THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Jingfa Sun
Checked by: Charles Atkinson and Andreas Giger
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: BERNVARP TEXT
Author: Berno Augiensis
Title: De varia psalmorum atque cantuum modulatione
Source: Patrologia cursus completus, series latina, ed. J. P. Migne, 221 vols. (Paris: Garnier, 1844-1904), 142:1131-54.

[-1131-] BERNO AUGIENSIS DE VARIA PSALMORUM ATQUE CANTUUM MODULATIONE

SYNOPSIS.

1. Esdras scripturam Sanctam restituit. 2. LXX. Interpretes. 3. Aliae scripturae interpretationes. 4. Psalterii versio Gallicana et Romana. 5. Differentiae versionis Romanae a Gallicana. 6. Differentiae in Isaia et aliis prophetis. 7. Nihil canatur in Ecclesia, ubi ex Sancta Scriptura, aut a prudentioribus tractata. 8. Verba Sanctae Scripturae non immutentnr. 9. Nihilque contra ipsius fidem ponatur. 10. De antiphonis ab O incipientibus in Adventu, et nonnulis in festis natalitiis. 11. De officio Septuagesimae, quando alleluia deponitur. 12. De responsoriis, quibus versus non satis respondent: 13. Aut aliis mendis scatent.

Berno qui quod vult Deus, Meginfrido, Eipennoni, dilectis in Christo fratribus, perenne immarcescibilis gloriae decus.

Rationabile mihi videtur ut quos unus spiritus vinculo charitatis ligat, hos litterarum textus non dissolvat, imo epistola jungat, quos charae amicitiae sodalitas conglutinat. Igitur fraternae dilectionis tuae rogatu compulsus, o Meginfride, aliquid tibi scribere de varia psalmorum atque cantuum modulatione, quae dissimiliter vel confuse solet in Ecclesia fieri, prius cupio aliquam de interpretum translatione memoriam facere, quatenus velut hoc quodam jacto sermonis fundamento, nostrae narrationis aedificium solidius surgat in altum.

1. Ut enim majorum firmat auctoritas, omnis Veteris Testamenti Scriptura imprimis Hebraeo sermone constat conscripta. Sed post destructam Jerusalem et legem accensam a Chaldaeis, dum Judaei reversi sunt a Babylonia captivitate in Jerusalem, Esdras, scriba doctus scientia divina, omnem Veteris Testamenti bibliothecam et cuncta legum et prophetarum volumina reparavit, atque in viginti duobus voluminibus secundum numerum Hebraicarum litterarum, constituit, correxit, ordinavit. Ad ejus imitationem multi gentilium gesta aliorum congregaverunt et bibliothecas constituerunt. Inter quos quidam Episistratus floruisse dicitur; deinde Xerxes, post Seleucus ac Alexander Magnus.

2. Sed et Ptolomaeus, cognomento Philadelphus, omnes litteratos studio superans non solum gentium, sed etiam divinas litteras in bibliothecam contulit. Nam septuaginta millia librorum, ut fertur, hujus temporibus Alexandriae inventa sunt. Hic etiam ab Eleazaro pontifice petens Scripturas Veteris Testamenti ab Hebraea lingua in Graecam converti, LXX Interpretes impetravit, qui ejus voluntati satisfacerent. Nam quidam mirabiliter de iisdem septuaginta Interpretibus asserunt, quod singuli per singulas cellas divisi ita omnia per Spiritum sanctum sint interpretati, ut nihil in alicujus corum codice inventum sit, quod in caeteris vel in verborum ordine discreparet. Cui opinioni Sanctus [-1132-] Hieronymus vehementer obsistit, ita inquiens: Nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriae mendacio suo construxerit, quibus divisi eadem scriptitarent, cum Aristheas ejusdem Ptolomaei [hyperaspistes], quod interpretatur protector fidelis, et, multo post tempore, Josephus nihil tale retulerint; sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasae. Aliud est enim, inquit, vatem esse, aliud interpretem. Hic spiritu ventura praedicit; hic eruditione et verborum copia ea quae intelligit transfert. Et paulo superius, cum ea commemorasset quae a septuaginta interpretibus sunt praetermissa, ait: Judaei prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolomaeus, unius Dei cultor, etiam apud Hebraeos duplicem divinitatem deprehenderet; quod maxime idcirco faciebat, quia in Platonis dogma cadere videbatur. Denique ubicunque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio, et de Spiritu sancto, aut aliter interpretati, aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent et arcanum fidei non vulgarent. Legite prologum ejusdem beati Hieronymi super librum Genesis.

3. Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecum sacra eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus, Theodotion. Est etiam et Vulgaris interpretatio, cujus auctor non apparet, et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio vocatur, quam Origenes et Eusebius Caesariensis [Koine], id est, Communem vel Vulgatam appellant; quam Origenes miro labore reperit et caeteris editionibus comparavit. Sed et mnlti Graeciae tractatores variis modis eam transtulerunt atque corruperunt. Quam multi Latinorum et maxime Romanorum, ante sanctum Hieronymum acceperunt et hucusque utuntur, tenent et servant. Quorum diversitatem, imo errorem beatus Hieronymus corrigere cupiens, utpote multarum linguarum peritus, omnem Scripturam Veteris Testamenti ex Hebraeo in Latinum vertit eloquium: cujus interpretatio merito caeteris antefertur, ut Isidorus ait; est enim et verborum tenacior et perspicuitate sentenliae clarior. Sed et Sanctus Gregorius papa ipsius translationem caeteris asserit esse veraciorem. Est et [-1133-] sexta editio, de qua beatus Hieronymus: "Illud, inquit, breviter admoneo, ut sciatis aliam esse editionem, quam Origenes et Caesariens Eusebius omnesque Graeciae tractores [Koine], id est Communem appellant atque Vulgatam; aliam LXX Interpretum, quae in [hexaplois] codicibus reperitur, et a nobis in Latinum sermonem fideliter versa est, et in Hierosolymae atque in Orientis Ecclesiis decantatur." Et paulo post iterum infert: "sicut autem in Novo Testamento, si quando apud Latinos, quaestio exoritur, et est inter exemplaria varietas, concurrimus ad fontem Graeci sermonis, quo novum scriptum est instrumentum; ita in Veteri Testamento, si quando inter Graecos Latinosque diversitas est, ad Hebraicam confugimus veritatem, ut quidquid de fonte proficiscitur, hoc quaeramus in rivulis. [Koine] autem ista, hoc est Communis editio, ipsa est quae et LXX, sed hoc interest inter utramque, quod [koine] pro locis et temporibus, et pro voluntate scriptorum Vetus corrupta editio est; ea autem, quae habetur in [hexaplois], et quam nos vertimus, ipsa est quae in eruditorum libris incorrupta et immaculata LXX Interpretum translatione servatur. Quidquid ergo ab hac discrepat, nulli dubium est quin ita et ab Hebraeorum auctoritate discordet." Hucusque Hieronymus. Hic talis ac tantus aliquando ad tribunal aeterni Judicis raptus, ubi divina increpatione est admonitus, ut studiis divinis insisteret et sanctae Ecclesiae utilitati deserviret.

4. Inter caetera ex emendata LXX Interpretum translatione Psalterium ex Graeco in Latinum vertit illudque cantandum omnibus Galliae ac quibusdam Germaniae Ecclesiis tradidit; et ob hoc Gallicanum Psalterium appellant, Romanis adhuc ex corrupta Vulgata editione Psalterium canentibus, ex qua Romani cantum composuerunt nobisque usum cantandi contradiderunt. Unde accidit quod verba, quae in diurnis vel in nocturnis officiis canendi more modulantur, intermisceantur et confuse nostris psalmis inserantur, ut a minus peritis haud facile possit discerni quid nostrae vel Romanae conveniat editioni. Quod pius pater ac peritus magister, Hieronymus, intuens, tres editiones in uno volumine composuit: Gallicanum Psalterium, quod nos canimus, ordinavit in una columna, in altera Romanum, in tertia Hebraeum. Et ubicunque aliquid in nostro interpositum est quod in Hebraeo non habetur, obelo, id est veru, taliter cum hoc signo notavit [signum obeli]; ubi vero ex Hebraeo aliquid addidit, cum asterico, id est stella [signum asterisci], hoc modo illucescere fecit.

5. Hujus igitur summi doctoris, licet scientia multum inferior, utpote qui in ejus comparatione nec linguam me habere putem, a longe vestigia sequens vestrae dilectionis causa cupio aliquid discernere quid in antiphonis, responsoriis gradalibus, offerendis, communionibus, modulando psallamus, quid in Ecclesiis distincte proferendo dicamus. Et quia sensu sum parvulus, ingenio tardus, et si aetate provectus, senio jam defectus, more puerorum, qui [-1134-] post prima elementa solent discere psalmorum carmina, imprimis incipio exordium sumens a timore: quia initium sapientiae timor Domini est (Psalmus CX, 10), ut per timorem perveniamus ad charitatem, quae perfecta foras mittit timorem (prima Johannis, IV, 18). Et non solum in cantu, verum etiam in aliis quibusdam locis, ubi nostra et Romana editio in verbis discrepare videntur, notare nitimur.

Itaque antiphonas vel communiones, quae, juxta Romanum Psalterium canuntur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore, nos juxta emendationem beati Hieronymi canimus: Et exsultate ei in tremore. In tertio psalmo, ubi illi canunt: Ego dormivi et sommum cepi; nos: Ego dormivi et soporatus sum. In quarto psalmo, ubi illi canunt: Cum invecarem te, et exaudisti me Deus; nos dicimus: Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae. Quod vero a prima persona subito transit ad secundam ita dicens: In tribulatione dilatasti mihi, more omnium prophetarum ait, qui solent tempora et personas saepissime permutare et rationis ordinem tali modo observare.

In quinto psalmo: Dirige in conspectu tuo viam meam; quod, ut A. Hieronymus dicit, nec LXX habent, nec Aquila, nec Symmachus, nec Theodotion, sed sola [Koine] editio habet. Denique, sicut in Hebraeo scriptum est, omnes voce simili transtulerunt: Dirige in conspectu meo viam tuam, secundum illud quod in ratione Dominica dicitur: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum; non quo nobis orantibus sanctificetur in nobis: ergo et nunc Propheta postulat, ut via Domini, quae per se recta est, etiam sibi recta fiat.

In sexto psalmo, ubi illi canunt: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me; nos canimus: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Item: Convertere, Domine, et eripe animam meam; nos dicimus: Convertere, Domine, eripe animam meam. In septimo, ubi illi canunt: Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto; nos dicimus: et exsurge, Domine.

In octavo psalmo: Video coelos tuos, non habetur in Graeco, sed in Hebraeo legitur [[Hebrew] smykh] Samecha, quod interpretatur coelos tuos, et de editione Theodotionis in LXX Interpretibus additum est sub asterisco [signum asterisci]. Ubi Romani canunt: Tibi enim derelictus est pauper: pupillo tu eris adjutor; nos relicto enim dicimus: Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. In illo psalmo: Dixit insipiens, finito versu: Omnes declinaverunt, tres qui sequuntur: Sepulcrum patens est; contritio et infelicitas, usque non est timor Dei ante oculos eorum, in hebraico non habentur, sed a beato Hieronimo de Graeco in nostram translationem interpositi sunt.

Illi: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi, nos: Custodi me ut pupillam oculi. Sed ubi ipsius psalmi verba non praecedunt, nec subsequuntur, non obest si in solo versu dicimus: Exsurge, Domine; sicut in illo versu: Salvum fac populum tuum, Domine, [-1135-] et benedic haereditati tuae; nostrum Psalterium habet: Salvum fac populum et benedic haereditati tuae. Ubi illi canunt: Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo; satiabor, dum manifestabitur gloria tua; nos dicimus: Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor, cum apparuerit gloria tua.

In psalmo XVII: Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, dicit Beatus Cassiodorus: non est iste versus facile transeundus. Prae fulgore una pars orationis est, id est nominativus pluralis, et respondet ad nubes; nubes autem, sicut superius dictum est, praedicatores divini verbi intelligendi sunt. In psalmo XVIII: Exsultavit ut gigas ad currendam viam suam; nec in Graeco, nec in Hebraeo habetur suam, sed a beato Hieronymo sub veru, id est tali signo [signum obeli] additum est. In eodem, ubi illi canunt: Lex Domini irreprehensibilis, nos, Lex Domini immaculata.

In illa offerenda: Justitiae Domini rectae laetificantes corda, quia desunt illa verba, quae in Psalterio posita sunt, usque in illum locum: Et dulciora super mel et favum; rectius caneremus: Justitiae Domini rectae laetificantes corda et dulciores super mel et favum. In illo tractu, ubi Romani canunt: Annuntiabunt coeli justitiam ejus, nos coeli non dicimus, sed canimus: Annuntiabunt justitiam ejus. Ubi Romani canunt: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! nostra editio habet: Et calix meus inebrians quam praeclarus est. Romani canunt: Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas doce me; nos vero: Vias tuas demonstra mihi, et semitas tuas doce me. In illo psalmo, ubi isti canunt: Exaudi Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram. Nos autem: Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi, tibi dixit cor meum: Exquisivit facies mea, faciem tuam, Domine, requiram. In illa offerenda: In te speravi, Domine, dixi: Tu es Deus meus, in manibus tuis tempora mea; nos pro eo quod sunt tempora, habemus: Sortes meoe. In illo psalmo: Conversus sum in aerumna mea, in Graeco mea non habetur, sed ex Hebraico, et de translatione Theodotionis sub asterisco, id est stella [signum asterisci], additum est.

In illa antiphona vel communione, ubi illi canunt: Gaudete, justi, in Domino; nos canimus: Exsultate, justi, in Domino. In illo introitu, ubi in cantu psallimus: Et ex omnibus tribulationibus ejus liberavit eum; nos Psalterium decantando dicimus: Salvabit eum. In eadem psalmo, ubi illi canunt: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum; nos dicimus: Non est inopia timentibus eum. Ubi illi: Non deficient; nos: Non minuentur omni bono. In psalmo XL), ubi illi canunt: Sicut cervus desiderat ad fontes; nostra translatio habet: Quemadmodum desiderat cervus et in alio versu: Sitivit anima mea ad Deum vivum; nos habemus sub asterisco [signum asterisci] ad Deum fortem. Sciendum est in hoc psalmo bis inveniri: Salutare vultus mei Deus meus; [-1136-] in secundo autem, id est in fine ipsius psalmi: Salutare vultus mei et Deus meus, ita duntaxat, ut et conjunctio de Hebraeo et Theodotione sub asterico [signum asterisci] additum sit. In eodem: Exprobaverunt mihi qui tribulant me inimici mei, quod apud Romanos non habetur, sed in Hebraeo positum est: Exprobraverunt mihi hostes mei.

In psalmo XLIII secundum Romanum scriptum est: Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris; sed Deus ibi superfluum est. Item in eodem psalmo, cum in cantu et in versu psallamus: Exsurge, Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum; secundum editionem nostram solummodo dicimus: Exsurge, adjuva nos et redime nos propter nomen tuum. Ubi Romani cantant: Adjuvabit eam Deus vultu suo, Deus in medio ejus non commovebitur; nos dicimus: Adjuvabit eam Deus mane dilucuto. Illi: Ascendit Deus in jubilatione; nos: Ascendit Deus in jubilo. Illi: Sicut audivimus, ita et vidimus; nos: Sicut audivimus, sic vidimus.

In psalmo XLVIII ille versiculus: Homo cum in honore esset bis positus est, et in priore additam habet et conjunctionem, ut: Et homo cum in honore esset; in fine conjunctionem non habet, sed ita: Homo cum in honore esset. Illi: Invoca me in die tribulationis tuae, eripiam te, et magnificabis me; nos autem: Et invoca me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis me.

In quinquagesimo psalmo illorum editio habet: Amplius lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me; nostra vero: Amplius lava me ub iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Illa: Quoniam iniquitatem meam agnosco, et delictum meum coram me est semper; nostra vero: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est sempcr. Illa: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea; nostra: Eece enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Item illa: Doceam iniquos vias tuas; nostra vero: Docebo iniquos vias tuas. Illi juxta finem psalmi canunt: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non spernit; nos autem: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

In psalmo LII, qui ita incipit: Dixit insipiens, in secundo versu additum habet: Non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum; nos versum finimus solummodo: Non est qui faciat bonum. At vero quarto versui, qui ita incipit: Omnes declinaverunt, adjungimus in fine: Non est usque ad unum. Illi modulantur: Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui devoraat plebem meam sicut escam panis? et paulo post: Trepidaverunt timore, ubi non erat timor; nos autem: Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? et in fine versus: Trepidaverunt timore, ubi non fuit timor. Illi: Cum averterit Dominus captivitatem plebis tuae; nos: Cum converterit [-1137-] Dominus captivitatem plebis suae. Illi primum versum subsequentis psalmi ita finiunt: Et in virtute tua libera me; nos vero: Et in virtate tua judica me. Illi cantant: Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam; intende in me et exaudi me: nos vero: Intende mihi et exaudi me. In eodem psalmo, ubi illi modulantur: Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae; nos: Timor et tremor venit super me, et contexit me tenebra. Nec vos conturbet quod interpretes circa regulam grammaticae artis singularem numerum, quod est tenebra, posuerunt pro plurali, cum, Sancto Gregorio teste, verba coelestis oraculi non sint inflectenda sub regulis Donati; sicut idem Propheta non veritus ferulam grammaticorum posuit: Libera me de sanguinibus (Psalmus L, 16); et in Joannis Evangelio: Qui non ex sanguinibus, inquit, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joannes I, 13). Sicut ibi numerum pluralem posuit pro singulari, ita hic singularem pro plurali posuit, Hebraicae veritatis consonantiam sequens, quae dicit: Timor et tremor venit super me, et operuit me caligo. Ubi illi canunt: Jacta in Domino cogitatum tuum; nos canimus: Jacta super Dominum curam tuam.

In illo quinquagesimo sexto psalmo ille versus: Exaltare super coelos, Deus, in medio et in fine ponitur; in medio babetur et in omnem terram gloria tua; in fine, et super omnem terram gloria tua. Ubi nos alternatim in chroro canimus: Deus ostendit mihi per inimicos meos, ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei; illi: Deus meus ostendit mihi bona inter inimicos meos, ne occideris eos, ne quando obliviscantur legis tuae. Et in sequenti versu pro eo, quod nos canimus: Depone eos, protector meus, Domine; illi dicunt: Destrue eos, protector meus, Domine.

In psalmo LIX habetur: Juda rex meus, Moab olla spei meae: in centesimo septimo: Moab lebes spei meae. Ubi nos dicimus: Mihi alienigenae subditi sunt; Romani: Mihi Allophyli subditi sunt. In fine istius psalmi canimus: Et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos; in alio: Et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. In illo versu: Omnis terra adoret te et psallat tibi, ubi illi concludunt, psalmum dicat nomini tuo, Domine; Romanorum editio habet, nomini tuo, Altisssime; nostra tantummodo, psalmum dicat nomini tuo: Hebraica canit, nomini tuo. Ubi illi canunt: Deus, in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unanimes in domo, nos dicimus: Deus inhabitare facit unius moris in domo. De hoc versu, qui apud nos legitur: Viderunt ingressus tui, Deus, dicit Beatus Hieronymus: ergo a nobis ita legendum est: Viderunt ingressus tuos, Deus, et scriptoris vitium relinquendum, qui nominativum posuit pro accusativo. Ubi illi canunt: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus, nos canimus: Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus.

[-1138-] In illo psalmo: Salvum me fac, ubi nos canimus: Operuit confusio faciem meam; illi: Operuit reverentia faciem meam; nos: Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae; illi: Hospes filiis matris meae. In illo psalmo: Deus judicium regi da, illi canunt: Omnes reges terrae, omnes gentes servient ei; nos: Omnes gentes servient ei. In eodem dicit Beatus Hieronymus: Benedictus Dominus, Deus Israel, dictus in Graeco Deus bis non haberi, cum in Hebraico et apud LXX manifestissime Domini Dei, quae nuncupatio mysterium Trinitatis, sit, id est, Benedictus Dominus Deus, Deus Israel: illi canunt: Quia zelavi in peccatoribus; nos: Quia zelavi super iniquos. In eodem psalmo: Tenuisti manum dexteram meam, et voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me; nos vero: Et cum gloria suscepisti me.

In psalmo LXXII, cum Beatus Hieronymus exponeret illum versum: Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt, ita exposuit: Quia obscurati sunt dumis iniquitatum, dumi, iniquit, interpretantur, spinae: hi ergo qui obscuraverunt persecutionibus suis terram tuam repleti sunt sensibus iniquitatis. Tu vero, Domine, qui per Testamentum tuum sive Vetus sive Novum, quia utrumque a te processit, etiam quod unum habetur, promisisti protegere nos, succisis nunc spinis erue nos. In illo psalmo, ubi illi canunt: Vovete et reddite Domino Deo vestro omnes, qui in circuitu ejus offertis munera; nos: Qui in circuitu ejus afferent munera. In illa offerenda illi canunt: Terra tremuit et quievit; nos: Terra timuit et quievit.

In illo psalmo LXXVII, in illo versu, ubi multi canunt: Et meditatus nocte cum corde meo, et scopebam spiritum meum, vel scopabam: Hieronymus ita ponit: Et scrobebam spiritum meum, hoc est, inquit, fodiebam quasi agrum, ut ibi mitterem semen doctrinarum Domini. In illo versu, ubi canitur: Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, multi dicunt: Et viduae eorum non plorebuntur, futuro tempore; sed nos rectius dici putamus praeterito tempore: Non plorabantur, quia propheta praeteritos sermones quasi transactos narrat, et Hebraicum huic sententiae congruit, cum dicit: Sacerdotes ejus gladio ceciderunt, et viduae ejus non sunt fletae. Ubi illi: Posuerunt mortalia servorum tuorum; nos dicimus: Morticina servorum tuorum. Ubi illi: Qui sedes super Cherubim, appare coram Ephrem; nos: qui sedes super Cherubim, manifestare coram Ephraim. In illo introitu: Exsultate Deo adjutori nostro, ubi illi, cannnt: Canite initio mensis tuba; nos canimus: Buccinate in comenia [neomenia] tuba. In illo versu, ubi illi canunt: Scapulis suis; nos: In scapulis suis. Illi canunt: Perambulante in tenebris arvia; nos: Ab incursu et daemonio meridiano. Illi: Invocavit me; nos: Clamavit ad me. Ubi illi canunt: Justus ut palma florebit, sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur; nos: Justus ut palma florebit, ut cedrus Libani multiplicabitur. Illi canunt: Dominus [-1139-] regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem et praecinxit se virtute; nos: Dominus regnavit, decore indutus est, indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se.

In psalmo nonagesimo quarto, qui ita incipit: Venite, exsultemus Domino, ubi illi canunt: Ouoniam non repellit Dominus plebem suam, nostra editio non habet. Ubi illi canunt: Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit; nos: Quia in manu ejus omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt. Illi: Et aridam fundaverunt manus ejus; nos: Et siccam manus ejus formaverunt. Illi: Ploremus coram Domino qui fecit nos; nos: Ploremus ante Dominum, qui fecit nos. Illi: Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus: nos: Nos autem populus, et oves manus ejus. Illi: Sicut in exacerbatione; nos: Sicut in irritatione. Illi: Probaverunt et videruni opera mea; nos: Probaverunt, et adjungimus sub obelo [signum obeli] me, et viderunt opera mea. Illi: Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde; nos: Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper errant corde. Illi: Quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam; nos: Ut juravi in ira mea, si intrabunt in requiem meam.

Ubi Romani canunt: Confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctitas et magnificentia; nos: Confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctimonia et magnificentia. Illi: Tollite hostias et introite in atria ejus, adorate Dominum in aula sancta ejus; nos: Tollite hostias et introite in atria ejus, adorate Dominum in atrio sancto ejus. Illi: Etenim correxit orbem, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate et gentes in ira sua; nos tantummodo: Judicabit populos in aequitate. Illi: Notum fecit Dominus salutare suum ante conspectum gentium; nos: In conspectu gentium revelavit justitiam suam. Illi: Viderunt omnes fines terroe salutare Dei nostri; nos: Viderunt omnes termini terrae.

In illo centesimo primo psalmo, ubi illi canunt: Percussus sum sicut fenum, et aruit cor menm, quia oblitus sum manducare panem meum, nos dicimus: Percussum est ut fenum et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. Illi canunt: Potum meum cum fletu temperabam; nos: Poculum meum cum fletu miscebgm. In illo versu: Hoc mare magnum et spatiosum manibus, in Graeco non habetur manibus, ex Hebraico et de editione Theodotionis in Septuaginta sub asterico [signum asterisci], id est stella, additum est. Metaphorice dicitur de mare, quasi expansas manus habeat et in se cuncta suscipiat. Apud Romanos canitur: Exsurge, gloria mea: apud nos tantummodo: Exsurge psalterium; nam gloria mea nec apud Hebraeos, neque apud ullum interpretem reperitur, sed solummodo in quinquagesimo sexto spalmo invenitur.

In centesimo nono psalmo, qui ita incipit: Dixit Dominus Domino meo, primum nomen Domini, ut [-1140-] Beatus Hieronymus dicit, in Hebraeo his litteris scribitur, quibus Dominus Pater designatur; secundum vero nomen Domini his litteris scribitur quibus solent homines dominum vocare. Unde et a Domino Patre homini, qui a Deo assumptus est, praecipitur ut sedeat. Hoc adversus Arianos diximus et adversus eos qui dicunt majorem Patrem, qui jubet ut sedeat, quam ille cui jubetur. Omnia Evangelia personant de persona hominis, et nunc non est necesse approbatio, quia omnia quaecunque vilia videntur referuntur ad carnem.

Ille psalmus qui incipit: Confitebor tibi Domine, in toto corde meo, hic in eo superfluum est. Ubi Romani canunt: Exortum est in tenebris lumen rectis corde; nos corde non habemus. Romani: In memoria aeterna erit justus, ab auditu malo non timebit; nos: Ab auditione mala non timebit. Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo te, dicit Beatus Hieronymus in epistola sua ad quosdam: "Dicitis quod in Graeco non sit te, et bene de vestris codicibus radendum est. In ipso: Placebo Domino in regione vivorum; pro quo in Graeco legisse vos dicitis: Placebo in conspectu Domini; sed hoc superfluum est."

In illo psalmo: Confitemini Domino, Romani canunt: Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini vindicabor in eis; nos: Et in nomine Domini quia ultus sum in eos. Item in eodem illi: O Domine, salvum me fac, o Domine, bene prosperare; nos: O Domine, salvum fac, o Domine, prosperare.

In centesimo decimo octavo psalmo, ubi Romani canunt: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo! nos: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo! Anima mea in manibus tuis semper. De hoc versu dicit Beatus Hieronymus ad Sunniam et Fretulam: pro quo in Graeco legisse vos dicitis anima mea in manibus tuis semper. Sed sciendum et apud LXX et omnes alios interpretes scriptum esse: In manibus meis, et non: In manibus tuis; et omnes apud Graecos ecclesiastici interpretes istum locum sic edisserunt, et est breviter hic sensu. Quotidie periclitor et quasi in manibus meis sanguinem meum porto, et tamen legem tuam non obliviscor. In eodem: Exitus aquam deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam; pro quo in Graeco legisse vos dicitis quia non custodivit legem tuam; sed hoc superfluum, quia et in Hebraeo legitur: Rivi aquarum fluebunt de oculis meis, quia non custodierunt legem tuam.

Romani canunt: Vidi non servantes pactum et tabescam; nos: Vidi praevaricantes et tabescebam. In illo versu: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, a lingua dolosa, in Graeco legisse vos dicitis, et a lingua dolosa; et ergo superfluum est. In subsequenti psalmo, ubi illi canunt: Levavi oculos meos ad montes; nos dicimus: In montes, [-1141-] Ubi illi canunt: Nisi quod Dominus; nos: Nisi quia Dominus. In illo versu: Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis; et in Graeco dicitur vir non haberi; quod manifestissime et in Graeco, et in Septuaginta continetur.

In psalmo centesimo trigesimo quarto, ubi Romani canunt: Laudate Dominum quia benignus est; nos: Laudate Dominum, quia bonus est Dominus. Ubi illi canunt: Quia judicabit Dominus populum suum et in servis suis consolabitur; nos: Deprecabitur. Qui fecit luminaria magna, dicit Beatus Hieronymus ad eos quos supra dicitis, quia in Graeco inveneritis magna solus; sed hoc de superiori versiculo, ubi legimus: Qui facit mirabilia magna solus. Ibi ergo legendum est, et hic quasi superfluum est et non scribendum. In illo psalmo: Super flumina, ubi illi cantant: Dum recordaremur tui, Sion; nos dicimus: Cum recordaremur Sion. Illi canunt: Memento, Domine, filiorum Edom; nos: Memor esto. In illa offerenda: Si ambulavero, ubi illi canunt: Extendens manum, nos: Extendisti. In illo tractu: Eripe me, Domine, ubi illi cantant: A viro iniquo libera me, nos: Eripe me. Illi: Qui cogitaverunt malitias in corde; nos: Qui cogitaverunt iniquitates. Illi: Ab hominibus iniquis libera me, Domine; nos: Eripe me. Illi: Laqueos; nos: Laqueum. Illi: Et funes extenderunt in laqueum pedibus meis; nos: Et funes extenderunt in laqueum. Illi: Obumbra caput meum; nos: Obumbrasti. In illo responsorio, ubi illi canunt: Educ de carcere animum meam; nos: Educ de custodia. Ubi illi canunt: Anxiatus est in me spiritus meus; nos: Anxiatus est super me spiritus meus.

In psalmo centesimo quadragesimo tertio, ubi Romana editio habet: Qui das salutem regibus, qui liberasti David servum tuum de gladio maligno; nostra habet: Qui das salutem regibus, qui redemit David servum suum, de gladio maligno eripe me. Nec perturbare debet lectorem subita transmutatio personae vel temporis; quia solent prophetae, Spiritu sancto edocti, transire de personis ad personas, et temporibus ad tempora, et sic divina proferre eloquia. In illo introitu, ubi illi cantant: Sancti tui, Domine, benedicent te; nos: Sancti tui benedicant tibi. In illo gradale: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, ubi canitur: Laudem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus: nos: Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto ejus. In illo psalmo, ubi illi canunt: Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quandiu ero; nos: Psallam Deo meo, quandiu fuero, In illo centesimo quadragesimo sexto psalmo, qui ita incipit: Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus, inter quosdam contentio est utrum rectius dicatur: Laudate Dominum, quia bonus est, aut: Laudate Dominum, quia bonus est psalmus; sed ex Hebraeo, ubi dicitur: Laudate Dominum, quoniam bonum est canticum, animadvertere possumus quod [-1142-] rectius dicatur: Quia bonus est psalmus; id est bona res psallere, ut Beatus Hieronymus exponit; psallere autem, inquit, non voce, sed corde. Quanti bonam vocem habent, et quoniam peccatores sunt, male psallunt. Bene psallit qui cantat in corde, qui cantat Christum in conscientia. Haec pauca: de psalmis utcunque sufficiant dicta.

6. Nunc manum conabor transmittere ad Isaiam, qui, ut Beatus dicit Hieronymus, non tam Propheta quam evangelista et apostolus est dicendus; ipse enim de se et de caeteris evangelistis testatur dicens: Quam speciosi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem! et iterum de seipso: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me. Et quia apostolus interpretatur missus, ad ipsum quasi ad apostolum loquitur Deus: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? et ille respondit: Ecce ego, mitte me. Et quia multi non solum litterarum scientia minus perfecti, verum etiam liberalibus artibus eruditi, solent in hoc propheta multo aliter quam veritis se habeat in lectione distinguere, vel cantu verba proferre, placuit summatim loca notare, ubi minus recte sententias distinguant, vel verba aliter quam se veritas habeat promunt.

Nunc primo videamus de eo quod sciptum est: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Domiaus. Et cum inferendum et distinguendum sit, plenus sum, hoc est nulla re indigeo, secundum quod alibi scriptum est: Domini est terra et plenitudo ejus; quidam vitiose huic sententiolae, plenus sum, per ablativum adjungunt: Holocausto arietum et adipe pinguium; et post inferunt accusativum: Et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui, cnm priora verba: Holocaustum arietum et adipem pinguium per accusativum sunt proferenda, sicut et hoc quod sequitur: Et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui. Et iterum in eo loco, ubi scriptum est: Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim, et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae. Ubi quidam dictionem, quae est, gentium, subsequenti sententiae jungunt ita: Gentium populus, qui ambulabat in tenebris, cum longe aliter sit distinguendum. Denique duae sunt Galilaeae una trans Jordanem, in qua viginti civitates Salomon dedit Hiram regi Tyriorum in sorte tribus Nephtalim; altera juxta stagnum Genesareth in tribu Zabulon circa Tiberiadem. Ad cujus distinctionem, quae est in Judaea, dicit nunc trans Jordanem Galilaeae gentium. Deinde infert: Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Et ubi scriptum est: Et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian, quidam mendose pro ablativo singulari ponunt pluralem et dicunt: Sicut in diebus Madian.

In illo introitu, quem canimus in die natalis Domini: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, nostra translatio secundum Hebraicam veritatem habet: Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis: [-1143-] et pro eo quod canimus: eujus imperium super humerum ejus, Hebraica veritas habet: Et factus est principatus super humerum ejus. Et pro eo quod canimus: Et vocabitur nomen, ejus magni consilii angelus, in Hebraeo sex nomina habentur: Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis. Ubi notandum quod non, ut plerique putant, bina jungenda sunt nomina, ut legamus: Admirabilis consiliarius, et rursum: Deus fortis; sed Admirabilis legendum est separatim, et Consiliarius seorsum, et Deus separatim, deinde Fortis, postmodum jungenda sunt duo nomina: Pater futuri saeculi, Princeps pacis.

In illa lectione: Super montem excelsum ascende, quidam codices in masculino genere habent: Qui evangelizas Sion, et qui evangelizas Hierusalem, cum juxta Hebraicum feminino genere pronuntiandum sit: Quae evangelizas Sion, et quae evangelizas Hierusalem; praecipiturque Sion et Hierusalem ut super montem excelsum, id est ad alta virtutum ascendant, et in fortitudine vocem suam exaltent, et absque timore nuntient, et dicant civitatibus Juda: Ecce Deus vester, et caetera quae sequuntur.

Illam antiphonam, quam quidam modulantur: Sancti, qui sperant in Domino, habebunt fortitudinem, assument pennas ut aquilae, volabunt et non deficient; in Hebraeo habetur: Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut pennas aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient, hoc significans, quod sancti, assumptis alis virtutum, sicut aquilae in senectute solent mutatione pennarum reviviscere, ita isti in Dei servitio semper current et non laborent, ambulent et non deficient, sicut de eis scriptum est: Ambulabunt de virtute in virtutem: ut post hujus vitae terminum, assumpto corpore immortali, Deus deorum ab eis possit videri.

In illo responsorio: Illuminare, illuminare, Hierusalem, venit lux tua, in Hebraeo scriptum est: Surge, illuminare, quia venit lumen tuum; nomen Hierusalem in Hebraeo non habetur, ut significet ea quae scripta et promissa sunt, non solummodo ad Hierusalem et ad Judaeos pertinere, sed ad omnes generationes generaliter, quae in Christum erant crediturae. Et infra: Filii tui de longe venient, et filiae tuae lac sugent; quidam ita distinguunt, ut dicant de lacte, et postea subjungant resurgant, putantes consequens esse ut illi dictioni de longe respondeat altera dictio de lacte. Sed Beatus Hieronymus alium sensum ponit ut dicat: Filiae tuae lac sugent, ut animae in Christo lactantes, in baptismate parvulorum, sicut Petrus apostolus dicit: Quasi modo geniti infantes, rationabile sine dolo lac concupiscite; velut parvuli lac, id est, doctrinam apostolorum interim sugant, donec solidum perfectae doctrinae cibum capere valeant, vel sicut aliqui codices habent: De latere surgent; aut enim legendum est: Filiae tuae lac, sugent, aut filiae tuae de latere surgent. Hoc significans quod, sicut Eva mater omnium ex [-1144-] costa lateris Adae formata est, ita Ecclesia ex latere Christi aedificata est, quando, juxta Evangelium Joannis, unus militum lancea aperuerat latus Christi, et statim profluxit sanguis nostrae redemptionis, et aqua baptismatis, quod ita est conjunctum, ut aqua baptizemur et sanguine redimamur.

In illo cantico Ezechiae, et in illo versu: Dixi: Non videbo Dominum; quidam codices habent: Dominum Deum, sed falso scriptum est; bis enim repeti debet Dominum Dominum, sicut Beatus Hieronymus dicit. Illum versum: Non aspiciam hominem ultra et habitatorem, ita dividunt et terminant, ut subsequens versus ita incipiat: Quievit generatio mea; et beatus quidem Hieronymus propter ambiguitatem verbi primum ita transtulit, sed postea correxit: Habitatorem quietis, vera quies et vera exsultatio vita aeterna est; vita autem aeterna est contemplatio et visio Trinitatis. Quis est habitator aeternae vitae, nisi ipse Deus omnipotens et electi illius? In illo versu: Domine, vim patior, quidam codices habent: Responde pro me, sed falso scriptum est; melius est enim, ut expositores dicunt: Sponde pro me, ac si diceret: Si quid erravi, tu sponde pro me, hoc est, sis mihi fidejussor, et accipe me in fide et protectione tua; non est enim volentis, neque currentis; sed miserentis Dei est (ad Romanos IX, 16). Et iterum ibi: Domine, sic vivitur, quidam codices habent: Si sic vivitur; sed non est ita, sicut Beatus Hieronymus ait; philosophatus est rex de statu hujus vitae, ita dicendo: Domine, sic vivitur, id est, ita fragilis et caduca est humana fragilitas.

Item in illo introitu, ubi canitur: Sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis pretium, venite; quidam canunt: Bibite cum laetitia; sed dicendum ex juxta prophetam: Comedite; non, bibite. Sed quomodo possumus aquam comedere? nam sacra Scriptura in quibusdam locis est cibus, in quibusdam potus; ubicunque cum difficultate capitur, cibus est, ubi vero facilem habet intelligentiam, potus est. Et est sensus; O gentiles, qui sitiendo desideratis scientiam Veteris et Novi Testamenti, venite ad aquas baptismatis, vel ad dona Spiritus sancti, et qui non habetis argentum, id est eloquia Domini, de quibus dicit Psalmista: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum; properate, cito venite ad fidem meam, emite dona Spiritus sancti et aquam baptismatis, non pretio auri vel argenti aut aliquo hujusmodi, sed credendo et bene operando comedite ipsam aquam, doctrinam scilicet spiritalem, vel dona Spiritus sancti, audiendo, legendo, meditando, corde retinendo.

In illa lectione, ubi legitur: Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata, in quibusdam codicibus subsequitur: Sed vocaberis Voluntas mea in aevo; sed falso: nam Hebraicae consuetudinis est ut ex rebus vocabula semper imponant, sicut Abram, qui prius dicebatur pater excelsus; iterum quando audivit per promissionem: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes, appellatus [-1145-] est Abraham, id est, pater multarum gentium, et Dominus Salvator inter caetera nomina appellatus est Emmmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus; ita nunc Ecclesia vocatur Hebraice Ephiba, quod interpretatur voluntas mea in ea; et est sensus: non vocaberis ultra Derelicta a Deo, et terra tua, id est habitatio tua, non vocabitur amplius Desolata, quia Christus habitabit in medio tui; sed vocaberis Voluntas mea in ea, id est Ecclesia Christi; et dicetur de te: Ista Ecclesia Christi, quae voluntatem Domini facit. Igitur rogemus Dominum ut voluntatem ejus facientes ipsius sanctae matris Ecclesiae et dici et esse filii possimus, ut in aeternum et in saeculum saeculi cum ipso et in ipso permanere valeamus.

7. Nunc igitur libet animo notare quosdam cantus, qui in sancta Ecclesia absque sacrae Scripturae auctoritate videntur compositi, vel humano usu juxta libitus carnalium extraordinarie compilati, uon attendentes qui talia concinebant quod Dominus praecipiendo per prophetam clamat: Psallite patienter (Psalmus XLVI, 8); et in concilio Africano constitutum est ut preces et orationes, nisi prohatae fuerint, non dicantur, nec aliqua ex his omnimo canantur in Ecclesia, nisi quae a prudentioribus tractata et comprobata fuerint in synodo, ne forte aliquid contra fidem vel per ignorantiam vel per studium sit compositum. Ubi breviter considerandum quod non solum ea quae studio perfidiae, sed etiam illa quae simplicitate ignorantiae contra fidei regulam fuerint composita, pari animadversione sunt repudianda. Beatus quoque Hieronymus, cum exponeret praeceptum Apostoli, ubi ait: Implemiui spiritu, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (ad Ephesios V, 19); inter caetera ait: Canere igitur, et psallere, et laudare Dominum magis animo quam voce debemus. Unde sanctus pater Benedictus nobis praecipit dicens: "Sic stemus ad psaltendum ut mens nostra concordet voci nostrae." Quomodo mens nostra voci concordat, cum modulando in altum vocem levamus, aut omnino de sacra Scriptura tacemus, aut verba aut sensum in alienum intellectum mutamus, illud Virgilianum potius implentes: Dat sine mente sonum, quam illud apostolicum, quod supra posuimus, praeceptum?

8. Et mirum in modum, dum quidam hujus mundi sapientes videri et esse volunt, per superstitiosam intelligentiam sacrae Scripturae verba suo sensui applicare conantur, et verba, quae ipsa Dei Virtus et Dei Sapientia per se protulit, vel Spiritus sanctus per ora prophetarum ac apostolorum praedixit, aliter secundum Donatum et Priscianum permutando canunt et dicunt, dum omnis philosophia mundana et saecularis scientiae doctrina originem a sacrae Scripturae auctoritate sumpserint. Quae enim est consequentia, ut Priscianus audiatur, et veritas, quae Deus est, contemnatur? Sic enim Terentius, Virgilius, Tullius, caeterique liberalium litterarum sequaces in suis scripturis hoc meruerunt, ut eorum [-1146-] dicta permanerent inconvulsa, ut sunt, advortite, diunt, ipsus, optumus, maxumus, olli, multaque his similia, quanto magis caelestium verborum oracula in sua perseverare debent regula! nam quidam in Evangelio, ubi legitur: Et dico huic, vade, et vadit; et alio, veni, et venit; cupiunt emendare: Et alii, veni, et venit. Et ubi sanctum Evangelium dicit: Quia virtus de illo exebat et sanabat omnes; illi emendant, suia virtus de illo exibat. Et ubi Zachaeus in Evangelio dicit: Si aliquem defraudavi, illi dicunt defrudavi.

Sed in illa offerenda pro defunctis, ubi canimus: Libera animas omnium fidelium defuctorum de manu inferni, et de profundo laci; aliqui cum quodam mentis cothurno canunt: de profundo lacus, minus attendentes quod illud nomen lacus, genitivum, juxta utramque declinationem, id est secundam et quartam, solet perferre. Verum secundum idioma sacrae Scripturae saepius solet poni laci, quam lacus, praecipue ubi alta fovea et abyssus vel profundum inferni designatur. Igitur Isaias propheta, qui de se dicit: Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur; ipse, inquam, dixit: Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci; et iterum: Qui descendunt ad fundamenta laci, id est inferni. Jure igitur censemus illius auctoritatem magis sequi, cujus labia mundata sunt igne coelesti, quam magisterium alicujus auctoris grammatici.

Et Daniel huic sensui congruit: Allatus est lapis unus, et positus est supra os laci; et iterum: et non pervenerant usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. Petimus igitur canendo ut Domino animas suorum fidelium de profundo laci, id est inferni, liberet.

Debemus igitur sacrae Scripturae seriem firmiter tenere ac ejus tenorem in omnibus inviolabiliter observare, attendentes quod quidam sapiens admonet dicens: Prudens lector, semper cave superstitiosam intelligentiam, ut non tuo seusui attemperes Scripturas, Scripturis sensum tuum adjungas. Igitur constituendum est ut sacra Evangelii verba, patriarcharum ac prophetarum oracula, apostolorum scripta, fide integra, devotione congrua, ut in authenticis libris reperiuntur, incommutabiliter servemus, teneamus, custodiamus, nec aliquid addentes. nec dementes, nec mutantes, si velimus illam comminationem evadere quam Spiritus sanctus juxta finem Apocalypsis videtur intentare: Si quis adposuerit ad hoec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae, et civitate sancta, et de his quae sunt scripta in libro isto. Ergo si quis per grammaticae artis regulam ingenium suum acuere voluerit, exerceat se in scholis, utatur, si libet, Donato et Prisciano magistris, dummodo salva verae interpretationis integritate non [-1147-] renuat debitum honorem divinis eloquiis conservare. Sed de his satis. Nunc videamur de caeteris.

9. Denique illud responsorium, quod primo ponitur in antiphonario: Aspiciens a longe; vel ille introitus: In excelso throno; nec non et illud responsorium, quod canitur de sancta Maria semper Virgine: Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum; in tota sacrae Scripturae serie, ubi scripta sint reperire npn potui. nisi forte existunt qui dicant in initio nascentis Ecclesiae multos interpretes fuisse, qui sacram Scripturam de Graeco in Latinum verterent, et inde ista assumpta sint, antequam Beatus Hieronymus, divinae legis interpres, totum Vetus Testamentum de Hebraeo in Latinum verteret et LXX Interpretum editionem emendatam Latinis auribus traderet. Sed probare inde aliquid non audemus unde nihil certi tenemus, quanquam ipse beatus Hieronymus in quodam sermone, quem ad Paulam et Eustochium de assumptione sanctae Dei genitricis, Mariae, semper virginis, composuit, testetur, hujus responsorii verba in Canticis canticorum haberi, ita inquiens: "De hujus nimirum ad coelos ascensione multo admirantis intuitu secretorum contemplator coelestium in Canticis sequitur: Vidi,, inquit, speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum, et caetera." Verum ubi illa verba invenerit, utrumnam ipse ea transtulerit, incertum habemus, pro certo scientes quod juxta hanc editionem, quam nos ab eo tenemus, minime invenire possumus.

Quod canitur de sancto Michaele in illa antiphona vel alleluia: Concussum est mare et contremuit terra, ubi archangelus Michael descendebat de caelo, quo quaerendum et inveniendum sit loco penitus ignoro, Illa antiphona, quam quidam cantant in Ecclesia: Sancti estis, dicit Dominus, multiplicabo numerum vestrum, ut oretis pro populo meo in loco isto, ubi Dominus haec verba dixerit non facile invenitur. Sed, quia Deus veritas est, debuit veritatem dicere qui de eo talia praesumit proferre, non timens illud quod Dominus per prophetam comminatur, dicens: Numquiduam visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis? et dicitis: Ait Dominus, cum ego non sim locutus (Ezechiel XIII, 7).

In illo responsorio: Suscipe Verbum, virgo Maria, in illo loco, ubi scriptum est: concipies per aurem; et in illo responsorio: Annuntiatum est per Gabrielem archangelum Mariae virgini de introitu regis, et ingressus est per splendidam regionem aurem Virginis visitare palatium uteri, et regressus est per auream portam Virginis, satis pueriliter et simpliciter, utinam non minus catholice dictum est. Si enim, ut illi asserunt, statim ut verba angeli audivit, concepit, quid faciunt morae tantarum sententiarum ab illo loco. ubi angelus dixit: Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus: Et: Ne timeas, Maria; ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum; hic erit magnus et [-1148-] Filius Altissimi vocabitur, usque in illum locum, ubi sancta Maria dixit ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? et respondens angelus dixit ei, non de praesenti, sed de futuro praedicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei, usquedum Maria ita conclusit: Ecce ancilla Domini, non indicando, sed optando ait: Fiat mihi secundum verbum tuum. His verbis satis datur intelligi, quod nemo unquam scire potuit, potest, vel poterit, quomodo Filius Dei per uterum intactae virginis ad salvationem humani generis intravit, et clauso sanctae castitatis sigillo exivit. Ipso enim juxta Ezechielis vaticinium praefigurata est illa porta jugiter serata, soli Deo pervia, cooperante Spiritu sancto ineffabiliter Virgo Filium Dei concepit, et in unitate personae verum Deum et verum hominem Virgo peperit, et post partum Virgo permansit. Unde in illo responsorio: Suscipe Verbum: ubi nos canimus: concipies per aurem, rectius diceremus: Concipies in utero. Illud vero: Annuntiatum est per Gabrielem archangelum, jure a sapientibus videtur esse reprobatum, sicut et illud, quod in ipsa sancta Nativitatis nocte canitur: Descendit de caelis missus ab arce Patris, introivit per aurem Virginis in regionem nostram merito refutatur, et pro eo multis Galliarum Ecclesiis, quod subter scribendo subjecimus, taliter modulatur: Descendit de coelis Deus verus a Patre genitus, introivit in uterum Virninis, nobis ut appareret visibilis, indutus carne humana protoparentis Adae, et exivit per ctausam portam Deus et homo, lux et vita, Conditor mundi. [signum]. Tanquam sponsus.

Illud quoque responsorium, quod in ipsa sacratissima nocte canitur, ita incipiens: Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibns referam, nescio quia quem caeli capere non poterant, tuo gremio contulisti, quam jusle queat reprehendi, facile potest adverti; ait enim ad virginitatem quasi ad quamdam feminam: Sancta et immaculata virginitas cum virginitas non sit femina, sed quaedam virtus, a nomine, quod est virgo, sic denominata; et finito responsorio apostropham ad ipsam facit, cum dicit: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui; cum rectius et magis catholice idem responsorium taliter modulatur: Sancta et immaculata virgo Maria, quibus te laudibus referam, nescio, quia quem coeli capere non poterant, tuo gremio contulisti. [signum]. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.

Illa antiphona, quae in vigilia ejusdem Dominicae nativitatis canitur: Dum ortus fuerit sol de caelo, videbitis Regem regum; in quibusdam codicibus habetur scriptum: procedentem a Patre tanquam sponsum de thalamo suo, quamvis id, a Patre, a modernis sit abrasum; non enim Deus, Dei Filius, a Deo Patre tanquam sponsus de thalamo suo processit, sed in Virgine matre humanam naturam sibi associavit, et sic de Virginis utero tanquam sponsus [-1149-] processit de thalamo suo: ideo rectius canitur: Videbitis Regem regum procedentem a Matre tanquam sponsum de thatamo suo.

10. Nunc, licet praepostero ordine, illas antiphonas convenit conspicere, quae ad invitandum Dominum ab littera O incipiunt, et sic per ordinem ejusdem litterae vadunt. Nam sicut sancitum est a sanctis Patribus, ille peroptabilis Domini adventus trium heddomadarum numero ante adventum Domini est constitutus, quae per singulos dies variis antiphonarum cantilenis sunt praescriptae et praeordinatae, Sed et tria officia per singulas trium hebdomadarum Dominicas sunt constituta, et quia idem terminus adventus Domini a quinta Kalendae Decembris usque in Nonas ejusdem mensis solet extendi, ex his diebus, quae de quarta hebdomada supercrescunt, unus aut duo dies vel tres, vel aliquando intregra hebdomada, placuit antiphonarii ordinatori per singulas noctes in illa quarta hebdomada, cum supercrescere solet, matutinales laudes componere et ad vespertinales laudes ad invitandum Deum antiphonas ordinare, incipiens a Dominica, et perveniens usque ad sextam feriam. Prima antiphona sic incipit: O Sapientia, quae ex ore Altissimi prodisti, concluditur: Veni ad docendum nos viam prudentiae; secunda, O Adonai; tertia, O Radix Jesse; quarta, O clavis David; quinta, O Oriens, splendor lucis aeternae; sexta, O Rex gentium; septima, O Emmanuel, quae omnes per illud verbum veni in fine clauduntur. Quas ideo notare curavi, ut aperte daretur intelligi illas solas esse, quae regulariter ac recte compositae videntur ad adventum dominicum invitandum pertinere. Illae vero, quae ad harum similitudinem modulantur, utrum sensu et verbis conveniant, qui voluerint videant et intelligant.

In illa antiphona, quae canitur in octava Domini: Mirabile mysterium declaratur hodie, scriptum invenimus: innovantur naturae; et mirari nequeo quae illae sint naturae quae dicuntur innovatae. Nam Deus ex substantia Patris ante saecula genitus, homo ex substantia matris in saeculo natus apparuit inter homines verus Deus et verus homo, subsistens in duabus naturis, id est divina et humana, et in una persona. Unde sic legimus in quadam synodo in civitate Spalensi [Hispalensi] habita: "Si quis igitur in Domino nostro Jesu Christo aut duas naturas, aut unam noluerit credere ac praedicare personam, vel si quis noluerit confiteri eumdem Deum atque hominem, id est Verbum incarnatum de Maria virgine, pro nostra salute veraciter natum, tantum a catholica fide reprehenditur ac demonstratur extraneus, ut sacramento redemptionis humanae resistat ingratus. Apparet igitur quod divina natura existat invisibilis, impassibilis, immutabilis, nec mutari, nec reparari, nec innovari potuit: humanam vero naturam verus Deus Dei Filius in unitate personae sine divisione aut commistione assumpsit, et nos in ligno crucis redemit, reparavit, innovavit: ac per hoc innovatio ad solam naturam hominis [-1150-] pertinet, ideoque rectius dici poterat: Innovatur natura; velut quibusdam placet: Innovator naturae Deus homo factus est.

Illud responsorium: In columbae specie Spiritus sanctus visus est, Paterna vox audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ubi finitur et terminatur, et quidam adjiciunt: Ipsum audite, quae vox non in baptismate est audita, sed in monte, ubi transfiguratus Dominus, a Patre est prolata, et ideo huic responsorio non est copulanda.

11. Nunc igitur necessarium videtur aliquid tractandum de solemnitate, quae Septuagesima praetitulatur, quae ad vesperam incipit et contra morem ecclesiasticum ad matutinas desinit. Igitur quaecunque festivitates solemniter ad celebrandum sunt constitutae, a priori vespera solent inchoari, et per nocturas et matutinas horas per regulares totius diei cursus conveniunt, et sic ad secundam vesperam pertingunt. Haec sola vero, ut supra dictum est, ad vesperam incipit, et vix ad matutinas horas pervenit. Hinc conjicitur quod aliqui dulcedine canorae laudis attacti hunc terminum posuerint alleluia modulationi. Unde hujus nocturni officii auctor a quibusdam reprehenditur, eo quod sine sacrae Scripturae testimonio ad ipsum alleluia quasi quamdam personam alloquendo talem musicae cantilenae narrationem studuerit contexere. Sed nos ea, quae ex authenticis Scripturis aliquo modo sumpta cognovimus, reticere nolumus. Nam in libro Judicum legimus quod quidam generum suum proficisci cupientem ita sit allocutus: Considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperam, mane apud me etiam hodie, et duc laetum diem, et cras proficisceris, ut vadas in domum tuam. Ex occasione hujus sententiae exorsus est sic ad alleluia dicere: Mane apud nos hodie et caetera quae sequuntur. In libro Sapientiae legimus: O quam pulchra est casta generatio cum claritate! immortalis est enim memoria illius, quoniom et apud Deum nota est et apud homines. Cum praesens est, imitantur illam et desiderant eam, cum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat. Et in eodem libro. Delectatio bona in operibus manuum illius, honestas sine defectione. Et Tobiam legimus ad uxorem de filio suo dixisse: Credo euim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia, quae circa ipsum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. Illud responsiorum: Multiplicentur a Domino anni tui, de parabolis Salomonis ex occasione hujus sermonis scriptum esse credimus: Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae; viam sapientioe, demonstrabo tibi, ducam te per semitas aequitatis. Item illud responsorium, quod canimus: Alleluia; nomen bonum melius est quam divitiae multae, similiter in parabolis Salomonis invenimus. Caetera vero, exceptis his quae de psalmis composita sunt, ex quibus Scripturae locis possint inveniri nondum reperi. Igitur rectius mihi videretur ut ipsius alteluia cantus [-1151-] in sexta feria ad vesperam inciperetur, et per diem Sabbatum celebraretur, et in vespera cum Alleluia cantu in Domini laude finiretur. Hoc enim, secundum quod sentio, ex me profero, non praejudicans aliorum prudentia, quos in laude Dei studiosos cognosco existere. Quod quidam illa responsoria, quae post resurrectionem Domini in ordine sunt posita, quae ita incipiunt: Si oblitus fuero tui, in hac Dominica nocte, quae Septuagesima praetitulatur, volunt ponere, videtur mihi ratione carere, quia, si auctor Antiphonarii imprimis voluisset ea tum decantari, ibi utique ea scriberet et non post Pascha poneret.

In illa lectione de Ecclesiastico libro assumpta, quae ita incipit: In omnibus requiem quaesivit, quidam versns in quibusdam codicibus sic habetur: Sicut cinnamonum et balsamum aromatizans; in quibusdam vero: Sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi.

Illud responsorium: Salus nostra, quod canitur in Quadragesima, quidam ita concludunt: Ut securi serviamus tibi; sed rectius canitur, ut in Genesi habetur: Respiciat super nos misericordia tua, ut securi serviamus Regi..

12. Igitur nunc placet stylum vertere ad ea responsa, cum quibus versus sui minime concordant, sed sensu et verbis multum discrepant. Illi responsorio: Ave, Maria, gratia plena, illum versum aptant: totlite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales; cum illae portae, et illi principes, et illae aeternales portae quae elevari jubentur, magis ad alias personas pertineant quam sanctae Mariae semper virgini conveniant: et quia Angelus ad Mariam ait: Ave, Maria, gratia plena, illa in versu interrogando respondit:

Responsorium Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco: et respondens Angelus dixit ei: Spiritus sanctus.

Responsorium Ecce Dominus veniet. Versus Ecce Dominus cum virtute veniet, et regnum in manu ejus et potestas et imperium. Super omnes.

Responsorium Hierusalem, plantabis vineam. Versus Exulta, filia Sion, jubila, Hierusalem. Surge, Sion.

Responsorium Bethleem, civitas Dei summi. Versus Loquetur pacem gentibus, et dominabitur a mari usque ad mare. Et pax erit.

Responsorium Suscipe Verbum, virgo Maria. Versus Paries quidem filium et virginitatis detrimentum non patieris; efficieris gravida et eris semper virgo intacta. Ut benedicta.

Responsorium AEgypte, noli flere. Versus Ecce veniet Dominus exercituum, Deus tuus in potestate magna. Liberare.

Responsorium Descendet Dominus sicut pluvia. Versus Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Orietur.

Responsorium Ecce radix Jesse. Versus Dabit ei Dominus sedem David patris ejus. Et erit.

Responsorium Docebit nos Dominus vias suas. Versus Venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob. Quia.

[-1152-] Responsorium Canite tuba. Versus Annuntiate in finibus terrae, et in insulis, quae procul sunt, dicite: Ecce Deus.

Responsorium Virgo Israel, revertere. Versus In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. In salvationem.

Responsorium Juravi, dicit Dominus. Versus Juxta est salus mea, ut veniat, et justitia mea, ut reveletur. Et testamentum.

Responsorium Clama in fortitudine. Versus Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion, exalta in fortitudine vocem tuam. Ecce Deus.

Responsorium Orietur stella ex Jacob. Versus Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Et erit omnis.

Responsorium Egredietur Dominus. Versus Et elevabitur super omnes colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et stabunt.

Responsorium Praecursor pro nobis ingreditur. Versus Ipse est rex justitiae, cujus generatio non habet finem. Pontifex.

Responsorium Videbunt gentes. Versus Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Et vocabitur.

Responsorium Radix Jesse. Versus Super ipsum continebunt reges os suum, ipsum gentes deprecabuntur. Et erit.

Responsorium Congratulamini mihi. Versus Beatam me dicent omnes generationes. Quia.

Responsorium Continet in gremio. Versus Maternis vehitur, qui matrem vexerat, ulnis, angelici proceres quem stipant agmine. Per quos.

Responsorium Patefactae sunt. Versus Mortem euim, quem Salvator dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit Salvatori. Et ideo.

Responsorium Qui vicerit, faciam illum. Versus Vincenti dabo edere de iigno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Et.

Responsorium Magi veniunt. Versus Vidimus stellam ejus in Oriente. Et venimus.

Responsorium Omnipotens, adorande. Versus Te confiteor labiis, te corde, te totis visceribus concupisco. Quia.

Responsorium Agathes laetissima. Versus Nobilissimis orta natalibus ab ignobili gaudens trahebatur ad carcerem. Et quasi.

Responsorium Alleluia, dum praesens. Versus In amicitia illius delectatio bona, quoniam immortalis est memoria illius.

Responsorium Erit mihi. Versus Si reversus fuero prospere ad domum patris mei. Decimas.

Responsorium Audi, Israel. Versus Observa igitur, et audi vocem meam, et inimicus ero inimicis tuis. Et.

Responsorium Opprobrium factus. Versus Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me.

Responsorium O Juda. Versus Corpore tantum cum coenantibus recumdebas et mentem invidiae furor armabas. Et pacis.

Responsorium Surgens Jesus. Versus Una ergo. Sabbatorum, cum fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati, [-1153-] venit Jesus, stetit Jesus in medio, et dixit eis: Pax.

Responsorium Isti sunt agni. Versus In conspectu Agni amicti sunt stolis albis, et palmae in manibus eorum. Modo.

Responsorium De ore prudentis. Versus Sapientia requiescit in corde ejus, et prudentia in sermone ejus. Favus.

Responsorium Locutus est. Versus Et sustulit me in spiritu, in montem magnum et altum. Et vidi.

Responsorium Haec est Hierusalem. Versus Portae ejus non claudentur per diem; nox enim non erit in ea. Quoniam.

Responsorium Non conturbetur. Versus Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis. Et.

Responsorium Priusquam te. Versus Posui verba mea in ore tuo. Et ante.

Responsorium Praecursor Domini. Versus Hic est enim propheta et plusquam propheta, sicut Salvator ait. Non.

Responsorium Puer meus, Versus Liberabo te de manu pessimorum, et eruam te de manu fortium.

Responsorium O Hyppolyte, si credis. Versus Si dictis, inquit, facta compensas, faciam quod hortaris, cui beatus Laurentius dixit. Et.

Responsorium Hic est vir. Versus Strinxerunt corporis membra posita in craticula, subjicientibus prunas insultat levita Christi. Qui.

Responsorium In conspectu gentium. Versus Cantate Domino canticum novum, bene psallite ei in jubilatione. Adorate.

Responsorium O beatum virum. Versus Oculis ac manibus in coelum semper intentus, invictum ab oratione spiritum non relaxabat. Qui.

Responsorium O beata Caecilia. Versus Beata es virgo et gloriosa, et benedictus sermo oris tui. Quae.

Responsorium Virgo gloriosa. Versus Cilicio Caecilia membra domabat, Deum gemitibus exorabat. Et.

Responsorium Cilicio Caecilia. Versus Non diebus neque usque divinis. Tiburtium.

Responsorium Beata Caecilia. Versus Sicut enim amor Dei fratrem tuum mihi conjugem fecit, ita te mihi cognatum. Quia.

Responsorium Caecilia me misit. Versus Inveniens Valerianus pauperes dixit: Ostendite mihi sanctum Urbanum.

Responsorium Dilexit Andream. Versus Elegit eum Dominus et honestum fecit illum. Quem.

Responsorium Exaudisti, Domine. Versus Domine, qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in tote corde suo. Benedic.

Responsorium Domine, si conversus. Versus Si peccaverit in te populus tuus et conversus egerit poenitentiam, veniens oraverit in loco isto. Libera.

Responsorium Initium sapientiae. Versus Dilectio illius custodia legum est, quia omnis sapientia timor Domini. Lauda.

Responsorium Peto, Domine. Versus Omnia judicia tua justa sunt, et omnes viae tuae misericordia et veritas. Ne.

Responsorium Tempus est. Versus Benedicite Doum, coeli. et coram omnibus viventibus confitemini ei. Et.

Responsorium Domine, rex omnipotens. [signum]. Exaudi, Domine, orationem [-1154-] meam, et converte luctum nostrum in gaudium.

Responsorium Spem in alium. Versus Domine, Deus coeli et terrae, respice ad humilitatem nostram. Qui.

Responsorium Tua est potentia. Versus Creator omnium Deus, terribilis et fortis, justus et misericors.

Responsorium Tu, Domine universorum. Versus Tu, Domine, cui humilium et mansuetorum placuit deprecatio. Conserva.

Responsorium Disrumpam vincula. Versus Revertar ad Hierusalem in misericordia, domus mea aedificabitur in ea. Et.

Responsorium Muro tuo inexpugnabili. Versus Erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo. Libera.

Responsorium Civitatem istam. Versus Avertatur furor tuus, Domine, a populo tuo et a civitate sancta tua. Exaudi.

Responsorium Qui coelorum contines. Versus Non enim justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Exaudi.

13. Inter haec sciendum quia, etsi quidam versus cum suis responsoriis conveniunt, ex nimia tamen assiduitate, qua saepius ponuntur, quodammodo vilescunt, et fastidium ingerunt, sicut sunt: Deus a Libano veniet; a solis ortu; qui regis Israel, multique hujuscemodi. Unde et nos non solum eos versus, quos in emendatioribus Antiphonariis invenire potuimus, emendationis causa posuimus, verum etiam alios pro superioribus noviter conditos adnotare curavimus. Ille versus, qui ad illud responsorium. pertinet, quod in sudore vultus tui canitur, qui ita orditur [signum].: Pro eo quod obedisti voci uxoris tuae, quidam cantant plusquam me; cum rectius dicatur plusquam meae, id est magis deberes meae voci obedire quam voci uxoris tuae. Ille versus: Cumque abiisset Ruben ad puteum et non invenisset eum, a quibusdam modulatur: Scissisque vestibus; sed que conjunctio ibi superflua est, et magis regulariter dicitur: Scissis vestibus pergens ad fratres, ait.

Restat adhuc unum responsorium, quod mihi videtur non praetereundum, quod taliter incipit: Dum deambularet Dominus in paradiso; cui versus supponitur: Domine, audivi auditum tuum et timui. Et adjungitur quod in Habacuc propheta habetur: Consideravi opera tua et expavi, cum rectius illa dictio subsequeretur, quae in Genesi legitur: Domine, audivi auditum tuum et timui eo quod nudus essem, et abscondi me. Nec praetereundum quod Deus perditum hominem ad auram post meridiem quaesivit ac nudum reperit. In meridie solet sol ferventior esse, et postmodum in auram declinare. Primus homo a fervore Solis justitiae defecit, quando in amore Conditoris non stetit; ad auram post meridiem declinavit, quando in perfidiae culpam ruit. Sed nos divino amore ferventes, semper veste nuptiali induti incedentes, coelestem Sponsum quaeramus in meridie, dicentes cum sponsa: Indica mihi quem diligit anima mea. Ubi pascas, ubi cubes in meridie, quatenus in fervore geminae dilectionis manentes, semper cum Christo laetemur ovantes.