THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Patricia Starr
Checked by: Peter Slemon
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: BERNDCT TEXT
Author: Berno Augiensis
Title: De consona tonorum diversitate
Source: Patrologia cursus completus, series latina, ed. J. P. Migne, 221 vols. (Paris: Garnier, 1844-1904), 142:1155-58.

[-1155-] De consona tonorum diversitate

Berno gratia Dei, et si non merito, tamen officio abba, dilectissimis in Christo filiis Purchardo et Kerungo, una cum caeteris in Dominicarum scholarum gymnasio Augiae vacantibus, de virtute in virtutem diatim proficere, ut Deum deorum in Sion valeant conspicere.

Vestri precum instantia nuper admonitus, ut quosdam versiculos super consona tonorum diversitate compositos vestrae sagacitatis industriae ad discendum contraderem, non statim hac de causa ad id faciendum animum appuli, quia ridiculo me non defuturum apud posteros credidi, si, inter sapientiae thesauros abundantes ac divinarum humanarumque litterarum larga copia instar torrentis affluentes, ego, totius eloquentiae expers, quiddam mutire praesumerem, illamque sententiam mihi posse objici non immerito expavi:

In silvam ne ligna feras, et in mare pisces

Sed rursum illam Domini sententiam considerans, quae ait: Qui petit a te, da ei, et volenti a te mutuari ne avertaris, etsi non ut petentibus, saltem ut mutuum sibi praestari volentibus, penitus denegare nequaquam sum ausus, non parum foenoris me sperans acquisiturum, si, pro verbosa vel undecunque acquisita compositiunculae garrulitate, docta domesticae eloquentiae vestrae merear participari sobrietate.

Igitur octo tonis manifestum est musicam consistere, per quos musicae modulationis consonantiae, quas nunc interim brevitatis studio praeterimus, amica quadam suae conjunctionis affinitate sibi invicem videntur concordare. Quorum apud nos nomina, a primo usque octavum, ex ordinis sui auctoritate sumpsere primordia. Ex quibus quatuor, id est primus, tertius, quintus, septimus Graeco eloquio authentici vocantur, eo quod caeteris, videlicet secundo, quarto, sexto, octavo quasi quadam magisterii auctoritate praeesse videantur; authenticum namque auctorem sive magistrum sonat, Unde sicut superiores authentici vocantur, ita inferiores plagae, quasi partes ex latere superiorum procedentes, dicuntur.

Qua ratione contigit ut, qui communi Latinorum locutione dicitur primus ab hujus artis magisterio imbutis nominetur authenticus protus, quasi primus auctoralis; secundus plagis protus, vel plaga, id est, pars proti; tertius authenticus deuterus, eo quod secundae sit auctoritatis; quartus plagis vel plaga deuteri; quintus authentieus tritus, nihilominus ex ternario et auctoritate nomen sortitus; cui sextus secundum supradictam rationem subjicitur. Septimus authenticus tetrardus ab ordine et ipse ita vocatus; tetra namque quatuor dicuntur. Deinde sequitur [-1156-] octavus, qui septimo subditur; unde et plagis tetrardus vel plaga tetrardi vocatur.

Denique non immerito primus, tertius, quintus, septimus authentici vel principales dicuntur, cum eorum sonus sit altior, ascensus superior. Nam, sicut unusquisque eorum a suo finali incipiens, novenarium limitem licenter ascendendo contingit, descendendo in sibi vicinum, aliquando usque ad tertium sonum pervenit, ita inferiores in quintum usque ascendunt, in quartum vero sonum descendunt. Unde et hi inferiores, scilicet secundus, quartus, sextus, octavus, a superioribus, velut discipuli a magistris, ex toto non recedunt, sed quodam vicino sonorum tenore adjuncti, quamdam sui discipulatus formam ad superiores praetendunt, dum et ascensus eorum, ut supra praenotavimus, fit brevior et descensus inferior.

Omissis igitur singulorum tonorum differentiis, quae pro diversa doctorum consuetudine aliquibus in notulis parum quid discordare videntur, singulis tantum versiculis principalem sui sonitus tenorem tam in antiphonis quam in responsoriis exempli causa adjunximus. Insuper et alios ejusdem regulae versus ad introitus et communiones pertinentes, cum suis tamen differentiis, quia pauciores sunt et certiores, nihilomninus superaddere curavimus. Quod si charitatem vestram differentias sive diffinitiones antiphonarum delectat vestro more subnectere, sat placere nobis scitote. Caeterum obedientiam vestram omnino contestor, quatenus haec eo charitatis affectu quo a me sunt composita suscipiatis, meique utpote boni filii sui patris memoriam in Christo habeatis. Valete.

Primum quaerite Regnum Dei.

Gloria. Saeculorum Amen. Ecce nomen Domini. Angelus Domini. Antequam convenirent. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Beata es, Maria.

Secundum autem simile est huic.

Gloria, Saeculorum, Amen. Juste et pie vivamus. Archangele. Assumpsit Jesus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, Veni, electa.

Tertia dies est, quod haec facta sunt.

Gloria. Saeculorum. Amen. Domine, probasti me. Domine, spes Sanctorum. Claudus quidam. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Hodie nata est.

Quarta vigilia venit ad eos.

Gloria. Saeculorum. Amen. Credo videre. Ite nuntiate. Sanctis, qui in terra sunt. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Quae est ista?

Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.

Gloria. Saeculorum. Amen. Alleluia. quem quaeris. Ecce jam veniet. Adhuc multa habeo. Coeli aperti sunt. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Obsecro, Domine.

[-1157-] Sexta hora sedit super puteum.

Gloria. Saeculorum. Amen. AEdificavit Moyses. Alias ovcs. Benedictus Dominus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sanclo. Beata es.

Septem sunt spiritus ante thronum Dei.

Gloria. Saeculorum. Amen. Hierusalem respice. Sapientias aedificavit sibi domum. Hoc jam tertio. Gloria Patri, ct Filio, et Spiritui sancto. Gloriosae Virginis.

Octo sunt beatitudines,

Gloria. Saeculorum. Amen. Angeli eorum. Justorum animae. Amen, amen dico vobis. Malos male perdet. Adorna thalamum. Deus adjuvat. Beatus vir qui suffert. Si ignes adhibeas. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Beatam me dicent.

Gloria Patri. Saeculorum. Amen.

Primo pro culmine tuae quaerere justitiae, Domine, veri summi quoque lumen fac nos; petimus ut in coelo semper tibi jubilemus. Amen.

Rorate, coeli. Suseepimus. Gaudeamus. Saeculorum. Amen. Gaudete in Domino. Etenim sederunt. Statuit ei Dominus. Amen. Dominus dabit. Ecce virgo. Vidernnt omnes. Gloria Patri. et caetera.

Gloria. Saeculorum. Amen.

Secundumque legis verbum mutua, quo dilectionem Dei et proximi, Christi, mandasti colere, quae per haec geminae observantiae praecepta reddamus. Amen.

Veni et ostende. Vultum tuum. Ecce advenit. Amen. Hierusalem. Exiit sermo. Dominus Jesus. Gloria Patri, et caetera.

Gloria. Saeculorum. Amen.

Tertia te die, Christe, resurgere, mundo ferre lumen credimus. O alma, fac nos et tuum semper laudare nomen, et in patriae te aeternae regione cernentes sedere. Amen.

Ego autem. Confessio et pulchritudo. Repleatur. Amen. Beatus servns. Christus resurgens. Gustate. Gloria Patri, et caetera.

Gloria. Saeculorum. Amen.

Quarta te noctis Christe vigilia discipulis dare [-1158-] coeleste solamen nos humiles fatentes, te canentes. laudantes, tuaeque nomen potentiae nos quaternae tuae evangelicae vocis da cognoscere munimen.

Prope esto. Sacerdotes tui. Omnis terra. Saeculorum. Amen. Resurrexi. Misericordia. In voluntate. Amen. Exsulta. Vidimus. Feci judicium. Gloria Patri.

Gloria. Saeculorum. Amen.

Quinque tu, Domine, in coelum virgines, te recipere, dignatus est plebis tuae verbis revelare, signis et ostendere. Sensus ecce nostros in te precamur, Domine, te disponere. Loquebar. Circumdederunt me, Laetare, Hierusalem. Domine, in tua. Amen. Domine refugium. Verba mea. Ecce Deus. Amen. Servite Domino. Justus Dominus. Signa eos. Gloria Patri, et caetera.

Gloria. Saeculorum. Amen.

Sexta, tuae, Christe, praesentiae corporalis hora resplendet, fontem Ecclesiae vitam tribue salientem aquae vivae, fervore quoque plenae gratiae hanc semper accende.

Hodie scietis. In medio. Quasi modo geniti. Amen. Diffusa est gratia, In splendoribus. Pascha nostrum. Gloria Patri, et caetera.

Gloria. Saeculorum. Amen.

Septemplicem te nunc quoque nobis adesse deposcimus, alme Paraclete, nostrae mentes ut tuae gratiae semper exuberent perfecto munere; quaeque nocent exstingue, et cuncta, quae proficiunt, accende semper amoris igne:

Puer natus est. Venite, benedicti. Viri Galilaei. Amen. Dicite pusillaminis. Tolle puerum. Factus est repente. Gloria Patri, et caetera.

Gloria. Saeculorum. Amen.

Octo, pie Christe, lucide, beatitudines evangelicae gratiae plebi tuae praebe benignus, et clemens sempiterna requie refove sine fine credentes in te.

Ad te levavi, Domine, ne longe. Spiritus Domini. Amen. Laetabitur justus. Invocavit me. Probasti, Domine. Amen. Video coelos. Responsum. Hoc corpus. Gloria Patri, et caetera.