THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Stephen E. Hayes
Checked by: Peter M. Lefferts and Angela Mariani
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: AURMD TEXT
Author: Aurelianus Reomensis
Title: Musica disciplina
Source: Aureliani Reomensis Musica disciplina, ed. Lawrence Gushee, Corpus scriptorum de musica, vol. 21 ([Rome]: American Institute of Musicology, 1975), 53-135. Used by permission.
Graphics: AURMD 01GF-AURMD 02GF

[-53-] [f. 57v] Quisquis hoc legerit, magno cum iure patratu,

noverit auctores hic fore persalubres.

Fons hic Graecorum Phytagoras musicus adest,

necne Latinorum continet ora patrum.

Aure- tuus legi, compsi scribsique -lianus,

pastor Bernarde, munus hoc exiguum.

Vale decus patrie.

[f.58] Incipit praefatio musicae disciplinae

Cristianorum nobilissimo nobilium, virorumque praestantissimo, atque honoris culmine apostolici nobilissime sublimato, simulque imperiali dignitate decorato, et virtutum omni genere florenti in Christo feliciter, Bernardo archicantori, ut opto, totius sanctae ecclesiae et vocato, futuro vero archiepiscopo, Aurelianus vernaculus quondam monasterii sancti Iohannis reomensis, nunc autem abiectus, sed tamen vester, et velit nolit mundus, vester--vester, inquam, vester--servusque omnium minimus famulorum Christi:

Quoniam genuino ingenio prepollentem et artificali doctrina cluentem pre ceteris vosmet solum agnovi in armonica philosophia, rogatus a fratribus ut super quibusdam regulis modulationum quas tonos seu tenores appellant sed et de ipsorum vocabulis, rerum laciniosum praescriberem sermonem; ac ideo [-54-] seriem harum litterarum ad censuram vestrae nobilitatis direxi vestroque nomini dedicavi, ut si conspectui digna videntur, memoriae commendentur. Sin autem aliter, oblivioni ducantur.

Scio enim quia nobilissimi valde inveniuntur cantores. Huius autem fateor nisi vos solum me neminem artis vidisse peritum. Quidam et enim nostorum multa musice [f.58v] norunt statuta, tamen ut fuerunt prisci nusquam, ut arbitror, invenitur musicus. Ac per hoc quae sparsim in veterum dictis invenire potui sed et quae a vobis et ab aliis audivi, ipse novum opus condere studui, illo iuvante qui donavit et sine quo nihil possumus, cui et devotus gratias ago.

His igitur ita prelibatis, agnoscite me vos amare, suscipere, colere, mirari, reminiscens pium animi affectum vestri erga me quem pure dilexistis, monuistis, docuistis, enutristis. Animadvertite autem me reconciliatas amicitias pure colere, et non iuxta Plautinam sententiam altera manu lapidem tenere, panem offerre altera. Ego certe, ut homini nobilissimo et severissimo risum moveam, et imitetis aliquando Crassum quem semel in vita dicit risisse Lucilius, dicam quod sepe recogitans risum tenere non possum. Dolebamus vos nimium esse patientem, sed, ut video, exaltastis diu manum et suspendistis plagam, ut feriretis fortiter; et taciturnitas vestra dispensatio fuit, non consensus. Quorsum ista dixerim uti bene nostis in memet experimento didici. Ideoque illud propheticum cotidie decanto,

Iram domini sustinebo, donec iustificet causam meam.

Multe enim vie hominibus recte videntur, que postea prave repperiuntur sed sepe thesaurus in testaceis vasis conditur. In evangelio [f.59] inportuna tandem mulier audiri meruit et clauso cum servis ostio, media licet nocte, panes [-55-] amicus ab amico accepit. Deus ipse qui nullis contra se superari virtutibus potest, publicani precibus vincitur. Ninive civitas fletibus stetit.

Christus, inquam, prodigum filium revertentem letus amplectitur; Paulus ex persecutore fit maximus predicator; Petrum ter negantem amare in suum locum lacrime restituere. Cui plus dimittitur, plus amat. De toto grege siletur, et ob unius morbide pecudis anime angeli letantur in celo. Quod si cui videtur indignum, audiat a Domino:

Amice, si ego bonus, quare oculus tuus nequam?

Vale pars, immo, si dignaris, unitas anime meae; cecorum baculus; esurientium cibus; spes miserorum; solamen lugentium; decus ecclesiae; lux mundi. Et noli despicere animam conservi, pro qua Christus est mortuus. Explicit prefatio.

[-57-] Incipiunt capitula prefati operis

I De laude musice discipline.

II De nomine et inventoribus eius, et quomodo numerorum forme invente fuerint.

III Quod musice tria sint genera.

IIII Quod habeat humana musica partes.

V De vocum nominibus. [f.59v]

VI Quod habeat musica cum numero maximam concordiam.

VII Quid sit inter musicum et cantorem.

VIII De tonis octo.

VIIII Quae ipsis inscribantur tonis.

X De autentu proti.

XI De plagis proti.

XII De autentu deuteri.

XIII De plagis deuteri.

XIIII De autentu triti.

XV De plagis triti.

XVI De autentu tetrardi.

XVII De plagis tetrardi.

XVIII Deuterologium tonorum.

XVIIII Norma qualiter versuum spissitudo, raritas, celsitudo, profunditasque discernatur omnium tonorum.

XX Quod ab hac disciplina composita extant modulamina, quae die noctuque iuxta constitutionem patrum precedentium precinuntur in ecclesia.

[-58-] Capitulum I

De laude musicae disciplinae

Musicam disciplinam non esse contempnendam, multa et antiquorum gentilium videlicet et sanctorum librorum affirmat [f.60] auctoritas. Innumera siquidem inveniuntur et apud gentiles et apud nostros per eam acta proficua. Ut enim fabulosa taceam: quomodo scilicet Orpheus coniugem ab inferis lire modulamine, pellectis qui apud inferos erant, ad superos revocaverit; et qualiter bestias, tigres ac delfines, marina scilicet animalia necnon serpentes, quidam cantilena mites reddiderunt. Certe Asclipiadem asserunt certissime hominem mente captum per musicam dulcedinem sanitati propriae restituisse.

Ut vero ad nostros veniam: quod preclarius agi in talibus potuit quam quod legimus per hanc artem David egisse ut scilicet Saulem cantu cithare a demone liberaret, quem medicorum ars victa desperabat? Certe et beatum [-59-] Heliseum cum sibi spiritus prophetiae deesset, per cantilene modulamen legimus mentem suam dulcorasse, et sic veniente Spiritu Sancto, que ante ignorabat ab eo didicisse.

Quid plura? Etiam apud supernos cives legimus huius artis insignia celebrari, ut in Apocalipsi:

Habentes crtharas Dei,

et alibi:

Sicut citharedorum citharizantium in citharis suis.

Hinc ergo colligendum est quam gratum sit Deo officium cantandi, si intenta mente peragatur, quando in hoc angelorum choros imitamur quos sine intermissione Domini laudes concinere traditur.

Nempe mundi istius compago convenientiaque naturalis, armonicam quodammodo continet congruentiam. [f.60v] Si enim rimeris qualiter sole altius procedente cetera congaudeant, qualiter scilicet aer purior fiat, terrae facies floribus venustate pubescat, mare a suo fervore requiescat, deprehendis quod omnis creatura mira armonia sociata sibi conveniat.

Homo etiam ipse quanta congruentia huic aptetur discipline non dubitabit [-60-] qui scierit omnia se habere quae solet huic arti tribuere. Habet enim cantandi fistulam in gutture, quandam crtharam in pectore, pulmonis fibris quasi quibusdam distinctam cordis, elevationes atque gravationes in venarum pulsuumque refluas mutationes. Haec omnia convenienter sobria mens sibi convenire.

Ita facile poterit cognoscere, ut non dubitet hanc disciplinam in omnibus quae sunt condita, Auctoris sapientiam effulgere. Ideoque cuncta quae sunt condita conditorem proprium continua cantione predicare debere, cum per prophetam precipiatur:

Laudate Dominum de caelis,

et cetera usque in finem psalterii. In quibus tribus psalmis tamquam omnes huius discipline participes nullus excipitur, qui non ad dignas Creatori laudes referendas provocetur.

Huius ergo artis qui primi doctores effulserint tangam, post vero quibus regulis astringatur, Domino annuente, paucis astringam.

[-61-] Capitulum II

De nomine et inventoribus eius, et quomodo forme numerorum invente fuerint

Musica autem est scientia recte modulandi, sono cantuque congrua. [f.61] Appellata est autem secundum Grecos [apo tu mason] id est, a querendo, eoquod per illam sonus visque modulationis quaereretur. Dicebantur autem Musae, a quibus nomen sumpsit et a quibus reperta tradebatur, filie Iovis fuisse, quae ferebantur memoriam ministrare, eoquod haec ars, nisi memoria infigatur, non retineatur.

Apud Grecos autem traditur Phitagoras ex malleorum fabrilium sonitu huius artis scientiam cognovisse atque aliis tradidisse, quem Euclides Ptolomeusque secuti studio clariore eius praecepta luculentius posteris tradidere.

Apud nostros autem scripture auctoritas refert primum Iubal antediluvium [-62-] huius artis fuisse precipuum; posteaque beatissimum David cantantium habuisse abundantissimum chorum, qui laude gloriosa super Domini sacrificia musa personarent dulcedinem carminum. Itidemque filium eius Salomonem habuisse manifestum est.

Apud antiquos enim sicut litteras nemo liberorum permittebatur ignorare, ita turpe erat et musicam non nosse.

Primus hoc modo iam dictus Phitagoras repperit, qualiter proportionum varietas sonorum iungeretur concordie. Sint verbi causa quattuor mallei, qui subter insertos contineant numeros: xii, viiii, viii, vi. Hi igitur mallei qui xii et vi ponderibus vergebant diapason in duplo consonantiam concinebant ut hic:

Antiphona Inclina Domine aurem tuam,

et omnia quae in primo inveniuntur tono.

[f.61v] Malleus xii ponderum ad malleum viiii et malleus viii ad malleum vi ponderum, secundum epitritam proportionem, diatessaron consonantiam perficiebant.

Adest exemplum:

Antiphona Confessio et pulchritudo,

et cuncta que in tono autenti deuteri conscribuntur.

VIIII vero ponderum ad vi, et xii ad viii, diapente consonantiam permiscebant, veluti hic:

[-63-] Antiphona Circumdederunt me,

et cetera que in autentu trito inveniuntur.

VIIII vero ad viii in sesquioctava proportione resonabat tonum, iuxta illud:

Antiphona Puer natus est nobis,

et omnia quae autenti tetrardi adscribuntur norme.

Etenim sunt iiii toni, scilicet autentus protus, autentus deuterus, autentus tritus, autentus tetrardus, qui geminati ex se viii reddere videntur, quos quidam latus, quidam autem discipulos nuncupant. Quod ut evidentius appareat, si volueris segregare a magistro discipulum, (id est, ab autentu proto plagis proti) et coniungere cum aliquo altero tono, non vales.

Similiter et de ceteris intellegendum est tonis, quia semper origo inferioris a superiori initium ducit. Quod enucleatius in autentu tetrardi et plagis eiusdem valet intellegi, quia eodem quo finitur modo superior, finitur et inferior. Haec memorata superius quattuor principia a Pitagora inventa eadem ex semet procreant sibi coherentia. De quibus posterius liquebit. [f.62]

Puto enim quia non nisi divino nutu iam sepe dictus Pitagoras proportionum varietates ut sonorum iungerentur concordiae, repperire potuit. Ferunt namque Greci quia quadam die cum officinas fabrorum preteriret, audiens pulsus malleorum ex diversis sonis unam quodammodo concinentiam personare, [-64-] ad id quod iamdudum inquirebat aestuans, scilicet quanam ratione momenta invenire posset consonantiarum, accedens cum attonitis auribus animadverteret unam multorum efficere consonantiam malleorum, ratus est diversitatem sonorum viribus fieri ferientium; sed tamen sonorum proprietas non hominum herebat lacertis, sed in magnitudine consistebat malleorum. Et ita iam prefatus Pitagoras qualiter varietas proportionum concordiae iungeretur sonorum repperit, sicut, verbi causa, in quattuor malleis, si subter insertos contineant numeros: xii, viiii, viii, vi--sicut supra iam diximus--facile ostendi potest.

Nunc tantum de repertoribus nosse sufficiat. Nonnulli quoque Tebeum Amphion, et Linum in hac arte primos floruisse docent. A Boetio quoque viro eruditissimo et aliisquisbusque precipue aucta est.

Capitulum III

Quod musicae tria sint genera

Musice genera tria noscuntur esse: prima quidem mundana; secunda humana; tertia, quae in quibusdam [f.62v] constat instrumentis. Mundana quippe in his maxime perspicienda est rebus quae in ipso caelo vel terra, elementorumque vel temporum varietate videntur. Dicunt namque philosophi, caelum volubile esse. Quomodo enim fieri potest ut tam velox caeli machina tacito [-65-] silentique cursu moveatur? Et si ad nostras aures sonus ille non pervenit, tamen novimus quia quedam armonia modulationis inest huic caelo, maxime, cum dicat Dominus ad Iob:

Aut concentum caeli quis dormire fecit?

Iam vero quattuor elementorum diversitates, scilicet hiemis, veris, aestatis, autumni, nisi quaedam armonia coniungeret, quomodo fieri posset ut in unum corpus materiamque convenirent? Verum quicquid illud est, aut suos affert fructus aut aliis auxiliatur ut afferant.

Et sicut in gravibus cithare cordis is modus est, ut non ad taciturnitatem usque gravitas descendat, atque in acutis ille custoditur acuminis modus, ne per vim nimium tense vocis tenuitate rumpantur, sed totum sit sibi consentaneum atque conveniens. Ita etiam in mundi musica pervidemus, ita nihil esse nimium posse, ut alterum propria nimietate dissolvat. Nam quod constringit hiemps, ver laxat, torret aestas, maturat autumnus, atque ut supradictum est, vel ipsi suos afferunt fructus, vel etiam aliis ut afferant subministrant.

Asserunt non solum gentiles sed et catholici viri, ob intemperatum solis ardorem ad instar [f.63] lapidum durare aquas, atque nubes vento commote fulgurare in terram. Quod utique propter inconvenientiam est huiusce disciplinae, eoquod solis ardor vigorem consumat aquarum.

Humana denique musica in microcosmo, id est in minori mundo qui homo a philosophis nominatur, plenissime abundat. Micros autem Grece, Latine [-66-] minor cognominatur; cosmos autem mundus dicitur. Nuncupatur igitur minor mundus homo, Domino dicente:

Predicate evangelium omni creaturae,

soli utique homini. Quod beatus Gregorius satis superque exposuit.

Quid est enim quod illam incorpoream rationis vivacitatem corpori misceat, nisi quaedam coaptatio, et veluti gravium leviumque vocum quasi unam consonantiam efficiens temperatio? Quid est aliud quod ipsius hominis inter se partes anime corporisque iungat, qui, ut Aristoteli placet, ex rationabili inrationabilique coniunctus est, scilicet a sole accipere spiritum, a luna corpus? Quid vero est quod corporis elementa permiscet aut partes sibimet rata coaptatione contineat preter hanc?

Tercia est musica, quae in quibusdam consistit instrumentis, videlicet ut sunt organa, cithare, lire, et cetera plura. Sed istud quod in instrumentis positum est, a musice scientia intellectuque se iuncta est; aministraturque aut intentione, ut nervis, aut spiritu, ut tibiis vel his quae aqua moventur ut organa, aut percussione quadam, ut in his quae ad concava erea feriuntur atque inde diversi efficiuntur soni.

[f.63v] Capitulum IV

Quod habeat humana musica partes

Hactenus de musicae disputavimus generibus, tresque esse musicas enunciavimus, mundanam scilicet, humanam, et eam quae in multis constat instrumentis. [-67-] Iterum autem humane musice partes, Opifice iuvante, ut possumus adnotemus.

Sunt ergo tres: videlicet, armonica, rithmica, metrica. Armonica est quae discernit in sonis acutum et gravem accentum, ut est hic:

Antiphona Exclamaverunt ad te Domine.

Ex, gravis accentus, clama armonica, verunt, acutus accentus est.

Rithmica est, quae incursionem requirit verborum, utrum sonus bene an male cohereat. Rithmus namque metris videtur esse consimilis quae est modulata verborum compositio, non metrorum examinata ratione, sed numero sillabarum atque a censura diiudicatur aurium, ut pleraque Ambrosiana carmina, unde illud:

Rex eterne Domine rerum Creator omnium,

ad instar metri iambici compositum. Nullam tamen habet pedum rationem sed tantum contentus est rithmica modulatione.

Qui scintillam vel perparvam habet metrorum, hic cognoscere valet nostrum de hac re sermonem. Etenim metrum est ratio cum modulatione, rithmus vero est modulatio sine ratione, et per sillabarum discernitur numerum.

Metrica est, que mensuram diversorum probabili ratione cognoscit metrorum, verbi causa, heroicum, elegiacum, saficum, et ceterorum metrorum. Nam ipsius cantilene [f.64] vox, si recto canitur tramite, per ordinem discurrit pedum. Et ubi sinalipha vel ectalempsis fuerit scansione metri, cani simili modo debetur [-68-] per sinalipham, ut:

Aspera conditio et sors inrevocabilis ore,

vel edempsis ut in hoc carmine, "Inmortale," in quarto eiusdem versu,

Nam statuit genitor rerum inrevocabile tempus.

Igitur secundum Nichomacum tertia pars humane musice, que metrica nuncupatur, quoniam non tam speculatione ac ipsius artis ratione quam naturali instinctu fertur ad carmen, ideo a musica quamquam ab ea originem trahat segregandam putat. Rithmus vero, quia totum in ratione ac speculatione positum est, hoc propriae musice deputandum arbitratur.

Is est enim musicus cui secundum speculationem propositamve rationem ac musicam convenientiam, de modis ac rithmis, deque cantilenarum generibus ac permixtionibus, sed et de poetarum carminibus adest facultas sine errore iudicandi.

Capitulum V

De vocum nominibus

Igitur ad omnem sonum qui materies cantilenarum est, triformem constat esse naturam. Prima est armonica, que ex vocum cantibus constat. Secunda organica, quae ex flatu subsistit. Tertia rithmica, que cordarum amministratur intentione, pulsuque digitorum numeros recipit. Est etiam armonica modulatio vocis et concordia plurimorum sonorum vel coaptatio.

[-69-] Simphonia est modulationis temperamentum, ex gravi et acuto, [f.64v] concordantibus sonis, sive in voce, sive in flatu, sive in pulsu per hanc quippe voces acutiores gravioresque concordant, ita ut quisquis ab ea dissonaverit, sensuum auditus offendat; cui est contraria diaphonia, id ist voces dissonantes vel discrepantes.

Eufonia est suavitas vocis, haec et melos a suavitate vocis et melle dicta est, unde et melodia.

Diastema est vocis spatium, ex duobus vel pluribus sonis aptatum.

Diesis est spatia quedam et deductiones modulandi atque vergentes de uno in altero sono.

Tonus est acuta enuntiatio vocis. Est enim armoniae differentia et quantitas, que in vocis accentu et tenore consistit. Genera autem eius in quindecim partibus musici diviserunt, de quibus et in subsequentibus dicemus.

Primus tamen vocum est modus yperlidius, qui est novissimus et acutissimus. Yppodorius secundus, ipse est omnium gravissimus cantus. Tercius modus est [aequa] inflexio vocis, nam sonus directus est. Precedit autem sonus cantum. Quartus est arsis, id est vocis elevatio, hoc est initium. Quintus tesis, est enim tesis positio, hoc est finis. Sextus modus est, ubi insunt voces suaves. Suaves autem sunt voces subtiles et spisse, clare atque acute. Septimus ubi perspicue voces quae longius protrahuntur ita ut omnem impleant contiguum locum sicut tuba. Octavus est ubi subtiles voces sunt, ut infantium vel nervorum. Nonus, pinguis, ut virorum. Decimus, ubi acuta est vox, tenuis, alta, sicut in [-70-] [f.65] cordis. Undecimus, ubi dura est vox, quae violenter emittitur, ut mallei in incude. Duodecimus est modus, ubi aspera est vox. Aspera autem vox est rauca et quae dispergitur per minutos et indissimiles sonos. Terciusdecimus est modus ubi vox caeca consistit. Ceca vox dicitur que cum emissa fuerit, conticescit. Quartusdecimus modus ubi vinnola vox est. Vinnola autem est flexibilis vox. Vinnola vero dicitur a vinno, id est cincinno molliter flexo. Quintusdecimus est modus ubi est perfecta vox. Perfecta autem est vox alta, suavis et clara. Si aliquid ex his defuerit, vox perfecta non erit.

Capitulum VI

Quod habeat musica cum numero maximam concordiam

Habet autem cum numero maximam concordiam, eamque partem numeri amplectitur quae ad aliquid refertur, sicuti est ad simplum duplus, aut triplus, aut certe aliquid eorum similis. Continet autem divisiones tres, id est armonicam, rithmicam, metricam.

In armonica quidem consideratio manet sonorum uti scilicet graves soni acutis congruenter copulati conpagem efficiant vocum, ne videlicet aut acutus plusquam decet elevatus minus gravi conveniat, aut gravis multum depressus, [-71-] altitudini acuti non congruat.

In rithmica autem provisio manet ut cum verbis modulatio apte concurrat, ne scilicet contra rationem verborum cantilenae vox inepte formetur.

Metrica vero proditur unumquodque genus metri, qua cantilena moduletur rationeque probabili discernitur unumquodlibet metrum qua mensura [f.65v] metiatur.

Constat autem omnis musica simphoniis sex, sonitibus quindecim, tenoribus octo.

Simphoniam autem dicimus temperamentum sonorum, id est convenientiam gravis cum acuto, acutique cum presso. Vocatur autem diatessaron prima, diapente secunda, tertia diapason, quarta diapason simul et diatessaron, quinta diapason simul et diapente, sexta bis diapason. Quorum qui vult rationem nosse, sufficienter eum Boetii viri doctissimi studiosa lectio poterit perdocere, cuius sunt verba et figure quae subter tenentur inserte.

Nam simphonia diatessaron quae princeps est et quodammodo vim optinens elementi, constituitur scilicet in epitrita proportione, ut est quaternarius [-72-] ternarius in eiusmodi armonicis medietatibus invenitur. Sint enim huius modi armonice medietatis termini quorum extremi dupli sint; et rursus, alia eiusmodi dispositio quorum extremi tripli.

III      IIII       VI            II      III      VI

Senarius igitur ad ternarium duplus est; idem autem in alia dispositione senarius ad binarium triplus. Horum igitur si differentias colligamus et ad se invicem comparemus, epitrita proportio colligitur, unde diatessaron simphonia resonabit. Inter tres enim et sex, quaternarius est, et inter binarium et senarium, ternarius, qui sibimet comparati, sesquitertiam efficiunt proportionem. [f.66]

[CSM21:72; text: Differentia, Diatessaron, Sesquitertius, II, III, IIII, VI] [AURMD 01GF]

In eadem quoque medietate et diapente simphonia componitur, quam sesqualtera habitudo restituit. Nam in utrisque dispositionibus his, quae subjecte sunt, in duplici senarius ad quaternarium sesqualter est, et in triplic [-73-] ternarius ad binarium; ex quibus utrisque diapente simphonia coniungitur.

[CSM21:73,1; text: Sesqualter diapente, II, III, IIII, VI] [AURMD 01GF]

Post hunc autem diapason consonantia, que fit ex duplici, ut est subiecta formula:

[CSM21:73,2; text: III, IIII, VI, Duplex diapason] [AURMD 01GF]

In triplici quoque dispositione simul diapente et diapason simphonia componitur servans sesqualteram et duplicem rationem, quod subiecta descriptio docet: [f.66v] [AURMD 01GF]

[CSM21:73,3; text: Sesqualter diapente, Diapason duplex, II, III, VI, Triplices diapente diapason]

Et quoniam triplus duas continet consonantias, diapente scilicet et diapason, in huius triplicis dispositione in differentiis eundem rursus triplum repperimus, secundum subter descriptum modum:

[-74-] [CSM21:74,1; text: Triplus diapente, Differentie, Diapason, II, III, VI, Termini] [AURMD 02GF]

In dupla vero dispositione maior terminus ad medii termini contra se differentiam triplus est, et rursus minor terminus ad medii contra minorem terminum comparatus differentiam triplus est:

[CSM21:74,2; text: Conparatio III ad I termini differentiam, Differentiae, Triplus, Diapente diapason, I, II, III, IIII, VI, Comparatio VI ad II termini differentias] [AURMD 02GF]

Illa autem maxime simphonia que vocatur bisdiapason velut bis duplum quoniam diapason simphonia ex duplici proportione colligitur, huic seiuncturae armonice medietatis interserit. Nam in duplici proportione medius [f.67] terminus ad minoris suique differentiam quadruplus invenitur:

[CSM21:74,3; text: Minor differentia, Quadrupli diapason, I, III, IIII, VI] [AURMD 02GF]

In triplicibus quoque extremitatibus maior differentia ad minorem differentiam quadrupla est et bisdiapason simphoniam emittit. Namque in dispositione ii, iii, vi, extremorum differentia id est senarii et binarii, iiii, minor vero [-75-] differentia, id est ternarii et binarii, unus. Quarta vero uno quadrupla maior est relatione, quae comparatio bisdiapason consonantiam tenet.

Quo autem ordine sonitus quindecim efficiant ac simphonias sex et tonos viii, hinc contemplare licebit cum inspexeris acute quantum singuli se superent, quousque altitudinem ultimi conscendant: ita ut singuli sese emitolio, id est medio tono, superent, quousque quintadecima primum octo tonis precedat.

Ypodorius tonus est omnium gravissime sonans, propter quod et inferior nuncupatur. Ypoiastius autem ypodorium emitonio praecedit. Ypofrigius est ypoiastium emitonio, ypodorium tono praecedens. Ypoeolius est ypophrigium emitonio, ypoiastium tono, ypodorium tono semis precedens. Ypolidius est ypoeolium emitonio, ypophrigium tono, ypoiastium tono semis, ypodorium ditono precedens. Dorius est ypolidium emitonio, ypoeolium tono, ypofrigium tono semis, ypoiastium ditono, ypodorium duobus semis tonis, (hoc est diatessaron [f.67v] symphonia).

Iastius est dorium emitonio, ypolidium tono, ypoeolium tono semis, ypophrigium ditono, ypoiastium duobus semis, (hoc est diatessaron symphonia), ypodorium tribus tonis precedens.

Phrigius est iastium emitonio, dorium tono, ypolidium tono semis, ypoeolium ditono, ypophrigium duobus semis tonis (hoc est diatessaron simphonia), ypoiastium tribus tonis, ypodorium tribus semis tonis (hoc est diapente simphonia) precedens.

Eolius phrigium emitonio, iastium tono, dorium tono semis, ypolidium duobus semis (hoc est diapente simphonia), ypodorium quattuor tonis precedens.

Lidius aeolium emitonio, phrigium tono, iastium tono semis, dorium duobus tonis, ypolidium duobus semis tonis (hoc est diatessaron simphonia), [-76-] ypoeolium tribus tonis, ypofrigium tribus semis tonis (hoc est diapente simphonia), ypoiastium quattuor tonis, ypodorium quattuor semis precedens.

Hyperdorius est lidium emitonio, eolium tono, phrigium tono semis, iastium duobus tonis, dorium duobus semis (hoc est diatessaron simphonia), ypolidium tribus tonis, ypoeolium tribus semis tonis (hoc est diapente simphonia), ypophrigium quattuor, ypoiastium quattuor semis, ypodorium quinque.

Hyperiastus est ypodorium emitonio, lidium tono, aeolium tono semis, phrigium duobus tonis, iastium duobus semis (hoc est diatessaron symphonia), dorium tribus tonis, ypolidium tribus semis tonis (hoc est diapente symphonia), ypoeolium quattuor tonis, ypophrigium quattuor semis, ypoiastium quinque tonis, ypodorium quinque semis. [f.68]

Hyperphrigius yperiastum emitonio, yperdorium tono, lidium tono semis, eolium duobus, phrigium duobus semis (hoc est diatessaron simphonia), iastium tribus tonis, dorium tribus semis (hoc est diapente simphonia), ypolidium quattuor tonis, ypoeolium quattuor semis, ypophrigium quinque, ypoiastium quinque semis, ypodorium sex (hoc est diapason simphonia) precedens.

Hypereolius est yperfrigium emitonio, yperiastum tono, yperdorium tono semis, lidium duobus tonis, eolium duobus semis (hoc est diatessaron simphonia), phrigium tribus tonis, iastium tribus semis tonis (hoc est diapente simphonia), dorium quattuor tonis, ypolidium quattuor semis, ypoeolium quinque, ypophrigium quinque semis, ypoiastium sex tonis (hoc est simphonia diapason), ypodorium sex tonis semis.

Hyperlidius est novissimus et acutissimus omnium, ypereolium emitonio, yperphrigium tono semis, yperiastum duobus tonis, lidium duobus semis (hoc est diatessaron simphonia), eolium tribus, phrigium tribus semis (hoc est diapente simphonia), iastium quattuor tonis, dorium quattuor, ypolidium quinque, ypereolium quinque semis tonis, yperphrigium sex tonis (hoc est diapason simphonia), ypoastium sex tonis semis, ypodorium septem tonis. Unde claret quoniam yperlidius tonis omnium acutissimus septem tonis precedit ypodorium, omnium gravissimum.

[-77-] Capitulum VII

Quid sit inter musicum et cantorem

Tantum inter musicum distat et cantorem, quantum inter grammaticum et simplicem lectorem, et quantum inter corporale artificium et rationem. Etenim artificium corporale quasi serviens famulatur; [f.68v] ratio vero quasi domina imperat, quia nisi a ratione vegetetur opus manus operantis inaniter laborant. Nam omnis ars atque disciplina honorabiliorem naturaliter habet rationem quam artificium quod manu opereque expletur.

Multo enim est maius scire quod quisque faciat quam illud facere quod sciat. Unde fit ut speculatio rationis nullo indigeat actu operationis; manuum vero opera nulla sint nisi ratione ducantur.

Iam vero quanta sit gloria artis musice hinc valet intellegi quod ceteri artifices non ex disciplina, sed ex ipsis acceperunt vocabula instrumentis, ut malleator a malleo, et crtharoedus a crthara, et ceteri quique quia suorum instrumenta operum coepere vocabula.

Is vero est musicus qui ratione perspensa canendi scientiam non servitio operis sed imperio adsumpsit speculationis. Quod omnino in aedificiorum bellorumque opera in contrariam versum videmus partem, namque eorum nominibus vel bellorum dicuntur triumphi vel edificia inscribuntur, non quorum opere servitioque perfecta, sed quorum imperio ac ratione instituta. Unde et templum dicitur Salomonis. Inde etiam Ioab ad David:

Veni, quia capienda est civitas, ne forte nomini meo adscribatur victoria.

Etenim in tantum distare videntur inter se musicus et cantor quantum magister et discipulus, verbi gratia: is poematibus insistit, ille autem discernit. Et quod ille diuturno labore quantulumcumque peragit, hic in hore unius momenti per sensus peritiam discutit atque evacuat, et sicuti reus ante censorem, ita cantor musicum adstare videtur. Hoc melius nosse poterit qui ipsius [-78-] musice vel perparvam habuerit quantulamcumque notitiam. [f.69] Et sicuti iam in prefaciuncula premissimus nobilissimi tamen inveniuntur cantores, sed ut fuerunt prisci nusquam, ut arbitror, invenitur musicus.

Capitulum VIII

De tonis octo

Diximus etiam octo tonis consistere in musicam per quos omnis modulatio quasi quodam glutino sibi adherere videtur. Est autem tonus minima pars musicae, regula tamen; sicut minima pars grammatice littera, minima pars arithmeticae unitas. Et quomodo litteris oratio, unitatibus catervus multiplicatus numerorum consurgit et regitur, eo modo et sonituum tonorumque linea omnis cantilena moderatur.

Difinitur autem ita: tonus est totius constitutionis armonice differentia, et quantitas quae in vocis accentu sive tenore consistit.

Nomina autem eorum apud nos usitata ex auctoritate atque ordine sumpsere principia. Nam quod quattuor eorum autentici vocantur ad precipuum eorum sonum refertur, eo quod aliis iiii quasi quidam ducatus et magisterium ab eis prebeatur. Unde et primi altiores, secundi inferiores.

Autenticum Greca linga auctorem sive magistrum dicimus vel exemplar.

[-79-] Unde et libros antiquissimos atque firmos autenticos vocamus, utpote qui pro sui firmitate aliis possint auctoritatem magisteriumque prebere.

Primus autem eorum protus vocatur, quod nomen apud nos primum significat. Unde et protomartyrem Abel in lege veteri, in nova autem Stephanum dicimus primos martyres.

Secundus autem deuteros, id est secundum. Deuterosis enim eadem Greca lingua secundatio sive recapitulatio vocatur. [f.69v] Inde et deuteronomium, id est secunda lex vel legislatio, nominatur.

Tercius tritus dicitur qui similiter, eoquod tertius sit in ordine, triti nuncupatur nomine.

Quartus tetrarchus qui eodem quo et ceteri modo ab ordine sui vocabulum sumpsit quia videlicet quartum principatus locum obtinuerit. Tetra enim apud Grecos quattuor dicuntur. Unde et nomen dei tetragrammaton eoquod quattuor litteris asscribi dicitur. Inde et tethrarchia, id est quarta pars regni.

Plagi autem eis coniuncti dicuntur omnes iiii, quod nomen significare dicitur latus vel pars, sive inferiores eorum. Quia scilicet quasi quidam latus vel quaedam partes sunt eorum, dum ab eis ex toto non recedunt; et inferiores quia sonus eorum pressior quam superiorum deprehenditur.

Quod autem octo sint caelestes motus videntur imitari. Tradunt namque philosophi superiorem esse circulum caeli qui zodiacus nuncupatur, id est signifer, et alio nomine aplanes apellatur, id est sine errore, eoquod recto cursu feratur, hoc est dextro (ab oriente videlicet in occidentem); quod oculi probant totumque ambitum suum in xxiiii horis finiri.

Que xii signis bine singulis deputantur, quorum nomina sunt: Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces.

[-80-] Subter hunc autem circulum septem sidera sunt que planete, id est erratice, eo quod contrarie superiori motu ferantur, id est sinistro (scilicet ab occidente in orientem), sicut in crescente seu decrescente luna satis apparet. Planetarum quoque vocabula sunt haec: Saturnus, [f.70] Iupiter, Mars, Sol, Venus, Mercurius, Luna, que sicut amplitudine circuitus ita temporum differunt quantitate. Nam Saturnus xxx annis peragit zodiacum, Iupiter xii, Mars ii, Sol i, Mercurius cccxxviiii diebus, Venus cccxlviii diebus.

Notandum sane quod numquam de duodecim signis amplius quam sex simul cerni queant, ita ut ex his uno oriente, mox alter occidat, sic que fit ut novem sibi per totam noctem succedentia videantur, reliquis tribus non apparentibus illud ubi sol est, et quod solem vel sequitur vel praecedit, commorantem in uno quoque xxx diebus et x semis horis.

Igitur isti astrorum motus viii sunt, videlicet vii errantium et illius qui dicitur aplanes, quos omnes dicunt dulcissimam cantus armoniam, id est consonantiam efficere; quam etiam Dominus in ea responsione quam de turbine fecit ad sanctum Iob "concentum celi" nominat. Sed ista utrum ad praefatas regulas pertineant meum non est definire.

Ceterum alie sunt quas scriptores huius artis invenerunt. Dicunt enim omnes musice artis rationes ex numeris constare. Nam philosophiam in tres partes distinguere maluerunt, id est phisicam, ethicam, logicam, quae latine dicuntur, naturalis, moralis, rationalis.

Naturalis autem disciplina iiii traditur artibus, id est arithmetica, geometrica, musica, astronomia, in quibus vel de numeris disputatur vel de terrae mensuris, vel sonis, vel certe stellarum dispositionibus; sed earum vis et causa omnis in numeris est.

[-81-] Arithmetica [f.70v] quippe de illis constat numeris qui stabiles sunt et intelligibiles. Geometrica vero stabiles et sensibiles habet numeros. Musica autem equae intelligibiles, mobiles tamen, et ad aliquid pertinentes. Astronomia quoque mobili, et semper sensibili ratione versatur.

Igitur affirmant artigraphi omnes musice artis consonantias aut ex multiplicibus numeris aut sesqualteris aut sesquitertiis vel certe sesquioctavis. Multiplices sunt ubi minor numerus a maiore vel bis, vel ter, vel quater, et deinceps, continetur. Ex his nascitur simphonia quae diapason apellatur, vel disdiapason, id est dupla diapason appellatur, quoties sonus sonum vel duplo vel quadruplo superat. Sesqualteri vero sunt ubi maior numerus habet totum minorem et eius medietatem ut ii et iii. Ex his cumponitur simphonia quae diapente vocatur. Sesquitertia autem sunt quotiens maior numerus habet totum minorem et eius tertiam partem, ut iii et iiii. Ex his nascitur simphonia quae diatessaron apellatur. Sesquioctava quoque conlatio est quando minor numerus a maiore continetur cum sua octava parte, ut viii et viiii. Quorum qui vult rationem nosse, eum sufficienter viri doctissimi Boetii studiosa lectio perdocere poterit, cuius verba et figuras superius praenotavimus.

Ceterum fuere quidam qui his viii tonis, ut iam diximus, sumpsisse numerum arbitrati sunt a novem Musis quas poete fingunt esse filias Iovis, videlicet ut octo congruerent his octo tonis. Nona autem ad discernendas cantilenarum esset differentias, que non inter tonorum [f.71] dicitur numero deputari, sed ad inventionem nomine censeri. Ut sicuti in adverbio cetere redundant partes, ita in hac cetere dissonantiae quae multimodas habent varietates.

[-82-] Extitere etenim nonnulli cantores qui quasdam esse antiphonas quae nulle earum regulae possent aptari asserverunt; unde pius augustus avus vester Carolus paterque totius orbis iiii augere iussit quorum hic vocabula subter tenentur inserta:

ANANNO NOEANE NONANNOEANE NOEANE

Et quia gloriabantur Greci suo se ingenio octo indeptos esse tonos, maluit ille duodenarium adimplere numerum. Tunc demum Greci possent ut nobis esse communes et eorum habere contubernium philosophia cum Latinorum; et ne forte inferiores invenirentur gradu, itidem[que] quattuor ediderunt tonos, quorum hic prescribere censui litteraturam:

NENOTENEANO NOEANO ANNO ANNES

Qui tamen toni modernis temporibus inventi tam Latinorum quam Grecorum licet litteraturam inequalem habeant, tamen semper ad priores octo [-83-] eorum revertitur modulatio. Et sicuti quit nemo viii partes grammatice adimplere disciplinae ut ampliores addat partes, ita ne quisquam tonorum valet ampliare magnitudinem; quia nisi quis alterius fecerit generis modulationem prorsus nec tonorum poterit maiorem reddere magnitudinem. Quam ob rem non necesse est priorum monimenta linquere patrum et illius incurrere sermonis:

Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui; [f.71v] maxime, cum usque ad hoc tempus quo hi reperti sunt, omnis ordo tam Romane quam Grece ecclesiae in antiphonis, responsoriis, offerendis, communionibus per hos priores decucurrerit tonos.

Capitulum VIIII

Quae ipsis inscribantur tonis

Ceterum nomina quae ipsis inscribuntur tonis, ut est in primo tono:

[-84-] NONANNOEANE

et in secundo:

NOEANE

et cetera queque moveri solet animus quia in se contineant significationis.

Etenim quendam interrogavi Grecum: "In Latina quid interpretarentur lingua?" Respondit se nihil interpretari sed esse apud eos letantis adverbia. Quantoque maior est vocis concentus eo plures inscribuntur sillabe, ut in autentu proto, qui principium est, sex inseruntur sillabe, videlicet he:

[NONANNOEANE.]

In autentu deutero, in autentu trito, quoniam minoris sunt meriti, quinque tantummodo eis inscribuntur sillabae, ut est:

NOIOEANE.

In plagis autem eorum consimilis est litteratura, scilicet NOEANE, sive secundum quosdam NOEAGIS.

Memoratus denique adiuncxit Grecus huiusmodi, inquiens:

Nostra in lingua videntur habere consimilitudinem qualem arantes sive angarias minantes exprimere solent, excepto quod haec letantis tantummodo sit vox nihilque aliud exprimentis; estque tonorum in se continens modulationem.

De quorum vigore ob sermonis iterationem arbitror lectitantibus me fastidium intulisse. Unde ad authentum protum stilum vertamus.

[-85-] Capitulum X

De authentu proto

Autentus protus plures habet varietates. Denique introitum varietates insemet continet tres, quarum prima haec est: [f.72]

Antiphona Gaudete in Domino semper.

Ad cuius initium directe finis versiculi redundat et aequatur ei, nec erigitur sursum graviter, neque deponitur deorsum.

Secunda haec:

Antiphona Iustus es Domine,

cuius versiculi finis in altum elevatur ut queat ipsius initio iungi.

Tertia haec:

Antiphona Suscepimus Deus,

in qua ultima versiculi pars diuscule moras agit quam in primo et secundo, extolliturque vox in sublime ut capiti possit aptari introitui.

Qua de re animus movetur lectitantis, quur unus solummodo tonus tot [-86-] habeat varietatum nodos, ut aliquando ultima versiculi sillaba sursum erigatur, nonnumquam iosum deprimatur, plerumque etiam graviter enuntietur; et in quibusdam plures, in quibusdam pauciores inveniantur modulationum enormitates, sicut in his tribus introitibus in fine versuum.

Ceterum qui plenitudinem huiusce vult nosse scientiae, ad musicam eum mittimus, et si in ipsa voluerit versari, ad consonantiam proportionum ac speculationem intervallorum necne ad certitudinem oculos vertat numerorum; et tunc nosse poterit, quam ob rem in una eademque litteratura diversus efficiatur [sonoritatis concentus], et cetera plura quae longum est edicere.

Denique de his tribus introitibus qua possumus brevitate quiddam pandamus excepta norma musicae discipline. Primus siquidem in se idcirco directe finis versuum recipit, quia et in directum incoat, nec vox sinuosos decurrit per anfractus, atque in tertia tonus invenitur sillaba scilicet in TE, ut 'Gaudete.'

In secundo vero ideo sursum [f.72v] pars ultima sublimatur, quia tonus in prima adest sillaba, id est in IUS, ut 'Iustus es, Domine.'

In [tertio] vero idcirco altius finis erigitur morasque habere diutius patitur, quoniam perfectus tonus in secunda repperitur sillaba, nec in [tertia] ut in primo, nec in prima ut in secundo, sed in secunda, hoc est in CE, ut 'Suscepimus Deus.' Ideoque non inmerito longe finis protrahitur versiculi altiusque profertur.

Per hos sicut supradictum est tonos omnis modulatio armoniaca vergit, qua de re putavi minime opere precium fore, ut alleluia et responsoria gradalia oficii isticine insererentur sed sub brevitate studui offertoria, communiones, [-87-] responsoriaque nocturni temporis et antiphonas subnotare.

Quod versus offertoriarum per tonos in ipsis intromittantur, cantor nemo qui dubitet. Est ergo offertorium hoc huiusce toni:

Offertorium Super flumina Babilonis,

in quo versus in hoc loco intromittitur: 'dum recordaremur tui Sion.'

Haec autem melodia quae fit in ON in ultima sillaba huius offertorii aequalis est his duobus responsoriis in fine eorundem responsoriorum. Haec sunt responsoria:

Gradale Posuisti Domine.

Itemque:

Gradale Sacerdotes eius.

Nihil enim differt alterum ab altero.

Porro autem duas hic tonus communionum amplectitur definitiones.

Prima est haec:

Communio Dominus dabit benignitatem,

in qua simpliciter finis versiculi intromittitur, sicuti in prima huius toni divisione.

Secunda vero haec:

Communio Amen dico vobis quicquid orantes petitis,

huius versiculi finis tertie aptatur definitioni quia et initium habet eiusdem sonoritas iuxta incoationem sonoritatis tertiae differentiae.

Responsoriorum [f.73] divisiones presertim in eorundem versibus recipit has:

Responsorium Tria sunt munera: Versus Reges Tarsis.

Iste necessitatis causa in altum provehitur in suimet fine; inferior verso iosum profertur scilicet versiculi tantum ultima pars vel sillaba.

Itemque:

Responsorium Recordare mei Domine;

[-88-] quod quidam responsorium rati sunt offertorii nomine censeri. Quidam autem nocturnalem arbitrantur responsorium atque hunc psalmi habere versiculum, quod plerumque agitur ut, deficiente sensu responsorii in istoria de qua ammittitur (ita ut neque superius neque inferius in ibi inveniatur), undecumque talis eligitur qui ei digne aptetur quemadmodum hic:

Versus Exsurge Domine non confortetur homo; iudicentur gentes in conspectu tuo; (repetitur hic:) In aeternum.

Ergo si offertorium fuerit, debet vel unum quemlibet habere versum sicut habent et cetera offertoria.

Taliter autem ab eis exponitur qui ei iungunt iam dictum versum, "Versus Exsurge Domine, non confortetur homo." Metaforicae dicitur 'exsurgere' qui numquam sedit. 'Non confortetur homo': id est, Aman, qui filius extitit Amadati Macedonis. 'Iudicentur gentes in conspectu tuo': nulli dubium quin cognatio eius, ex qua decem viri iam memorati suspensi sunt, filii seu relique gentes quibus Israhel traditus erat tunc temporis ad perimendum.

Licet in psalmo alium habeat sensum de Antichristo scilicet ac sociis eius, vel etiam de diabolo.

Tamen haec ita digesta in hoc opusculo idcirco teneant locum, ut noverit cantor propriam perfectamque inesse debere responsorio litteraturam. Versum autem eiusdem ita debere aptari quatinus iunctus repetitioni integrum littere servet sensum.

Est in hoc tono quaedam divisio [f.73v] in nocturnalibus responsoriis, [-89-] quam non uspiam memini me in latitudine totius responsoriorum versibus repperisse, nisi solummodo in versibus istorum duorum responsoriorum. Hi autem sunt:

Responsorium Domine, ne in ira tua; Versus Timor et tremor,

et item:

Responsorium Peccantem me cotidie; Versus Deus in nomine tuo,

qui, cum ordinem possidere queant ceterorum, tamen [quia] apud antiquos ita mansit, apud nos quoque ob eorum memoriam necesse est permanere. <+OxC>

Notandum sane quia in offertoriis et responsoriis atque invitatoriis non aliubi requirendi sunt toni nisi ubi fines versuum intromittuntur, maximeque servandus est sensus litterature quam modulationis. In introitis vero, antiphonis necne communionibus semper in capite requirantur.

Antiphonarum iiii sunt hoc in tono differentiae, quarum prima hec est:

Antiphona Tradent enim vos,

finisque versiculi tremulam emittit vocem.

Secunda est cuius ultima versus syllaba oppido [gravis] profertur.

Adest exemplum:

Antiphona Fulgebant iusti.

Tertia vero differentia est quando finis versus producitur equaturque antiphonae principio iuxta hoc:

Antiphona Misso Herodes. <+OxC>

[-90-] Quarta est cuius versiculi finis ad instar puncti in altum erigitur cursimque profertur. Unde est illud:

Antiphona Mihi vivere Christus est. <+OxC>

Actenus primo de tono ut quivimus sub brevitate perstringere succincte curavimus, primum omnium cantorem monentes ne invitatoria per omnes requirat tonos quia, ni fallor, non poterit invenire. Ceterum ubicumque fuerint, amminiculo fultus divino, ut quivero certis strictim in locis pandere curabo.

Capitulum XI

De plagis proti

Plagis protus habet introitum hunc:

Antiphona Dominus inluminatio mea; [f.74]

nullamque, ut reor, habet varietatem in introitis quia pene omnes ita leniter incipiunt, unde est illud:

Antiphona Dominus fortitudo.

Eiusdem:

[-91-] Offertorium Ad te Domine levavi animam meam;

repetitio enim ipsius hic: 'Etenim.'

Communio Exiit sermo inter fratres

Similatur finis ipsius versiculi superioris fine introiti.

Responsorium Vox qui in turribus estis

Hoc animo condendum est quia ubicumque versus [responsoriorum] nequit cum ipsius repetitione plenum habere sensum, licentiam cantor habet [quamlibet responsorii in repetitione eiusdem] mutare syllabam, etiam et verba, si necessitas exigit.

Ut in hoc eodem ubi repetitur, habet enim versum:

Versus Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deservit sperantes in se; (repetitio) sed victoriam dedit de inimicis nostris.

mutatam 'sed' sillabam pro 'et'.

Quod et in offertorio factum invenimus, unde illud:

Offertorium Sanctificavit Moyses

in eiusdem versu: 'Versus Oravit Moyses.' Cum offertorium repetitur inibi adicitur: [-92-] 'Tunc Moyses fecit sacrificium,' cum in offertorio scriptum 'tunc' non sit.

Quod in plurimis responsoriis invenies, inde est etiam illud quod in responsorio Machabeorum:

Responsorium Hic est fratrum Amator

in repetitione ipsius: 'hic est enim qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate Hierusalem.' In responsorio quidem ablativus est casus, in repetitione autem est acussativus, ita:

Versus Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum, et universam sanctam civitatem Hierusalem.

Itidem opere pretium videtur coniunctiones vel ceteras quaslibet partes intermittere in repetitione responsoriorum ut queat adscisci cum versiculi sensu sicuti in hoc responsorio:

Responsorium Veni Domine et noli tardare; (in versu ipsius:) Versus A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. [f.74v]

Dempta coniunctione 'et,' repetitur hic: 'Revoca dispersos in terram suam.'

Hoc multis in locis repperies; taliterque hoc fieri debet ut vim propriam in responsorio suam optineat sensus, similiter et versus eiusdem nexus repetitioni plenam habeat perfectamque coaptationem. <+OxC>

Antiphona O sapientia

quamquam a palatinis ob excelsiorem vocis modulationem de primo inponatur tono.

Antiphona Iuste et pie vivamus,

versus huiusce antiphonae in sui fine simpliciter intrat. Neque, ut arbitror, ullam habet exceptis hic divisionem.

[-93-] Capitulum XII

De autentu deutero

Autentus deuterus in introitis bifariam habet divisionem, quarum prima haec est:

Antiphona Confessio.

Finis huius versiculi neque susum erigitur neque deprimitur iosum, sed introiti contemptus est initio in directumque finitur ut ei possit coaequari.

Est altera speties quae non hunc ordinem servat, sed immo ultimam paulisper erigit sillabam, ut est:

Antiphona Dum clamarem.

Adest offertorium:

[Offertorium] Deus tu convertens; (repetitio ipsius in hoc loco:) ostende nobis Domine. <+OxC>

Communio De fructu operum;

huius finis priori aequabitur introitu[i].

Hunc habet invitatorium qui secunda feria canitur, primusque in minoribus annumeratur:

Antiphona Venite exultemus Domino.

Habet et ceteros quosque ut est:

Antiphona Regem venturum Dominum venite adoremus.

Unde nonnulli omnium sanctorum ut est:

[-94-] [Antiphona Regem apostolorum]

et

Antiphona Regem martyrum dominum

et ceterorum sanctorum ad instar istius soni simul et toni canuntur. Quidam autem canunt eos de tono autenti triti excipientes ab eis, propter novitatem temporis:

Antiphona Regem magnum

et

Antiphona Regum venturum Dominum.

In responsoriis nocturnalis officii in fine eorum versuum dupla reperitur divisio. Prima quae simpliciter intrat in repetitione, ut hic:

[f.75] Responsorium Audite verbum Domini gentes; Versus A solis ortu; (repetitur hic:) Dicite salvator.

Secunda est quae finem versus parumper erigit ut hic:

Responsorium Peccavi super numerum; Versus Quoniam iniquitatem meam ego agnosco; (repetitur hic:) Et malum coram te.

Praeterea quedam exceptis his in fine versus est divisio, ut in hoc:

Responsorium Declara super nos; Versus Declaratio sermonum tuorum,

quod utique ab antiquis tractum est.

Itidem in antiphonis agit quarum prima vinolam gravemque emittit vocem, [-95-] ut hic:

Antiphona Hec est generatio.

Secunda autem quando in ultima et peneultima [ac peneultima] et antepeneultima syllabas finis versiculi pinguem reddit sonum, ut in hac:

Antiphona Pulchra es et decora. <+OxC>

*Antiphona autem quae inicium habuerit authenti deuteri et finis eius desierit de plagis triti, non finietur de plagis triti sed de autentu tetrardi, quia insemet retinent quandam conexionem autentus deuterus et autentus tetrardus in sui fine; antiphona huius modi haec est:

Antiphona Malos male perdet.

*Est autem autentus deuterus discretor eorum inter altitudinem vocis et gravitatem.

Capitulum XIII

De plagis deuteri

In plagi deuteri bifaria reperitur divisio in introitis. Adest prima:

Antiphona Resurrexi.

Versiculi huius ultima syllaba flexibilem altamque promit vocem.

[-96-] Secunda est cui finis fere in ultima et peneultima aequisonam simplicemque recipit vocem. En exemplum:

Antiphona Eduxit Dominus populum suum.

Eiusdem offertorium:

Offertorium Iustus ut palma florebit; (repetitur hic:) Sicut cedrus.

Communio Memento verbi tui servo tuo,

ultima cuius versus syllaba secunde divisioni equatur.

In invitatoriis multimodas recipit divisiones, quarum prima haec est:

Antiphona Christus natus est nobis,

et

Antiphona Christus apparuit nobis,

quae nullam cum ceteris habet societatem [f.75v], sed sola, sicuti dignum est, suam retinet euphoniam.

Secunda est quae nullius eget auxilio, sed suam optinet vim, nullamque cum sodalibus habet portionem nisi sui in fine. Est autem haec:

Antiphona Adoremus Deum (maior).

In tertia etenim syllaba versus eiusdem flexibilem reddit vocem multimodamque quod nullatenus in ceteris invenies. In fine autem sui aequatur antiphonae:

[Antiphona] Ipsi vero non cognoverunt,

namque in ultima versus syllaba quae est ["-i"] ut "iubilemus ei," percussoris ad instar manum vox erigitur, rursumque declivis profertur. Quod, ut dictum est, non alicubi in invitatoriis invenies. Ceterum prima repetitur hic: "quia ipse fecit nos"; secunda vero hic: "quibus iuravi in ira mea."

Est praeterea diffinitio cuius quidem versus superiori antiphone versu, 'Ipsi vero,' conectitur usque ad ultimam partem ipsius versiculi, quae ultima orationis pars cum superiori antiphone 'Adoremus Dominum' concordiam [-97-] habet. Sunt vero hae quibus coniungitur usque ad ultimam partem:

Antiphona Adoremus Dominum (minor)

et altera:

Antiphona Hodie si vocem Domini audieritis.

Prior quidem repetitur hic: 'qui fecit nos'; posterior vero ita: 'Nolite obdurare.' Versus istarum novissamarum partium tremulam adclivemque emittunt vocem.

Responsorium Rex noster adveniet Christus; Versus Ecce agnus Dei; ecce qui tollit peccata mundi; (repetitur) Quem Iohannes.

Notandum sane quia sicuti ratio speculationis sese habet versus nocturnalis responsorii, si integer canitur, nequit habere minus quam XVI syllabas. Aliquando medietas modulationis et integritas sensus solet cani, sicuti hic:

Responsorium Angelus Domini vocavit Habraam; Versus Et benedicentur [f.76] in te omnes tribus terrae; (repetitur hic:) Eoquod timeas Dominum.

Et item:

Responsorium Ecce agnus Dei; Versus Hoc est testimonium quod perhibuit Iohannes; (repetitur hic:) Qui post me venit.

Nonnumquam vero plures valet habere syllabas, sicuti in responsoriis de beato Ioseph, ad liquidem edocemur, sed tamen mutatur modulatio. Nec si fieri potest, in nullius toni distinctione minus quam VIII debent antecedere syllabae tandem distinctionem.

Unde quidam hunc male distingunt, auferentes a rudibus intellectum, ita canentes: 'Versus Ecce agnus Dei ecce,' facientes in '-ce' distinctionem. Cum potius [-98-] conservandum sit sensus quam modulatio, quidam vero in sexta syllaba distingunt, scilicet in "-i" ut "Ecce agnus Dei."

Estque musica licentia ut in ea littera quae maiorem obtinet numerum, scilicet '-a-', longiorem, si necessitas cogit, effici modulationem, et pro duabus vel tribus constare syllabis (at tamen non tam fortiter initium exprimitur modulationis.)

Unde non incongruum videtur, si de hoc eodem tono in versu gradalis responsorii demus exemplum. Nam in sollempnitate sanctorum in responsorio gradali:

Gradale Exultabunt sancti,

in eiusdem versu 'Cantate Domino,' post primam modulationem maiorem quae fit in 'Do-', subsequente modulatione altera, quae fit in 'can[ticum]', flexibilis est modulatio duplicata, quae inflexione tremula emittitur vox, non gravis prima sonoritas, ut inferius monstrabimus. <+OxC> Fit enim hoc in una parte, fit et in duabus.

Fit in una parte orationis in secunda syllaba post primam distinctionem, veluti in hoc versu gradalis responsorii:

Versus A summo caelo egressio eius,

primam post distinctionem quae desinit [f.76v] in '-lo,' incoante altera quae est 'egressio,' post primam syllabam quae est 'e-' secunde distinctionis [-99-] [in secunda syllaba videlicet] quae est ["-gres-"]: ideo quia una syllaba, videlicet 'e-', antecedit hanc ubi prolixa efficitur modulatio, durius ipsius modulatio incoat et ita ut superior perseverat.

In duabus partibus orationis fit, sicut in hos responsorio:

Gradale Tollite portas principes,

in eiusdem versu: Versus 'Quis ascendet in montem Domini,' post primam [distinctionem] cuius finis est '-ni', incoante altera distinctione, in secunda syllaba simul et parte orationis, quae est 'quis,' ideo quia antecedit quaepiam syllaba hanc ubi efficitur modulatio, sic haec sicut superior canitur.

(Notandum praeterea quia istius modulatio versus ante primam distinctionem totam quae finit in 'Domino' memini me non alicubi repperisse in prolixitate totius antiphonarii, nisi hic et in versu paschalis festivitatis responsorii,

Gradale Haec dies,

in eiusdem versu Versus 'Confitemini Domino.')

Est altera divisio in fine versuum nocturnalium responsoriorum quae ita finem versus peragit, ut modulatio inest responsorii ante ipsius repetitionem veluti hic:

Responsorium Isti sunt triumphatores; [Versus] Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine agni.

Etenim ipsa modulatio quae est in 'eterna,' in ultima ipsius partis syllaba, '-na', ante repetitionem responsorii modo ipsa in fine versus canitur 'agni' in secunda syllaba '-ni.' Huic simile:

Responsorium Vidi coniunctos viros; Versus Vidi angelum Dei.

Inter haec sciendum est quia quatriformes insunt huic tono antiphone, quarum prima haec est:

Antiphona Maria et flumina.

[-100-] Item:

Antiphona Mane surgens Iacob,

cuius antiphone versiculi finis iosum perparum deprimitur, ut aequari principio possit antiphone.

Secunda vero est haec: [f.77]

Antiphona Nox praecessit.

Item:

Antiphona Iusti autem.

Finis autem huius versiculi in altum sustollitur.

Est autem preter hanc quaepiam divisio quam nonnulli similem esse asseverant. Quidam vero ultimam versus syllabam vinolam oppido flexibilemque autumant fieri vocem. Haec vero antiphona est: <+OxC>

Antiphona Innuebant patri eius.

Praeter has est quarta divisio in versibus earum quae in duabus tantum fit antiphonis, et non in pluribus, scilicet:

Antiphona Habitabit in tabernaculo tuo

et

Antiphona Sanctis qui in terra sunt eius,

quanquam antiqui etiam in pluribus hanc versus voluerint sequi modulationem, ut in hac antiphona:

[-101-] [Antiphona Omnes gentes quascumque fecisti,

sed et in alteram:]

Antiphona Omnis terra adoret te.

Et tamen multi moderni non amplius quam in his duabus praefatis peragunt. <+OxC> Versus autem harum antiphonarum totus in imo deprimitur gravisque efficitur vocis accentus, et simul totus gravi canitur voce.

Capitulum XIIII

De autentu trito

Autentus tritus huiusmodi habet introitum:

Antiphona Ecce Deus adiuvat me,

cuius versiculi finis in meditullio tenoris ultimam sustinet syllabam, neque enim sursum sublimatur neque deorsum deprimitur sed initio contentus est introiti.

Sunt nempe quidam qui hunc dicunt duas habere definitiones, quarum prior sit haec:

Antiphona Circumdederunt me gemitus mortis.

[-102-] Quidam vero [ab]negant non amplius habere quam unam quae est 'Circumdederunt me,' dicentes quoniam hoc quod in fine versiculi additur non necessitatis causa fieri, sed tantummodo euphoniae. E regione autem, repugnantes aiunt, non fore melodiam causa euphonie sed necessitatis. Ergo, inquiunt, ei euphoniae causa fuerit, necesse est quo in omnibus introitis istius toni agatur, sed tamen nequit hoc esse veluti hic: Antiphona 'Ecce Deus adiuvat me,' ubi non euphoniam sed diaphoniam [f.77v] reddit. Et idcirco malunt duas habere divisiones; quamquam secunde divisioni, si addatur, pinguiorem reddit introiti reciprocationem, et si non addatur, nihil deest.

Hanc habet:

Offertorium Inmittit angelum Dominus; (repetitur hic:) Quoniam suavis est Dominus.

Habet:

Communio Quis dabit ex Sion.

Versiculi huius ultima syllaba prioris huius introiti tono aequatur.

[-103-] Antiphonam invitatorii huius modi habet:

Antiphona In manu tua Domine (maiorem),

et ceteras omnes infra ebdomadam, excepto antiphona secunda feria, 'Venite.' Huius autem versus nullam cum ceteris habet concordiam, sed sue [contentus] est modulationi. Repetitur hic: 'Omnes fines terrae.' Cetera vero cursim canuntur certisque in locis repetuntur.

Responsorium Obsecro Domine; Versus A solis ortu; (repetitur hic:) Sicut locutus es.

Ecce antiphona:

Antiphona Vestri capilli capitis,

versiculi huius ultima orationis pars cursim profertur.

Capitulum XV

De plagis triti

Plagis tritus, ut reor, nullam in introitis habet differentiam.

Est autem ipsius toni introitus:

[-104-] Antiphona Omnes gentes plaudite manibus.

Finis ipsius versiculi gravem promit vocem. <+OxC>

Toni istius offertorium hoc est:

[Offertorium] Stetit angelus; (repetitur hic:) Et ascendit.

Communio Exultavit ut gigas.

Ita docet Priscianus nominativum fieri. Finis huiusce versiculi contemptus est finis superioris introitui.

Responsorium Aspiciebam in visu noctis; Versus Ecce dominator Dominus cum virtute venit.

Non 'veniet' futuri temporis, sed 'venit' preteriti, quia sic ipsius sese repetitio habet responsorii: 'et datum est ei regnum,' etenim tempora debent temporibus iungi, scilicet presens cum presenti, et futurum cum futuro; quod omnino in litteratura, [f.78] nisi observetur, sensus humanus quasi quibusdam fragoribus concussus intercipitur. Ac per hoc, quia in usu non est ut ita cantetur, videlicet: 'cum virtute venit' preteriti temporis, ideo iungunt ei quidam de eodem propheta versum:

Versus Potestas eius potestas.

Nempe secunda est definitio huius toni in nocturnalibus responsoriis quae tantum minoribus iungitur et eis in quibus litterarum deficit plenitudo:

Responsorium Reges Tarsis et insule munera offerent; Versus Reges Arabum et Sabba dona adducent.

Est etiam tertia quae in eius tantummodo invenitur responsorii versu:

[Versus] A facie inimici.

Quarta est varietas quae inferius adnotabitur.

[-105-] Interea mos considerandus est veteranorum cantorum, praesertim Gallias degentium, qui non omnem toni sequentes auctoritatem, versus responsoriorum aliter ac aliter quam sonoritas tonorum sese habeat, prepediente multitudine syllabarum, in diversam mutavere partem.

Unde in hoc responsorio quod quidam asserunt in ecclesia non debere cantari eoquod in historiis minime repperiatur, et ob venerationem sanctae genetricis Dei Mariae, simul et ob Iudeorum insaniam ac hereticorum refutandam protervam superstitionem in ecclesia canitur. Taliter acutum invenies quamvis in ipsa Romana urbe dicatur esse compositus. En adest:

Responsorium Gaude Maria virgo; Versus Gabrihelem archangelum. <+OxC>

Responsorii autem istius, sicuti relatu didici, auctor extitit quidam Romanus nomine Victor, a nativitate caecus, qui, cum memoriter a cantoribus cantilenarum didicisset melodias, quadam die ante altare residens Sanctae Marie [f.78v] quae Domus Rotunda dicitur, divino favente nutu, hoc composuit responsorium ac statim lumine quo privatus erat multo iam tempore illuminari meruit atque iubare potiri genuin[o]. <+OxC>

Antiphona O quam gloriosum est regnum;

istius versiculi finis fine aequatur prioris introitui.

Excipiuntur de hoc tono in fine antiphonarum quaedam antiphonae ut:

Antiphona Puer Iesus,

[-106-] itemque:

Antiphona Vobis datum est nosse mysterium.

Nam quamdiu psalmus canitur ipsarum fines antiphonarum de quo fuerint tono, de eodem propter diaphoniam dignum est finiri. Ad ultimum vero in repetitione psalmi, unde eorum est initium inde finiantur, scilicet de plagis triti, quia ob numerum litterarum inaequisonantes sunt. A plagis enim triti sumunt originem, ab autentu sed proto finem recipiunt.

Inde est haec normula quod antiphona quae initium habuerit de quolibet tono et finem de altero: "si recte finiri potuerit de quo eius est initium finiatur." (Ut hae duae superiores). "Si vero non quiverit finiri de eodem tono a quo incoationem ducit, finis eiusdem perficiatur antiphone."

Adest isticine exemplum:

Antiphona Quare detraxistis.

Capitulum XVI

De autentu tetrardi

Normulae autenti tetrardi in introitibus sunt duae; prima haec:

Antiphona Puer natus est nobis.

Finis eiusdem versiculi in ultima syllaba alte erigitur.

Secunda est quae finem suimet versiculi declivem reddit, ut hic:

Antiphona Audivit Dominus.

[-107-] Offertorium In virtute tua; (repetitur hic:) Desiderium.

Communio Dicite pusillanimes;

aequatur istius finis versiculi fine superioris introitui iosum depressi.

Invitatoriarum duas amplectitur divisiones, quarum prima est haec:

Antiphona Non sit vobis vanum.

Huiusce finis versiculi [f.79] suspensa canitur voce.

Secunda est quae iosum extremitatem versiculi deponit ut hic:

Antiphona Deus magnus Dominus.

Interea in versibus responsoriorum nocturnalium hic tonus trimodam recipit varietatem. Prima est quae naturalis existit, ut hic:

Responsorium Aspiciens a longe; Versus Quique terrigena.

Hoc quidam apochriphum iudicant responsorium. Quidam vero ex sermonibus viri sancti, cuius nomen sacris in scripturis repperiri, scilicet Baruc notarii Hieremiae, ducere auctoritatem contendunt. Quem librum, teste beato Hieronimo, Hebrei nec legunt nec habent. <+OxC>

Secunda in responsoriorum versibus est varitas quando melodia in diversam inflectitur partem, quemadmodum hic:

Responsorium Dixit Iudas fratribus suis; Versus Cumque abisset Ruben ad puteum.

Huic simile, excepto quod in nonadecima syllaba versus responsorii longiusculam melodie habet inflexionem:

[-108-] Responsorium Iste est frater vester minimus; Versus Adtollens autem Ioseph.

Tertia est quae tenorem huius toni in sui possidet initio, sed ob protelationem syllabarum longe aliter ab his distat; exemplum huius hoc est:

Responsorium Veni hodie ad fontem aquae; Versus Igitur puella.

Denique quarta est quae multum ab his distat, sicut in hoc versu responsorii vales dinoscere:

Responsorium Dixit autem David ad Gad; Versus Cumque extendisset angelus manum.

Sane notandum quia hic tonus multimodas in fine versuum antiphonarum habet alternationum varietates; qua de re decem parvitatula nostra ostensura est. Prima est quando vox in altum extollitur, ut hoc:

Antiphona Surge aquilo.

Secunda est quae non tantum erigitur sed, si dici potest, [f.79v] volubilem in ultima syllaba retinet accentum, iuxta hoc:

[Antiphona] Si vere fratres.

Tertia est cuius versiculi finis fertur in altum sed subtraitur quiddam de gravitate vocis ad instar puncti, quemadmodum hic:

Antiphona Constitues eos principes.

Licet sint quidam qui huius antiphonae versum malo ordine more versuum duarum antiphonarum:

Antiphona Habitabit in tabernaculo tuo,

ac

Antiphona Sanctis qui in terra sunt eius,

quae in plagis consistunt deuteri canere maluerint.

Quarta est quae aliquoties in imis deprimitur, sicut hic:

Antiphona Veni Domine visitare nos.

Quinta est quando finis versus paulisper sursum erigitur, quomodo istic:

Antiphona Ante thorum.

[-109-] Sexta est haec quae plerumque acumen vocis nec sursum erigit nec iosum deprimit nisi perparum, veluti hic:

Antiphona Gaude Maria virgo.

Septima quae gravitatem vocis nec sursum erigit nec iosum deprimit sed recto canitur tramite, antiphoneque equatur principio ac tractim finis versiculi profertur, iuxta hoc:

Antiphona Loquebantur.

Octava est cuius finis cursim deponitur, ut hic:

Antiphona Fidelia omnia,

itemque:

Antiphona Regnum tuum Domine.

Nona haec est quando finis versiculi cum initio antiphone propriam iungit modulationem, ita ut non facile absque diaphonia valeat disiungi, sicut hic:

Antiphona Sicut locutus es.

Proinde decima est quae finem suimet versiculi pernimium circumvolvit.

En exemplum:

Antiphona Stella ista;

item:

Antiphona Vivit Dominus et ben[edictus Deus].

Est denique undecima divisio que, quia per omnia ab orbita in sui canore versiculi segregatur huiusce toni, secernendam putavi a ceteris diffinitionibus. Consistit autem in versibus istarum trium antiphonarum:

Antiphona Nos qui vivimus [f.80]

[-110-] Antiphona Martyres Domini,

itemque:

Antiphona Angeli Domini;

quae tamen superioris in suimet copulat symphoniam. Harum trium versus antiphonarum nullam in sese continent toni auctoritatem, sed quemadmodum ab antiquis, ita a modernis modo canuntur.

Licet negent quidam has toni huius habere consonantiam, sed tamen falluntur. Hoc autem tonorum canti potens dinoscere ac diiudicare quam citius valet. Et revera, nisi obesset veteranorum memoria patrum, de hoc eodem tono earum alternarentur versus. Etenim quidam volunt earum versus cum ipsorum reciprocatione, nescio sub quo neophyto coniungere tono. Verumtamen mentiuntur, quia multo ante he inente sunt quam hi toni, et multa annorum precessere curricula quod in gremio sanctae canuntur ecclesiae.

De quibus tonis satis superque superius prelocuti sumus. Preterea notandum quia antiphona quae initium habuerit autenti tetrardi, et desierit eius finis de plagis deuteri, veluti haec:

Antiphona Gaude Maria;

non elevabitur in medio versus psalmi, sed in directum canetur.

Quando vero incoaverit ab autentu tetrardo et ex eodem tono finem habuerit, in medio tunc elevabitur versus ut illud:

Antiphona Dixerunt discipuli.

Scio quosdam cantores qui ignari huiusce normule uberiorem putant regulam ut quandocumque antiphona cuiuscumque toni leniter incoaverit, et non per sinuosos anfractus decucurrerit, itidemque medietatem atque extremitatem cum initio sui aequiperatrices fecerit soni; tunc versiculum eiusdem in medio non debere erigi. [f.80v]

[-111-] Capitulum XVII

De plagis tetrardi

Plagis tetrardus habet introitum hunc:

Antiphona Ad te levavi.

Versus eius in syllaba mediocriter sustollitur quo eius initio possit equari.

Offertorium Si ambulavero; (repetitio:) Et super iram.

Communio Vox in rama.

Huius finis versus suimet prioris introitui aequatur alternatione.

Responsorium Iste homo.

Huius versus propter uberiorem sonoritatis euphonia[m] ita mutatur a quibusdam:

Versus Ecce homo sine querela verus dei cultor, se abstinens ab omni opere malo et permanens in innocentia sua; (repetitio:) Dedit illi Dominus.

Proinde quattuor in horum versibus responsoriorum subsecuntur varietates, precedente quinta superiori; secunda haec:

Responsorium Montes Gelboe; Versus Omnes montes.

Itemque:

Responsorium Ab omni via mala; Versus A iudiciis tuis.

Tercia haec:

Responsorium Servus tuus ego sum; da mihi intellectum Domine; Versus Ut discam mandata tua.

Quarta est haec:

[-112-] Responsorium Videntes Iosep; Versus Cumque vidissent Ioseph.

Quinta est quae iuxta quosdam in his tantum duobus consistit responsoriorum versibus ob protelationem syllabarum:

Responsorium Dixit Ruben fratribus suis; Versus Merito haec patimur.

Item:

Responsorium Merito haec patimur; Versus Dixit Ruben.

Nempe antiphonarum divisiones in hoc sunt Versus, quarum prima hec est:

Antiphona Repleti sunt omnes Spiritu Sancto.

Ultima in huius versus syllaba suspensa canitur veluti antiphonae principium.

Secunda est divisio quae moras longiuscule protrahit quemadmodum hic:

Antiphona Dum medium silentium.

Tercia est quae ultima sue partis syllabam ab imis incipiens ad superiora provehit, ut est illud:

Antiphona Gloria in excelsis Deo.

Itemque:

Antiphona Exultavit spiritus.

Quarta est quae tenorem versiculi usque in quinta ante novissimam syllabam ut supra conservat. A quinta autem incipiens syllaba, longe aliter quam ceteri [f.81] versus superiorum antiphonarum, finitur ita ut quintam sui finis syllabam pronam reddat. Quartam vero flexibilem sed in quodam tenore [-113-] manent. Tertiam denique in imis deprimit. Prorsus secundam et primam syllabam aequiperatrices initio reddit antiphonae quoniam sursum eriguntur. Est autem haec:

Antiphona Lux de luce.

Itemque:

Antiphona O ineffabilem virum.

Quinta est differentia quando versus antiphonae consimilis efficitur in ultima vocali sue partis syllaba, cuiuspiam syllabe in ordine antiphonarum, ut hic in undecima agit. Nam qualis in undecima syllaba sonoritas toni consistit in hac videlicet antiphona:

Antiphona Missus sum ad oves quae perierunt.

Eadem prope in ultima versus syllaba sursum erigitur iuxta modulationem supra insite syllabae. Hoc autem non ordinem fit syllabarum, sed ubi consentanea atque consimilis invenitur melodia ut in hac:

Antiphona Lumen ad revelationem gentium.

In qua utique haec modulatio non in undecima ut supra, sed immo duodecima consistit syllaba, videlicet in '-um' ut 'lumen ad revelationem gentium,' et in hac quoque eodem agit modo uti prior. En exemplum:

Antiphona Martyrum chorus,

videlicet in undecima, id est in '-num' ut 'laudate Dominum.'

[-114-] Capitulum XVIII

Deuterologium tonorum

Hactenus igitur a nominibus et vocabulis incipientes tonorum, Deo opitulante, ut quivimus, ipsorum vocabula ac proprietates cum subiectis definicionibus succincta brevitate perstrinximus. Nunc autem apologias ante oculos ponimus spectatoris, petentes quatinus si quid reprehensibile ac incommentatiuncula reppererit, emendare festinet. Sin autem displicet aut [f.81v] nevum erroris arbitrarit, sciat a Grecorum dirivari fonte una cum musica licentia omnes varietates ibidem contextas. Atque ex tam prolixo *ortobracca haec acceptasse floscula, quorum tamen non incongruum videtur iterare numerum ut prudens noverit cantor [quot] responsoriorum ac quot fuerint antiphonarum seu ceterarum [h]ac in arte degentium definitiones rerum.

De authentu proto

Sane autentus protus XVII in sese continet varietates, videlicet:

introituum iii

offertoriarum i

communionum ii

responsoriorum vi

antiphonarum v

quae simul iuncte XVII faciunt.

[-115-] De plagis proti

Porro autem plagis protus senario sufficiens est numero. Habet quippe in introitibus definitionem: i

in offertoriis i

in communionibus i

in responsoriis ii

in antiphonis i

[Eaedem] simul nexe VI reddere videntur.

De autentu deutero

Autentus deuterus XII in se continet definitiones. Nam introitum recipit: ii

offertoriarum i

communionum i

invitatoriorum ii

responsoriorum ii

antiphonarum iiii

Hae simul iunctae XII facere dicuntur.

De plagis deuteri

Proinde plagis deuteri insemet XVIII habet varietatum alternationes etenim in introitibus habet: ii

in offertoriis i

in communionibus i

in invitatoriis iiii

in responsoriis v

in antiphonis v

qui numerus simul iunctus XVIII faciunt.

De autentu trito

Autentus tritus novenarium arridet numerum, sed enim in introitibus [-116-] ipsius due continentur varietates: i

in offertoriis i

in communionibus i

in invitatoriis ii

in responsoriis ii

in antiphonis i

He simul iuncte novenarium implent numerum.

De plagis triti

Prorsus plagis triti octonarium in suis [f.82] divisionibus congratulatur recipere numerum, videlicet in:

introituum [i]

offertoriis i

communionibus i

responsoriis iiii

antiphonis i

Hi simul adscitus numerus octo reddere creditur.

De autentu tetrardo

Auctoritas autenti tetrardi magna est, in qua vicesimus primus inest numerus ita: in introitibus equidem sunt: ii

in offertoriis i

in communionibus i

in invitatoriis ii

in responsoriis iii

in antiphonis xi

qui numerus in unum nexus XXI facere cernitur.

De plagis tetrardi

Plane plagis tetrardi ternarium libenter amplectitur numerum, nam in introitibus habet: i

in offertoriis i

in communionibus i

[-117-] in responsoriis iiii

in antiphonis v

Hi in unum conglutinati XIIII ex se procreare visuntur.

Igitur horum [octo tonorum] definitionum numerus una in congerie redactus CIIII arbitratur reddere. Qua ex re quisquis huic addere vel demere proprio praesumpserit libitu et non divino instinctu, nisi forte nos quicquam effugerit contradictorem tam priscorum quamque nostro in tempore cantorum noverit se fore.

Hi ergo octo toni cum omnibus suis varietatibus omnem armoniae regunt suavitatem, et quasi florigera gestantes virgulta campum illustrant totius antiphonarii, ac culmen musice comptum reddunt disciplinae.

Responsoria autem gradalis officii et tractus necne alleluia, sed et prolixas antiphonas letaniarum atque rogationum, ceteraque huius modi non opere precium arbitratus sum huic inserere operi; presertim cum minime ignorem in his omnibus tonos posse repperiri, et non intromittantur per tenores ceu introitui et reliqua istius modi; quin potissimum censui omittendum quia nec usus in sese sanctae retinet ecclesiae.

[-118-] [f.82v] Capitulum XVIIII

Norme qualiter versuum spissitudo raritas celsitudo profunditasque discernatur omnium tonorum

Libet interea mentis oculum una cum acie stili ad modulationes inflectere versuum, et quae propria unicuique sit sonoritas toni in eius litteratura verbis pauculis indagare, uti prudens dinoscere queat cantor varietates versuum in armoniaca vergentes tenore; quoniam quidem sunt nonnulli toni qui prope uno eodemque modo ordine versuum in suamet retinent inflexione, et nisi aut in medio aut in fine provida inspectione aut perspicatione antea circumvallentur oculo, unius toni tenor in alterius permutabitur. Quod studiosus cantor in his duobus tonis, videlicet plagis proti et plagis tetrardi otius valet agnoscere.

Porro autem, et si opinio me non fefellit, liceat quispiam cantoris censeatur vocabulo, minime tamen perfectus esse poterit nisi modulationem omnium versuum per omnes tonos discretione[m]que tam tonorum quamque versuum antiphonarum se introituum necne responsoriorum in teca cordis memoriter insitum habuerit.

De autentu proto

His igitur, ut sese veritas rei habet ita haec sententia animi prolatis autenti proti cudere melodiam, quam in sua retinet litteratura cum subnixa cognatione ceterorum decrevi tonorum. Sed enim habet autentus protus quandam contiguationem in litterature modulatione cum autentu deutero et autentu tetrardo, [-119-] nam finita vocabula ipsorum tonorum cum fine ultimarum litterarum post primam inflexionem vocis, incoante secunda, non sursum tantum erigitur quantum in autentu deutero, nec iosum tantum deprimitur quantum in autentu tetrardo. [f.83] Et idcirco ibidem eorum cernitur segregatio. En figura melodie sicut subiectum notarum demonstrat formula:

NONAN NOEANE

Hisdem denique tonus in incoatione versuum antiphonarum ac introituum secundum speculationis auditum et inspectionem notarum pervidetur quantulamcumque habere connexionem.

Igitur in reciprocatione introituum, si versus eiusdem XVI in se continuerit syllabas, ut est 'Gloria patri et filio et spiritui sancto,' mediocriter prima initiabitur syllaba, id est 'Glo- ,' et secunda acuto enunciabitur accentu, videlicet '-ri-.' Ea tamen ratione, si dactilus fuerit, vel quelibet correpta syllaba; sin autem producta fuerit, fuerit tunc circumflexione gaudebit.

Tercia vero, scilicet '-a,' suspensa tenebitur voce. Quarta post haec, hoc est: 'Pa-,' si producta fuerit veluti haec eadem syllaba quae positione producitur, in ea acutus accendetur vocis accentus.

Quinta autem, sexta ac septima, videlicet he '-tri et Fi-,' gravi tenebuntur tenore. Octava vero, hoc est '-li,' circumflectetur. Nona acuetur, id est '-o.'

Decima et undecima, scilicet he 'et Spi-' graviter pronunciabuntur, [ac] duodecima, hoc est '-ri-,' circumvolvetur. Tercia autem decima atque quartadecima, id est '-tu-' et '-i,' in imis deponentur.

Quintadecima vero, videlicet 'Sanc-,' terna gratulabitur vocis percussione. Sane sextadecima syllaba, scilicet '-to,' sive prima fuerit, secundave seu tertia divisio iuxta normam superius insitam eorum erit distributio divisionum; sin alias uberior fuerit versus, interpolatio ilico fiet modulationis iuxta congeriem litterarum ut hic:

[-120-] Gloria patri et filio et spiritui sancto; sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.

Versus autem communionum eodem ritu canentur usque ad differentiarum reciprocationem.

Denique versus [f.83v] nocturnalium responsoriorum quattuor debent cum sui fine distinctiones habere. Qua de re in ipsis distinctionibus non consideratur numerus syllabarum, utrum in prima an in secunda efficiatur melodia, sed segregationes partium orationis et correptiones. In prima quoque distinctione terna fit inflexio vocis, iuxta hoc:

Isti sunt.

Iterum in secunda vinola efficitur penultima syllaba, ut hic:

qui venerunt es magna tribulatione.

In tertia vero [declivis] effertur vox, ita:

et laverunt stolas suas in sanguine agni.

In fine autem secundum descriptas superius definitiones modulationis efficietur consonantia.

Ceteros namque versus responsoriorum, quia nulla insectantur regulae auctoritatem et congesta congeries fastidium parit, opere precium estimavi omittendos. Enimvero sunt nonnulli cantores qui in quarta distinctione istius versiculi modulationem quarte syllabae ante novissimam plus exprimunt quam necesse sit. Ac ideo pro euphonia faciunt diaphonia cum debuerint 'sanguinem' dicere, correpta syllaba media, et hoc plerisque in locis ob imperitiam agitur. Non autem abnegamus hanc ubi correptio verbi minime affuerit expressius enunciandam esse sonoritatem.

Porro antiphonarum versus, si duodenarium in sese continuerit numerum, ut hic:

Magnificat anima mea Dominum,

tunc prior, id est 'Mag-' plenum reddit sonum. Secunda, videlicet '-ni-,' alte [-121-] scandetur. Tertia vero et quarta, id est '-fi-' et '-cat,' mediocriter tenebuntur. Quinta, hoc est 'a-,' accuetur. Sexta ac septima, id est '-ni-' et '-ma, mediocriter proferentur. 'Me-' autem et '-a' circumflexe volventur, quamquam dispariliter. Decima, id est 'Do-,' iterum mediocriter sustolletur. [f.84] Undecima, videlicet '-mi-,' inflexione letabitur. Duodecima vero [id est '-num'], secundum supra insitam rationem differentias terminabit.

Hoc omnimodis ammonentes, ut quantocumque correpta fuerit pars, ut est 'Spiritus,' prior elevetur syllaba, quo continuo secunda et tertia corripi facillime possint.

De plagis proti

Plagis proti melodia in sua littera huiusmodi habet notarum formas.

NOEANE

Coniungitur autem versus ipsius introitui iuxta sonoritatem versiculi plagis tetrardi. Nam si versus XVI habuerit syllabas uti est:

Gloria patri et filio et spiritui sancto,

secundum supra insitas canetur notarum figuras, sed in duodecima syllaba horum duorum fiat discretio tonorum, ita ut hic sursum vertatur.

Eadem quoque in communionibus congruit ratio.

Versus autem nocturnalium responsoriorum ita subnotantur in hoc tono:

Versus Immola Deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua.

Enimvero est quaedam normula in huius toni responsoriis, cuius nonnulli cantores ignari ab orbita procul oberrant veritatis, sicut in his duobus pervidebis responsoriis:

Responsorium Erue a framea Deus animam meam;

[-122-] itemque:

Responsorium De ore leonis libera me Domine.

In priori quidem ea melodia quae fit in decima syllaba, videlicet 'a-,' tractim prolixoque amfractu, idcirco circumfertur, quia ilico ab altera excipitur vocali, seu syllaba, scilicet '-ni- ,' et rursus altera sonoritas habet ubi vinola flexibilique initietur voce.

In secundo vero responsorio, ideo in [nona] eiusdem syllaba, hoc est '-ra,' non tam circumflexe protraitur vocis concentus, sed corripitur, quia deest syllaba que antecedentis excipiat in se sonoritatem atque protinus subsequitur haec quae vinolam recipit vocem.

Porro in versibus antiphonarum haec consistit figura notarum.

Et exultavit [f.84v] spiritus meus in Deo salutari meo.

De autento deuteri

Contigua est sonoritas autenti deuteri in litterature melodia perparum cum modulatione autenti proti; en forma:

NOIOEANE

Versus introituum:

Gloria patri et filio et spiritui sancto.

Sagax cantor, sagaciter intende, ut si laus nomino trino integra canitur, duobus [-123-] in locis scilicet in xvi syllaba, et post, in quarta decima, trina ad instar manus verberantis facias celerum ictum. Si autem diviseris in nona, ut supra cernis, perages ictum.

Versus nocturnalis responsorii:

Versus Ecce dominator Dominus cum virtute veniet.

Nam in principio versus, si correpta fuerit pars, ut dactilus que tres habeat syllabas, sicuti 'Gloria' vel 'quoniam,' prima quoad tertiam syllabam debet extendi distinctio.

Enimvero versus antiphonarum istius toni iunguntur sonoritati versuum autenti proti usque prope finem, excepto quod is ypodoricam plus quam prior congratulatur vocem, ita:

Qui respexit humilitatem ancille sue: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

De plagis deuteri

Adest litteratura plagis deuteri cum sonoritatis figura:

NOEANE

En versus introitui:

[Versus] Beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini.

Est quaedam plane in huius toni responsoriis norma, quae a plerisque ignoratur cantoribus, atque ideo intercipitur alterius sonoritas toni ab altero, uti in hoc et [in] autentu proto ad liquidum edocemur. Habet nempe hic tonus canorem huius responsorii:

Responsorium In ecclesiis benedicite Deum.

Etenim in fine eiusdem responsorii, in tertia syllaba ante finem versus, eadem videlicet syllaba '-le-,' terna circumvolvitur iteratione hoc modo, cum notarum figura:

alle      luia

[-124-] Adest autem autenti proti responsorium exempli causa monstratum:

[Responsorium] Alleluia, audivimus eum in Efrata, [f.85]

in cuius fine responsorii, tertia ante novissimam syllabam, scilicet '-le-', post primam circumvolutionem aliter atque aliter quam superior finitur. Huius notarum figuras causa insinuationis ostendimus:

alle       luia

Hoc, ut supra disservimus, ni prevideatur, mox interceptionem patietur versus responsorii:

Versus Ecce quam bonum et quam iocundam habitare fratres in unum.

Id autem oramus cantorem ut omnium versuum fines in nocturnalibus responsoriis a quinta incipiat desinere syllaba ante finem ultime. Et hoc secundum musicos qui non amplius quam quinque assevere maris undas, et ex eisdem omnes eximeri procellas.

Antiphonarum versus huiusmodi habent figuram:

Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

De autentu trito

En ordo modulationis in autentu trito quantum per subiectam exprimi potest figuram:

NOIOEANE

Versus introitui notatur ita:

[-125-] Versus Diligam te Domine, virtus mea: Dominus firmamentum meum et refugium meum.

Versus responsorii:

[Versus] A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.

Ecce antiphonarum:

Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum, qui ordo versuum tam introituum quamque responsoriorum atque antiphonarum a ceteris segregatur tonis.

De plagis triti

Series plagis triti iuxta notarum inflexiones haec est:

NOEANE

In versibus introituum haec subter inserta continet notarum figuram:

[Versus] Noli emulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem.

Responsoriorum versus toni sequentes auctoritatem ita, in hoc subter notantur tono:

Versus Et dixit: nequaquam vocaberis Iacob sed Israhel erit nomen tuum.

Denique tandem aliquando [h]is in antifonarum versibus consentaneus [-126-] est autentis proti melodiae, sed tamen yppodoricam is plus illo retinet vocem, et una discernuntur in fine notarum eiusdem figura:

Fecit potentiam in [f.85v] brachio suo; dispersit superbos mente cordi sui.

De autentu tetrardo

Autenti tetrardi melodia cum ipsius litteratura:

NOIOEANE

Nempe in versibus introituum, prima syllaba, id est 'Glo-,' arsin pacietur exin secunda, hoc est '-ri',' diesin. In tertia vero, scilicet '-a,' acutus scandetur accentus. Quarte et quinte rursus arsis conridebit, id est 'pa-' atque '-tri.' Sexta ac septima videlicet 'et' sed et 'fi-,' suaviter enunciabuntur. Octava et nona, scilicet '-li-' et '-o,' prima circumvolvetur, secunda yperlidium sustinebit sonum. Decima et undecima, 'et' videlicet atque 'spi-,' perspicua resonabuntur voce. Duodecima circumvolvetur, hoc est '-ri-.' Tertiadecima, hoc est '-tu-,' parum altabitur. Quartadecima vero, videlicet '-i,' tesin patietur. Quintadecima terna percussione finietur, scilicet 'sanc-.' Sextadecima, id est '-to,' differentiarum terminabit qualitates.

Sunt equidem nonnulli qui in versibus responsoriorum huius toni positiones observari aiunt, ut hic:

Versus In omnem terram exivit sonus eorum et in fine orbis terre verba eorum.

In tertia syllaba, quae a duabus excipitur consonantibus, id est 'm' et 't,' quod [-127-] omnino quia in ceteris cantilenarum minime agitur consonantiis omittendum estimant.

Est hoc in tono, o prudens cantor, quod plerique non devitantes, sed potius usu improbo consectantes, correptiones producunt et productiones corripiunt, ut in hac:

Antiphona Dixit pater familias,

quamvis illud 'pa-' natura brevis sit, tamen nisi celsiori incoetur acuto, absurditatem parit. Insuper et quartam syllabam in antesepositam, cum corripi [f.86] debeat, productam esse facit. Huic simile:

Antiphona Virgo Dei genetrix.

Itidem in responsoriis invenies, veluti hic:

Responsorium Dum staret Habraam ad ilicem mambre.

Nam in octava eiusdem syllaba yperlidica debet adscisci vocis melodia, videlicet in 'i-' ut 'ilicem' correpte dicamus, quod etiam in quarta syllaba ante ultimam versus responsoriorum huius toni nonnulli inepte agunt, plus producentes quam expediat.

Versus antiphonarum huius modi gerunt figuras notarum:

Benedictus Dominus Deus Israhel: quia insitavit et fecit redemptionem plebis suae.

De plagis tetrardi

Hic tonus licet habeat propriae modulationis finem, tamen quia perparva [-128-] est, veluti hic:

NOEANE;

idcirco, ab eo a quo originem sumit, mutuatur et finem.

Adest versus introituum:

Versus Neque inrideant me inimici mei; etenim universi qui te expectant non erubescant.

Interea quaedam insinuanda est stolidis normula. Ergo, exempli causa, duos in publico trahamus responsorios e quibus luculente pandatur. Enimvero in hoc responsorio:

Responsorium Magi veniunt ab oriente,

vicesima secunda eiusdem responsorii syllaba, videlicet 'tes' ut 'dicentes,' ideo non incurvatur per anfractus inflexionum quia protinus altera subsequitur syllaba quae circumvolvitur. Ideoque absurdum esset si iteraretur duplatio modulationis in duabus syllabis, nulla interiacente morula vel qualibet syllaba. In hoc autem responsorio:

Responsorium Iste est qui ante Deum magnas virtutes operatus est,

idcirco octavadecima syllaba, scilicet 'est,' circumvolutionem ac circumflexionem recipit, quia inest inter hanc et illam [f.86v] ea quae post circumvolvatur, id est 'et,' atque in ipsa fit acutus accentus quae [h]as duas distinguit modulationes.

Certe versus antiphonarum istius toni oppido consimiles efficiuntur in sonoritatis euphonia versibus antiphonarum plagis proti, ac sicuti contiguus est autentus protus autentu tetrardo in litteraturae concentu, etiam atque etiam amplius hi duo in versibus antiphonarum seu introituum perplurimam habent copulationem. Igitur antiphonarum versus tantundem subnotemus per ordines notarum:

Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui.

[-129-] Capitulum XX

Ab hac autem disciplina modulamina composita extant quae die noctuque iuxta constitutionem patrum precedentium precinuntur in ecclesia. Initium autem psallendi ecclesiae extitit vel ad imitationem priscorum qui inter sacrificiorum exhibitiones Domino persolvere solebant laudes, vel ab Ignatio beatissimo martyre traditum suscepit, qui voces angelicas Domino decantantes in caelistibus audivit, eundemque morem suae ecclesiae contradidit; atque inde in alias ecclesias eadem laudabilis consuetudo inolevit.

Sane nocturnum officium in antiphonis responsoriisque consistit. Antiphona dicitur vox reciproca, eoquod a choris alternatim cantetur. Quia scilicet chorus qui eam coepit ab altero choro, iterum eam cantandam suscipiat, imitans in hoc seraphim, de quibus scriptum [est:]

Et clamabant alter ad alterum, sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Reperta autem sunt primum a Grecis, a quibus et nomina sumpserunt. Apud Latinos autem auctor eorum beatissimus extitit Ambrosius Mediolanensis antistis, a quo hunc morem suscepit omnis occidentalis ecclesia.

Responsoria autem ab Italis primum reperta sunt. Dicta autem responsoria eoquod uno canente, [id alter respondeat. Inter responsoria autem et antiphonas hoc distat, quod in responsoriis unus versum dicit, in antiphonis autem versibus alternant chori.] Moris enim fuit apud priscos a singulis responsoria cani, reliqui omnes cantanti respondere.

[-130-] Missarum vero officium constat in antiphonas quae introitus [f.87] dicuntur, quae ideo vocantur, quia introeunte populo in basilicam decantentur, et eo usque cantio eius protendatur quousque inperturbato ordine tam pontifex, quam et ceteri ecclesiastici ordines secundum suam quisque dignitatem ingrediantur ecclesiam et congruam suscipiant stationem. Et sic tandem laetania finita qua Deus Christusque vocatur ut populo suo misereatur, imitans sacerdos angelum qui gloriam Deo in caelis pacemque in terra hominibus adnunciavit, idem canticum voce intonat salutari.

Cantatur autem et responsorium quod gradale dicitur a gradibus ei nomine inposito, eoquod consuetudinis fuerit antiquis, ut, vel cantantes vel loquentes in gradibus consisterent, unde et de Ezra dicitur:

Stetit Ezras super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum, et psalmi graduum XV dicuntur ob hoc quantum ad litteram adtinet quod in gradibus cantarentur.

Alleluia autem ab Hebreis sumpsimus, quorum et lingua est. Dicitur enim 'Laudate Deum,' quod pro dignitate sui in nulla lingua transmutatum est, quod et congrue ante evangelium canitur ut per hoc canticum mentes fidelium quodammodo ad audiendum salutis verbum suscipiant purificationis initium.

Offertoria vero vocantur ea carmina quae super ostias oblatas Domino canit ecclesia, quod ad imitationem facit priscorum patrum quibus praeceptum est:

[-131-] Si quando habueritis epulum et dies festos concinetis tubis super holocausta vestra et erit memoria vestri coram Domino.

Communicantibus etiam primum canitur canticum 'Agnus Dei qui tollis peccata mundi, misere[re] nobis,' ut fideles quique corpori et sanguini Domini communicantes, quem percipiunt ore, hauriant vocis modulatione ut scilicet quem gustant, quoddammodo versum incorporalem cybum, recolant ex se crucifixum et mortuum atque sepultum, et eum exorent sua tollere peccata quem ad hoc venisse omnis confitetur ecclesia.

Canitur etiam illi [f.87v] adiunctum aliud carmen quod communio vocatur, ut quamdiu populus fidelis suscipit caelestem benedictionem dulcissima modulatione mens eius trahatur et suspendatur in sublimissimam contemplationem.

Hac autem arte subnixum hisque regulis atque ordine compositum, hunc libellum cantoribus praebemus relegendum et cum auctoritate superius posita discendum, denunciantes nemini posse adesse perfectam cantandi modulationem qui non studuerit superius scriptam eiusdem artis habere notitiam.

Explicitus liber de disciplina musice artis, editus pro captu meo, quem rogatu fratrum, undecumque, Christo opitulante, collegi et unius libelli tenore strictim conclusi, quemque percurrendum atque examinandum domno et abbati meo reverentissimo Bernardo, nunc vocato, futuro vero archiepiscopo optuli.

Deprecor, oro, obsecro ut, siquid, o prudens cantor quisquis es, vituperabile [-132-] in eo inveneris, mihi corrigendum insinues calumniamque facere desistas; at ubi ordinate ac rationabiliter actum videris, mecum Deo qui donavit gratias agas.

Cognoscaque quia apud antiquos tam turpe erat ignorare musicam quam litteras. Etenim et ipse mundus et caelum supra nos iuxta philosophorum dogma gestare insemet dicuntur armonie sonoritatem.

Musica enim hominum movet affectus, in diversum habitum provocat sensum. In bello quoque pugnantium vires reficit et quanto vehementior fuerit tube clangor, tanto animus ad certamen efficitur fortior. Bestias quoque serpentes volucros ac delfines suum ad auditum provocat. Sicut et supra in laude musice disciplinae, prout potuimus, diximus.

Et quid plura? Musica ars omnes [f.88] exsuperat artes. Angeli quoque, quod Deo laudes more huiusce discipline in arce referunt sidereo, lector Apocalipsi nemo qui dubitet. Ceterum quod in terris angelorum resonare audiuntur voces multis perdocemur exemplis, e quibus duo hic ostendam.

Veterum pandit memoria, ni fallor, monachum quendam ex monasterio Sancti Victoris, quod est iuxta Cinnomannorum civitatem, gratia orationis ad basilicam Sancti Archangeli Michahelis pervenisse in Monte Gargano; noctemque ante fores ecclesiae pervigilem ducens, audivit chorum angelorum [-133-] cantantium responsorium quod in natale apostolorum canitur, videlicet:

Responsorium Cives apostolorum et domestici Dei, advenerunt hodie portantes (et cetera); Versus Emitte Domine spiritum.

Qui, Roma veniens, retulit atque Romane ecclesie clericis, sicuti audierat, memoriae contradidit. Mutantes versum, scilicet:

Versus In omnem terram exivit sonus eorum,

non solum ab ipsis, sed et etiam ab omni cantatur ecclesiae.

In civitate quae Autisioderensis vocitatur ferunt fuisse valde religiosum presbyterum, qui inter cetera religionis augmenta hoc sibi adsciverat ut, basilice signo pulsante, ilico adsurgeret extemploque ecclesiam properaret. Dum in his et huiusmodi floreret actibus, quadam nocte cum a propria egrederetur domo, quae parieti herebat basilice in honorem Sancti Albani martyris, angelorum audivit chorum consona canere voce 'Alleluia' cum psalmo cxlviii, usque ad finem psalterii; qui, adtonitis auribus, ad ostium ipsius oratorii [au]scultans didicit eam.

Erat autem alleluia quod mos est cum superiori canere psalmo, diebus tantum dominicis, quae in primo versu semel, in secundo bis, in tertio tribus reciprocatur vicibus. Et in quarto iterum a capite repetitur, ut autem, arbitror, in honorem Sanctae et individue competenter canitur trinitati.

Quo autem liquido cunctus appareret veritas rei, convocatis post matutinorum [f.88v] sollempnia clericis, memoriae eis contradidit. Atque ei ita a [-134-] cordis recessit gremio, ut nisi vocabulum laudis tantum remansisset, et merito, ut [is] cui revelata sunt celestia et aliis tradidit quamquam amore boni ductus zeli tamen ad Deo referendas laudes aliis maneret, et isti a memoria recederet.

Cuius rei concordat illud quod beatus Gregorius in libris dialogorum de quodam puero refert, qui caelestia cum agnovisset verba, et proprietates multarum sciret linguarum, insemet reversus, coepit pandere quo illo de loco et quanti et quando migraturi essent a corpore. Quamobrem ipse proprios dilacerans lacertus, ultimum vitalemque emisit spiritum. Quod et apostolus Paulus, metuens de seipso dicit:

Audivit secreta verba, quae non licet homini loqui,

et Iohanni precipitur ne scribat de voce septem tonitruorum.

Explicit

Editum pro captu meo libellum hunc, tibi dilectissime ac nimium desiderantissime abba meus Bernarde percurrendum atque examinandum mitto. Deprecorque ut pro meis et corporis et anime fragilitatibus apud iudicem pium intercedere digneris nobilissime nobilium. Ego enim dum spiritus hos regit artus, dum vite huius fruimur comeatu, spondeo, promitto, polliceor vos semper mea lingua resonabit. Nulla erit pagina nostra ab hodierna die quae non sonet Bernardum, venerabilem, nobilem, sanctum, pium atque benignum. Quocumque sermonis nostri monumenta pervenerint, ipse cum meis scriptis proficisceris Christianorum nobilissime: numquam enim in meis libris moriturus es. Audiet me semper de te loquentem, sexus uterque, senex, iuvenis, puer, advena, cives.

Quorsum ista loquor? Quoniam in filio Abraham temptatur et fidelior invenitur. In Aegypto venditur Ioseph ut patrem pascat [f.89] et fratres. Morte vicina, Ezechias terretur ut, fusus in lacrimas, XV annorum spatio proteletur ad vitam. Apostolus Petrus Domini concutitur passione et amariter [-135-] flens audit:

Pasce oves meas.

Lupus rapax Paulus et Beniamin adolescencior in extasi cecatur, et repentino tenebrarum horrore circumdatur, Dominum vocat quem dudum persequebatur, ut hominem. Cui plus dimittitur, uti in praefatiuncula praemisimus, plus amat. Nosti, mi reverentissime pater, quia multi, non contenti perditione sua, volunt plures mortis habere participes, quasi multitudo peccantium scelus minuat. Tamen nunc et dico et dicam illud vos tenere: cupio mea de parte quicumque infidelis extiterit detraxeritque seu susurraverit, aut aliquid vestra de parte sinistrorsum, aut conatus fuerit aut dixerit, ita haberi illum a nostris partibus alienum. Ut quid agat ubi sit, nescire cupiam. Ipse denique viderit ubi possit absolvi.

Sanctam paternitatem vestram gratia superni Adiutoris conservare, atque ad defensionem suae sanctae ecclesiae semper corroborare dignetur.

Amen amen: fiat fiat fiat: [amen]