. Quibus? Magister. Cum a trito inchoans tenditur in tetrardum uel a tetrardo in protum seu a proto in deuterum. Discipulus. Semitonium quid est? Magister. Residuum quod sumitur ex equalibus partibus. Discipulus. Vnde dicitur? Magister. Non quod sit medius tonus, sed quod non sit plenus tonus. Discipulus. Quot modis fit? Magister. Tantum uno. Ceptus in deutero finitur in trito. Discipulus. Quot species accidunt unicuique motui? Magister. Duae. Discipulus. Quae? Magister. Copulatiua et disiunctiua. Discipulus. Que est copulatiua? Magister. Que una pronuntiatione grauem et acutam coniungit uocem. Discipulus. Disiunctiua que est? Magister. Que non solum grauem acutamque disiungit, sed etiam unam eandemque principio et fine distinctionum, parcium atque sillabarum.

Text 3: fol. 70r-70v.

QVALITER METIATVR MONOCORDUS. Si uis metiri monocordum, ita metieris: Primum parcieris illum in quatuor partes. Postea in tres. Hoc facto summes quartam partem prime diuisionis et partieris eam in octo et cum eadem mensura progredieris ultra, et occurret tibi tonus, ibique pones metam. Et iterum ab initio parciens in octo usque ad metam illam et eandem mensuram progredieris ultra, et ecce duos tonos semitonio ocurrente a tercia parte et meta eadem, et hucusque diatesseron. Rursus ipsam metam deserens ab initio regule incipies [60] metiri in octo usque ad terciam partem prius actam, in qua semitonium finitur, et eandem mensuram ultra progredieris, et tonum habebis. Iterum metieris ab initio usque ad eandem metam in octo et eandem nonam mensuram progredieris ultra, et obuiabit tibi tonus. Tunc semitonium ita facies: Ab initio regule usque ad id loci, ubi finitur tonus, diatesseron simphonie terciam partem tocius regule metieris in tria et eandem mensuram progredieris ultra, et ibi semitonium constitues, quod semitonium ita recte esse productum probabis. Ab initio regule metieris terciam partem maiorem in tria et eadem mensura in quartum progrediens locum semitonio finem dabit, ultro se dante tono in mese terminato, et habebis diapente simphoniam et unam diapason melodiam. Iterum diuides a principio usque ad mese in octo et eadem progrediente ultra mensura eficies tonum, ibique metam pones. Et ab initio similiter partieris usque ad metam illam in octo et eandem ultra progredieris <mensuram>, et ecce a mese duos tonos facto semitonio a tercia parte, hucusque diatesseron. Tunc usque ad terciam partem, in qua semitonium finitur, ab initio mensurabis in octo et eadem mensura ultra progrediente tonum efficies. Et rursum ab initio usque ad id loci in octo diuides et eadem mensura ultra progrediente tonum habebis, atque tunc semitonium ita facies: Ab initio regulam diuides usque ad terciam partem, que prius facta est et que dicitur ypate meson, in tria. Et eadem mensura ascendente in quartum locum semitonium facies, et habebis ultimum tonum diapente simphoniae et alteram diapason.

Nachtrag: Sed quia tocius regule diatonice <ordo> discurrit per quinque tetracordorum genera deliberatione Boecii, quintum quod superest qua mensura proueniat aperiamus ratione sequenti. A quarto tono siue a quinta post primam corda uersum superius spacium diuides in octo <h>arumque octaua finem dante tono superpones directim ad sextam, ibique pones metam. Rursus ab inicio usque ad metam illam parcieris in octo, eritque sesquioctaua toni terminacio obuiante a mese semitonio. Et si ita mensus diligenter fueris, tocius artis musice racio non te latebit.

Nachtrag: A secundo tono secundi tetracordi uersum spacium parcieris in [61] octo et superposita octaua inuenies semitonium ad mese coniunctum. Et cum isto tono et altero antecedente, interiecto super secundo tetracordo spacio paruissimo, reperies quintum tetracordum cum semitonio ad mesen coniuncto.

Text 4: fol. 70v

De Enquiriadis monocordi diuisione. Enquiridiadis (sic!) namque monocordi dimensionem si uelis nosse, primum necesse est diuidas totum monocordum in quatuor equas partes. Deinde quarta superiori parte in nouem diuisa designatur tonus in octaua. A quo quidem tono nouem similiter emensis spaciis denotatur alter in octaua tonus. Item ab isto loco nouem superius similiter collectis inuenitur tercius in octaua tonus. Tribus namque compertis tonis ad semitonium constituendum a secundo tono siue a secunda post primam corda uersum superius spacium tripartiatur terciaque pars superaddatur, et ita facillime semitonium pernotatur. A quo quidem semitonio usque ad terminum superius ultimum in octo partes fiat diuisio <h>arumque octaua huic semitonio superponatur signeturque tonus de secundo tetracordo. Simili quoque modo cum sesquioctaua, ut in Boecio, proporcione duos qui restant designabis de secundo tetracordo tonos et cum sesquitercia proporcione semitonium, quod quidem semitonium in hoc monocordi genere a secundo semper, ut diximus superius, constituitur tono. Similis omnino est ratio et regula de ceteris duobus tetracordis. Hoc uero necesse est retineas, quod in unoquoque tetracordo tres tonos et semitonium constituas remanente in ultimo tono.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License