Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[379] Micrologus Guidonis

De disciplina artis musicae.

Gymnasio musas placuit revocare solutas.

Ut pateant parvis habitae vix hactenus altis,

Invidiae telum perimat dilectio caecum.

Dira quidem pestis tulit omnia commoda terris,

Ordine me scripsi primo qui carmina finxi.

Epistola Guidonis Monachi ac musici ad Teudaldum episcopum suum, De disciplina artis musicae.

Divini timoris, totiusque prudentiae fulgore clarissimo ac dulcissimo Patri et reverendissimo domino Theodaldo sacerdotum ac praesulum dignissimo, Guido, suorum monachorum utinam minimus, quidquid servus et filius.

Dum solitariae vitae saltem modicam exsequi cupio quantitatem, vestrae benignitatis dignatio ad sacri verbi studium meam sibi sociari voluit parvitatem; non quod desint vestrae excellentiae multi maximi spiritales viri, et virtutum effectibus abundantissime [380] roborati, et sapientiae studiis plenissime adornati, qui et commissam plebem una vobiscum competenter erudiant, et Divinae contemplationi assidue et frequenter inhaereant: sed ut meae parvitatis et mentis et corporis imbecillitas miserata vobis vestrae pietatis et paternitatis fulciatur munita praesidio: ut si quid mihi divinitus utilitatis accesserit, vestro Deus imputet merito. Qua de re cum de ecclesiasticis utilitatibus ageretur, exercitium musicae artis, pro quo favente Deo non incassum desudasse me memini, vestra jussit auctoritas proferre in publicum: ut sicut Ecclesiam beatissimi Donati episcopi et [381] martyris, cui Deo auctore jure vicario praesidetis, mirabili nimium schemate peregistis, ita ejusdem ministros ecclesiae honestissimo decentissimoque quodam privilegio cunctis pene per orbem clericis spectabiles redderetis. Et revera satis habet miraculi et optionis, cum vestrae ecclesiae etiam pueri in modulandi studio perfectos aliorum usquequaque locorum superent senes, vestrique honoris ac meriti perplurimum cumulabitur celsitudo, cum post priores Patres tanta ac talis Ecclesiae per vos studiorum provenerit claritudo. Itaque quia vestro tam commodo praecepto nec volui contraire, nec valui, offero solertissimae paternitati vestrae Musicae artis regulas, quanto lucidius et brevius potui, a philosophis explicatas; nec tamen eadem via ad plenum, neque eisdem insistendo vestigiis: id solum procurans quod ecclesiasticae prosit utilitati, nostrisque subveniat parvulis. Ideo enim hoc studium hactenus latuit occultatum, quia, cum revera esset arduum, non est a quolibet humiliter explanatum. Quod qua occasione olim aggressus sim, quave utilitate et intentione, perpaucis absolvam.

Explicit epistola.

Incipit prologus ejusdem in musicam.

Cum me et naturalis conditio et honorum imitatio communis utilitatis diligentem faceret coepi inter alia studia musicam tradere pueris. Tandem adfuit mihi divina gratia, et quidam eorum imitatione chordae, nostrarum notarum usu exercitati, ante unius mensis spatium invisos et inauditos cantus ita primo intuitu indubitanter cantabant, ut maximum spectaculum plurimis praeberetur: quod tamen qui non potest facere, nescio qua fronte se musicum vel cantorem audeat dicere. Maxime itaque dolui de nostris cantoribus, qui, etsi centum annis in canendi studio perseverent, numquam tamen vel minimam antiphonam per se valent efferre, semper discentes, ut ait Apostolus, et nunquam ad perfectam hujus artis scientiam pervenientes. Cupiens itaque tam utile nostrum studium in communem utilitatem expendere, de multis musicis argumentis, quae adjutore Deo per varia tempora conquisivi, quaedam, quae cantoribus proficere credidi, quanta potui brevitate perstrinxi; quae enim de musica ad canendum minus prosunt, aut si quae ex his quae dicuntur non valent intelligi, nec memoratu digna judicavi; non curans de his si quorumdam animus livescat invidia, dum quorumdam proficiat disciplina.

Explicit prologus.

Incipunt capitula.

Capitulum I. Quid faciat qui se ad disciplinam musicae parat?

Capitulum II. Quae vel quales sint notae, vel quot?

Capitulum III. De dispositione earum in monochordo.

Capitulum IV. Quibus sex modis sibi invicem voces jungantur?

Capitulum V. De diapason, et cur tantum septem sint notae?

[382] Capitulum VI. Item de divisionibus, et interpretatione earum.

Capitulum VII. De affinitate vocum per quatuor modos.

Capitulum VIII. De aliis affinitatibus, et b et [sqb]

Capitulum IX. Item de similitudine vocum, quarum diapason sola perfecta est.

Capitulum X. Item de modis et falsi meli agnitione et correctione.

Capitulum XI. Quae vox, et cur in cantu obtineat principatum?

Capitulum XII. De divisione quatuor modorum in octo.

Capitulum XIII. De octo modorum agnitione, acumine et gravitate.

Capitulum XIV. Item de tropis et virtute musicae.

Capitulum XV. De commoda vel componenda modulatione.

Capitulum XVI. De multiplici varietate sonorum et neumarum.

Capitulum XVII. Quod ad cantum redigitur omne quod dicitur.

Capitulum XVIII. De diaphonia, id est, organi praecepto.

Capitulum XIX. Dictae diaphoniae per exempla probatio.

Capitulum XX. Quomodo musica ex malleorum sonitu sit inventa.

Caput primum.

Quid faciat qui se ad disciplinam musicae artis parat?

Igitur qui nostram disciplinam petit, aliquantos cantus nostris notis descriptos addiscat, in monochordi usu manum exerceat, hasque regulas saepe meditetur, donec, vi et natura vocum cognita, ignotos ut notos cantus suaviter canat. Sed quia voces, quae hujus artis prima sunt fundamenta, in monochordo melius intuemur, quomodo eas ibidem ars naturam imitata discrevit, primitus videamus.

Caput II.

Quae vel quales sint notae, vel quot?

Notae autem in monochordo hae sunt. In primis ponatur [Gamma]. graecum a modernis adjunctum. Sequuntur septem alphabeti litterae graves, ideoque maioribus litteris insignitae hoc modo. A B C D E F G. Post has hae eaedem septem litterae acutae repetuntur, sed minoribus litteris describuntur, in quibus tamen inter a. et [sqb] aliam b. ponimus, quam rotundam facimus; alteram vero quadravimus. Ita a. b. [sqb] c. d. e. f. g. Addimus his eisdem litteris, sed variis figuris tetrachordum superacutarum, in quo b. similiter duplicamus, ita aa bb [sqb][sqb] cc dd. Hae litterae a multis dicuntur superfluae; nos autem maluimus abundare, quam deficere. Fiunt itaque simul omnes XXI, hoc modo [Gamma] A B C D E F G. a b [sqb] c d e f g aa bb [sqb][sqb] cc dd. Quarum dispositio cum a doctoribus aut fuisset tacita, aut nimia obscuritate perplexa, adest nunc etiam pueris breviter ac plenissime explicata.

Caput III.

De dispositione earum in monachordo.

[Gamma]. itaque in primis affixa ab ea usque ad finem [383] subjectum chordae spatium per novem partire, et in termino primae nonae partis A litteram pone, a qua omnes antiqui fecere principium. Item ab A. ad finem nona collecta parte, eodem modo B. litteram junge. Post haec ad [Gamma]. revertens ad finem usque metire per IIII. et in primae partis termino invenies C. Eademque divisione per IIII. sicut cum [Gamma] inventum est C. simili modo per ordinem cum A. invenies D; eum B. invenies E; et cum C. invenies F; et cum D. invenies G; et cum E. invenies A acutum, et cum F. invenies b. rotandam. Quae vero sequuntur, similium et earumdem omnes per ordinem medietates facile colliguntur, ut puta ab B. usque ad finem in medio spatio pone aliam [sqb]. Similiterque C. signabit aliam c. et D. aliam d. et E. aliam c. et F. aliam f. et G. aliam g. et a. aliam aa. et b. aliam bb. et [sqb] aliam [sqb][sqb] et c. aliam cc. et d. aliam dd. Eodem modo posses in infinitum ita progredi sursum vel deorsum, nisi artis praeceptum sua te auctoritate compesceret.

De multiplicibus diversisque divisionibus monochordi unam apposui, ut cum a multis ad unam intenderetur, sine scrupulo caperetur. Praesertim cum sit tantae utilitatis, ut et facile intelligatur, et ut intellecta vix obliviscatur. Alius dividendi modus sequitur, qui etsi minus memoriae adjungitur, eo tamen monochordum velociore celeritate componitur, hoc modo: cum primum a [Gamma]. ad finem passus novem, id est, particulas facies, primus passus terminabitur in A. secundus vacat: tertius in D. quartus vacat: quintus in a. sextus in d. septimus in aa. reliqui vacant: Item cum ab A. usque ad finem novenis passibus partiris, primus passus terminabitur in B. secundus vacat: tertius in E. quartus vacat: quintus in [sqb] sextus in e. septimus in [sqb][sqb] reliqui vacant. Item cum a [Gamma] ad finem quaternis dividis, primus passus terminabitur in C. secundus in G. tertius in g. quartus finit. Ab C. vero ad finem similiter quatuor passuum, primus terminabitur in E. secundus in c. tertius in cc. quartus finit. Ab F. vero quaternorum passuum primus terminabitur in b. rotundum, secundus in f. tertius in c. A b. vero rotunda quatuor passuum in secundo invenies [sqb][sqb] reliqui vacant. Ab aa. vero superacuta quatuor passuum, in primo invenies dd. reliqui vacant. Et de dispositionibus hi duo regularum modi sufficiant, quorum superior quidem modus ad memorandum facillimus. Hic vero extat ad faciendum celerrimus. In sequentibus vero omnes divisionum modi in brevi patebunt.

[384] Caput IV.

Quibus sex modis sibi invicem voces jungantur.

Dispositis itaque vocibus inter vocem et vocem alias majus spatium cernitur, ut inter [Gamma]. et A. et inter A. et B. alias minus, ut inter B. et C. et reliquas. Et majus quidem spatium tonus dicitur: minus vero semitonium, semis videlicet, id est, non plenus tonus. Item inter aliquam vocem et tertiam a se tum ditonus est, id est, duo toni, ut a C. ad E. tum semiditonus, qui habet tantum tonum et semitonium, ut a D. in F. et reliquas. Diatessaron autem est, cum inter duas voces quocunque modo duo sunt toni, et unum semitonium, ut ab A. ad D. et a B. in E. et reliquas. Diapente vero uno tono major est, cum inter quaslibet voces tres sunt toni, et unum semitonium, ut ab A. in E. et a C. in G. et reliquas. Habes itaque sex voeum consonantias, id est, tonum, semitonium, ditonum, semiditonum, diatessaron, et diapente. [Quibus adhuc consonantiis duae aliae modorum species a nonnullis cantoribus superadduntur, hoc est, diapente cum semitonio: ut ab E. ad c. Itemque diapente cum tono: ut a C. ad a. Adjungitur etiam et diapason. Quae quia raro inveniuntur, a nobis minus inter VI. annumerantur. Sed origo quidem diapason quae et qualis sit, qui studiosus perscrutatur, in sequentibus reperiet.] In nullo enim cantu aliis modis vox voci rite conjungitur, vel intendendo, vel remittendo. His adjunguntur septem, (id est) diapason; quae quia raro inveniuntur, minus inter alias annumerantur. Cumque tam paucis clausulis, teste Boetio, tota harmonia formetur, utillimum est, altae eas memoriae commendare, et donec plene in canendo sentiantur et cognoscantur, ab exercitio nunquam cessare, ut his clausulis veluti quibusdam clavibus canendi possis peritiam sagaciter faciliusque possidere.

Caput V.

Dc diapason et cur tantum septem sint notae.

Diapason autem est, in qua diatessaron et diapente junguntur; cum enim ab A. in D. sit diatessaron, et ab eadem D. in a. acutum sit diapente, ab A. in alteram a. diapason existit: cujus vis est eamdem litteram in utroque habere latere, ut a B in [sqb]. a. C. in c. a D. in d. et reliquas. Sicut enim utraque vox eadem littera notatur, ita per omnia ejusdem qualitatis, perfectissimaeque similitudinis utraque habetur et creditur. Nam sicut finitis septem diebus eosdem repetimus, ut semper primum et octavum eumdem diem dicamus, ita primas et octavas semper voces eodem charactere figuramus et dicimus, quia eas naturali concordia consonare sentimus, ut D. et d. Utraque enim tono et semitonio, et duobus tonis remittitur, et item tono et semitonio et duobus tonis, intenditur. Unde et in canendo duo aut tres, aut plures cantores, prout possibile fuerit, si per hanc speciem differentibus vocibus eamdem [385] quamlibet symphoniam incipient et decantent, miraberis, te easdem voces diversis locis, sed minime diversas habere, eumdemque cantum gravem et [386] acutum et superacutum tamen univoce resonare hoc modo.

[PLCXLI:385-86,1; text: Superacutae. Acutae, Graves, g, aa, [sqb][sqb], cc, a. [sqb], c, G, [Gamma], A., B., C, A, Summi regis archangele Michacl] [GUIMICRO 01GF]

[385] Item si eamdem antiphonam partim gravibus partim acutis sonis cantaveris, aut quantumlibet per hanc speciem variaveris, eadem vocum unitas apparebit. Unde poeta verissime dixit: septem discrimina vocum: quia etsi plures sint vel fiant, non est aliarum adjectio, sed renovatio earumdem et repetitio. Hac nos de causa omnes sonos secundum Boetium et antiquos musicos septem litteris figuravimus, cum moderni quidam nimis incaute quatuor tantum signa posuerunt, quintum videlicet sonum eodem ubique charactere figurantes; cum indubitanter verum sit, quod quidam soni a suis quintis, ut B. et F. omnino discordent, nullusque sonus cum suo quinto perfecte concordet. Nulla enim vox cum altera praeter octavam perfecte concordat.

Caput VI.

De divisionibus vocum, et interpretationibus earum.

Ut autem de divisione monochordi in paucis multa perstringam, semper Diapason duobus ad finem aequis currit passibus, Diapente tribus, Diatessaron quatuor, tonus vero novem, qui quanto sunt passibus numerosiores, tanto sunt spatio breviores. Alias vero divisiones praeter has quatuor invenire non poteris. Diapason autem interpretatur de omnibus, sive quod omnes habeat voces sub se, sive quia antiquitus citharae octo per eam fiebant chordis. In hac quidem specie prima et gravior vox duo habet spatia, acuta vox unum, ut ab A. ad a. Diapente dicitur de quinque; sunt enim in ejus spatio voces quinque, ut a D. in a. Sed gravis ejus vox tria habet spatia, acuta duo. Diatessaron sonat de quatuor; nam et habet quatuor voces, et gravior [386] ejus vox quatuor habet spatia, acuta vero tria, ut a D. in G. Has tres species symphonias, id est, suaves vocum copulationes memineris esse vocatas, quia in diapason diversae voces unum sonant. Diapente vero et Diatessaron diaphoniae, id est, organi jura possident, et voces utcumque similes reddunt. Tonus autem ab intonando, id est, a sonando nomen accepit, qui majori voci novem, minori vero octo passus constituit: semitonium autem et ditonus, etsi voces in canendo conjungunt, divisionem tamen nullam in monochordo recipiunt.

Caput VII.

De modis quatuor et affinitatibus vocum.

Cum autem septem sint voces, quia, ut diximus, aliae, id est, octavae voces sunt eadem, septenas sufficit explicare, quae diversorum modorum, et diversarum sunt qualitatum. Primus modus vocum est, cum vox tono deponitur, et tono et semitonio, et duobus tonis intenditur, ut A. et D. Secundus modus est, cum vox duobus tonis remissa, semitonio et duobus tonis intenditur, ut B. et E. Tertius est modus, qui semitonio et duobus tonis descendit, duobus vero tonis et semitonio ascendit, ut C. et F. Quartus vero tono deponitur, surgit autem per duos tonos et semitonium, ut G. Et nota, quod se per ordinem sequuntur, ut primus in A. secundus in B. tertius in C. Item primus in D. secundus in E. tertius in F. quartus in G. Itemque nota has vocum affinitates per diatessaron et diapente constructas: A. enim ad D, et B. ad E, et C. ad F, et D. ad G, a gravibus diatessaron, ab acutis vero diapente conjungitur hoc modo:

[PLCXLI:385-86,2; text: Diatessaron, Diapente, A. B. C. D. E. F. G. a. c. et caetera] [GUIMICRO 02GF]

[387] Caput VIII.

De aliis affinitatibus vocum, et b. et [sqb]

Si quae aliae sunt affinitates, eas quoque similiter diatessaron et diapente fecerunt. Nam cum diapason in se diatessaron et diapente habeat, et easdem litteras in utroque latere contineat, semper in medio ejus spatio aliqua est littera, quae ad utrumque diapason latus ita convenit, ut cui litterae a gravibus diatessaron reddit, eidem in acutis per diapente conveniat., ut in superiori figura notatur, et cui a gravibus diapente contulit, eidem a superioribus diatessaron dabit, ut A. E. a. A. enim et E. in depositione concordant, quae utraque duobus tonis semitonioque conficitur. Itemque G. cum ad C. et D. per easdem species resonet, unius depositionem alteriusque elevationem sumpsit. Nam et C. et G. duobus tonis pariter et semitonio surgunt, et D. et G. tono et semitonio pariter inflectuntur. b. vero rotundum, quia minus est regulare, quod adjunctum vel molle dicunt, cum F. habet concordiam, et ideo additum est, quia F. cum quarta a se [sqb] tritono differente nequibat habere concordiam: utramque autem b. [sqb] in eadem neuma non jungas. In eodem vero cantu maxime b. molli utimur, in quo F. f. amplius continuatur gravis vel acuta, ubi et quamdam confusionem et transformationem videtur facere, ut G. sonet protum, a. deuterum, cum ipsa b. mollis sonet tritum; unde ejus a multis nec mentio facta est. Alterum vero [sqb] in commune [388] placuit habere. Quod si ipsam b. mollem vis omnino non habere, neumas, in quibus ipsa est, ita tempera, ut pro F. G. a. et ipsa b. habeas G. a. [sqb]. c. aut si talis est neuma, quae post D. E. F. in elevatione vult duos tonos et semitonium, quod ipsa b. mollis facit, aut quae post D. E. F. in depositione vult duos tonos; pro D. E. F. assume a. [sqb] c. quae ejusdem sunt modi et praedictas elevationes et depositiones regulariter habent. Hujusmodi enim elevationes et depositiones inter D. E. F. et a. [sqb]. c. clare discernens confusionem maxime contrariam tollit.

De similitudine vocum pauca perstrinximus, quia quantum similitudo in diversis rebus conquiritur, tantum ipsa diversitas, per quam mens confusa diutius potuit laborare, minuitur; semper enim adunata divisis facilius capiuntur. Omnes itaque modi distinctionesque modorum his tribus aptantur vocibus C. D. E. Distinctiones autem dico eas quae a plerisque differentiae vocantur, hoc est, saeculorum amen. Differentia autem idcirco dicitur, eo quod discernat seu separet plagas ab autentis; caeterum abusive, dicitur. Ergo omnes voces aliae cum his aliquam habent concordiam, seu in depositione seu in elevatione; nullae vero in utroque se exhibent similes cum aliis, nisi in diapason. Sed horum similitudinem omnium in hac figura, quam subjecimus, quisquis requisierit, reperire poterit.

[PLCXLI: 387-88; text: c. d. e. Diatessaron in elevatione. Diapason in elevatione. Diapason in depositione. Diapente similis in depositione. F. G. a. q. Diatessaron similis in depositione, Diapente similis in elevatione, C. D. E.] [GUIMICRO 03GF]

[387] Caput IX.

De similitudine vocum in cantu, quarum diapason sola perfecta est.

Supradictae voces, prout similes sunt, utpote aliae in elevatione, ut C. et G. D. et a. aliae in depositione, [388] ut a. et E. G. et D. aliae in utroque, ut C. et G. E. et [sqb]. ita similes faciunt neumas, adeo ut unius cognitio pandat tibi alteram, in quibus vero nulla similitudo monstrata est, vel quae diversorum modorum sunt, altera alterius neumam cantumque non [389] recipit: quod si compellas recipere, transformabis; ut puta si quis vellet antiphonam, cujus principium est in D. in E. vel in F. quae sunt alterius modi voces, incipere, mox auditu perciperet quanta diversitatis transformatio fieret. In D. vero et a. quae unius sunt modi, saepissime possumus eumdem cantum incipere vel finire: saepissime autem dixi, et non semper, quia similitudo, nisi in diapason, perfecta non est. Ubi enim diversa est tonorum semitoniorumque positio, fiat necesse est et neumarum. In praedictis namque vocibus, et quae unius modi dicuntur, dissimilitudines inveniuntur; D. enim deponitur tono, a. vero ditono; sic et in reliquis.

Caput X.

De Modis et falsi meli agnitione et correctione.

Hi sunt quatuor modi vel tropi, quos abusive [390] tonos nominant, qui sic sunt naturali ab invicem diversitate disjuncti, ut alter alteri in sua sede locum non tribuat, alterque alterius neumam aut transformet aut recipiat nunquam; dissonantia quoque per falsitatem ita in canendo subrepit, cum aut de bene dimensis vocibus parum quid gravantes demunt, vel adjiciunt intendentes; quod pravae voces hominum faciunt, cum aut praedictam rationem plus justo intendentes vel remittentes, neumam cujuslibet modi aut in alium modum pervertunt, aut in loco, qui vocem non recipit, inchoant, vel quasdam faciunt subductiones in trito, quae dieses appellantur, cum non oporteat eas in usum admittere, nisi supervenientibus certis locis. Quod ut facile pateat, proponimus exemplum:

[PLCXLI:389-90; text: F, a, G, E, [sqb], D, Desiderium] [GUIMICRO 04GF]

[389] In nullo enim sono valet fieri, excepto tertio et sexto; nam etsi reperiatur in alio, penitus emendanda est; non solum autem ipsa, sed et radix, ex qua inutiliter processit, eradicanda est.

Notandum, quod, quia a a quibusdam semitonii loco admittitur, ideo harmoniam in modum plaustri vergentis per petrosam semitam conficiunt. Ideo autem plus quam omnium artium musicae sunt regulae dissolutae, quia, dum nusquam aliqui potuerunt se ad semitam admittere, imo dum pleni fluminis (fortasse instar) cui dum non sufficit proprius alveus, per compita diffunditur; ita ipsi omni loco, quo semitonia accreverunt, aliam semitam elegerunt, scilicet metuentes arctum ingredi specum, ne magnitudo, qua praecellunt, corporis arctetur, aut minori latitudine aut breviori altitudine tegminis. Ubi autem non quaerunt (fortasse queunt) penitus effugere, diesi usi sunt, imitantes nimirum illos qui, dum metuunt vim algoris, vim faciunt impingentes semel ante os camini.

Igitur haec diesis, quae, sicut supra diximus, locum semitonii sumit, nusquam sumenda est, nisi isto modo, cum tritus canitur, et tetrardus producendus est in proto, iterumque deponendus est in semetipso, vel in eodem trito, vel etiam magis infimo. Tunc tritus, qui praeest tetrardo, protove, subducendus est modicum; quae subductio appellatur diesis, et medietas sequentis semitonii, sicut semitonium est medietas sequentis toni. Metitur autem hoc modo. Cum a G. ad finem feceris novem passus, reperisque a. tunc ab a. ad finem partire per septem, et in termino primae partis reperis primam diesim, inter [sqb] et c. Mox secundus et tertius passus erunt vacui, quartus vero tertii [390] diesis obtinebit locum, qui similiter erit inter [sqb][sqb] et cc. Modo simili a d. passus fiant totidem ad finem, moxque secundae patebit locus, supradicto ordine, quae erit inter e. et f. Tunc revertens ad primam diesin, divide ad finem per quatuor, et primus item passus terminabit inter e. et f. secundus inter [sqb][sqb] et cc c. reliqui vacant. Admonemus vero lectorem, ne existimet nos desipere, eo quod primo omisimus ista scribere. Nos enim paratos habebit, post finem operis ex istis respondere sibi; nunc ad coepta revertamur.

Sunt etiam nonnulli, qui ubi debuerant semiditonum admittere, apponunt tonum. Quod ut exemplo pateat, in Communione, diffusa est gratia, multi propterea, quod erat incipiendum in F. uno tono deponunt, cum ante F. tonus non sit: sicque fit, ut ubicunque occurit semitonium, ponant illum sub F, quod nullo modo fieri potest, et ideo finis Communionis ejusdem ibidem veniat, ubi nulla vox est. Cantoris itaque peritiae esse debet, quo loco vel modo quamlibet neumam incipiat, ut eam vel suo modo restituat, vel, si motione opus est, ad affines voces inquirat. Hos autem modos vel tropos graece nominamus protum, deuterum, tritum, tetrardum.

Caput XI.

Quae vox, et quare in cantu obtineat principatum.

Cum autem quilibet cantus omnibus vocibus et modis fiat, vox tamen quae cantum terminat, obtinet principatum; ea enim et diutius et morosius sonat. Et praemissae voces, quae tantum exercitatis patent, ita ad eam adaptantur, ut mirum in modum quamdam ab ea coloris faciem ducere videantur. Per supradictas nempe sex consonantias, [391] voci quae neumam terminat reliquae voces concordare debent. Voci vero quae cantum terminat, principatum ejus, cunctarumque distinctionum fines vel etiam principia, opus est adhaerere. [392] Excipitur Tribus miraculis; quia, cum cantus in E. terminat saepe in c. qui ab ea diapente et semitonium distat, principium facit in hac antiphona:

[PLCXLI:391-92; text: C. F. c, a, G, [sqb], E, D, d, Tertia dies est, quod haec facta sunt.] [GUIMICRO 04GF]

[391] Praeterea cum aliquem cantare audimus, primam ejus vocem, cujusmodi sit, ignoramus; quia utrum toni vel semitonia reliquaeve species sequantur, nescimus. Finito vero cantu ultimae vocis modum ex praeteritis aperte agnoscimus. Incepto enim cantu, quid sequatur, ignoras, finito autem, quid praecesserit, vides. Itaque finalis vox est, quam melius intuemur. Deinde si eidem cantui versum aut psalmum, aut aliquid velis subjungere, ad finalem vocem permaxime opus est coaptare, non ad primae vel aliarum adeo inspectionem redire.

Additur quoque et illud, quod accurati cantus in finalem vocem maxime distinctiones mittant. Nec mirum est regulas musicam sumere a finali voce, cum et in Grammaticae partibus artis pene ubique vim sensus in ultimis litteris vel syllabis per casus, numeros, personas, temporaque discernimus. Igitur quia et omnis laus in fine canitur, jure dicimus quod omnis cantus ei sit modo subjectus, et ab eo modo regulam sumat, qui ultimus sonat. A finali itaque voce ad quintam in quolibet cantu justa est depositio, et usque ad octavas elevatio, licet contra hanc regulam saepe fiat, cum ad nonam, decimamve vel undecimam progrediamur. Unde et finales voces statuerunt D. E. F. G. quia his primum praedictam elevationem vel depositionem monochordi positio commodaverit; habent enim haec deorsum unum tetrachordum gravium, sursum vero duo acutarum.

Caput XII.

De divisione quatuor modorum in octo.

Interea cum cantus unius modi, utpote proti, ad [392] comparationem finis tum sint graves et plani, tum acuti et alti, versus et psalmi, et si quid, ut diximus, fini aptandum erat, uno eodemque modo prolatum diversis aptari non poterat. Quod enim subjungebatur, si erat grave, cum acutis non conveniebat, si erat acutum, a gravibus discordabat. Consilium itaque fuit, ut quisque modus partiretur in duos, id est, acutum et gravem, distributisque regulis acuta cum acutis, et gravia convenirent gravibus, et acutus quisque modus diceretur autenticus, id est, auctoralis et princeps; gravis autem plaga vocaretur, id est, lateralis et minor. Quid enim dicitur stare ad latus meum, minor me est, caeterum si esset major, ego aptius dicerer stare ad latus ejus. Cum ergo dicatur autentus protus et plagis proti, similiter de reliquis, qui naturaliter in vocibus erant quatuor divisi, in cantibus facti sunt octo. Abusio autem tradidit latinis dicere: pro autento proto et plagis proti, primus et secundes, pro autento deutero et plagis deuteri, tertius et quartus; pro autento trito et plagis triti, quintus et sextus; pro autento tetrardo et plagis tetrardi, septimus et octavus.

Caput XIII.

De octo modorum agnitione, acumine et gravitate.

Igitur octo sunt modi, ut octo partes orationis, et octo formae beatitudinis, per quos omnis cantilena discurrens octo dissimilibus vocibus et qualitatibus variatur. Ad quos in cantibus discernendos etiam quaedam neumae inventae sunt, ex quarum aptitudine ita modum cantionis agnoscimus, sicut saepe ex aptitudine corporis, quae cujus sit tunica, reperimus, ut:

[391-92] Primum [Dac a supra lin.] querite [a G FE supra lin.] regnum [G FE supra lin.] Dei [DD CFGaGaGFEFGaGFEFD. supra lin.]

[391] Mox enim ut cum fine alicujus antiphonae hanc neumam bene viderimus convenire, quod autenti proti sit, non est opus dubitare; sic et de reliquis.

Ad hoc etiam cognoscendum plurimum valent et versus nocturnalium responsoriorum, et psalmi officiorum, et omnia quae in modorum formulis praescribuntur, quas qui non novit, mirum est si quam [392] partem horum quae dicuntur intelligit. Ibi enim in formis praevidetur, quibus in vocibus singulorum modorum cantus rarius saepiusve incipiatur, et in quibus minime id fiat: ut in plagis quidem minime licet vel principia vel fines distinctionum ad quintas intendere, eum et ad quartas perraro soleat evenire. In autentis vero, praeter deuterum, eadem principia et fines distinctionum minime licet [393] ad sextas intendere, plagae vero proti vel triti ad tertias intendunt; et plagae deuteri et tetrardi ad quartas intendunt.

Memineris praeterea, quod sicut usualium cantuum attestatione perhibetur, autenti vix a suo fine plus una voce descendunt. Ex quibus autentus tritus rarissime id facere propter subjectam semitonii imperfectionem videtur. Ascendunt autem autenti usque ad octavam et nonam, vel etiam decimam. Plagae vero ad quintas remittuntur et intenduntur. Sed intensioni sexta vel septima auctoritate tribuitur, sicut in autentis nona et decima. Plagae vero proti, deuteri, et triti aliquando in a. [sqb] c. acuta necessario finiuntur.

Supradictae autem regulae permaxime caventur in antiphonis et responsoriis, quorum cantus ut psalmis et versibus coaptentur, oportet, communibus regulis fulciantur. Alioquin plures cantus invenies, in quibus adeo confunditur gravitas et acumen, ut non possit adverti, cui magis, id est, autento an plagae conferantur. Praeterea et ignotorum cantuum inquisitione, praedictarum neumatum et subjunctionum appositione plurimum adjuvamur, cum talium aptitudine soni cujusque proprietatem per vim tropicam intuemur. Est autem tropus species cantionis, qui et modus dictus est, et adhuc dicendum est de eo.

Caput XIV.

De tropis, et virtute musicae.

Horum quidam troporum exercitati usu ita proprietates et discretas facies, ut ita dicam, extemplo ut audierint, recognoscunt, sicut peritus gentium coram positis multis habitus eorum intueri potest et dicere: hic Graecus est, ille Hispanus, hic Latinus et ille Teutonicus, iste vero Gallus: atque ita diversitas troporum diversitati mentium coaptatur, ut unus autenti deuteri fractis saltibus delectetur; alius plagae triti eligat voluptatem; uni garrulitas tetrardi autenti magis placet; alter ejusdem plagae suavitatem probat; sic et de reliquis.

Nec mirum, si varietate sonorum delectatur auditus, cum varietate colorum gratuletur visus, varietate odorum foveatur olfactus, mutatisque saporibus lingua congaudeat. Sic enim per fenestram corporis delectabilium rerum suavitas intrat mirabiliter [394] penetralia cordis. Inde est, quod sicut quibusdam saporibus, coloribus et odoribus, vel etiam colorum intuitu salus tam cordis quam corporis vel minuitur vel augetur. Ita quondam, ut legitur, quidam phreneticus, canente Aslepiade medico, ab insania revocatus. Et item alius quidam citharae suavitate in tantam libidinem incitatus, ut cubiculum puellae quaereret effringere dementatus: moxque citharoedo mutante modum voluptatis poenitentia ductum recessisse confusum. Item et David Saul daemonium cithara mitigabat, et daemonicam feritatem hujus artis potenti vi ac suavitate frangebat. Quae tamen vis solum divinae sapientiae ad plenum patet. Nos vero quae in aenigmate ab inde percepimus, in divinis laudibus utamur. Sed quia de hujus artis virtute vix pauca libavimus, quibus ad bene modulandum rebus opus sit, videamus.

Caput XV.

De commoda componenda modulatione.

Igitur quemadmodum in metris sunt litterae et syllabae, partes et pedes, ac versus: ita et in harmonia sunt phthongi, id est soni, quorum unus, duo, vel tres aptantur in syllabas, ipsaeque solae vel duplicatae neumam, id est, partem constituunt cantilenae; sed pars una vel plures distinctionem faciunt, id est, congruum respirationis locum. De quibus illud est notandum, quod tota pars compresse et notanda et exprimenda est, syllaba vero compressius, tenor vero, id est, mora ultimae vocis, qui in syllaba quantuluscunque est amplior in parte, diutissimus vero in distinctione, signum in his divisionibus existit, sicque opus est, ut quasi metricis pedibus cantilena plaudatur, et aliae voces ab aliis morulam duplo longiorem, vel duplo breviorem, aut tremulam habeant id est, varium tenorem quem longum aliquotiens litterae virgula plana apposita significat: ac summopere caveatur talis neumarum distributio, ut cum neumae tum ejusdem soni repercussione, tum duorum aut plurium connexione fiant, semper tamen aut in numero vocum aut in ratione tonorum neumae alterutrum conferantur, atque respondeant, nunc aequae aequis, nunc duplae vel tiriplae simplicibus, atque alias collatione sesquialtera vel sesquitertia.

[PLCXLI:393-94; text: De collatione proportionum. Quadrupla. pla. Dupla. Simpla. G. Tonus. A. Diatessaron. D. Diapente. a. Diapason. aa. Sesquioctava. Sesquitertia. Sesquialtera.] [GUIMICRO 05GF]

[PLCXLI:395-96; text: De construendo cantu. Dupla. Sesquitertia. I. Diapason. II. Diapente. III. Diatessaron. Sesquialtera. Sesquioctava. VIII, VIIII] [GUIMICRO 05GF]

[395] Proponatque sibi Musicus, quibus ex his divisionibus incedentem faciat cantum, sicut Metricus, quibus pedibus faciat versum; nisi quod Musicus non se tanta legis necessitate constringit, quia in omnibus se haec ars in vocum dispositione rationabili varietate permutat. Quam rationabilitatem etsi saepe non comprehendamus, rationale tamen creditur id, quo mens, in qua est ratio, delectatur. Sed haec et hujusmodi melius colloquendo quam conscribendo monstrantur.

Oportet ergo ut more versuum distinctiones aequales sint, et aliquotiens eaedem repetitae, aut aliqua vel parva mutatione variatae, et cum plures fuerint duplicatae, habentes partes non nimis diversas, et quae aliquotiens eaedem transformentur per modos, aut similes intensae et remissae inveniantur. Item ut reciprocata neuma eadem via, qua venerat, redeat, ac per eadem vestigia recurrat. Item ut qualem ambitum vel lineam una facit saliendo ab acutis, talem inclinatam altera e regione opponat respondendo a gravibus, sicut fit, cum in puteo nos cum imagine nostra contra speculamur. Item aliquando una syllaba unam vel plures habeat neumas, aliquando una neuma plures dividatur in syllabas. Variabuntur hae vel omnes neumae, cum alias ab eadem voce incipiant, alias de dissimilibus secundum laxationis et acuminis varial qualitates. Item ut ad principalem vocem, id est, finalem, vel si quam affinem ejus pro ipsa elegerint, pene omnes distinctiones currant, et eadem aliquando vox, quae terminat neumas omnes, vel plures distinctiones finiat, aliquando et incipiat; sicut apud Ambrosium curiosus invenire poterit. Sunt vero quasi prosaici cantus, qui haec minus observant, in quibus non est curae, si aliae majores, aliae minores partes et distinctiones per loca sine discretione inveniantur more prosarum.

Metricos autem cantus dico, quia saepe ita canimus, ut quasi versus pedibus scandere videamur, sicut fit, cum ipsa metra canimus, in quibus cavendum est, ne superfluae continuentur neumae dissyllabae sine admixtione trisyllabarum ac tetrasyllabarum. Sicut enim Lirici poetae nunc hos nunc alios adjunxere pedes, ita et qui cantum faciunt, rationabiliter discretas ac diversas componunt neumas; rationabilis vero discretio est, si ita fit [396] neumarum et distinctionum moderata varietas, ut tamen neumae neumis et distinctiones distinctionibus quadam semper similitudine sibi consonanter respondeant, id est, ut sit similitudo dissimilis, more perdulcis Ambrosii. Non autem parva similitudo est metris et cantibus, cum et neumae loco sint pedum, et distinctiones loco versuum: utpote ista neuma dactylico, illa vero spondaico, illa iambico metro decurreret; et distinctionem nunc tetrametram nunc pentametram, alias quasi hexametram cernes, et multa alia, ut elevatio et positio tum ipsa sibi, tum altera alteri similis vel dissimilis praeponatur, supponatur, apponatur, interponatur, alias conjunctim, alias divise, alias commixtim, ad hunc modum. Item ut in unum terminentur partes et distinctiones neumarum atque verborum, nec tenor longus in quibusdam brevibus syllabis, aut brevis in longis sit, quia obscoenitatem parit, quod tamen raro opus erit curare. Item ut rerum eventus sic cantionis imitetur effectus, ut in tristibus rebus graves sint neumae, in tranquillis rebus jucundae, in prosperis exsultantes, et reliquae. Item saepe vocibus gravem et acutum accentum superponimus, quia saepe ut majori impulsu quasdam, ita etiam minori efferimus: adeo ut ejusdem saepe vocis repetitio elevatio vel depositio esse videatur. Item ut in modum currentis equi semper in fine distinctionum rarius voces ad locum respirationis accedant, ut quasi gravi more ad repausandum lassae perveniant. Spissim autem et rare, prout oportet, notae compositae hujus saepe rei poterunt indicium dare. Liquescunt vero in multis voces more litterarum, ita ut inceptus modus unius ad alteram limpide transiens nec finiri videatur. Porro liquescenti voci punctum quasi maculando superponimus hoc modo:

Ad [G supra lin.] te [DE supra lin.] levavi [GA a G supra lin.].

Si autem eam vis plenius proferre non liquefaciens, nihil nocet, saepe autem magis placet. Et omnia, quae diximus, nec nimis raro, nec nimis continue facias, sed cum discretione.

Caput XVI.

De multiplici varietate sonorum et neumarum.

Illud vero non debet mirum videri, cur tanta copia [397] tam diversorum cantuum tam paucis formata sit vocibus, quae voces non nisi sex modis, ut diximus, sibi jungantur tam per elevationem quam per depositionem; cum et de paucis litteris, etsi non perplures, conficiantur syllabae, poterit enim colligi numerus syllabarum; infinita tamen partium pluralitas concrevit ex syllabis, et in metris de paucis pedibus quam plura fiunt genera metrorum, et unius generis metrum plurimis varietatibus invenitur diversum, ut hexametrum; quod quomodo fiat, videant grammatici, quoniam illud dicere alterius est negotii. Nos, si possumus, videamus, quibus modis distantes ab invicem neumas constituere valeamus.

Igitur motus vocum, qui sex modis consonanter fieri dictus est, fit arsi et thesi, id est, elevatione et depositione: quorum gemino motu, id est, arsis et thesis, omnis neuma formatur, praeter repercussas aut simplices. Deinde arsis et thesis tum sibimet junguntur, ut arsis arsi, thesis thesi, tum altera [398] alteri, ut arsis thesi, et thesis arsi conjungitur, ipsaque conjunctio tum fit ex similibus, tum ex dissimilibus. Dissimilitudo autem erit, si ex praedictis motibus, id est, tonis, semitonis, ditonis et caeteris alius alio plures paucioresve habeat voces, aut magis conjunctas vel disjunctas dissimiliter, deinde vel similiter facta conjunctione motus motui tum erit praepositus, id est in superioribus positus, tum suppositus tum appositus, id est, cum in eadem voce unius motus finis erit, alteriusque principium; tum interpositus, id est, quando unus motus infra alium positus et minus est gravis et minus acutus; tum id commixtus, est, partim interpositus partimque suppositus, aut prae positus, aut appositus, rursusque hae positiones dirimi possunt secundum laxationis et acuminis, augmenti et detrimenti, modorum quoque varias qualitates. Neumae quoque per eosdem modos arsis et thesis poterunt variari, et distinctiones aliquando. Qua de re et descriptionem subjecimus, quo facilior per oculos via sit.

[PLCXLI:397-98; text: Musica motus est vocum. Tonus. Semitonium, Ditonus. Semiditonus. Diatessaron. Diapente. Elevatio, Depositio. Arsis. Thesis. Junguntur. altera alteri, ipsa sibi, Similiter, dissimiliter. Praeposite, Supposite, Interposite, Apposite, Mixte, Secundum laxationis, et acuminis, Augmenti, et detrimenti, modorumque, varias qualitates.] [GUIMICRO 06GF]

[399] Caput XVII.

Quod ad cantum redigitur omne, quod scribitur.

His breviter intimatis aliud tibi planissimum dabimus hic argumentum, utillimum usui, licet hactenus inauditum. Quo cum omnium omnino melorum causa claruerit, poteris tuo usui adhibere, quae probaveris commoda, et nihilominus respuere, quae videbuntur obscoena. Perpende igitur, quia sicut omne, quod dicitur, scribitur, ita ad cantum redigitur omne, quod scribitur. Canitur ergo omne, quod dicitur, scriptura autem litteris figuratur. Sed ne in longum regula nostra producatur, sex his de litteris quinque tantum vocales sumamus, sine quibus nulla alia littera, sed nec syllaba sonare probatur, earumque permaxime causa conficitur, quotienscumque suavis concordia in diversis partibus invenitur, sicut persaepe videmus consonos et sibimet alterutrum respondentes versus in metris, ut quamdam quasi symphoniam grammaticae admireris. Cui si musica [400] responsione simili jungatur, duplici modulatione delecteris.

Has itaque quinque vocales sumamus, forsitan cum tantum concordiae tribuunt verbis, non minus cantilenae praestabunt et neumis. Supponantur itaque per ordinem litteris monochordi, et quia quinque tantum sunt, tamdiu repetantur, donec unicuique sono sua subscribatur vocalis, hoc modo:

[Gamma] A B C D  E F G. a b [sqb] c d e f g. aa bb [sqb][sqb] cc dd.
a       e i o u. a e i  o u.      a e i o u. a  e             i  o

In qua descriptione id modo perpende, quia cum his quinque litteris omnis locutio moveatur, moveri quoque et quinque voces ad se invicem, ut diximus, non negetur. Quod cum ita sit, sumamus modo aliquam locutionem, ejusque syllabas illis sonis adhibitis decantemus, quas earumdem syllabarum vocales subscriptae monstraverint, hoc modo:

[PLCXLI:399-400,1; text: G. u, F. o, E. i, D. e, C. a, Sancte Joannes meritorum tuorum copias nequeo digne canere. neque] [GUIMICRO 07GF]

[399] Quod itaque de hac oratione factum est, et de omnibus posse fieri nulli dubium est. Sed ne gravis tibi imponatur necessitas, quia ad hunc modum vix cuilibet symphoniae quinque accidunt voces, et ipsas quinque transgredi saepe ad votum non suppetat, ut tibi paulo liberius liceat evagari, alium item versum subjungo vocalium, sed ita sit diversus, ut a tertio loco prioris incipiat hoc modo:

[400]

[Gamma] A  B C D  E F  G. a b [sqb] c d  e f g. aa bb [sqb][sqb] cc dd.
a       e  i o u. a e  i  o u.      a e  i o u. a  e             i  o
o       u. a e i  o u. a  e i       o u. a e i  o  u.            a  e.

Ubi cum duobus ubique subsonis, in quibus quinque habeantur vocales, cum videlicet cuique sono et una subsit, et altera satis tibi liberior facultas accedit, et productiori et contractiori pro libitu motu variare et incedere. Unde et hoc nunc videamus, qualem symphoniam huic rhythmo suae vocales attulerint.

[PLCXLI:399-400,2; text: e. i, a, d. e, u, c. a, o, [sqb]. u, i, a. o, e, Linguam refrenans temperet, ne litis horror insonet, visum fovendo contegat, ne vanitates hauriat: refrenens] [GUIMICRO 07GF]

[399] In sola enim ultima parte hoc argumentum reliquimus, ut melum suo tetrardo conveniens redderemus. Cum itaque suis tantum vocalibus quidam [400] cantus quamdam aptam sibi vendicet adeo cantilenam, non est dubium, quin fiat aptissima, si in multis exercitatus de pluribus potiora tantum, sibique aptius respondentia eligas, hiantia suppleas, compressa resolvas, producta nimium contrahas, ac nimis contracta distendas, ut unum quod accuratum opus efficias.

[401] Illud praeterea scire te volo, quod in morem puri argenti omnis cantus quo magis usitatur, eo magis coloratur, et quod modo displicet, per usum quasi lima politum postea collaudatur, ac pro diversitate gentium ac mentium, quod huic displicet, ab alio amplectitur, et hunc oblectat consona, ille magis probat diversa; iste continuationem et mollitiem secundum suae mentis lasciviam quaerit; ille, utpote gravis, sobriis cantibus demulcetur. Alius vero ut amens in compositis et in anfractis vexationibus pascitur, et unusquisque eum cantum sonorius multo pronuntiat, quem secundum suae mentis insitam qualitatem probat. Quae omnia si dictis argumentis assiduo exercitio inhaeseris, ignorare non poteris. Immo et argumentis utendum est, donec ex parte cognoscimus, ut ad plenitudinem scientiae perveniamus. Sed quia haec in longum prosequi proposita brevitas non exposcit, praesertim cum ex his perplura valeant colligi, de canendo ista sufficiant. Jam nunc diaphoniae praecepta exequamur breviter.

Caput XVIII.

De diaphonia, id est, organi praecepto.

Diaphonia vocum disjunctio sonat, quam nos organum vocamus, cum disjunctae ab invicem voces et concorditer dissonant, et dissonantes concordant. Qua quidem ita utuntur, ut canenti semper chorda quarta succedat, ut A. ad D. ubi si organum per acutum a duplices, ut sit D. a resonabit A. ad D. diatessaron, ad a. diapason, D. vero ad utramque A. a diatessaron et diapente, a. acutum ad graviores diapente et diapason. Et quia hae tres species ad tantam organi societatem se permiscent ac suavitate, ut similitudinem vocum fecisse superius sunt monstratae symphoniae, ideo apte vocum copulationes dicuntur, cum symphonia de cantu omni dicatur. Dictae autem diaphoniae hoc est exemplum:

Diapason c d e c d e d c c c [sqb] a g c d e d dc.
Diapente FGa FGa GFFF EDCFG aGGF.
              Miserere mei Deus.
Diatessaron C D E C D E D C C C B A [Gamma] CDEDDC.

Haec autem figura aperte emendata continet praecedentes voces hujus antiphonae Miserere Dei Deus, subsequentes organizando per diatessaron, quod vulgariter dicitur organum supra voce, id est, sub his, praecedentes acutas voces retinet organizantes per diapente, quod organum dicitur supra vocem. Haec autem antiphona de trito tono, id est sexto est, et deponitur in ea organum usque ad C. gravem, ad quam organum nonnumquam descendit. Sicut enim graves descendunt voces, sic ascendunt acutae. Potes et cantum cum organo et organum cum cantu, quantum libuerit, duplicare per diapason; ubicumque enim ejus concordia fuerit, dicta symphonarium aptatio non cessabit.

Cum itaque jam satis vocum patefacta sit duplicatio, gravem a canente succentum, more, quo [402] nos utimur, explicemus. Superior nempe diaphoniae modus durus est, noster vero mollis, ad quem semitonium et diapente non admittimus; tonum vero et ditonum et semiditonum cum diatessaron recipimus, sed semiditonum in his infimatum, diatessaron vero obtinet principatum.

His itaque quatuor concordiis diaphoniae cantum subsequitur; troporum vero alii apti, alii aptiores, alii aptissimi existunt. Apti sunt, qui per solam diatessaron quartis a se vocibus organum reddunt, ut deuterus in B. et E: aptiores sunt, qui non solum quartis, sed tertiis et secundis per tonum et semiditonum, licet raro, respondent, ut protus in A. et D. aptissimi vero, qui saepissime suaviusque id faciunt, ut tetrardus et tritus in C. F. G. Hae enim tono et ditono et diatessaron obsequuntur; quorum a trito, in quem vel finis distinctionum advenerit, vel qui proximus ipsi finalitati suberit, subsecutor tamen numquam debet descendere, nisi illo inferiores voces cantor admiserit. A trito enim infimo aut infimis proxime substituto deponi organum numquam licet. Cum vero cantor inferiores voces admiserit congruo loco, et per diatessaron organum deponatur, moxque ut illa distinctionum gravitas ita deseritur, ut repeti non speretur, quem prius habuerat locum subsecutor repetat, ut finali voci, si in se devenerit, commaneat, et si super se est, vicino decenter occurrat, qui occursus tono melius fit, ditono non adeo, semiditonoque numquam. Ad diatessaron vero vix fit occursus, cum gravis magis placet illo loco succentus. Quod tamen ne in ultima distinctione symphoniae eveniat, est cavendum. Saepe autem cum inferiores trito voces cantor admiserit, organum suspensum tenemus in trito; tunc vero opus est ut in inferioribus distinctionem cantor non faciat, sed discurrentibus cum celeritate vocibus praestolanti trito redeundo subveniat, et suum et illius facta in superioribus distinctione repellat. Item cum occursus fit tono, diutinus fit tenor finis, ut ei partim subsequatur, et partim concinatur. Cum vero ditonus diuturnior, ut saepe per intermissam vocem, dum vel parva sit obsecutio, etiam toni non desit occursio. Quod quia fit, tunc harmonia finitur deutero: etsi cantus non speratur ultra ad tritum descendere, utile tunc erit proto vim organi occupare, subsequentibus subsequi, finique per tonum decenter occurrere, item cum plus diatessaron sejungi non liceat, opus est, cum plus se cantor intenderit, subsecutor ascendat, ut videlicet C. sequatur F: et D. sequatur G: et E. sequatur a. et reliqua. Denique praeter [sqb] quadratam singulis vocibus diatessaron subest, unde in quibus distinctionibus illa fuerit, G. vim organi possidebit. Quod tum fit, si aut cantus ad F. descendat, aut subsequitur, aut in G. distinctionem faciat, ad G. et a. congruis locis F. subsequitur, si in G. vero cantus non terminet, F. cum cantu vim organi admittit. Cum vero. b. mollis versatur in cantu, F. organalis erit. Cum ergo [403] tritus adeo diaphoniae obtineat principatum, ut aptissimum supra caeteros obtineat locum, videmus a Gregorio non immerito plus caeteris vocibus adamatum. Etenim multa melorum principia, et plurimas repercussiones dedit, ut saepe, si de ejus cantu triti E. et c. subtrahatur, prope medietatem tulisse videaris. Diaphoniae praecepta data sunt, quae si exemplis probes, perfecte cognosces.

Caput XIX.

Dictae diaphoniae per exempla probatio.

Igitur a trito non deponimus organum, sive in eo, sive in sequentibus finiatur, hoc modo:

[PLCXLI:403,1; text: F, G, D, E, C, Ipsi soli] [GUIMICRO 08GF]

Ecce finis distinctionis in trito C. a quo non deponimus organum, quia non habet sub se tonum vel ditonum, quibus fit occursus, sed habet semiditonum, per quem non fit occursus. [PLCXLI:403,2; text: F, G, a, E, C, D, servo fidem] [GUIMICRO 08GF]

Ecce alia distinctio in trito F. in quo et quartis a se vocibus per diatessaron subsequimur, et diatessaron succentus plusquam occursus placet:

[PLCXLI:403,3; text: F, E, D, G, C, Ipsi me tota] [GUIMICRO 08GF]

Ecce alia ejusdem modi triti in F.

[PLCXLI:403,4; text: F, E, G, D, C, Devotione committo.] [GUIMICRO 08GF]

Ecce alia distinctio in proto D. in qua et toni occursus ad finem patet.

[PLCXLI:403,5; text: C, D, F, E, Item: Homo erat in Iherusalem, aut ita: Hierusalem.] [GUIMICRO 08GF]

Ecce distinctio in deutero E. in qua et toni occursus ad finem patet.

[PLCXLI:403,6; text: C, F, D, E, A, Veni ad docendum vos viam prudentiae.] [GUIMICRO 08GF]

Distinctio in proto A. In hac distinctione in inferiore trito C, qui fini proxime subest D, voces admissae sunt, et locus prior finita gravitate repetitus est, ubi diximus viam prudentiae. Et in hac similiter:

[PLCXLI:403,7; text: F, G, a, D, E, C, Sexta hora sedit super puteum.] [GUIMICRO 08GF]

Ecce ut ascendit organum, ne in ultima distinctione succineret cavens.

[404] [PLCXLI:404,1; text: F, G, D, C, E, a, Sexta hora sedit super puteum.] [GUIMICRO 09GF]

Ecce quomodo admittente cantore graviores voces, organum suspensum tenemus in trito.

[PLCXLI:404,2; text: c, d, a, b, G, F, Victor ascendit coelos unde descendet.] [GUIMICRO 09GF]

Ecce ut ad G. et a in fine subsequitur F. Idem in plagali trito invenies usurpatum, ut ad C et d ita [sqb] subsequatur, sicut ad G et ad a sequitur F. hoc modo:

[PLCXLI:404,3; text: e, c, d, b, [sqb], Venite Adoremus.] [GUIMICRO 09GF]

Caput XX.

Quomodo musica ex malleorum sonitu sit inventa.

De origine autem musicae artis, quia rudem lectorem vidimus, in primis tacuimus, quam jam exercitato, magisque scienti tribuimus. Erant antiquitus instrumenta incerta, et canentium multitudo, sed caeca: nullus enim hominum vocum differentias et symphoniae discretionem poterat aliqua argumentatione colligere: neque posset unquam certum aliquid de hac arte cognoscere, nisi tandem bonitas divina, quod sequitur, suo nutu disponeret.

Cum Pythagoras quidam magnus philosophus forte iter ageret, ventum est ad fabricam, in qua super unam incudem quinque mallei feriebant: quorum suavem concordiam miratus philosophus accessit, primumque in manuum varietate sperans vim soni ac modulationis existere, mutavit malleos; quo facto sua vis quemque secuta est. Subtracto itaque, qui dissonus erat a caeteris, alios ponderavit, mirumque in modum divino nutu primus XII, secundus IX, tertius VIII, quartus VI, nescio quibus ponderibus appendebat. Cognovit itaque in numerorum proportione et collatione musicae versari scientiam. Erat enim ea constitutio in quatuor malleis, quae est modo in quatuor litteris A D E a. Denique si A. gravis habet XII. et a. acuta VI. tenet se acuta a. cum A gravi proportione. quae est in Arithmetica dupla, in musica autem diapason consonantia. D vero gravis, quae est VIIII. cum E. gravi, quod est VIII. tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquioctava, id est, epogdous, in musica autem tonus consonantia, Item a. acuta cum E. gravi, sicut D. gravis cum A. gravi, tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquitertia, in musica vero diatessaron consonantia. Item a. acuta cum D. gravi, sicut E. gravis cum A. gravi tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquialtera, in musica vero diapente consonantia. Et si A. habet XII. et D. IX. ternarii propassus, habebit A. in XII. ternarios quatuor, et D. in VIIII. ternarios tres. Rursus cum habeat A. XII. et D. teneat VIIII. quaternarios passus tres habebit A. E. vero duos, et diapente patet. Sint iterum XII. in A. et VI. in altera a senarius [405] medietas est duodenarii, sicut a. acuta alterius A. medietate colligitur. Adest ergo diapason. Ita ipsa A. ad D. diatessaron, ad E. diapente, alteri vero a. diapason reddit, D. quoque ad E. tonum, ad utrumque A. a. diatessaron aut diapente sonat. Et E. etiam ad D. tonum, utrique A. a. diapente vel diatessaron mandat: a. vero acuta cum A. diapason, cum D. diapente, cum E. diatessaron sonat. Quae cuncta in supradictis numeris curiosus perscrutator inveniet. Hinc enim incipiens Boetius panditor hujus artis, multam miramque et difficillimam hujus artis concordiam [406] cum numerorum proportione demonstravit. Quid plura? Per supradictas species monochordum primus ille Pythagoras composuit, in quo quia non est lasciva, sed diligenter aperta artis notitia, sapientibus in commune placuit, atque usque in hunc diem ars paulatim crescendo invaluit, ipso doctore semper humanas tenebras illustrante, cujus summa sapientia per cuncta viget saecula. Amen.

Explicit Micrologus, id est, brevis sermo in musica editus a D. Guidone musico peritissimo, et venerabili monacho.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License