Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[265] Musicae artis disciplina summo studio appetenda est, et maxime his, qui communi conversatione Deo serviunt. Nam sicut per Psalmistam dicitur, quia panis confirmat, et vinum laetificat cor hominis; ita et frequens lectio animum nostrum ad virtutes roborat, cantus vero in Dei servitio mentem exhilarat. Accidit praeterea, ut cum suavitatem melodiae, quae in terris agitur, congaudentes miramur, ad illam harmoniam coelestis patriae audiendam ardentius festinemus, quae tanto est ista suavior, quantum coelum terra miramur excelsius.

Cum pueris volumus insinuare legere, prius eos abecedarium discere facimus in tabula, ut postquam cognoverint omnes litteras, facilius legere valeant, quidquid scribitur litteris. Simili modo qui cantum volunt addiscere, prius oportet eos omnes voces, tonorumque varietates in monochordo cognoscere. Quia enim hac disciplina non utimur, tantum temporis antiphonarium discendo perdimus, in quanto divinam auctoritatem et grammaticae regulam scire potuissemus; et, quod deterius est, nullo unquam spatio temporis ad tantam perfectionem venimus, ut saltem minimam antiphonam absque magistri labore scire possimus, quamque si oblivisci contigerit, nullatenus memoria reformare valemus. Sed non terreat lectorem huius artis duritia; in praesentibus quippe regulis nihil invenies, praeter ea sola, quae et facile poteris Deo illuminante capere, et per quae ad cantandi peritiam quam cito valeas pervenire; talis enim ac tanta huius artis virtus probatur, de qua et parvuli possint capere, unde ad cantandi peritiam poterunt pervenire, et fortes sensus suos per multa valeant, ac mirabilia exercere.

Nunc primum ante oculos monochordum ponimus, ut quidquid postea de vocum natura dixerimus, si lectione minus panditur, oculis demonstretur.

[GSI:265; text: [Gamma], A, .b., B, C, D, E, F, G, a, .b., b, c, d, e, f, g, aa] [ODOMUS 01GF]

Cum igitur subducendo modum per supradictas chordae litteras ipsam chordam curtaveris vel elongaveris, omnes voces, quibus omnis cantus efficitur, et quantum unaquaeque vox altera sit gravior subtiliorve numero, recognosces. Qua in re divinam sapientiam admirans glorificare poteris, quia sicut omnia reliqua, [266] ita et voces hominum, ut se laudarent in numero et mensura, constituit.

Cum primum igitur in monochordo conspexeris, cognosce unamquamque vocem ab altera tono vel semitonio distare. Omnes autem toni novenaria divisione fiunt, ut cum a capite monochordi, ubi chorda incipit, usque ad finem, ubi chorda finitur, per novem diviseris, ubi prima nona pars terminaverit, ibi signum primae vocis appones. [Item ibi incipiens, si per novem diviseris usque ad finem chordae, ubi secunda nona pars terminaverit, ibi signum secundae vocis apponis.] Et illa descensio vel ascensio, hoc est, ipsum intervallum, quod est a prima voce, ubi inscribitur A. usque ad secundam, ubi inscribitur B. tonus est primus; prima enim vox est tota chorda, antequam dividatur: unde in capite chordae scribitur A. littera prima, in secundo vero loco B. littera secunda. Tonus ergo dicitur, quotiens spatium alicuius unius vocis usque ad alteram, usque ad finem chordae novies ducitur: unde fit, ut quantum fuerit octava pars sequentis, tantum maior esse prior ab illa videatur; et rursus quantum nona pars prioris, tantum sequens minorata cognoscatur. Quod facile probare poteris, probatumque cognoscere, si cum mensuraveris ab A. usque ad B. et illud spatium, quale fuerit usque ad finem chordae, quasi pedibus incedendo duxeris; etenim ab A. usque ad finem huiusmodi spatia novem, a B. usque ad finem octo. Erunt praeterea de vocibus illis, quas in monochordo, vides huiusmodi toni decem, quorum per ordinem ista descriptio est.

[GSI:266; text: Tonus Epogdous, I, II, III, IIII, V, VI, VII, VIII, VIIII, X, A, B, C, D, E, F, G, a, b, [sqb], c d e f g] [ODOMUS 01GF]

In unoquoque enim tono qualia novem spatia prior habuerit, similia, vel eadem octo habuerit posterior. Huius toni exemplum hoc est: Angelus Domini; ubicunque enim videris duas ex illis litteris, sicut in figura geminatae sunt, sive in isto sive in alio cantu, tonus est sicut hic. An. tonus est epogdous, quia tonum musici epogdoum vocant, id est, superoctonarium, quotiens maior vox comparata ad minorem habet eam totam in se, et eo amplius octavam partem illius [267] minoris; quod etiam in numeris aeque fit, cum novem comparamus ad octo vel decem, et octo ad sedecim.

Nominatur autem iste epogdous tonus, cuius descriptio superius facta est. Semitonia autem in eisdem vocibus quinque numerantur: dicitur autem semitonium quasi medius tonus; est enim medius inter duos tonos; illud videlicet spatium, quod positis ex utraque parte tonis in medio remanet ita, ut utriusque lateris toni, ut dictum est, novenario fiant.

Itaque si primo tono terminato quartam vocem, quae secundum tonum terminat, et a prima voce quaternaria totius monochordi portione monstratur, per octo ad finem usque deduxeris, et ipsam octavam partem super quartam vocem adiunxeris, ut sint partes novenae, et ipsius secundi toni ultima principium et finem primi toni te invenisse miraberis. Sunt autem quinque ubique primi toni ultimae, posterioris vero prima parte circumdati, sicut eos haec figura per ordinem signat. In hac sequenti figura omnium tonorum et semitoniorum numeros per ordinem, et alia utilia prudens lector inveniet.

[GSI:267; text: a prima in ultimam diatessaron, T. S, Forma sunt I. Forma sunt II. Forma sunt III. Forma sunt IIII. Forma sunt V. I. II. III. IIII. V. VI. VII. VIII. VIIII. X. A, B, C, D, E, F. G, a, b, c, [sqb], d, e, f, g. a prima in ultimam diatessaron, Prioris toni pars ultima, Semitonium circum diatessaron, Posterioris toni pars ultima.] [ODOMUS 01GF]

Nam si primam et ultimam uniuscuiusque ordinis inter se compares, diatessaron, quae duos tonos mediumque semitonium habere videtur, invenies. Item si prioris ordinis primam secundae et secundam tertiae descendendo compares, diatessaron duo reperies: hoc idem in secundo et tertio et quarto ordine aeque continget. A quarto in quintum nihilo minus sapies. Si vero a tertio in quintum consideres per singula, diapente invenies. Unde si de monochordi mensura quaesieris, et plura taedet legere, haec tibi figura, quantum sufficit, indicabit.

Illud autem de tonis et semitoniis notandum est, quod semitonius nunquam patitur, ut inconcinni toni absque eius [268] medietate iungantur, sed excepto semitonio primo, quod super se non habet nisi primum tonum, ubique post duos tonos semitonius vocis moderator occurrit, ne vel nimiae repetitiones fastidium generent, vel plures hiatus et extensiones vocum dissonantiam praestent. Semitonii quoque id est geminati nusquam inveniuntur, ne, quia ad moderandum et condiendum cantum excogitati sunt, dum plus, quam congruit, indiscrete ponuntur, in morem superflui salis amaritudinem faciant. Quos autem ab octava chorda usque in decimam duos semitonios vides, numquam continuatim iungere debes; quorum signa haec sunt: octavum a. nonum b. decimum [sqb]. undecimum vero c. quibus ita utendum est, ut quando a. et b. semitonium iungunt, a b. ad c. intelligas tonum, et quando b. cum c. semitonium velit, ab a. usque ad [sqb] tonum esse non dubites: quorum primus ideo positus, ne a sexta voce F. usque ad nonam [sqb] tres continui toni invenirentur. Eadem ratione secundus formatur, ne duobus post se sequentibus tonis et tertius adhaereret, sicut in hac figura conspicies,

[GSI:268; text: Diatessaron, F, G, a, b, T, [sqb], c, d, e, S] [ODOMUS 01GF]

Praeterea sciendum est, quia pro prima voce b. et [sqb] accipi debent, id est, nona, quamvis divisa in nonam primam et in nonam secundam, ne plurimum errorem videatur inferre: ut est illud, quod diatessaron ab octava chorda in undecimam quinque voces habere videretur, quod penitus absurdum est. Exemplum autem huius semitonii est huius antiphonae prima elevatio: Vigilate animo. Notandum autem de semitonio, quod solum nullum utilem tonum valeat implere, sed iunctum tono prolixum eius spatium moderatur. Tonus vero invenitur utroque suo termino soni dulcedinem praestans; ut cum dicitur Oremus, ubi non invenitur nisi unus tonus, qui a sexta in septimam vocem suis terminis definitur, hanc euphoniam sua depositione ac elevatione perficiens. Duo quoque aliquam consonantiam reddunt, quae cantus non dicitur; quia cantus non minus quatuor vocum spatio adimpletur: cuius genus symphoniae diatessaron vocatur, id est, de quatuor, continens duos tonos, semitonium vero unum, hoc est intervalla tria et voces quatuor. Haec autem symphonia divina dispositione adeo quadratura congaudet, ut et quatuor in suo spatio voces contineat, et quaternaria divisione fiat. Nam si a prima voce per quatuor totum diviseris primae partis spatium, diatessaron nominabis: cuius ratio haec est, si prima vox, comparata ad quartam habet eam totam in se, et eo amplius, quantum est quarta pars ipsius primae sive tertia pars quartae: haec eadem [269] diatessaron est ad ampliandam sui nominis dignitatem a prima (A) vel secunda (B) voce procedens, ac deinde se de semetipsa constituens ad finem usque bis quatuor sibimet loca vendicavit. Nam a prima (A) in quartam (D) una diatessaron est; a quarta (D) ipsa in septimam (G) altera; a qua in decimam (c) tertia; a decima vero (c) in tertiam decimam (f) quarta, ubique praeter ultimam in medio tonorum duorum semitonium portans. At vero e contrario cum a secunda (B) voce in quintam (E) a quinta (E) in octavam (a) ab octava in undecimam (d) ab undecima (d) in quartam decimam (g) quae est ultima, quasi quatuor passibus currit, in sola ultima parte medium semitonium continet, quem in aliis ponit in capite. Cum vero a tertia voce (C) in sextam (F) a sexta (F) in primam nonam (b) progreditur, neque in primo, neque in medio, sed in fine semitonium signat, (a. b.) ut (c) mutatis in hac trina divisione lateribus valde hanc mirabilem duo toni semitoniusque conficiant. Quomodocumque enim duos tonos semitoniumque coniunxeris, diatessaron nominabis.

Praeterea est alia diatessaron, a secunda nona ([sqb]) usque ad duodecimam (e) ut nulla vox suavissima eius participatione privetur, sicut in hac figura notatur.

[GSI:269; text: Diatessaron a prima, A, D, G, c, f. Diatessaron a secunda, B, E, a, d, g. Diatessaron a tertia, C, F, b, Diatessaron, [sqb], e] [ODOMUS 02GF]

Huius exemplum est: Secundum autem et item: Christus vincit. Christus regnat. Christus imperat. Rex noster. In hac enim harmonia maior et minor vox, id est, quinta (E) et octava (a) diatessaron duobus tonis et semitonio, ut dictum est, implent. Si ad hanc unum tantum tonum, qui est a quarta (D) in quintam (E) adieceris, diapente nihilo minus symphoniam mirabilem pervidebis.

Diapente autem dicitur, id est, de quinque, eoquod quinque habeat voces. Et a prima (A) terminetur in quintam (E). Definitur autem totius ab aliqua voce, ad quam comparatur, divisione ternaria; ut cum quinta [vox comparatur ad primam: definitur autem ipsa quinta totius chordae a prima, divisione ternaria, quae diapente dicitur], et ubicumque ante vel post diatessaron occurrerit adiunctus ei diatessaron diapente facit. Constat autem vocibus quinque tonis tribus, et semitonio in intervallis videlicet quatuor: in definitis vero vocibus loca continet novem, de quibus in septem, cum in primo et ultimo tonum habeat, quicumque ablatus [270] fuerit, post ablationem diatessaron remanebit: sicut diapente, quod est a prima (A) in quintam (E) in primo et ultimo habet tonum. Si igitur tonum, qui primus est, separaveris, a secunda (B) in quintam (E) diatessaron remanebit: si vero ultimum tollas, a prima (A) in quartam (D) aeque diatessaron remanebit. Huiusmodi autem diapente in hac figura notabis.

[GSI:270; text: Diapente, Primum, Diatessaron, Secundum, Tertium, Quartum, Quintum, Sextum, Septimum, A, B, C, D, E, F, G, a, [sqb,], b, c, d, e, f, g, T. S.] [ODOMUS 02GF]

Excepto uno a quinta (E) in nonam secundam ([sqb]), quae in primo semitonium habet, cum reliqui in primo et ultimo tonum habeant; et altera a nona prima (b) in tertiam decimam, ubi e contrario semitonium invenitur in ultimo.

Huius autem diapente exempla multa reperies, de quibus est illud carmen Boetii: Bella [DEDC supra lin.] bis [D supra lin.] quinis [DD supra lin.] operatus [CDEF supra lin.] annis [EDC supra lin.] ultor [EDC supra lin.] Atrides [DDD supra lin.] Phrygiae [DDE supra lin.] ruinis [FGGFDC supra lin.] fratris [FF supra lin.] amissos [EDC supra lin.] thalamos [DDE supra lin.] piavit [FEDD supra lin.]. In qua melodi gravior vox tertia (C) acutior vero septima G est, quae uno diapente iunguntur. Diapente hoc est, cuius gravior vox tanta mensura superat acutiorem, et posteriorem vocem, quanta est tertia pars ipsius gravioris, vel media posterioris: quia cum prior habeat tria spatia ad finem, posterior vero duobus horum spatiis contenta est.

Tertia vero symphonia Diapason, id est, dupla, sive de duobus nominatur. Quotiens maior vox bis tantum habet de chorda, quam minor, sive cum maior vox per medium, id est, in duas partes divisa, aliam vocem terminat, sicut est (A) prima ad octavam (a). Fit autem haec diapason duabus supradictis symphoniis, id est, diatessaron et diapente ad se invicem copulatis. Ubicumque enim diatessaron et diapente, sive diapente et diatessaron coniunxeris, diapason plenissimam pervidebis. Ut cum a prima in quartam (D) fit diatessaron, et a quarta in octavam (a) diapente, a prima (A) in octavam (a) diapason, id est, medietas primae (A) necessario recipitur.

Illud autem est notandum, quod ea vox (D), quae ad primam (A) est diatessaron, ad octavam (a) comparata diapente facit; et (E) quae ad primam (A) est diapente, ad octavam fit diatessaron; et illud spatium, quod fit signatis a prima diatessaron et diapente, tonus est in medio diapason consistens. Quo ablato, et supra et infra diatessaron notatur in tota diapason, sicut liquido in hac figura pernotatur.

[271] [GSI:271; text: Diapason, Diapente, Diatessaron, Formula I. II. III. IIII. V. VI. G, A, C, D, E, F, a, b, c, d, e, f, [sqb], g.] [ODOMUS 02GF]

Sunt autem huiusmodi formulae sex, in quibus omnibus, sicut in prima, praedicta regula fixa manet.

Restat praeterea unum diapason a secunda (B) in secundam nonam ([sqb]) a prioribus discrepans, quia a secunda diapente non invenitur. Est autem in hac symphonia divinum, quod prima vox eius et ultima tam mirabili suavitate concordant, ut eamdem vocem una atque altera sonare videantur; licet prima virilis, et ultima sit puerilis: ita enim concordant, ac si vir cum puero eandem melodiam simili, quantum diversa natura permittit, voce pronuntient. Unde fit, ut quando cantorem alter praecedit, alterque subsequitur, nihil aliud sonet unus quam alter; quae diapason, id est, octava vox numeratur. Ideoque factum est, quod in monochordo unaquaeque vox ab octava sua, quam medio dividit, eodem charactere, quamvis dissimili figuretur. Unde illa vox, quam primam nonam (b) dicimus, nulli priorum similis cernitur, quia nulla priorum sibimet diapason caritate famulatur; sed quia semitonium cum octava faciebat, semitonii nomine decoratur.

(De) diapason autem symphonia illud etiam et vulgaris musica, fistula videlicet, et cithara sive fidula probant: quod satis commodus cantus est, quia una diapason, id est, octo vocibus continetur. Ecclesiastica autem consuetudo tradidit, ut a fine suo nullus cantus plusquam ad octavam surgat: quod cum fit, idem cantus ad octavam a fine consurgit, rarissime et nonnisi in prolixioribus cantibus plus a secunda a fine descendat. Quae si defuerit, unum tantum diapason ille cantus habebit. Ipsa vero descensio a fine esse non debet, nisi a fine ad ipsam secundam, in quam deponitur, epogdous inveniatur tonus; si vero semitonium fuerit, inutilis erit. Epogdous vero tonus ad diapason iunctus ubique bis diapente constituit, id est, voces novem. Invenimus autem raro, et in prolixioribus cantibus, decem voces, quod Davidici psalterii auctoritate defenditur. In quibus tamen plusquam ab octava a fine non ascendi debet, sed potius ante finem illa augmentatio notabitur. Neque enim hoc absque numeri ratione et auctoritate agitur: cum decem chordae tribus diatessaron continuis decorentur, excepto, cum diatessaron a tertia voce fiunt, in quibus tertia diatessaron regulariter non invenitur, unum huiusmodi [272] decachordum tam superfluitate quam irrationabilitate iudicatur incongruum.

Raro, amantissime lector! secundum antiqua praecepta, multorumque magistrorum instituta, et secundum communem plures his, quas designavimus, voces necessarias postulabis. Quamvis haec raro inveniantur, non tamen penitus ignoranda sunt: unde in monochordo ante primam unam vocem ponendam (esse) censuimus, quam propter rarum usum, et praedictam rationem non primam, sed magis adiunctam vocamus. Neque eam per primam litteram designamus, sed per graecum gamma [Gamma] depingimus; eo quod septima latinorum littera (est), quae octava ab ipsa in monochordo cognoscitur, similem virtutem, sicut gamma apud graecos, apud nos habere videatur. Sed cum gamma in capite chordae posueris, novenaria divisione locum primae (vocis), quam diximus, ante notabis; eritque a gamma ad primam tonus, ad tertiam vero diatessaron, ad ultimam vero, quae a septima alteram diapason facit, ipsa gamma bis diapason dici poterit.

Praeterea aliquando vitiosa et maxime lasciviens et nimium delicata harmonia plura, quam diximus, semitonia quaerit, et quae nos posuimus, renuit: quod magis corrigi, quam imitari oportet. Cavendum est autem, ne per musici incuriam hoc fiat, cum cantum aliter, quam compositus est, incipiat atque perficiat; ipsa enim dissonantia, sicut magistri probant, repugnat: neque post duos tonos aliud, quam semitonium; neque post semitonium aliud, quam duos tonos debere poni. Nos autem, quia evitari non potest vitium, nisi fuerit cognitum, quinque huiusmodi semitonia, sed extra praefixam regulam, in monochordo ponimus: unum quidem post primam, a quo ad finem medius ille post octavam stat semitonus: quae nos quoque recipimus: uterque tamen semitonii charactere, sed dissimili, formatur. Alter quoque qui ab ipso, qui est post octavam, medius simili, sed graeco charactere pingitur. Item post quartam alius notatur, qui ab eo, qui est post primam, quaternaria divisione colligitur; a quo alius post undecimam medius invenitur. Sed ambo hi aspirationis littera fiunt, sed dissimili; quare graeci per eam litteram hemitontum dicunt et scribunt. De quibus eum, qui est post octavam, vel medium eius recipimus, alios potius cavendos, quam recipiendos monemus. Addimus praeterea quatuor voces post ultimam, sive propter superfluos cantus, quos tamen aut vix aut nunquam reperies ad eas ascendere; sive propterea, ut quando cantorem praecedere voce altiori voluimus, quaecumque necessariae sunt voces ad opus, habeamus. Quas si ab octava chorda dividimus, facile invenimus: et quibuscumque modis voces ab octava ad undecimam ad suas priores comparantur, eisdem modis et istae suam positionem custodiunt. Non solum autem istae, sed et quaecumque vox sit, easdem propositiones ad sibi proximas voces habebit, [273] quas habet et ipsa, a qua diapason congratulatione decoratur. Unde fit, ut omnis cantus, si ab una bene incipit quamvis altiori voce, et ab alia, quae diapason cum illa facit, aeque incipi ac progredi, si vocum permiserit quantitas, possit. Unde non immerito eisdem litteris prima et ultima vox diapason designatur. Propterea eaedem litterae, quae sunt a prima in septimam, eaedem fiunt a septima in ultimam, et ipsae litterae, quae fiunt ab octava in undecimam, sequuntur post ultimam, ut sint tres ordines similium litterarum. Primus enim versus maioribus notatur litteris, quales in principio sententiarum ponere solemus. Secundus vero versus minoribus litteris et alia figura formatis, qualibus per totam libri seriem utimur, describitur. Tertius vero versus, quia superfluus creditur, graecarum potius litterarum forma notatur, habens voces quinque; de quibus duo ad earum similitudinem, quarum diapason dimensione fiunt, pro una accipiuntur littera, quamvis divisa. Cuius sententiae haec figura est.

[GSI:273; text: Diapason, Primus versus, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, Secundus versus, g, a, [sqb], c, d, e, f, g. Tertius versus. A, B, [sqb][sqb], [Kappa], [Lamda]] [ODOMUS 02GF]

Satis, quantum his convenit, qui aut pueri sunt, aut qui liberalium artium scientiam non acceperunt, de monochordi formatione dictum est. Sed cum occurrit memoriae, quare stultissimus grammaticorum est sapientissimus rusticorum, unam formulam satis intelligibilem ad monochordi mensuram adiungimus, ne et invidiae arguamur, aut rusticum nostra caritate privemus. Hoc autem est huiusmodi. In primo quidem versu omnes monochordi litteras per ordinem ponimus: in secundo vero versu quaecumque ab aliqua earum, quae sunt in primo versu, novenaria divisione fiat, proxima subnotatur; quam partionem epogdoum tonum diximus nominari. In tertio versu quaecumque ab aliqua prioris versus per quatuor dividitur, ut inveniatur inferius, a priore indirectum descendendo cognoscitur. Itidem in quarto ternaria divisione a prioribus invenitur. In quinto vero duorum vel dupla, vel medietatis a prioribus divisio accipitur. Quaternariam vero divisionem diatessaron dicimus, ternarium vero diapente; duplam quoque diapason nominavimus.

[274] [GSI:274; text: Litterae monochordi per ordinem. Prima divisio per octo id est, epogdous tonus. Divisio prior per quatuor id est, diatessaron, quatuor, Divisio prior per tria id est, diapente, Tria. Divisio prior per duo id est, diapason. duo vel medietas. T, S, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, [sqb], [Chi], [Delta], [sqb][sqb], m, ch, [Beta]] [ODOMUS 03GF]

In hac figura hoc modo uniuscuiusque vocis ad alteram mensuram invenimus, ut si de quarta voce, cui quarta littera inscribitur D. quaeris, vide in figura ipsam litteram quarti versus, cui ternarius ab utroque latere adhaeret numerus: dumque ab ipsa littera rursum in directum ad primum versum ascendis, gammam litteram recognoscis. Igitur si a gamma usque ad finem monochordi diviseris per tria, ubi prima tertia pars finem fecerit, ibi signum supradictae quartae vocis collocabis. Item vides eandem litteram in tertio versu, in quo est quaternarius numerus; dumque super ipsam respicis ad ipsum versum A. primam litteram reperis; si totum monochordum quaternis diviseris [eumdem ipsum locum, quem diximus, te invenisse miraberis]. Similiter et de omnibus reliquis faciens mirabiles ac diversas vocum mensuras multipliciter invenire poteris. Nam qualem numerum [habuerit in suo versu aliqua littera, per ipsum numerum], eius mensuras ad suprapositam primi versus litteram invenitur. Et si ea, quae dicta sunt, sollicitius assidua mente revolvas, ad alia quamplura et altiora numerorum mysteria sensum protendere poteris. Quae nos ideo praetermisimus, ne tenerum lectorem magis suffocare superfluis cibis, quam lacte nutrire videremur.

Huiusmodi enim, dum ea, quae capere non possunt, nimis avidi perscrutantur, plerumque nec ea, quae leviora sunt, invenire merentur. Qualibus dicit Apostolus: [275] non plus sapere, quam oportet sapere; sed sapere ad sobrietatem. Si enim sobrius esse quis optaverit, neque superfluas praesentes regulas iudicabit, neque amplius, unde ad cantandi notitiam perveniat, necessarium exoptabit.

[Sunt praeterea et alia musicorum genera, aliis mensuris aptata; sed hoc genus musicae, quod nos exposuimus, peritissimorum musicorum sanctissimorumque Virorum ratione suaviori, ac veraciori, et naturali modulatione constat perfectum. Sanctissimus namque Gregorius, cuius praecepta in omnibus studiosissime sancta observat Ecclesia, hoc genere compositum mirabiliter antiphonarium Ecclesiae tradidit, suisque discipulis proprio labore insinuavit: cum numquam legatur, eum secundum carnalem scientiam huius artis studium percepisse, quem certissime constat omnem plenitudinem scientiae divinitus percepisse. Unum constat, quod hoc genus musicae, dum divinitus Sancto Gregorio datum, non solum humana, sed etiam divina auctoritate fulcitur. Sancti quoque Ambrosii, prudentissimi in hac arte, symphonia nequaquam ab hac discordat regula, nisi in quibus eam nimium delicatarum vocum pervertit lascivia. Experimento namque didicimus, quod plurimi dissoluti mente huius modi voces habentes nullum pene cantum secundum veritatis regulam, sed magis secundum propriam voluntatem pronuntiant, maxime inanis gloriae cupidi; de qualibus dicitur: quia ignorata musica de cantore ioculatorem facit; pro quo Sanctus Isidorus ponit, quia talibus vocibus (fortasse non) famulatur Deo. Pro quo etiam nos alia musicorum genera tractare contemsimus, et hoc solum, quod ipsi philosophi primum et naturale affirmant, recepimus, quod et philosophorum prudentissimi mirabilem huius artis fuisse virtutem, quae etiam qualitates hominum mutare potuisset, affirmarunt, atque hoc tamdiu permansisse, quamdiu simpliciter tractaretur. Dum vero diverse tractari cepit, pristinam virtutem amisit, et a puerorum schola procul fugit, nec maioribus etiam ad plenum amplius familiaritate pristina sociata est. Nos autem prout divina gratia donare dignabitur, quae sequuntur, reliqua persequamur.

Ad cantandi scientiam nosse, quibus modis ad si invicem voces iungantur, summa utilitas est. Nam sicut duae plerumque litterae aut tres aut quatuor unam faciunt syllabam, sive sola littera pro syllaba accipitur, ut amo, templum: ita quoque et in musica plerumque sola vox per se pronuntiatur, plerumque duae aut tres vel quatuor cohaerentes unam consonantiam reddunt: quod iuxta aliquem modum musicam syllabam nominare possumus. Item sicut sola syllaba aut duae vel tres vel etiam plures unam partem locutionis faciunt, quae aliquid significat, ut: mors est vita, gloria, benignitas beatitudo: ita quoque et una vel duae vel plures musicae syllabae tonum diatessaron diapente iungunt, quarum dum et melodium sentimus et mensuram intelligentes miramur, musicae partes, quae aliquid significant, non incongrue nominavimus. Distinctio [276] vero in musica est, quantum de quolibet cantu continuamus, quae ubi vox requieverit, pronuntiatur. Item sicut una pars locutionis aut duae vel plures sensum perficiunt, et sententiam integram comprehendunt, ut cum dico quid facis? respondes lego, sive lectionem firmo, sive aliquam sententiam quaero: ita una, duae vel plures ex his musicae partibus versiculum, antiphonam vel responsorium perficiunt, nec tamen suorum numerorum significationem amittunt. Et sicut multae et diversae sententiae ad volumen usque concrescunt: ita multae et diversae cantilenae antiphonarium cumulatae perficiunt. Ex quo probatur, quod Sanctus Papa Gregorius plus omnibus per divinam gratiam huius artis industriam sit adeptus. Nam si perpendas, valde mirabile est, quod in nocturnis responsoriis somnolentorum more graviter et dissolute ad vigilandum nos exhortare videtur; in antiphonis vero plane et suaviter sonat; in introitis vero quasi voce praeconia ad divinum clamat officium: in Alleluia suaviter gaudet: in tractu vero et gradalibus plane et protense humiliataque voce incedere videtur. In Offerendis vero et earum versibus, maximeque in Communionibus, quantum in hac arte valuerit, patefecit; est enim in eis omnimoda huius artis elevatio, depositio, duplicatio, dulcedo cognoscentibus, labor discentibus, valdeque ab aliis cantibus discrepans mira depositio, et non tantum secundum musicam facti, quam musicae auctoritatem et argumenta praestantes. Sanctus vero Ambrosius in sola dulcedine mirabiliter laboravit: aliique quam plurimi, prout a Domino acceperunt divisa munera, eius gazophylacio contulerunt. Ille autem maxime auctoritati ecclesiae contradicit, qui propter aliorum cantus divinum Beati Gregorii donum penitus praetermittit. Nam cum alia sunt accipienda, tanti tamen patris auctoritas summopere est veneranda. Nos autem non carnali scientia, sed in eo spiritu, quo ipse imbutus est, confidentes, quaeque ad huius artis celerem proveniant notitiam, sicut cepimus, exequamur: et quod de musicae alphabetho satis dictum est, de syllabis videamus.]

Musica syllaba, quae una fieri voce creditur, multa expositione non indiget, quia quod unum est, satis patet. Hoc tamen in ea intueri potest, quod plerumque sola, plerumque duplicata vel triplicata vox syllabam facere creditur. De qualibus etiam syllabis quandoque duae vel tres aut quatuor sola unius vocis repetitione simul positae inveniuntur. Sed ut in plurimis negotiis constat, si rarum hoc fuerit, amplectetur; saepius enim repetitum fastidium generabit. Non solum hoc, sed et omnis musicae consonantia discrete replicata diligitur, at vero

Omne nocet nimium, prodest satis omne modestum.

Duabus praeterea vocibus quatuor modis fit musica syllaba; omnis enim vox aut ad proximam, id est, secundam a se, aut ad tertiam, aut ad quartam, sive ad quintam iuncta consonantiam reddit. Hoc autem aeque fit in depositione vel elevatione: [277] sed ad secundam duobus modis fit elevatio et depositio, id est, semitonio et tono; et semitonius quidem contractior est. Neque enim medietatem unius toni in suo spatio, quo depositionem et elevationem facit, habere videtur: neque etiam aequis numerorum passibus suam positionem tueri valet; unus et imperfectus est, et eius elevatio vel depositio sicut in chorda fit, ita in voce parumper protendi debet, sicut huius antiphonae prima elevatio monstrat: iubilate Deo. Nam cum a quinta voce in sextam progrederis, huiusmodi elevationem semitonio fieri cognoscis; depositionem vero eius reciprocatis vocibus pernotabis, ut in hac antiphona: Laus Deo Patri.

Fit praeterea semitonii syllaba tum simplex, tum composita: et simplex quidem est, in qua semel utraque chorda sonat, sive in arsin sive in thesin, hoc est, elevationem et depositionem, habens tantum duas voces, et duos motus. Composita vero est, quae licet duas tantum voces habeat, in eisdem tamen tres continet motus, cum una earum bis sonat, atque alia semel: fit autem modis sex. Nam cum gravior bis, et posterior semel, ac deinde quae gravior est, bis prosequatur, modi sunt duo. Si autem posterior bis sonet, et ad priorem una percussione descendat, rursus modi sunt alii duo. Deinde si simpliciter ad secundam ascendat, moxque ad semetipsam redeat prima sive descendens, secunda ad primam mox ad semetipsam recurrat, modi fiunt alii duo. Cum autem in unoquoque superiorum modorum eandem, ubi finitur, repercutias, sive ad alteram redeas, quaternis motibus et duabus vocibus notabitur syllaba.

Quibus ita positis, si unam vel alteram repercutias, quinos etiam pervidebis motus: atque hoc ad plurima protendetur. Nobis autem melius placet, ut omnes hi motus ita disponantur in syllabas, quatenus ipsae syllabae sive uno sive duobus sive ternis contineantur motibus, quod et rationi commodius, et discentibus probatur utilius. Et quotiens huiusmodi continuationes inveniuntur, multiplicationes potius dicendae sunt syllabarum. Quare saepe contingit eandem syllabam duplicari et triplicari, et diversas duarum vocum syllabas multipliciter poni. Quod cum fit, id est, cum paucis vocibus et pluribus motibus multiplicatio fit syllabarum, quae tunc continuatim profertur, partem musicam nominamus: quae pars in syllabas unum vel duos aut tres habentes motus resolvatur.

Qualiter autem ipsi motus dispertiantur in syllabas, cantorum iudicio et usui praetermitto, ut cum huiusmodi pars fuerit, in quibus utraque chorda sonet; ne cum hoc saepe fit, fastidium generet. Aliquando primum motum pro syllaba una, et sequentes tres pro alia; aliquando autem duos in una, et duos in altera motus ponimus: aliquando vero priores tres motus pro una, et solum quartum pro alia syllaba accipimus. Atque ad hunc modum de reliquis partibus iudicabit; tanta enim dissimilitudo hoc argumento fieri potest, ut eundem cantum pene alium reddere videatur et difficilis sit cantus et minus delectans. Si eius syllabas et partes ac distinctiones similes feceris, eius difficultatem tolli et dulcedinem augeri videbis: quod maxime pueris convenit. [278] Si vero nimis delicatus fuerit et facilis, faciendo similitudinem in syllabis partibus et gravitatem appones, et difficiliorem reddes, et quod plurima repetitione fiebat, fastidium auferes. Sed ne quis invidus nostra hoc intentione praesumtum putet, antiphonarium beatissimi Gregorii ei noster amicus apponat, in quo, quaecumque dicimus, probare multipliciter possumus. Omnimodis hoc observandum est, ut his regulis ita utamur, quatenus euphoniam nullatenus offendamus, cum huius artis omnis intentio illi servire videatur. Euphonia enim graece, latine bona sonoritas interpretatur, id est, consonantia, et omnis musica de consonantia tractat.

Toni autem, ut diximus, protensior atque perfectior elevatio et depositio est, et ut ita dicam, semitonius est imperfectus, tonus vero superfluus. Sed dum unius imperfectio alterius superfluitatem, sive alterius superfluitas alterius imperfectionem moderatur, perfecta modulatio ex utroque latere perficitur: et unum quidem vel duos tonos absque semitonio, quam semitonium absque tono in consonantia poni, magis sonoritati et auctoritati placet. Exemplum autem toni est in hac antiphona prima consonantia: Angelus Domini. Quoscumque autem modos syllabarum semitonio fieri diximus, decentius ac frequentius fieri confirmamus: unde si superiora de semitonio retineas, necessarium de tono amplius non requiras. Illud modo licet maxima cura perpendas, ut si unum iam semitonium vel tonum cognoscis, ex ipsius similitudine alios colligas; eaedem quippe vocum syllabae et consonantiae sicut in uno, ita in omnibus inveniuntur, in nullo discrepantes, nisi quod unus tonus alio tono gravior vel acutior existat. Unde ut alia ex aliis colligens facilius vim cohaerentium atque aliqua similitudine convenientium cognoscas, his duabus figuris tonos et semitonios depingimus.

[GSI:278; text: Toni, [Gamma] A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, [sqb], [sqb][sqb], Semitonii] [ODOMUS 03GF]

Cum enim sicut in uno, ita in aliis, licet mutata voce cantetur, valde tibi proderit talibus figuris studium adhibere, ut si omnes tonos et semitonios semotim discere laborem putas, agnita similitudine velut unum habeas, quatenus ad cantandi peritiam flante Dei Spiritu gnaviter pertingas.

Praeterea cum aliqua vox ad tertiam a se iungitur, duobus hoc modis fieri perhibetur; in eiusmodi enim consonantiis gravior atque acutior aut tono et semitonio aut duobus tonis a se invicem dividuntur. Et ea quidem, quae tono et semitonio fit, contractior est hoc modo: Iohannes autem cum audisset: Quae vero duobus tonis, protensior, ut in hac antiphona prima depositio: quinque prudentes. Quidquid autem superius de tono et semitonio dictum est, de hoc quoque [279] modo dicitur: nisi quod praesentis modi syllabae non adeo, ut superiores, multiplicari inveniuntur. Sed quantum hic modus illo est protensior, tantum in replicationem et multiplicationem eveniet rarior.

Cum autem vox ad quartam a se coniungitur, propter diatessaron dignitatem omnibus superiorum syllabarum modulis decoratur. Sed sicut de ea, quae est ad tertiam, diximus, ita quoque de hac perhibemus. Quare quantum ea, quae fit tono vel semitonio, aut ea quae fit duobus tonis, aut tono et semitonio, videtur expansior, tantum multiplicatione ac replicatione rariori contenta est. Huiusmodi enim syllabam saepius repetere absque alterius interpositione minime debemus. Distat enim in huiusmodi syllaba vox ab altera duobus tonis et semitonio, hoc est, diatessaron symphonia; ut est huiusmodi depositio: Spiritus sanctus. Ut autem tribus tonis inter se differant, nec sonoritatis, nec auctoritate regulae fulcitur; id est, cum tribus tonis et semitonio ab illa separatur. Nam ut duobus tonis et duobus semitoniis id fiat, rarissime invenitur; ponitur enim huiusmodi syllaba simplex, duplicata autem raro, hoc modo: primum quaerite. Fit autem syllaba et tribuis vocibus, sed in singulos tantum motus habentibus, tum continua tum interrupta. Et continua quidem est, quoniam ipsae tres voces ut in monochordo positae sunt, ita in una syllaba ponuntur, nulla in medio remanente: quod in ea syllaba, in quatuor ad tertiam iungitur, notatur, si secunda quae remansit media assumatur. Unde fit, ut sicut in illa syllaba aut duo toni aut tonus et semitonius differentiam facerent, ita et in hac quoque eaedem duae species inveniantur: tres enim continuae voces aut duos tonos, aut tonum et semitonium duobus suis spatiis claudunt. In utraque autem specie sex modos praedicta syllaba continebit. Nam cum a prima incipitur, aut ad secundam et tertiam directe ascendit: aut prius ad tertiam ac deinde ad secundam venit, fiuntque modi duo. Item cum a secunda incipitur, aut ad primam prius, et post ad tertiam, sive prius ad tertiam et post ad primam vadens, modos facit iterum duos. Cum vero a tertia incipitur, sive prius ad primam ac deinde ad secundam, sive prius ad secundam ac deinde ad primam procedens modos reddit alios duos. Ad quamcumque enim harum syllabarum quemlibet unum motum adieceris, duas syllabas binis motibus constantes, sive ut quidam volunt, quaternis motibus musicam fieri syllabam ac tribus vocibus pernotabis. Si vero alium adieceris motum, ut sint motus quinque, sic in duas syllabas partietur, ut altera duos, altera motus habeat ternos, atque hoc tamdiu concrescet, usque dum huiusmodi syllabae plerumque duae, plerumque tres aut plures fiant.

Interrupta autem ternis vocibus syllaba fit, cum ita tres voces disponuntur, ut a graviore in acutiorem una vel duae voces intactae praetermittantur, id est, cum gravior atque altior diatessaron aut diapente constituunt. Nam tribus sonantibus aut una intermittitur, et sunt quatuor: aut duae intermittuntur, et intermissae simul atque sonantes quinque numerantur. Quatuor autem et quinque voces tum iure consistunt, cum diatessaron et diapente conficiunt.

[280] Ut igitur superflua de syllabarum positione praetermittamus, hoc tibi de earum cognitione sufficiet, quod quaelibet syllaba duabus vel tribus vocibus constans diatessaron et diapente numquam excedit. Si enim duarum vocum fuerit, si duas alias intermiserit, in diatessaron manebit: si vero tres intermiserit, in diapente hoc fiet, et duae sonantes et tres intermissae quinque numerantur. Quodsi trium vocum fuerit, ut superius dictum est, in diatessaron unam, in diapente intermittet duas. Hae praeterea vocum coniunctiones, quibus syllabae constitutae sunt, dum unaquaeque vox sive in depositione sive in elevatione aut ad secundam aut ad tertiam aut ad quartam sive ad quintam iungeretur, similiter, ut in syllabis dictum est, ita et in partibus et distinctionibus observandae sunt, ut finis alicuius partis vel distinctionis secundum praedictos principio modos convenire utrique videantur.

Haec autem pauca de musicis syllabis diximus, ut quam plures varietates consonantiarum paucis fiant vocibus aliquo modo monstraremus, atque ut eum, qui antiphonarium per monochordi litteras notare debet, qualiter eas distribuat, doceremus: sive quia omne, quod dividitur, facile capitur tam usu quam sensu; quod vero indivisum, idem est et confusum, magisque mentem confundit, et ignorantiae tenebris involvit, quam aliqua doctrina imbuat, aut scientiae luce expeditam faciat. Atque haec causa est, propter quam et syllabae et partes ac distinctiones etiam in musica excogitatae sint.

Sed quoniam ex rerum similitudine non parvam scientiam capimus, cum quod in una re fit, et in aliis similiter fieri perpendentes per unam plures cognoscimus, ut quod in locis ipsae, quas diximus, vocum coniunctiones in monochordo similiter fiant, similique modo, licet mutata voce, cantetur, cognoscas; sicut de tono et semitonio superius fecimus, ita nunc de reliquis coniunctionibus vocum, quaecumque similes sunt, his figuris notamus: quarum si Deus agnitionem dedit, numquam curiositatem huius operis frustra te arripuisse poenitebis. Et prima figura, quae voces a se tono et semitonio differant, edocebit. Secunda vero de his, quae duobus tonis a se invicem differunt. Tertia de diatessaron, et quarta de diapente curabit. Duplices autem vel triplices figurae propter eam, quam diximus, diapason mirabilem concordiam.

[GSI:280; text: Tono et semitonio a se invicem differentes, Duobus tonis a se invicem differentes. A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, bb, [sqb][sqb], [Delta], [Gamma]] [ODOMUS 03GF]

[281] [GSI:281,1; text: Uno Diatessaron differentes, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, [Kappa], [Alpha], [Delta], Uno diapente differentes, [sqb]] [ODOMUS 04GF]

De duarum vocum coniunctione et similitudine his quatuor figuris satis monstratum est. Sed quare in ea, in qua prima a tertia differt, una intermissa est; in ea vero, quae quatuor a se vocibus discrepat, id est, diatessaron, duo intermittuntur; et in ea, quae est diapente, tria, aliis figuris nihil intermittentibus; monstrandum est, quae a se tres voces similiter differant, et de quatuor et de quinque similiter, ut non minus quam syllabarum, partium quoque et distinctionum similitudo patefiat. Sed quia tres voces duo utique intervalla continentes tribus eadem variant modis, prima harum figura erit, quae primo intervallo semitonium, secundo vero tonum continet. In secunda vero primo tonus, ac deinde semitonius inducetur: in tertia vero duorum tonorum spatia continebit hoc modo:

[GSI:281,2; text: Semitonio primo et tono distantes, S, T, B, C, D, E, F, G, a, b, c, [sqb], d, e, f, g, bb, cc, dd, Tono primo et duobus semitoniis per intervalla distantes. A, [Alpha], [Kappa], duobus tonis hic est locus eius.] [ODOMUS 04GF]

Diatessaron vero, quia duobus tonis et semitonio fit, cum aliquando in primo, aliquando in secundo, aliquando in tertio semitonium ponit, tribus depingitur modis:

[GSI:281,3; text: A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, [sqb], bb, [Alpha], [Kappa], [Delta], [Gamma]] [ODOMUS 04GF]

[282] Diapente quoque cum tribus tonis et semitonio fiat, hoc est, quatuor intervalla habeat, tum primus est semitonius, tum secundus, tum tertius, tum quartus hoc modo:

[GSI:282,1; text: Duobus tonis per intervalla distantes, T T, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, [alpha], bb, [Kappa], [Delta]] [ODOMUS 05GF]

Sed quae in primo vel quarto habet semitonium, cum tres continuos tonos velit, neque naturalem neque regularem partem vel distinctionem videtur habere, cum tres continui toni in nulla veritate consoni esse probentur.

[GSI:282,2; text: S T T T, T T T S, T S T T, T S T T, T T S T, [Alpha], [Kappa], [sqb], [Delta], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, bb, In utroque unus tonus continendus est] [ODOMUS 05GF]

Ad hoc enim haec speculatio valet, quae eundem cantum, licet acutiori vel graviori voce, in omnibus similibus facere poteris, verbi gratia: Bel-la bis quinis. Iste totus cantus in qualibet diapente, quae duobus tonis et tertio semitonio et tono constat, cantari poterit, nulla in ea depositione vel elevatione mutata.

Diapason quoque eodem modo similes invenimus, cum similibus litteris primum et secundum versum per octo voces notamus hoc modo:

[GSI:282,3; text: T T S T T S T T, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, T S T T S T T, [sqb], [Alpha]] [ODOMUS 05GF]

Ex his, quae monstrata sunt, reliquas quoque similitudines prudens lector advertat. Ea enim, quae per se quisquam capere possit, per omnia persequi, otiosum [283] est. Amodo quae de partibus et distinctionibus divinus Spiritus revelare dignabitur, eodem adiuvante potius exemplare, quam tractare conemur.

Musica ex musis sumsit principium, ipsaeque musae apo tu muso appellatae sunt, id est, a quaerendo, quod per ipsas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. Musica est scientia bene modulandi quatuor consistens partibus, id est, harmonica, rhythmica, metrica, organica. Harmonica est modulatio vocis, et concordia plurimorum sonorum, vel coaptatio, quae decernit in sonis acutum et gravem; et pertinet ad omnes, qui voce propria canunt, et voce et cantibus constat. Haec ex animo et corpore motum facit, et ex motu sonum. Ex quo colligitur musica, quae in homine vox appellatur. Vox est aer verberatus, unde et verba dicta. Proprie vox est hominum vel omnium animantium: nam abusive, non proprie sonitum vocem vocari, ut: vox tubae; vel: fractas ad littera voces; nam proprie, ut: littorei sonant scopuli. Vocis species sunt multae.

Symphonia est vocis temperamentum ex gravi et acuto concordantibus sonis, sive in voce, sive in flatu, sive in pulsu: per hanc quippe acutiores gravioresque concordant, ita ut si quis ab ea dissonuerit, sensum auditus offendat. Cui contraria est diaphonia, id est, voces discrepantes vel dissonae. Euphonia est suavitas vocis: haec et melos a suavitate et mele dicta. Diastema est vocis spatium quoddam ex duobus vel pluribus sonis aptatum. Diesis est spatium quoddam et deductiones modulandi, atque vergentes de uno in alterum sonum. Tonus est acuta enuntiatio vocis; est enim harmoniae differentia et quantitas, quae in vocis accentu vel tenore consistit. Accentus est inflexio vocis, nam sonus est directus; praecedit autem sonus cantum. Arsis est vocis elevatio, hoc est, initium. Thesis est vocis positio, hoc est, finis. Suaves voces sunt subtiles vel sublimes, et spissae clarae atque acutae. Perspicuae voces sunt, quae longius protrahuntur, ita ut omnem impleant contiguum locum, sicut clangor tubarum. Subtiles voces sunt, quibus est spiritus, quales infantium vel mulierum vel aegrotantium, sicut in nervis: nam subtilissimae chordae subtiles ac tenues sonos emittunt. Pingues sunt voces, quando spiritus multus simul egreditur, sicut virorum. Acuta vox est tenuis et alta, sicut in chordis videmus. Dura vox est, quae violenter emittit sonum, sicut tonitruum et sicut incudis sonus, quotiens durum malleus percutit ferrum. Aspera vox est rauca, et quae dispergitur per mutuos et dissimiles [284] pulsus. Caeca vox est, quae mox ut emissa fuerit, conticescit, atque suffocata nequaquam longius producitur, sicut est in fictilibus. Vinnola vox est mollis atque flexibilis, et vinnola dicta a vinno, id est, cincinno molliter flexo. Perfecta autem est vox alta, suavis et clara; alta, ut in sublime sufficiat; clara, ut aures adimpleat; suavis, ut animos audientium blandiat. Si ex his aliquid defuerit, perfecta vox non erit.

Organica est, quae ex flatu consistit in his quae spiritu reflante completa in sonum vocis animantur, ut sunt tubae, fistulae, calami, organa, pandoria, et his similia instrumenta. Inflatilia sunt, quae spiritu reflante completa in sonum vocis animantur, ut sunt organa. Organum est vocabulum generale omnium vasorum musicorum. Tuba primum a Tyrrhenis inventa, quae adhibebatur non solum in praeliis, sed in omnibus festis diebus. Calamus arbor est a calendo, id est, findendo voces, vocata. Fistula dicta, quod vocem emittat: fon ([phone]. phone) graece, latine vox; stolia missa. Haec a Mercurio dicitur inventa, vel a Fauno, qui graece Pannon dicitur, vel ab Ido pastore Agrigentino ex Sicilia. Pandoria ab inventore vocata. Fuit enim apud gentiles Pan deus pastoralis, qui primum dispares calamos ad cantum studiose aptavit.

Rhythmica est, quae pulsu digitorum numeros recipit, et requirit in concursione verborum, utrum bene sonus an male cohaereat; pertinens ad nervos et pulsus, tensibilia chordarum fila sub arte religata, quae ad modum plectri percussa mulcent aurium delectabiliter sensum. In quibus sunt species cithararum diversarum. Citharae et psalterii repertor extitit Tubal de stirpe Cain: vel Apollo secundum graecos. Citharae forma initio pectori humano similis fuisse traditur, quoniam uti vox ex pectore, ita ex ipsa cantus fiat: nam pectus dorica lingua cithara dicitur. Hanc veteres fidiculam vel fidicen nominaverunt. Antiqua cithara septem chordis erat, et septem habebat discrimina vocum, ideo quod nulla chorda vicinae chordae similem sonum reddebat. Chorda a corde dicta, quia sicut est pulsus cordis in pectore, ita pulsus chordae in cithara. Has primum Mercurius instituit. Lyram quoque hoc modo invenit: cum regrediens Nilus in suos meatus varia animalia reliquisset in campis, relicta est et testudo; quae cum putrefacta esset, et nervi eius extenti intra corium remansissent, a Mercurio percussa sonum dedit: ad cuius speciem Mercurius lyram fecit. Percussionales sunt acitabula aenea vel argentea, quae percussa suavem reddunt tintinnum. Sistrum Isis regina AEgyptiorum invenit, et ab ea dictum.

Metrica est, quae mensuras diversorum metrorum probabili ratione cognoscit. Authenticus protus, magister vel auctor primus: Deuterus secundus: Tritus tertius: Tetrardus quartus. Plagi pars vel inferiores eorum. Parapter circumaequalis.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License