Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[31] a in K1 M6 Me R Tr V3

Quibus etiam adhuc moderni sollertiores unam in fine chordam velut in quibusdam cantibus omnino necessariam addiderunt, synemmenon quoque in inferioribus sicut in superioribus, ne quid omni ratae cantilenae deesset, apposuerunt.

sequitur post GS II, 63b: "Si tamen synemmenon non desit."

__________________________________________________________________

b in K1 M6 Me R Tr V3

Alia quoque quattuor tetrachorda etiam aliis nominibus titulantur, et ex principalium in eis chordarum vocabulis nominantur.

sequitur post GS II, 63b: "... quintum tetrachordum, quod dicitur synemmenon, id est coniunctum."

__________________________________________________________________

c in K1 M6 Me R Tr GS

Et haec quidem dispositio specierum in consonantiis secundum veteres quosdam. Sed moderni, diligentiores in omnibus, in diapente et diapason eis aliquatenus consentiunt; diatessaron vero speciebus et aliud exordium et alium ordinem tribuunt. Quia enim diapason ex diapente et diatessaron consistit, primaque species diapason ab .A. ad .a., id est a proslambanomenos ad mese pertingit, cum prima diapente species a mese incipiens in lichanos hypaton finiatur; incongruum eis visum est, ut tetrachordum gravium, quod est ab eadem lichanos hypaton usque ad proslambanomenos, in quo diatessaron continetur, velut otiosum et inutile ab his speciebus excludatur, hacque de causa statuerunt, ut prima diatessaron species ab .A. usque .D. protendatur, et ex eadem .D. prima diapente species in acutam .a. perducatur: sicque prima diapason species in his duabus speciebus ab .A. in .a. contineatur. Est igitur prima species diatessaron A.B.C.D., a proslambanomenos videlicet ad lichanos hypaton, constans ex tono, semitonio et tono. Secunda species B.C.D.E., quae est semitonium et ditonus. Tertia C.D.E.F., ditonus scilicet et semitonium. Et sic per omnem seriem chordarum computando, per quaternas has alternatim tres species invenies; exceptis duobus locis, scilicet inter parhypate meson et paramese, et inter trite synemmenon et nete diezeugmenon.

Diapente vero species prima, sicut et supradictum est, continetur D.E.F.G.a., tono, semitonio et ditono. Secunda E.F.G.a.[sqb]., semitonio et tribus tonis, ab hypate meson scilicet ad paramese. Tertia F.G.a.[sqb].c., tribus tonis et semitonio, a parhypate meson ad trite diezeugmenon. Quarta G.a.[sqb].c.d., ditono, semitonio et tono, a lichanos meson ad paranete diezeugmenon. Has si diligenter inspicias, tonorum et semitoniorum positiones invenies diversas, et per seriem vocum in totius monochordi constructione alternatim dispositas, exceptis tribus locis, videlicet inter hypate hypaton [32] et parhypate meson, et inter hypate meson et trite synemmenon, et inter paramese et trite hyperboleon.

Diapason autem quoniam his duabus consonantiis completur, tot habet formas, quot sub his continentur. Septem igitur continet species, pro diapente quattuor, pro diatessaron tres, quarum prima inter .A. et .a., id est proslambanomenos et mese continetur, secunda ab hypate hypaton ad paramese porrigitur, tertia parhypate hypaton et trite diezeugmenon terminatur, quarta a lichanos hypaton ad paranete diezeugmenon protenditur, quinta hypate meson et nete diezeugmenon limitatur, sexta a parhypate meson ad trite hyperboleon intenditur, septima a paranete hyperboleon ad lichanos meson remittitur. Quas omnes, si tonorum et semitoniorum situm inspexeris, a se invicem distantes videbis. Quodsi octavam a mese per paramese et trite diezeugmenon intendendo ad nete hyperboleon adieceris, a prima non dissentire videbis. Si vero ab eadem mese per trite synemmenon et paranete synemmenon ascenderis, eandem quintae notabis.

Sic igitur diapason septem habet species: unam minus quam voces, in quibus octo modorum diversa sit positio, quod sequens expediet oratio. Septem vero tantum modos secundum diapason species primum fuisse, sed Ptolemaeum octavum superaddidisse, Boethium in Musica scimus tradidisse, quorum nomina diversitatemque, quoniam brevitati studemus, secundum ecclesiasticum usum expediamus.

DE VIII MODIS

Octo itaque cantionum modis, quos abusive tonos vocamus, ordo ecclesiasticus utitur; quorum quattuor excelsiores monochordi voces sortiti sic vocantur: authentus protus, id est primus magister, authentus deuterus, id est secundus magister, authentus tritus, id est tertius magister, authentus tetrardus, id est quartus magister. Authentos enim Graeci magistros dicunt, quasi auctoratos, id est auctoritate praeditos, quorum videlicet praecellit auctoritas. Unde a comparatione altioris gradus hos modos ita vocari obtinuit usus. Alii vero quattuor inferiora loca possidentes sic vocantur: plagis proti, id est lateralis primi, subauditur authenti, quasi sub latere eius contineatur, et inferior sit, simili ratione plagis deuteri, plagis triti, plagis tetrardi. Sed nos eorum regulas dantes latinis utamur nominibus, et excelsiores magistros, inferiores vero discipulos nominemus. Sed antequam eorum intensiones vel remissiones incipiamus, finales omnium nervos ostendamus.

Quattuor sunt voces, quae vocantur finales, eo quod in unaqualibet harum regulares finiantur cantiones, videlicet D.E.F.G., quae sunt lichanos hypaton, hypate meson, parhypate meson, lichanos meson; quae idcirco ex omnibus electae sunt finales, quod inter septem vocum discrimina inveniantur sonoriores; extra quas si vel vetus vel nova cantio finiatur, irregularis et illegitima sine dubio iudicatur. Cantus igitur magistri eiusque discipuli, id est primi et secundi modi, in .D. finitur, secundi magistri eiusque discipuli, id est tertii et quarti modi, in .E., tertii magistri eiusque subiecti, id est quinti et sexti modi, in .F., quarti magistri eiusque discipuli, id est septimi et octavi modi, in .G. Sed, quia nomina et finales eorum diximus, intensionis et remissionis limites aperiamus.

__________________________________________________________________

[33] d in K1 M6 Me R Tr GS

itaque authentus, id est primus magister

__________________________________________________________________

e in K1 M6 Me R Tr GS

non quod ibi prima eius species exordiatur; sed quod forma et similitudo primae illius speciei, quae inferius est, hic sub eadem chordarum dispositione contineatur, tono scilicet et semitonio et tono

__________________________________________________________________

f in K1 M6 Me R Tr GS

qui est tonus septimus

__________________________________________________________________

g in K1 M6 Me R Tr GS

secundum quosdam revera tamen forma est primae illius speciei

__________________________________________________________________

[34] h in K1 M6 Me R Tr GS

RECAPITULATIO EIUSDEM REI SECUNDUM IUNIORES

Primus igitur modus vel tonus intenditur ad acutam .d., id est paranete diezeugmenon, raro autem ad .e., quae est nete diezeugmenon, et descendit ad .C., id est parhypate hypaton, rarissime vero ad .B., quae est hypate hypaton, habens inter .D. et .d. quartam diapason formam, supra vero et infra chordam, et ut dictum est, rarissime duas inferius. Secundus modus ascendit ad .a., id est mese, raro autem ad .b. vel .[sqb]., id est ad trite synemmenon vel paramese; remittitur ad .A., quae est proslambanomenos, interdumque adhuc tono inferius, quem moderni, ut suprascriptum est, addiderunt, et .[Gamma]. graeca littera notaverunt. Possidet autem hic modus inter .A. et .a. primam diapason speciem, supra vero rarius et infra vocem.

Et hi sunt magister primus eiusque discipulus. Magistri autem, id est primi toni, cantus incipitur sex nervis, scilicet C.D.E.F.G.a., habens cola et commata, id est membra et incisiones, quas distinctiones cantus appellamus, in eisdem. Cantus vero discipuli, id est secundi toni, habet principia legalia quattuor A.B.C.D., a multis vero usitata sex A.B.C.D.E.F., in quibus habet etiam cola et commata. Quodsi primi cantum .C. vel .D. vel .E. vel .F. inceperis, non minus quam ad .c. acutam, id est trite diezeugmenon, intendas, ut cuiusmodi sit, ascendendo discernas. Si vero secundi cantum in eisdem inceperis, non minus quam ad .B. deponas, ut cuius sit, remittendo ostendas. Sed meo iudicio quattuor tantum principia unicuique dabuntur discipulo.

Tertius modus intenditur ad .e., id est nete diezeugmenon, raro autem ad .f. et remittitur ad .D., quae est lichanos hypaton. Habet principia cantus et distinctiones nervis sex, D.E.F.G.a.[sqb]., possidens inter .E. et .e., id est inter hypate meson et nete diezeugmenon, quintam diapason speciem, supra vero et infra vocem.

Quartus modus ascendit ad .[sqb]., id est paramese, raro ad .c., quae est trite diezeugmenon; descendit vero ad .B., continens inter .B. et .[sqb]. secundam diapason formam, supra vero chordam. Cuius cantus secundum quosdam sex nervis, legaliter vero quattuor incipitur B.C.D.E. et sex distinguitur B.C.D.E.F.G.

Et hi sunt secundus magister eiusque discipulus. Quodsi magistri cantum .D. vel .E. inceperis, non minor quam ad .d., id est paranete diezeugmenon, sit modus intensionis; si discipuli, non minor quam ad .C. depositionis, ut cuiusmodi sit, intendendo vel remittendo discernas.

Quintus modus intenditur ad .f., quae est trite hyperboleon, raro autem ad .g. et remittitur ad .E., hoc est ad hypate meson, continens inter .F. et .f. sextam diapason speciem, supra vero et infra vocem. Cuius cantus principia et distinctiones sunt sex E.F.G.a.[sqb].c., ab hypate meson ad trite diezeugmenon.

Sextus modus ascendit ad .c., quae est trite diezeugmenon, raro autem ad .d., hoc est ad paranete diezeugmenon, et descendit ad .C., quae est parhypate hypaton, possidens inter .C. et .c. tertiam diapason formam, supra vero aliquando chordam. Cuius cantus principia legalia sunt quattuor, C.D.E.F., secundum quosdam sex, sicut et distinctiones C.D.E.F.G.a.

Et hi sunt tertius magister eiusque discipulus. Si magistri cantum .E. vel .F. inchoaveris, ad .e., quae est nete diezeugmenon, sit minimus modus intensionis, discipuli vero ad .D. remissionis, ut cui deputari debeat, tali differentia patefiat.

Septimus modus intenditur ad .g., id est paranete hyperboleon, raro autem ad .a., quae est nete hyperboleon, et remittitur ad .F., id est ad parhypate meson, continens inter .G. et .g. septimam diapason speciem, supra vero et infra vocem. Huius cantus principia et distinctiones sunt sex, F.G.a.[sqb].c.d.

Octavus modus ascendit ad .d., id est paranete diezeugmenon, raro autem ad .e., [35] descendit vero ad .D., id est lichanos hypaton, possidens inter .D. et .d. secundum primum magistrum quartam diapason formam, supra vero chordam. Hunc enim Ptolemaeus annexuit, et quia diapason octava specie caret, quartam ut primus obtinuit: qui quamvis eandem habeat speciem, diversam habet finalem, et non eandem ad .C. remissionem. Huius cantus initia ut aliorum discipulorum legalia sunt quattuor: D.E.F.G., usurpata sex sicut distinctiones D.E.F.G.a.[sqb]. vel .b. Et hi sunt quartus magister eiusque discipulus. Si magistri cantum .F. vel .G. inceperis, ad .f., id est trite hyperboleon, sit minimus modus intensionis, discipuli vero causa supradictae differentiae ad .E. remissionis. Haec est regula intensionis et remissionis octo modorum, et haec sequenda lex eorum, quam per singulorum tonorum proprii cantus dinoscentia, subtilis et cauta modernorum sic exaravit diligentia.

Antiquitus enim authenti cum plagis etsi non equaliter intendebantur, indifferenter tamen omnes in quartam vel quintam chordam remittebantur, quod adhuc multorum cantuum indifferentes inter authentos et subiugales descensus testantur. Unde in pluribus interdum pro ascensu, maxime vero pro descensu fit saepe dubietas, utrum authento an plagi eorum tribuatur proprietas.

Hinc iuniores subtilius et acutius diiudicantes, et certius legaliusque discriminantes, nec ex toto antiquis consentiunt, nec ex toto dissentiunt. Aiunt enim oportere inter modos certas esse differentias, ut cuiuscumque sint, cognoscere possimus cantilenas. Sed si primus modus ab acuta .e. ad .A., id est a nete diezeugmenon ad proslambanomenon remittatur, secundus vero a paramese, quae est .[sqb]., ad eandem .A. deponatur, si inter .a. et .A., id est inter mese et proslambanomenon, cantus non excedens componatur, et in .D. utriusque finali regulariter terminetur, incertum est, cui potius deputetur. Idem contingit in caeteris, ad quam incertitudinem propulsandam praescriptam iuniorum probamus regulam.

__________________________________________________________________

[36] i in K1 Me R Tr

Potest tamen haec eadem antiphona in illo loco hymnum dicat emendari, et ad tertium tonum sine obstaculo decantari, ita: Benedicat terra domino et omnia nascentia in ea hymnum dicat alleluia.

sequitur post GS II, 72b: "... poteris ad finalem pervenire."

__________________________________________________________________

k in K1 Me R

Considerata tamen sonorum natura, octavo vel septimo satis concordant. De cotidianis vero feriarum antiphonis plurimae per incuriam ita sunt depravatae, ut quaedam, quae sunt primi toni ad quartum, quaedam secundi ad octavum sint declinatae; et quod adhuc peius vel turpius est, in fine nec quarti nec octavi nec alicuius octo modorum regulam sequantur. Sed nescio, qua superstitiosa usurpatione contra legem omnium modorum mirabiliter vel potius miserabiliter et turpiter inolita consuetudine finiantur. Cuius rei exemplum est in antiphonis his: Antiphona Credidi propter quod locutus sum. Item: Facti sumus sicut consolati.

Idem fit in pluribus aliis. Quae cum tono regantur dissimili, fine clauduntur consimili. Qui finis cum neutrae antiphonae concordet principio, in ultimo sono videtur similis quinto, cum tamen non sit ipsius, nec octo modorum alicuius. Unde nequeo satis mirari unde ineptia haec primum oriretur, magisque miror et stupeo, quod adhuc apud multos prudentes clericos sine consideratione in usu quasi pro lege tenetur, cum ex ipsa tonorum proprietate absurditas haec facile possit intelligi et improbari, et error inolitus sicut apud plurimos actum est, rato cursu corrigi et emendari. Sed quia difficile est omnibus in commune his verbis persuaderi, quorundam tamen haec audientium fortassis ut sapiant, consuletur errori.

[37] sequitur post GS II, 73b: "... cum supra diapente altius tono abundent."

__________________________________________________________________

l in K1 Me R

Haec est antiqua regula quorundam veterum, in praescriptis cantibus aliisque non bene currentibus quattuor finalibus quattuor sociales assumentium. Sed, cum omnes musici quattuor tantum finales esse testentur, quorum lege omnes octo modorum cantus regantur, iuniorum sollertiae melius visum est huiusmodi cantus quasi revera per neglegentiam depravatos certis locis corrigi et suo ordine cantari, quam per incerta transpositionum loca vagari, ne, quattuor finalibus quattuor compares addendo, octo finales habere videantur, ac per hoc sedecim modos, quod nulla ratio admittit, habere convincantur. Restat ergo, ut omnia depravata emendentur, et propria loca sortiantur.

Responsorium enim Factum est emendandum est in eo loco caelum Heliseus et pater mi. Sic enim canendum est Factum est dum tolleret dominus Heliam per turbinem in caelum Heliseus clamabat dicens pater mi. Responsorium autem Terribilis est corrigendum est ibi domus dei et porta caeli. Apparuit autem ibi in convivio meo cum fratribus tuis. Communio autem Cantabo sic est canenda Cantabo domino qui bona tribuit mihi. Illa vero communio Beatus servus ibi corrigenda est invenerit vigilantem amen dico vobis super omnia. Antiphonae vero Factus sum et O mors caeteraeque huiusmodi nec transpositione indigent nec emendatione, tantum consideretur, quia ubi quidam semitonia, pro quibus maxime in his erratur, volunt admittere, equisonum magis debent habere ut ibi sine adiutorio. Illa autem antiphona Alias oves habeo aut ad octavum tonum est canenda et in secunda syllaba, quae est li, virgula non flexa ponenda, aut secundum sextum his est in locis emendanda adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile. Illa etiam Domine qui operati sunt in eo loco in tabernaculo tuo.

Haec et alia eiusmodi doctus cantor considerans, ubi oportet, decenter et congrue corrigat; et quemque cantum suo modo, suo ordini, suo finali potius quam vario transpositionum et socialium errori attribuat.

sequitur post GS II, 76a: "... in superioribus non invenerat."

__________________________________________________________________

m in K1 Me R

Si qua vero diffinitio hic est dicenda: rectissime diffinitio vocatur finis quo cantus quisque terminatur.

sequitur post GS II, 77a: "... melum ordiendo sonum discernamus a sono."



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License