Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[222] Diaphoniam seu organum constat ex diatessaron symphonia naturaliter derivari. Diatessaron autem est per quartanas regiones suavis vocum commixtio. Ergo ex hac collatione una quidem principali lege producitur, ut in quartanis locis vox voci resultet. Altera autem, ut in plerisque particulis ad finem sese voces diversae coniungant. Videlicet ubi colon in finali rectore consistit, vel in lateralibus eius, id est in subsecundo ipsius aut in supersecundo. Verum ut in finalitatibus vox ad vocem apte convenire possit, tertia quoque lex accedit: quatinus ubi colon vel commatis positio ad finalem usque rectorem descendit seu in alium ex praedictis lateralibus suis, organum inferius descendere non possit quam in illum usque sonum, qui a finali rectore fuerit subsecundus. Unde fit, ut plerumque haec lex tertia primae legi obviet et hoc obstante limite organum non semper quartanas regiones obtineat. Praeterea organum tres sibi sedes constituit, ut sit organum medium, organum superius, organum inferius. Medium vocatur organum, quod moratur circa finalem rectorem, organum superius, quod circa socialem [223] eius superiorem, organum inferius, quod circa socialem eius inferiorem. Cum fiant singula autem organa eodem legum iure, est interdum, ubi deficientibus naturalibus spaciis tertiana et secundana etiam collatione per quaedam membra abusivum organum ponimus. Poscit autem semper organum diligenti et modesta morositate fieri, et honestissime sacris canticis adhibetur.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License