Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[62] Musica Bernonis seu Prologus in Tonarium.

Argumentum.

1. Scala musica. 2. Novem sonorum modi. 3. Consonantiae musicae. 4. Tetrachordum, praesertim finalium. 5. De consonantiarum speciebus. 6. Octo toni musici usu ecclesiastico. 7. Eorumque limites. 8. Intensiones et remissiones sonorum. 9. Toni medii ac communes, unde quidam duodecim modos statuunt. 10. Toni indifferentes. 11. Cautiones circa modos regulariter componendos. 12. Differentiae tonorum. 13. Moduli Noanneane et cetera. 14. Toni et cantus irregulares cavendi. 15. Semitonii positio sedulo attendenda.

Domino Deoque dilecto Piligrino, vero mundi huius advenae et peregrino, Berno licet parvus meritis, servus tamen Dei genitricis virginis municipatum in arce Divinae speculationis. Praeclara Christianae fidei forma in te splendens egregie probat, animam tuam sedem esse sapientiae: cum moralis disciplinae honestas ita naturales animi tui motus componat, ut amore divinae contemplationis rationabili progressu ad superna proveharis, ubi laeto cordis iubilo delectet animam tuam proclamare sponso suo: trahe me post te, curram in odorem unguentorum tuorum, quasi interhabentes in manibus citharas, et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni.

Quod ego perpendens haud facile indagare valeo, quid causae extiterit, quod Tu, quem non solum quatuor matheseos disciplinarum speculatio quadratum, verum etiam coelestis harmoniae melos divinis laudibus iugiter reddit intentum, me, ut ita dicam, semivocalem, imo pene in artibus mutum ac elinguem, de canora musicae modulatione iubeas aliquid proferre. Praesertim cum in ecclesia [63] plebis a Deo exaltatus et in cathedra seniorum laudatus, assidue laeto cordis auditu percipias, qualiter sapiens et te praesule felix Colonia cum beatis ecclesiae suae filiis, Apostolorum principe linguarum omnium quodammodo plectrum modificante, in decachordo psalterio cum cantico in cithara psallat Domino Deo. Sed ipsa natura instigante non ambigo, te tam ardenter id a me expetere voluisse, ut quoniam tota nostrae animae corporisque compago musica coaptatione coniungitur, animus quoque tuus sonora artis huius dulcedine suavius delectetur. Nihil est enim, ut Tullius ait, appetentius similium, nec rapacius, quam natura. Et quoniam eo caritatis affectu, quo me semper gratis fovisti, hoc obedientiae opus iniunxisti, ut cuiusdam verbis utar, sat scio, si sat bene, pareo, et libellum, quem tonarium consuete vocant, libens porrigo, magis eligens ultra vires praesumere, quam caritati, quae omnia sperat, aliquid denegare. Confidens de te, o praesulum decus et gloria, quo placido discretionis moderatione et errata corrigas, et si qua fuerint digne prolata, sine livore defendas.

Verumtamen non absimile videtur, si prius quaedam ponantur prologumena, quibus minus ad intelligendum capaces veluti prae foribus interim exercitati, ad ipsius demum scientiae penetralia queant intromitti. Beatitudinem tuam divina clementia hic diu incolumen custodiat, et post ad coelestia regna perducat: ubi inter psallentium choros constitutus decantare valeas laetus: sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini Dei nostri, in monte sancto eius.

Proaemium subsequentium tonorum.

1. Omnis igitur regularis monochordi constitutio secundum praeclaram disertissimi viri Boetii instructionem, in quindecim chordis consistit, per quas totius harmoniae vis rata connexione decurrit: Si tamen synemmenon non desit. Quae in quatuor tetrachorda dividuntur, his nominibus discreta: tetrachordum gravium, tetrachordum finalium, tetrachordum superiorum, tetrachordum excellentium. Tetrachordum gravium, eoquod sit infra finalium, et reddat sonum omnium gravissimum. Tetrachordum finalium, eoquod in eo finis sit omnium tonorum legitime currentium. Superiorum, quod sit superius constitutum. Excellentium, quia excellit sonos trium aliorum. In medio horum solet interseri quintum tetrachordum, quod dicitur synemmenon, id est coniunctum.

Verum quia omnis cantilena, non quibuscumque vocibus, sed certis et determinatis sonis, quos Graeci phthongos quasi a similitudine loquendi vocant, ordinabiliter contexitur, ut quemadmodum litterarum elementis omnis sermonum series digeritur, ita quoque harmoniae concentus rationabili sonorum quantitate promatur: non ab re credimus, si propter minus eruditos in hac arte de eorumdem [64] sonorum modis iuxta maiorum traditionem aliquid vel breviter dicimus.

2. Habentur enim novem modi, ut antiquitas sagaci indagavit industria, instar, ut reor, humanae vocis, quae novem constat officiis, id est, plectro linguae, pulsu quatuor dentium, repercussione duorum labiorum in modum cymbalorum, cavitate gutturis, et adiutorio pulmonis, qui in modum follis aerem recipit et remittit. Simili de causa etiam Apollini novem Musas designant.

Nunc vero ipsos modos, prout possumus, aperire tentemus. Primus modus est in brevissimo duarum vocum spatio, et fit in semitonio, ut hoc liquet exemplo in gravitate et acumine in illa antiphona Missus est Gabriel. ad id loci Mariam, item Virginem.

Secundus iam perceptibilioris est intervalli, et fit in tono, ut in hac Antiphona Missus est.

Tertius adhuc parvo diductior, hoc est in tono et semitonio, ut in hac antiphona Missus est Gabriel ad Mariam virginem.

Quartus hoc quoque protensior, qui fit in duobus tonis, ut in hac: Beati qui ambulant.

Quintus adhuc spatiosior, id est, duobus tonis et semitonio, ut in hac: Ne timeas Maria. Item antiphona In illa die fluent.

Sextus nihilominus amplior, id est, tribus tonis continuis, ut in hoc Responsorio Iam corpus eius. Cuius pater feminam.

Septimus hos quoque spatio supervadit, constans tribus tonis et semitonio, ut haec antiphona Beata Agnes in medio minas.

Octavam ac si rarius in quatuor tonis, non tamen plenis, reperies, ut in hoc Responsorio. [Tu vir Simphoriane suspendere in tormenta. ab illa namque neuma, quae deponitur, ad eam, quae elevatur ad in, sunt semitonium, tres toni, item semitonium; quae duo semitonia simul iuncta non faciunt integrum tonum. Item communio.] Principes persecuti. Spolia multa concupivit.

Nonus prolixiori super omnes spatio tensus metam huiusmodi divisionum sortitur: nam nec ampliorem isto, nec strictiorem primo ullam musicarum vocum reperies divisionem; constat enim quatuor tonis et semitonio; et habes exemplum in hac antiphona Ad te levavi animam meam, Deus meus. Item Responsorio Inter natos mulierum non. Item Responsorio Haec est virgo. Introivit. Item in acumine antiphona Iste cognovit. in hoc loco: et inventus est in. Ultra hunc enim novissimum modum si quas voces inter se subalterna percussione distantes quaesieris, in nullo rationabili cantu reperies, donec ad diapason consonantiam pervenias, ubi magis est novae permutatio vocis, quam progressio modi amplioris: quia nec ipsa humani appulsus possibilitas admittit, ut intervallis tam longe inter se distantibus aliquis aptus reddatur sonus.

3. In his omnibus quintus tantum et septimus modus inter musicae artis consonantias reperiuntur: hoc est, diatessaron, quod est sesquitertia; ac diapente, quod est sesquialtera. Et tunc consonantiae fiunt, quando altrinsecus virilis ac puerilis [65] vox pariter sonuerit: vel potius eo cantandi genere, quod consuete dicitur organizare. In reliquis vero non sunt consonantiae, sed intervalla, et quaedam vocum discrimina. Sunt et aliae consonantiae, sicut diapason, videlicet in dupla proportione: tripla quoque, quae fit ex diapason et diapente. Diapason vero et diatessaron quamquam Pythagorici negant consonantiam esse, idcirco quoniam nec in multiplici, nec in superparticulari consistit quantitate, quod proprium est consonantiarum artis musicae; sed in multiplici superpartiente; est enim talis proportio, ut octo ad tria, quae proportio dicitur in arithmetica dupla superbipartiens, habet enim octonarius ternarium bis, duasque eius partes, id est, duas unitates: Tamen eximio Doctore Boetio, Ptolomaei sententiam super hoc approbante, necessario fatemur, eam consonantiam esse maximam, quoniam diapason talis est symphonia, ut quamcumque aliam suscipiat consonantiam, servet nec immutet, nec ex consona dissonam reddat. Sicut, inquit, denario numero qui fuerit additus, intra eum positus integer inviolatusque servatur, cum in caeteris id minime eveniat: ita etiam in hac consonantia. Nam si duo tribus adiicias, quinque continuo reddes, et numeri species immutata est. Si vero eosdem denario addas, XII. facis, et binarius iunctus denario conservatus est. Ex quibus verbis satis apparet, longe aliud esse per simplices consonantias cum sonorum intervallis cantilenam contexere, aliud per compositas easdem voces sive superius sive inferius per immutationem resumere: de quibus aliquid dicere alterius est temporis et loci. Est et bis diapason, id est, quadrupla.

4. His ita breviter dictis, vel pauca de his proferre tentemus, quae ad iniuncti operis negotium necessaria esse putamus. In primis tetrachordum finalium diligentius est intuendum: cui tanta quaedam naturalis sonorum inest virtus, ut ex quatuor chordarum eius origine omnis modorum seu tonorum potestas videatur procedere. Neque enim non divine hanc vim soli quaternario contigit inesse: omne enim, quod vocamus principium, nonnisi alicuius rei potest esse principium, similiter et finis alicuius rei est finis. Sed ubi principium est et finis, necessario est et medium, [ut a principio et medio, et fine constet, vel] ut a principio per medium veniatur ad finem. Igitur ut totum aliquid sit, principio et medio et fine constat. Unum ergo non tam numerus, quam principium, fons et origo est omnium numerorum, quod medio et fine caret; nisi forte pro sui perfectione sicut principium, ita et finis dicatur. Dualis vero numerus finem non habet, ad quem per medium perveniri debeat, cuius omnino expers existit. Superest autem, ut ipse principium dicatur, ut hoc alterum principium sit de illo primo, illud vero de nullo. Primum illud principium, a quo numeri omnes oriuntur: hoc vero alterum est, per quod omnes numeri inveniuntur. At si uni duo [66] fuerint iuncta, occurrit ternarius, primus impar, qui habet initium, medium et finem, ubi una interiecta medietas pares sibi terminos habet: ex utroque enim latere circumvallatur unitate, et quod extremitates iunctae, hoc facit medietas duplicata; unum enim et unum faciunt duo, quae simul iuncta, id est, duo et duo, faciunt quatuor. Primus ergo omnium numerorum est ternarius, cui inter duo summa medium, quo vinciretur, accidit. Quaternarius vero, quia duas medietates obtinuit, et quia tunc arctius extima vinciuntur, quando medietas geminatur, merito artifex natura iussu creatoris hunc sibi numerum ascivit, quo insolubili colligationis vinculo elementa sibimet repugnantia devinxisset, triaque illa musicae genera, id est, mundanae, humanae, et eius, quae est in instrumentis, rata modulationis lege conformasset. Merito inquam hic numerus musicae harmoniae est attributus, qui inferiora superioribus conciliat, animae corporisque statum iugabili proportionum competentia foederat, bestiales hominum motus comprimit, mores componit, iras daemonum mitigat, vel potius fugat: etiam ipsam terram sonorum suorum concentibus coelo quodammodo associat.

Si ipsum quaternarium praecedentibus se naturalibus numeris, id est, uni, duobus, tribus adiunxeris, denarii summam conficies: ut ex hac etiam eius perfectione in decachordo psalterio assuescamus psallere, quatenus Deo nostro sit iucunda decoraque laudatio. Adeo etiam antiqui hunc numerum ad animae perfectionem pertinere putabant, si tamen fides huic eorum sententiae est adhibenda, ut etiam Pythagorici ex eo iurisiurandi religionem sibi facerent, taliter dicendo:

Per qui nostrae animae numerum dedit ipse quaternum.

Adde etiam, quod idem quaternarius a binario, quem supra diximus principium esse, generatur, a quo et octonarius, qui est primus cubus, procreatur. Nam bis bini, qui sunt quatuor, superficiem faciunt; bis duo bis solidum corpus, quod est VIII. Sub huius numeri mysterio consonus Evangelistarum sonus in omnem terram exivit, et in fines orbis terrae dulcissima praedicationis eorum vox processit. Huiusmodi harmoniae concentum Deo esse gratissimum, Psalmista noverat, cum ad psallendum Domino mentes hominum quarto invitabat dicens: Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro, psallite sapienter.

Ergo sive ex istis, quae pauca protulimus, sive ex aliis, quae in praesenti minus occurrunt memoriae, vel omnino abdita latent, satis claret, non sine magno divini muneris nutu hanc vim quaternario esse ingenitam, ut totius harmoniae concentus ab eo oriatur, et in eumdem velut ad principii sui originem revertatur: quemadmodum illi octo toni semper bini et bini ad unam ex quatuor finalium chordis quadam dictante iustitia velut ad parentem redeunt. Unde pulchre eumdem octonarium antiqui iustitiam vocaverunt, non solum ob supradictam harmonicae rationis causam, verum etiam quia primus omnium ita solvitur in numeros aeque pariter [67] pares, id est, in quatuor et quatuor: ut nihilominus in numeros aeque pariter pares, id est, duo et duo ipsa divisio solvatur.

5. Nunc prout gratia divina inspiraverit, aperire conemur, qualiter unusquisque authenticus vel suus plagalis a suo finali progrediens iterum ad eumdem redeat, licet supra vel infra in varios se sonos protendat. Ac primo dicendum, quot sint species diatessaron ac diapente, necnon et diapason. Habet enim diatessaron species tres, diapente quatuor, diapason VII. Hae quidem species vario modo a quibusdam musicis ordinantur. Nos vero magistrorum praecepta sequentes iuxta rationem tonorum ordinabiliter eas ponimus, ut facile intelligere quilibet possit, qui vel tenuiter notitiam huius artis habuerit.

Ergo prima species diatessaron constat ex tono semitonio et tono, exordium sumens a lichanos meson, et finiens in lichanos hypaton; cui si adieceris tonum superius, oritur tibi prima species diapente. Secunda species ex duobus tonis et semitonio, incipiens a mese, et finiens in hypate meson; cui si adieceris tonum superius, erit secunda species diapente. Tertia ex semitonio et duobus tonis, incipiens a trite diezeugmenon, et finiens in lichanos meson; cui adhibendus est tonus inferius, ut fiat tertia species diapente. Quarta species diapente constat ex prima specie diatessaron, adiecto tono inferius, non quidem per eiusdem nominis chordam [sed per eiusdem speciei formam,] sed altius, id est, a paranate diezeugmenon incipiens: ac sic per tonum semitonium et tonum in meson descendit, assumtoque inferius tono quartam speciem diapente perficit.

Diapason vero species facile est pervidere: si enim a proslambanomenos inceperis, usque in mese prima species erit; sicque semper semitonio vel tono altius per ordinem repetendo, septimae speciei finis in paranete hyperboleon erit. Sin autem exordium sumis ab hypate hypaton, erit finis in paramese.

[Et haec quidem dispositio specierum in consonantiis secundum veteres quosdam est. Sed moderni diligentiores in omnibus in diapente et diapason eis aliquatenus consentiunt; diatessaron vero in speciebus et aliud exordium et ordinem tribuunt. Quia enim diapason ex diapente et diatessaron consistit, primaque specie a diapason ab A ad a. id est, a proslambanomenos ad mese pertingit, cum prima diapente species a mese incipiens in lichanos hypaton finiatur; incongruum eis visum est in tetrachordum gravium, quod ab eadem lichanos hypaton usque ad proslambanomenos, in quo diatessaron continetur, velut otiosum et inutile ab his speciebus excludatur, hacque de causa statuerunt, ut prima diatessaron species ab A usque ad D protendatur, et ex eadem D prima diapente species in acutam a. producatur: sicque prima diapason [68] species in his duabus speciebus ab A in a contineatur. Est igitur prima species diatessaron A B C D a proslambanomenos videlicet ad lichanos hypaton, constans ex tono semitonio et tono. Secunda species B C D E. quae est semitonium et ditonus. Tertia C D E F. ditonus scilicet et semitonium. Et sic per omnem seriem chordarum computando, id est, per quatuor litteras, per quaternas has alternatim tres species invenies, exceptis duobus locis, scilicet inter parypatemeson et paramese, et inter trite synemmenon et nete diezeugmenon.

Diapente vero species prima, sicut et supra dictum est, continetur D E F G a. tono semitonio ditono. Secunda E F G. a [sqb]. semitonio et tribus tonis, ab hypate meson scilicet ad paramese. Tertia F G a [sqb] c. tribus tonis et semitonio, a parypate meson ad trite diezeugmenon. Quarta G. a. [sqb]. c. d. ditono, semitonio et tono, a lichanos meson ad paranete diezeugmenon. Has species si diligenter inspicias, tonorum et semitoniorum positiones invenies diversas, et per seriem vocum in totius monochordi constructione alternatim dispositas: exceptis tribus locis, videlicet inter hypate hypaton et parypate meson, et inter hypatemeson et trite synemmenon, et inter paramese et trite hyperboleon. Diapason autem quoniam his duabus consonantiis completur, tot habet formas, quot sub his continentur. Septem igitur continet species, pro diapente quatuor, pro diatessaron tres: quarum prima inter A et a. id est proslambanomenos et mese continetur: secunda ab hypate hypaton ad paramese porrigitur: tertia a parypate hypaton in trite diezeugmenon terminatur: quarta a lichanos hypaton ad paranete diezeugmenon protenditur: quinta ab hypate meson et (ad) nete diezeugmenon limitatur: sexta a parypate meson ad trite hyperboleon intenditur: septima a paranete hyperboleon ad lichanos meson remittitur. Quas omnes species, si tonorum et semitoniorum situm inspexeris, a se invicem distantes videbis. Quodsi octavam a mese per paramese et trite diezeugmenon intendendo ad nete hyperboleon adieceris, a prima non dissentire videbis. Si vero ab eadem mese per trite synemmenon et paranete synemmenon ascenderis, eandem quintae notabis. Sic igitur diapason septem habet species: una minus quam voces, in quibus octo modorum diversa fit positio, quod sequens expediet ratio. Septem vero tantum modos secundum diapason species primum fuisse, sed Ptolomaeum octavum superaddidisse, Boetium in musica scimus tradidisse: quorum nomina diversitatemque, quoniam brevitati studemus, secundum ecclesiasticum usum expediamus.

6. Octo itaque cantionum modis, quos abusive tonos vocamus, ordo ecclesiasticus utitur. Quatuor excelsiores monochordi voces sortiti sic vocantur: authenticus protus, id est, primus magister: authenticus deuterus, id est, secundus magister: authenticus tritus, id est, tertius magister: authenticus tetrardus, id est, quartus magister. Authentos enim Graeci magistros dicunt, quasi auctoratos, id est, auctoritate praeditos, quorum praecellit auctoritas. Unde a comparatione [69] altioris gradus hos modos ita vocari obtinuit usus. Alii vero quatuor inferiora loca possidentes sic vocantur: plagis proti, id est, lateralis primi, subauditur authentici, quasi sub latere eius contineatur, et inferior sit, simili ratione plagis deuteri, plagis triti, plagis tetrardi. Sed nos regulas eorum dantes latinis utamur nominibus, et excelsiores magistros, inferiores vero discipulos nominemus.

Sed antequam eorum intensiones vel remissiones incipiamus, finales omnium nervos ostendamus. Quatuor sunt voces, quae vocantur finales, eoquod in unaqualibet harum regulares finiantur cantiones, videlicet D E F G. quae sunt lichanos hypaton, hypate meson, parypate meson, lichanos meson; quae idcirco ex omnibus electae sunt finales, quod inter septem vocum discrimina inveniantur sonoriores: extra quas si vel vetus vel nova cantio finiatur, irregularis et illegitima sine dubio iudicatur. Cantus igitur magistri eiusque discipuli, id est, primi et secundi modi finitur in D. secundi magistri eiusque discipuli, id est tertii et quarti modi in E. tertii magistri eiusque subiecti, id est, quinti et sexti modi in F. quarti magistri eiusque discipuli, id est, septimi et octavi modi in G. Sed quia nomina et finales eorum diximus, intensionis et remissionis limites aperiamus.]

7. Protus [itaque authentus, id est, primus magister,] constat ex prima specie diapente et ex prima specie diatessaron superius, [non quod ibi prima eius species exordiatur; sed quod forma et similitudo illius primae speciei, quae inferius est, hic sub earum chordarum dispositione contineatur, tono scilicet et semitonio et tono;] subiugalis vero eius constat ex eadem specie diapente, et ex eadem specie diatessaron inferius: quod autem dico, tale est. Primus tonus a suo finali, id est, a lichanos hypaton habet licentiam ascendendi in diapente, hoc est, in mese; et a mese in paranete diezeugmenon, quod est prima species diatessaron, eo modo, quo praedictum est. Secundus vero tonus, qui dicitur eius subiugalis, in eamdem diapente ascendit; sed per eamdem speciem diatessaron inferius a lichanos hypaton in proslambanomenon per tonum et semitonium, itemque tonum descendit. Et protus quidem aliquando unum tonum super diatessaron licenter assumit: similiter et caeteri authentici praeter deuterum, qui semitonium tantum admittit. Itemque protus infra finalem suum descendit in sonum sibi vicinum, aliquando in tertium, numquam vero in legitimis cantibus in quartum. Similiter et alii tres authentici iuxta ordinem finalium suorum.

Deuterus constat ex secunda specie diapente, et secunda specie diatessaron superius, illo scilicet modo, quo supra tractatum est. Subiugalis eius ex eadem specie diapente, et ex eadem specie diatessaron [70] inferius: ex superiori autem sermone potes et istud comprehendere. Tritus authentus, qui est tonus quintus, constat ex tertia specie diapente, et tertia specie diatessaron superius. Tetrardus authentus, [qui est tonus septimus]; constat ex quarta specie diapente, et ex forma primae speciei diatessaron superius, modo dicto. Subiugalis eius ex eadem specie diapente, et ex prima specie diatessaron inferius [secundum quosdam, revera tamen forma est primae illius speciei.] Omnis itaque tonus subiugalis eandem habet diapente et diatessaron, quam authenticus eius: differunt autem in hoc, quod authentus diatessaron habet supra diapente, subiugalis vero infra.

8. Primus igitur modus vel tonus intenditur ad acutam d. id est, paranete diezeugmenon, raro autem ad e. quae est nete diezeugmenon: et descendit ad C. id est, parypate hypaton, rarissime vero ad B. quae est hypate hypaton; habens inter D et d. quartam diapason formam, supra vero et infra chordam, et ut dictum est, rarissime duas inferius. Secundus modus ascendit ad a. id est, mese, raro autem ad b. vel [sqb], id est, ad trite synemmenon, vel paramese: remittitur ad A. quae est proslambanomenos, interdumque adhuc sono inferius, quam moderni, ut supra dictum est, addiderunt, et [Gamma]. graeca littera notaverunt. Possidet autem hic modus inter A et a. primam diapason speciem, supra vero rarius et infra vocem. Et hi sunt magister primus eiusque discipulus. Magistri autem, id est, primi toni cantus incipitur sex nervis, scilicet C D E F G. a. habens cola et commata, id est, membra et incisiones, quas distinctiones cantus appellamus, in eisdem. Cantus vero discipuli, id est, secundi toni, habet principia legalia quatuor A B C D. a multis vero usitata sex A B C D E F. in quibus etiam cola et commata. Quod si primi cantum C. vel D. vel E. vel F. inceperis, non minus quam c. acutam, id est, trite diezeugmenon, ut cuiusmodi sit, ascendendo discernas. Se vero secundi cantum in eisdem inceperis, non minus quam ad B. deponas, ut cuius sit, remittendo ostendas. Sed in eo iudicio quatuor tantum principia unicuique dabuntur discipulo.

Tertius modus intenditur ad e, id est, nete diezeugmenon, raro autem remittitur ad D. quae est lichanos hypaton. Habet principalis cantus distinctiones nervis sex, D E F G. a [sqb]. possidens inter E et e. id est, inter hypate meson et nete diezeugmenon, quintam diapason speciem, supra vero et infra vocem. Quartus modus ascendit ad [sqb]. id est, paramese, raro ad c. quae est trite diezeugmenon; descendit vero ad B. continens inter B et [sqb] secundam in diapason formam, supra vero chordam. Cuius cantus secundum quosdam sex nervis, legaliter vero quatuor incipitur B C D E. et sex distinguitur [71] B C D E F G. Et hi sunt secundus magister, eiusque discipulus. Quodsi magistri cantum D vel E. inceperis, non minor, quam ad d. id est, paranete diezeugmenon, sit modus intensionis: si discipuli, non minor, quam ad C. depositionis, ut cuiusmodi sit, intendendo vel remittendo discernas.

Quintus modus intenditur ad e, quae est trite hyperboleon, raro autem ad g. et remittitur ad C. hoc est, hypate meson, continens inter F et f sextam diapason speciem, supra vero et infra vocem. Cuius cantus principia et distinctiones sunt sex E F G, a b c. ab hypate meson ad trite diezeugmenon.

Sextus modus ascendit ad c. quae est trite diezeugmenon, raro autem ad d. hoc est, ad paranete diezeugmenon: et descendit ad C. quae est parypate hypaton, possidens inter C et c. tertiam diapason formam, supra vero aliquando chordam. Cuius cantus principia legalia sunt quatuor, C D E F. secundum quosdam sex, sicut et distinctiones C D E F G a. et sunt tertius magister eiusque discipulus. Si magistri cantum E vel F inchoaveris, ad e. quae est nete diezeugmenon, sit minimus modus intensionis, discipuli vero ad B. remissionis, ut cui deputari debeat, tali differentia patefiat.

Septimus modus intenditur ad g, id est paranete hyperboleon, et remittitur ad E, id est, ad parypate meson, continens inter G et g. septimam diapason speciem, supra vero et infra vocem. Huius cantus principia et distinctiones sunt sex, F G a [sqb] c d. Octavus modus ascendit ad d. id est, paranete diezeugmenon, raro autem ad e. descendit vero ad D. id est, lichanos hypaton, possidens inter D et d. secundum primum magistrum quartam diapason formam, supra vero chordam. Hunc enim Ptolomaeus annexuit, et quia diapason octava specie caret, quartam ut primus obtinuit: qui quamvis eamdem habeat speciem, diversam habet finalem, et non eamdem ad C remissionem. Huius cantus initia ut aliorum discipulorum legalia sunt quatuor, D E F G. usurpata sex sicut distinctiones D E F G a [sqb]. Et hi sunt quartus magister eiusque discipulus. Si magistri cantum F vel G inceperis, ad f. id est trite hyperboleon sit minimus modus intensionis, discipuli vero causa supradictae differentiae ad E remissionis.

Haec est regula intensionis et remissionis octo modorum, et haec est sequenda lex eorum, quam per singulorum tonorum proprii cantus dissonantiam subtilis et cauta modernorum exaravit diligentia. Antiquitus enim authentici cum plagis etsi non aequaliter intendebantur, indifferenter tamen omnes in quartam vel in quintam chordam remittebantur, quod adhuc multorum cantuum indifferentes inter authentos et subiugales descensus testantur. Unde in pluribus interdum pro ascensu, maxime vero pro descensu fit saepe dubietas, utrum authento an plagi eorum tribuatur proprietas. Hinc iuniores subtilius et acutius adiudicando, et certius legaliusque discriminantes, nec ex toto antiquis consentiunt, nec ex toto [72] dissentiunt. Aiunt enim, oportere inter modos certas esse differentias, ut cuiuscumque modi sint, cognoscere possimus cantilenas. Sed si primus modus ab acuta e. ad A. id est, a nete diezeugmenon ad proslambanomenon remittatur: secundus vero a paramese, quae est [sqb]. ad eandem A. deponatur: si inter A et a. id est, inter mese et proslambanomenon cantus non excedens componatur, et in D. utriusque finali regulariter terminatur, incertum est, cui potius deputetur. Idem contingit in caeteris: ad quam incertitudinem propulsandam praescriptam iuniorum probamus regulam.

9. Animadvertendum nunc est: cum omnis authenticus a suo finali incipiens licenter in nonum sonum ascendat; non quod semper id eveniat, sed quod haec eius scandendi sit potestas, et nonnisi in sibi vicinum et aliquando in tertium, ut supra etiam aliquid tetigimus, descendat. Subiugalis vero eius in quintum locum ascendat, in quartum autem nec non et quandoque in quintum descendat; et ex hoc facilis sit cognitio authentici vel sui subiugalis. Quid de his sit sentiendum, qui nec ad diapente pertingunt, [nec inferius diatessaron admittunt], vel supra diapente diatessaron minime habent, sed nec inferius ad diatessaron pertingunt: vel si diatessaron quidem inferius habent, et supra diapente aliquid, non tamen usque ad diatessaron ascendunt; talis enim ordo super his nobis est servandus. Si quis cantus a finali suo ad diapente non pertingit, nec diatessaron inferius habet pro sui brevitate vel imperfectione, solemus eum subiugali designare, exempli causa, inter protum et eius subiugalem. Antiphona Benedicat nos Deus Deus. Antiphona Beata mater. Antiphona Coeli coelorum. Antiphona In omnem terram. Antiphona Iuste et pie. Antiphona Iuste iudicate. Inter deuterum et eius plagin Antiphona Benedicat terra Domino. licet quantum ad iudicium aurium convenientius sonet ad tertium quam ad quartum, non solum praesens regula repugnat, verum etiamsi iuxta hanc sonoritatem ipsam velis inchoare, nullo modo ad finalem recto tramite poteris canendo pervenire. At si hanc ad differentiam quarti toni ita finias seculorum amen, ac semitonio altius, id est, a parypate meson incipias, absque laesione poteris ad finalem pervenire. Si vero ad diapente quidem pervenit, et nec supra nec infra diatessaron habet: quia diapente amborum commune est, cantus quoque communis sit; ita tamen, ut eorum alteri tribuatur, cuius et frequentior usus habetur. Ecce has antiphonas vel his similes, id est, Antiphona Biduo vivens. Antiphona Lux orta est. ad protum [73] canimus. Has vero, quae simili modo incipiunt, in eundem locum ascendunt ac descendunt in eundem, id est, Antiphona o Domine salvum. Antiphona oblatus est. ad subiugalem eius canimus.

Tales vero solent quidam medios tonos vocare. Et quia inter singulos quatuor authenticos et subiugales huiusmodi reperiri possunt, hos quatuor illis octo adiiciunt, et duodecim tonos dinumerare contendunt. Si vero ultra diapente aliquid superius ascendit, nec inferius diatessaron habet, cantus ille authentici erit: quod frequentius, quam ut exemplo indigeat, evenire solet: quamvis hoc non usquequaque procedat, ut in illa antiphona adverti potest, antiphona Iste cognovit. quae supra diapente semitonio ac tono ascendit; infra finalem vero duobus tonis descendit. Quam tamen quarto tono ideo aptamus, quia tertio euphonia repugnante nequimus. Item Antiphona Dixit Caesar ad Hypolitum, cum tono et semitonio supra diapente altius ascendat, non tamen hanc secundum regulam septimo, sed octavo regimus tono, non id artis magisterio dictante, sed vocis sono cogente. Sin autem inferius diatessaron habuerit, subiugalis erit, ut in hac antiphona In spiritu humilitatis. ubi in eo loco: sic fiat, diapente tono supergreditur: sed quia diatessaron habet inferius hoc loco: hodie, subiugalis, ut supra diximus, erit. Vel certe si utrumque, et supra diapente et infra diatessaron invenitur habere, authentico magis debet aptari. Quamquam haec regula partim cantorum inscitia, partim longo usu inveterato constet omnino in multis vitiata, tum in quotidianis antiphonis, quae inveniuntur compositae ex psalmis, tum etiam in aliis plurimis cantionibus, in nocturnis videlicet ac diurnis. Quod quidem ad regulam aliquatenus posset corrigi, si inolita consuetudo ab ore cantantium potuisset ullo modo evelli: ut ex paucis subter positis liquebit exemplis. Antiphona Petrus autem servabatur. quae cum sit primi toni, et per suum diastema vel systema, hoc est, cola et comma, semper ad finalem primi toni recurrat, ita canendo: antiphona Petrus autem servabatur in carcere. item et oratio fiebat pro eo sine intermissione ab ecclesia. ubi in a. syllaba apud quosdam incipit a recto deviare, et in tertium vel quartum tonum declinare, quod tamen talibus neumis, si quis curat, poterit emendare, ut sic canat: ab ecclesia ad Deum. Item antiphona et respicientes. antiphona Pastor bonus. cum sint magis tertii toni, apud plerosque minus regulariter sortiuntur finem octavi. Quod taliter potest corrigi, si in fine harum antiphonarum, ubi canendum est Alleluia, a prima syllaba, id est al. quae venit in mese, per diatessaron in medio, vocibus connumeratis, in finalem descendat ita: Alleluia. Ideoque magis has tertii toni auctoritate regimus, quia iuxta illum supra diapente diatessaron habent; iuxta octavum vero inferius diatessaron carent, cum supra diapente altius tono abundent.

[74] 10. Interdum etiam miro quodam evenit modo, ut unum idemque melum aeque congruenterque cantari possit hoc et illo tono, veluti hae antiphonae: antiphona gloriosi principes. antiphona malos male. antiphona novit Dominus. antiphona nemo te condemnavit. antiphona qui odit. quae tam sexto quam octavo reguntur et finiuntur: quas nonnulli magis violenter quam vere ad tertium tonum conantur inflectere. Item hoc Responsorium genti peccatrici. tam triti quam tetrardi sono regitur: unde eiusdem responsorii versus apud alios ad triti, id est, quinti toni modum ita canitur: Versus esto placabilis. apud alios vero ad tetrardum sic: Versus Esto. Antiphonae, quae uniformiter ab O. incipiunt, ut antiphona O sapientia. antiphona O rex gentium. et his similes, velut in quodam bivio inter protum et eius subiugalem consistunt, eo quod tono diapente in omnibus supervadunt, diatessaron inferius in quibusdam habent, in quibusdam vero minime. Sed frequentior usus in subiugali praevaluit: quia in eiusmodi cantilena aliquotiens non solum diatessaron, sed et diapente invenitur inferius, ut in illa antiphona: o rex gloriae. in illo loco: spiritum. sed haec apud quosdam. Quamquam illi non errent, qui eas duntaxat, quae diatessaron inferius non habent, ad protum inflectunt.

11. Propter huiusmodi aliosque devios errorum anfractus debet peritus cantor caute inspicere, utrum cantus regulari a suo finali incipiat ordine; an legitime currat, ne quid naturali vitiata qualitate absonum fiat; si rata tonorum semitoniorumque dimensione consonantiae bene conveniant, ne extra metam inferius aut superius canendi exordium sumat; si ad finalem suum recto legis tramite recurrat: qui finales illius et illius existant. Finales ergo sunt lichanos hypaton, hypate meson, parypate meson, lichanos meson. Omnis ergo proti et subiugalis eius, id est, primi ac secundi toni melodia lichanos auctoritate regitur ac finitur. Deuteri vero, eiusque subiugalis, id est, tertii ac quarti hypate meson regitur ac finitur. Tritus cum suo subiugali, id est, quintus cum sexto parypate meson regitur et finitur. Tetrardus cum suo subiugali lichanos meson sono regitur et finitur. Et haec est eorum regula ad quodlibet melum inchoandum, ut nec supra quintum superiorem, nec infra quintum inferiorem locum aliquando incipiant, sed inter eas octo voces vel aliquando novem initia sua cohibeant.

Notandum vero est, quod quinto semper loco superioribus cum inferioribus finalibus quaedam talis concordia est, ut aliqua mela in eis quasi regulariter inveniantur finire: velut hoc responsorium: Factum est dum tolleret. quod quidem regulariter incipiens, sed extra regulam ultra nonum in decimum sonum ascendens, nequaquam terminat in lichanos hypaton finali, sed in mese eius sociali. Eodem modo clauduntur Responsorium Terribilis est. communio: Cantabo Domino. Hoc ergo socialitatis foedus obtinet lichanos hypaton cum mese, hypate meson cum paramese, [75] parypate meson cum trite diezeugmenon, lichanos meson cum paranete diezeugmenon. Cum inferioribus quoque quartis, et in quibusdam quintis parem habitudinem habent; quamvis hoc magis ad initia illorum, quam ad finem pertinere soleat. Fit etiam miro quodam modo, ut finales non solum in quintis, ut diximus, regionibus suos habeant sociales, verum etiam in quartis superioribus locis sibi inveniant compares: ut quemadmodum membra cantionum, quae sunt cola et commata, in finalibus et in quintis locis, ita per arsin et thesin consistant saepius in quartis. Amplius autem, quod omnis tropus, sive ille authenticus sit sive plagis, si quarto a finali loco diligentius intueatur, mira ac divina quaedam concordia inveniatur: ita, ut si quis cantus a finali in quartum locum transponatur, legitime videatur sub eodem modo vel tono currere, et in eodem velut in finali regulariter desinere: adeo, ut pleraque mela ab ipsis finalibus seu dextera laevaque apta incepta minus conveniant propter semitonia, quae desunt per loca; a superioribus vero inchoata absque ullius soni diminutione decurrant modeste, finiantque in socialibus honeste. Ut enim hoc clarius elucescat, ex quarto tono ponamus haec sub exemplo. Antiphona factus sum. Antiphona o mors ero. Antiphona Sion renovaberis. Antiphona Sion noli timere. Antiphona Vade iam. Si has antiphonas tertio a finali loco, id est, a lichanos meson incipere volueris, in modulando deficis, dum semitonium, ubi esse debuit, minime reperis. Sin autem quartum locum, id est mese, attendas, ac interposito primum semitonio in synemmenon, deinde tono, sicque tertio loco, hoc est, paranete synemmenon, easdem inchoaveris, totam cantilenam absque sui laesione videbis decurrere, donec ad finalis sui comparem, id est, mese eam contingat in fine pervenire. Similiter eiusdem modi antiphonas, videlicet Antiphona Ad te Domine levavi. Antiphona ex AEgypto vocavi. si a finali ordiri contendis, minus apte in medio convenire pervidebis. Si autem quarto loco, id est, mese incipiunt, absque neumarum dispendio modulantur, donec ibidem finem sortiantur. Quod quidam minus intuentes, magis has et huiusmodi putant septimo, quam quarto regi tono; quamquam non negent, easdem finem sortiri in quarto. Idem neumarum defectus in illa communione: Beatus servus. quae est tertii toni, proveniet, nisi ab hypate meson transposita in mese fuerit. Non minimum etiam a plerisque erratur in his antiphonis, antiphona ante me non est formatus. antiphona Ex quo facta. qui putant eas in principio septimo tono debere regi, propter similitudinem cantilenae, quam videntur cum superioribus in initio habere: cum apertissime constet, easdem et ab ipso primi toni finali congruenter incipere, legitime per diastemata et systemata in quartis vel quintis locis currere, regulariterque in eodem finali terminum sortiri. In octavo quoque si illam communionem: De fructu operum. a finali cantare ceperis, in medio cantilenam minus apte convenire per sua limmata vel semitonia cognosces. Si vero post duos tonos et unum semitonium quarto loco orditus fueris, totam cantilenae huius seriem per ordinabilem [76] progressionem senties ad socialis sui pertinere finem.

Idipsum in quintis locis evenire solet; verbi gratia. Nisi enim hae antiphonae: Alias oves habeo. Domine qui operati sunt. quae sexti sunt toni, in quintum transponantur locum, hoc est, a parypate meson in trite diezeugmenon, nequaquam in regulari monochordo servare poterunt ordinem suum.

Haec pauca pro exemplis sint posita. Caeterum ut in huiusmodi defectionibus solet necessario synemmenon in superioribus aliquando suffragari, ita nonnumquam videtur refragari, in his dumtaxat cantibus, qui in inferioribus per synemmenon decurrunt: cuius vicem in superioribus supplere nequeunt, sed et hoc aliquando, non semper. Hoc vero in talibus est observandum, ut si cantus a finali incipiat, quarto loco nihilominus incipere valeat: sin autem inferius vel superius, quoto loco ibi a finali tono, hic ordiatur a quarto sociali.

Oportet etiam et illud considerare, ut cum in omnibus subiugalibus tonis ascensus usque in diapente et ultra suppetat, protus quoque usque in nonum sonum in talibus ascendere valeat, et tres alii authentici, videlicet quintus et septimus, in locum regulariter sibi ordinatum deficientibus nervis minus proveniant. Quod doctus cantor, quotiens id ratio exposcit, inferius redeat, ut per octava loca voces resumat, quas in superioribus non invenerat. Sed quanto vocum intervallo singuli authentici vel laterales eorum supra vel infra a finalibus distent in differentiis suis, vel quam ad ultimam saeculorum amen syllabam habitudinem seu spatiorum dimensionem habeant, melius ostendemus, cum in ipso tonorum libello suis in locis id explicare curabimus, quia arctius memoriae commendatur, quidquid prae oculis habetur. Hoc tamen interim breviter notandum, quod omnis principalis sonus, sive ille sit authentici cuiuslibet sive plagis eius, semper a finali suo, in quem regulariter desinit, incipiat.

12. Differentiae vero, quae ornatus causa peritorum cantorum placito sunt inventae, a nobis ita sunt ordinatae, ut cuiusque toni differentia, siqua in ipso finali incipiat, primum locum obtineat, secunda vero proximum inferius locum, sicque inferius, quousque invenitur, progreditur. Deinde superius proximo, quo occurrit, loco iterum incipiat currere ordine suo usque dum ad quintum locum perveniat, ubi unusquisque finalis socialem suum inveniat; quatenus ipse finalis quasi quidam dux ac princeps moderatorque in medio residens ex utraque parte sui differentiis condat legem inchoandi. Ipsas vero differentias quidam diffinitiones vocant. In quo providendum, ne dum quis verbum diffinitionis audierit, eo sensu accipiat, quo sapientes diffinierunt, diffinitionem dictam esse orationem, quae id, quod diffinit, explicat, quid sit. Sed hic diffinitionem nihil aliud, quam differentiam intelligat, qua initia cantus vel seculorum amen a sono principalis [77] toni sive in extensione, sive in remissione, sive etiam eodem loco incipiendo suavi ac concordabili quadam differunt diversitate. Quamquam nos rectius differentias, quam diffinitiones dici debere arbitremur: maxime cum non aliquid ibi, quid sit, diffiniamus perorando, sed varie seculorum amen canendo, aliterque melum ordiendo sonum discernamus a sono.

13. Inveniuntur et moduli ad vim cuiusque toni investigandam antiquitus constituti, utputa Noan Noeane. Noeis. Noeane. In quibus magis intelligimus syllabas modulationi aptas, quam significativas rerum notas; quas unacum aliis versiculis a modernis tam ad antiphonas, quam ad introitus et communiones repertas, in capite singulorum tonorum apposuimus, quatenus per haec rudi cantori facilior pateret via intelligendi.

14. Caeterum si quis cantus contra legem finalium ortus inceperit, vel aliter contra regulam in processu variaverit, nec debito fini occurrerit, ita ut ab uno tono ordiatur, et in alio terminetur; hic talis magis nothus quam legitimus est iudicandus. Quapropter non solum haec atque alia huiusmodi vitia in cantionibus sunt praecavenda, verum etiam pervigili observandum est cura, uti attendas in neumis, ubi rarae sonorum morulae breviores, ubi vero sint metiendae productiores, ne raptim et minime diu proferas, quod diutius et productius praecinere statuit magisterialis auctoritas. Neque audiendi sunt, qui dicunt, sine ratione omnino consistere, quod in cantu aptae numerositatis moram nunc velociorem, nunc vero facimus productiorem: si grammaticus quilibet te reprehendit, cum in versu eo loci syllabam corripias, ubi producere debeas, nulla alia causa naturaliter existente, cur magis eam producere debeas, nisi quia antiquorum ita sanxit auctoritas; cur non magis musicae ratio, ad quam ipsa rationabilis vocum dimensio et numerositas pertinet, succenseat quodammodo, si non pro qualitate locorum observes debitam quantitatem morarum? Si aliquando offendere te potuit male prolatum, quod est extra te, quanto magis, quod est infra te? non enim grammatica, sed musica hominem consistere percepimus: quod, ut viri eruditissimi verbis utar, quisquis in sese ipsum descendit, intelligit.

Idcirco ut in metro certa pedum dimensione contexitur versus, ita apta et concordabili brevium longorum sonorum copulatione componitur cantus: et velut in hexametro versu si legitime currit, ipso sono animus delectatur. At si verso ordine in penultimo spondaeum, in ultimo dactylum admittit, vel siquis in secundae coniugationis verbo acuto accentu in antepenultima pronuntiat ita: dócete, vel in tertia coniugatione in penultima circumflexo: legîte, omnino ipsa auditus novitate tabescit: sic in cantilena ex veterum auctoritate apta et modesta modulationum coaptatione coniuncta, tota [78] animae corporisque compago delectatur; sicut econtrario ab audiendi voluptate se suspendit, siquid in ea depravatum sentit.

Quisquis igitur sibi videtur sine artis huius notitia bene canere, cum interrogatus de numero vel de intervallis acutorum graviumque sonorum nesciat respondere, vultque solummodo aurium sensui credere, non autem rationi magistrae, cum utrorumque iudicium sit exquirendum, amplius tamen rationis, quae ipsam veritatem integritatemque ad liquidum in rerum natura, in quantum possibile est, ex munere omnipotentis artificis comprehendit: is inquam talis magis lusciniae, quae verno anni tempore ac si numerose et suaviter canat, est comparandus, quam peritus cantor habendus. Quocirca sit nostrae musicae cantilena rata sonorum quantitate distincta, neumarum gravitate ponderata, prudenterque coniuncta, modesta, simplex et mascula, nec effeminata, quatenus eius dulcedine attacti incitemur ad psallendum Domino laeti, semper memores psalmistae vocis admonentis: psallite sapienter.

15. Enimvero sapienter psallimus, si non solum quaeque intervalla musicis sonis congruenter aptata observamus, verum etiam, quo harmonice spatio ipsi authentici cum subiugalibus suis inter se differant, diligenter intendimus, ne qua confusibilis inter seipsos commutatio fiat, quae magis absoniam reddat. Et quoniam tritus ac deuterus discernibili inter se, hoc est, semitonii dirimuntur intervallo, caeteri vero distant tono, ideoque minus aperte dinosci valent eorum proprietates in sono, singulorum quatuor diapente cum verborum modulatione curavimus subter notare: quatenus ex illorum ordinis circumstantia facilius cuiuscumque possit comprehendi notitia.

Igitur cum omnium diapente ex tribus tonis et semitonio constet, in eo maxime, cuius horum diapente sit, agnoscitur, si quoto semitonium positum sit loco, non negligenter inspicitur. Diapente proti post duos tonos semitonium admittit: diapente deuteri post tres tonos. Diapente triti primo loco semitonium habet: diapente tetrardi post unum tonum. Ex hoc namque colligitur, quam veridicam super his quidam sapiens proferat sententiam. Protus, inquit, et tetrardus contrarii sunt, eoquod diapente proti prius habeat duos tonos et postea semitonium, et in fine tonum: diapente vero tetrardi prius tonum et semitonium, postea duos tonos. Concordant autem prima specie diatessaron, excepto quod tetrardi est superior. Deuterus et tritus omnino sunt contrarii, cum diapente deuteri prius tres tonos habeat et postea semitonium: diapente vero triti prius semitonium, post tres tonos, et diatessaron deuteri sit duorum tonorum et semitonii; diatessaron autem triti semitonii et duorum tonorum. Si converteris diapente proti, efficitur diapente tetrardi: rursus diapente tetrardi conversa resonat diapente proti; diatessaron vero ipsorum non convertitur. Si converteris, diapente deuteri efficitur diapente triti: rursus triti diapente conversa resonat diapente deuteri. Similiter potest converti diatessaron eorum.

[79] Nunc igitur, ut supra promisimus, ponamus singulorum diapente, uniuscuiusque a proprio finali incipientes, et per quinas syllabas, connumeratis quae in medio sunt vocibus, ascendamus: itemque per alias quinas in usque finales simili modo descendamus, ita proti diapente modulando: Principium ego sum et finis. Deuteri vero sic: duo caritatis praecepta sunt. Triti vero in hunc modum: Tria sunt munera pretiosa. Tetrardi vero sic concinendo: nomen Domini tetragrammaton. His ita se habentibus, ne quis me sine pudoris respectu iaculo reprehensionis feriendum putet, eoquod quasdam differentias, quibus aliqui moderni utuntur, huic operi minime addiderim, noverit, mihi id studii fuisse, magis eorum, qui ante nos aetate et scientia rectius sapuerunt, observare voluisse constitutiones, quam vocum sequi novitates. Et ne omnino intactas easdem relinquam, in primo tono aliis, quam nos, utuntur differentiis, ad hanc antiphonam: Biduo vivens, ita seculorum amen. itemque seculorum amen. O beatum pontificem. tono videlicet inferius finientes: multaque id genus. In quarto vero in hac antiphona: nos scientes. In septimo in ista: Loquebantur. peregrinos quosdam modulantur sonos: et si qua inveniri possunt similia. Nunc vero si adeo huiusmodi novae sonoritatis flagrant desiderio, agant: ut libet animo. Ego vero iam desinam multa loqui, ut finis sit prologi.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License