Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[755] Prooemium tonarii Domni Odonis Abbatis.

Incipit formula super tonos, qualiter unusquisque cantor in ecclesia agere debeat. Gloria: euouae, id est: Saeculorum amen.

Formulas, quas vobis ad cantandum scribere procuravi, qualiter omnis cantor ecclesiae tenere debeat tonum antiphonarum, officiorum seu communionum, vel qualemcunque cantum adire poterit, summo cum studio legere studeat, qui arcem magisterii in ecclesia tenere voluerit in cantu. Admoneo autem omnes cantores, praecipue tamen eos, qui in ecclesia majores praeesse videntur, ut quotidie subditis suis haec exempla subtilius subministrent, ne quando antiphonae in ecclesia incoeperint, scrupulum generent in incipientia psalmi, et per diversa incipiant evagari. Studiositatem autem quicunque habere voluerit in cantu, quotidie perlegat has formulas et differentias, quas in se habent, et quando voluerit antiphonam in ecclesia incipere, non teneat introitum ejus, sed ad finem quantocius currat, et in cujus tono eam invenerit, in ipsius sono incipiat psalmum: quia sunt plerique in ecclesia, ex quorum numero multos conspexi, qui propter arrogantiam se anteponunt caeteris, et faciunt suum tonum, et dicunt, quod talis tonus sit et talis, et ipsi per omnia fallunt; et hoc non faciunt pro alia causa, nisi ut magistri appareant ante illos. Isti tales plus damnationem sibi exinde acquirunt, quam mercedem, quia beatus papa Gregorius non inertiam se sectatus fuisse dixit, quando cantum facere studuit, sed ad credulorum animos demulcendos hoc fecit ad laudem Conditoris nostri.

Nullus denique putet quod omnes antiphonae in suo principio se conveniant cum initio psalmi; majorem autem partem antiphonarum in fine volunt sibi incipere psalmum, sicut antiphona: O beatum pontificem, quam multi faciunt de secundo tono; sed fallunt, cum sit de primo et de septima differentia. Sic et aliae multae antiphonae, quae in formulis praescriptae sunt. Unde praecipio omnibus cantoribus qui huic arti praesunt, ut octo tonos, quos in figura octo beatitudinum exposuimus studiosissime custodiant, quia si hoc fecerint, non erit illis hic labor incassum, sed valde proficuum, et est in singulis eorum differentiis valde utilis ratio, qui sensum potuerit capere.

Habet autem primus tonus decem differentias; secundus enim tonus unam; tertius vero tonus quinque differentiis constare videtur. Quartus vero novem finiri jubetur. Quintus enim pro sola antiphona in duabus videtur esse constructus. Sextus enim in sola differentia signatus esse dignoscitur. Septimum [756] autem differentiis septem conscriptum esse monstramus. Octavum vero in sex differentiis finiri censuimus. Septimus vel octavus fine videntur esse concordes, sed principio illorum discordes; unde multum volunt habere studium, qui illorum antiphonas sine vitio incipere voluerint. Aliquando enim, ut supra delibatum est, in suo initio se concordant cum psalmo, plures autem in suo fine incipiendae sunt

Sequuntur octo toni cum suis differentiis.

De octo tonora per ordinem.

I. Prima differentia, tonus Dorius, et authentus protus, vox odax, metrum vero lychanos hypaton: organum anoton, symphonia varietas proti, chorda vero scembs, uti primum tonum incipiens, et schemata D. Loquimur quomodo quemque differentias [fortasse quaeque differentiae] per singulas ascendunt et descendunt tonando cum vocibus. Prima differentia inchoat in quarta corda, quae vocatur scembs, et serenando ascendet in octava quae dicitur kaphe, et serenando ascendet usque ad tertiam, quae dicitur re, et repausa ubi incipit. Incipit cantus.

Primum quaerite regnum Dei.

Finit primus, incipit secundus.

II. Secunda vero differentia tonus hypoiastius, et plagis proti, vox odax, metrum vero lychanos hypaton, organon ysaton, symphonia varietas plagis proti. Chorda vero scembs, et schemata D. Secunda differentia inchoat in quarta chorda, quae vocatur scembs, et ascendit in sexta chorda, quae dicitur neth, et descendit ad primam, quae vocatur buc, et repausa ubi incipit cantus.

Secundum autem simile est huic.

Finit secundus; incipit tertius.

III. Tertia igitur differentia tonus AEolius semitonius et authentus deuterus. Vox jubilo, metrum vero hypate meson, organum chamilon. Symphonia varietas deuteri, chorda vero caphe, et schemata B. Tertia differentia inchoat in nona chorda, quae vocatur caphe, et ascendet ad undecimam chordam, quae dicitur suggesse, et descendet usque in quartam, quae dicitur scembs, et repausa in schemata E.

Item cantus.

Tertia dies est, quod haec facta sunt.

Finit tertius; incipit quartus.

IV. Quarta sumitur autem differentia tonus cantus et plagis deuteri, vox jubilo, metrum vero hypate [757] meson, organum salpion, symphonia varietas plagis deuteri. Chorda vero caemar, et schemata E. Quarta autem differentia sumitur in quinta chorda, quae dicitur caemar; et ascendit ad septimam, quae vocatur uciche, et descendit ad tertiam, quae dicitur re, et repausa ubi incipit.

Item cantus.

Quarta vigilia venit ad eos.

Finit quartus; incipit quintus.

V. Quinta igitur differentia sumitur tonus parmenus, et authentus tritus, vox vero excelsa, metrum vero parypate meson, organum cuphos, symphonia varietas triti, chorda vero asel, et schemata D. Quinta vero imitatur ad octava chorda, quae vocatur asel, et ascendens ad undecima, quae dicitur sucgesse et descendens ad undecima, quae discitur neth, et repausa in schemata F.

Cantus.

Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.

Finit quintus; incipit sextus,

VI. Sexta ergo differentia tonus epyniceus semitonius, et plagis triti, vox excelsa, metrum vero parypate meson, organum bubos, symphonia varietas plagis triti, chorda vero neth, et schemata F. Sexta ergo exoritur a sexta chorda, quae dicitur [758] neth, et ascendit usque ad octavam quae nominatur asel, et descendit usque in tertiam quae dicitur re, et repausa in schemata F.

Cantus.

Sexta hora sedit super puteum.

Finit sextus; incipit septimus.

VII. Septima enim differentia tonus adonta, et authentus tetrardus, vox stridentis, et metrum lichanos meson, organum strigon, symphonia varietas tetrardi, chorda vero sucgesse, et ascendit ad duodecimam, quae dicitur nar, et descendit in septimam, quae dicitur viche, et repausa in schemata G.

Cantus.

Septem sunt spiritus ante thronum Dei.

Finit septimus: incipit octavus.

VIII. Octava vero differentia incipit tonus theticon et plagis tetrardi, vox stridentis, metrum, vero lichanos meson, organum fonicon. Symphonia varietas plagis tetrardi, chorda autem neth, et schemata F. Octava vero distat in sexta chorda, quae vocatur neth, et ascendit ad undecimam, quae dicitur sucgesse, et descendit in sextam, ubi incipit, et repausa in schemata G.

Cantus.

Octo sunt beatitudines.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License