Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[115] Ejusdem Guidonis Aretini De sex motibus vocum ad se invicem et dimensione earum.

Incipit de sex motibus vocum ad se invicem et dimensione earum.

Omnibus ecce modis descripta relatio vocis.

Est tonus, in numeris superantur ut octo novenis;

Semitonus cujus de nomine nomen ademit;

Ditonus atque senis, diatessaron omne retinebunt:

Idque facit notum quadro discrimine totum.

Cui superadde tonum, videas diapente sonorum;

Atque tribus fissum totum signabit idipsum.

In medio summe diapason nectis utrumque,

Namque sonum duplicem simplo se reddit eumdem.

Adde duplex senos videas motus diatriton

Ditonus et semis, quia ditonus alter habetur.

Motibus his cursum faciet sine musica nullum.

[116] Est aliquid factum, numero modulante, relatum,

Idque latet fixum, patet intendendo remissum.

[De modis qui vulgo tropi dicuntur]

Est modus ad reliquos phtongi collatio phtongos;

Dant collata modum sibimet discrimina vocum;

Quam tonus atque semis sequitur vox protus habetur:

Deuterus et tritus quid si sapit ordo vicinus;

Hisque tono tantum placuit differre tetrardum;

Ditonus et semis cujus mox jura sequuntur.

Musica vox horum nulla est sine lege modorum,

Quos tantum vulgus sentit de fine petulcus.

De divisione modorum

Quatuor autenti plagas geminantur adeptis.

Ni quartus simplex septem discrimina firmet;

Unde poeta canit: septum discrimina vocum,

Septimus octavo similis quapropter adhesit.

Ex quibus authenti grave sunt discrimen adepti,

Cum plage voces tenues cupiantque minores;

In quibus ad modicum tamen et collatio distat.

Quos si forte duos uni vis scribere voci,

Quatuor in reliquis primatum delta tenebit.

[De concordia sonorum]

Enthymema sonos claudit, signatque remotos

Concordant flexu diatessaron addita nexum;

Comparat intentos diapente relatio gressus,

Sustenet ambarum spatium diapason, et harum;

Refert alterius cum suscipit altera vires.

Unde duo signum variant loca cujus ad ipsum.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License