Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[931] REMIGII MUSICA

Omnis ars musica proportionibus constat, id est consonantiis. (Dico, quidquid recte sonuerit) aut tonum esse aut hemitonium aut quartam scilicet partem toni quae. Diesis appellatur. Diesis divisio toni, quae fit aut in duas aut in tres aut in quatuor partes. Verum tonus est spatium Graece systema Latine spatium inter chordam et chordam cum legitima quantitate, id est cum ratione Epogdoi, id est superoctavi, legitima quantitate, id est octava parte; nam tonus in Musica Epogdous est Arithmetica, et ita tonus est in Musica sicut octo ad novem in Arithmetica; legitima quantitas est ratio Epogdoi, quae totam metitur musicam, qui scilicet tonus ex duobus sonis, id est ex duabus chordis diversis inter se invicem, continetur id est ut gravior unus, acutior alter sit verbi gratia, tunc praecepit eos. Hemitonium dicitur quod toni medium tenet, id est mediam partem toni, licet in duo aequa non possit unquam dividi. Dieseos genitivus Graecus, distantiae id est differentiae tres sunt. Tetrartemoria dicitur quarta pars, tetrarte quarta, moros pars, ex eo, id est ideo Enarmonios una pars, id est inadunatus, quod et maximis et minimis spatiis dividitur; maximis quod saepe in uno spatio duo toni inveniantur, saepe sola quarta pars, dicitur scilicet illa Diesis, quae tetrartemoria vocatur, propterea ideo quod Enarmonion modulandi genus, harmonia est consonantia et coadunatio [932] vocum, per hanc scilicet quartam partem maxime dimetimur. Secunda scilicet distantia dieseos ab illa, id est prima quae et quarta, id est diesi major est. Nam tritemoria, id est tertia pars toni nominatur quod habet tertiam partem toni vel enchromatice, appellatur scilicet ipsa tritemoria, chromatice id est colorabilis: sicut enim inter album et nigrum color aliquis ponitur ita inter diatonium et enarmonium locum medietatis obtinet chromaticum, chroma Graece, Latine color, finditur metitur. Tertia vero, scilicet distantia habet toni tertiam partem ac dimidiam tertiae, id est sextam, dimidia tertiae sexta est; sexta autem et tertia dimidium faciunt. Duodenarius quippe numerus, tertiam partem sui in quaternario ponitur, sextam vero in binario; sexta autem pars, id est binarius adjuncta tertiae parti quaternario videlicet dimidium duodenarii, id est senarium numerum efficit in dimidia, id est diapente vel sequialtera, Hemiolion conpositum est ex hemis et holon, id est dimidium et totum, quod major numerus habet minorem totum et dimidium minoris, ut est tenarius ad binarium, et dimidium binarii, id est unum, duo quippe et unum tertium faciunt, quae proportio sesquialtera vocatur. Et harmoniae divisio, id est consonantia complet, continet vel complectiur.

Tonus igitur idem plerumque appellatur et sonus. [933] Inter sonum et tonum hoc distat, quod tonus est percussio duarum chordarum vel duae voces diverse inter se sonantes, sonus in una chorda fit estque vox aliqua uniformiter et aequaliter procedens; aliquando tamen tonus appellatur et sonus. Verum soni, id est chordae sunt per singulos quosque ac per omnes tropos qui sunt numero XVIII. Quorum scilicet sonorum primus dicitur apud Graecos [proslambanomenos], apud Romanos vero idem dicitur acquisitus deinde per parenthesin, quod eadem voce, id est Romana, nos uti summus Jupiter statuit. Musica loquitur, quae Graeca erat et Graece artes exponere volebat. Proslambanomenos haec chorda gravissima est omnium et extra alias posita. Secundus, scilicet sonus, [hypate], [hypaton], hoc est principalis principalium: [hypatos] Graece, Latine consul, sed non verbum e verbo, sed sensum e sensu iste transfert. Tertius [parypate hypaton], id est subprincipalis principalium. Par ([para]) juxta et adjacens exprimitur, quamvis iste non attendens vim verbi par pro sub posuerit et etiam pro alio alibi sensu, sicut in sequentibus videbitur. Quartus [hypaton diatonos], id est principalium extenta. Quintus [hypate meson], id est principalis mediarum. Sextus autem [parypate meson], quod est subprincipalis mediarum. Septimus [meson diatonos], id est mediarum extenta. Octavus [mese], hoc est media. Nonus [trie synemmenon], id est tertia conjunctarum. Decimus [sonemenon diatonos], hoc est conjunctarum extenta. Undecimus [nete senemmenon], id est ultima conjunctarum. Duodecimus [paramese], hoc est prope mediam. Tertius decimus [trite diezeugmenon], tertia divisarum. Quartus decimus [diezeugmenon diatonos], quod est divisarum extenta. Quintus decimus [nete diezeugmenon], id est ultima divisarum. Sextus decimus [trite hyperbolaion], id est tertia excellentium, id est acutarum. Septimus decimus [hyperbolaion diatonos], hoc est excellentium extenta, id est acutarum. Octavus decimus [nete hyperbolaion], id est ultima excellentium, id est acutarum. Hi sunt igitur soni, qui modulationem apte et cum ratione componunt; nam sine ratione confusa vox est. Constat autem omnis modulatio ex gravitate soni, id est ex inaequalibus, vel acumine: omnis modulatio ex inaequalibus constat; si enim aliter fuerit, jam non erit modulatio. Gravitas dicitur, quae modi, id est soni, quadam emissione, id est descensione, remissione vel productione mollescit, dulcescit, remittitur. Acumen vero dicitur, id est altitudo, quod in aciem, id est in acumen vocis, tenualam, extenuatam, id est subtilem gracilis et erectae modulationis, id est extentae, non remissae, sed in altum acute extenditur.

Ex supradictis itaque sonis, id est XVIII, qui et singulis scilicet tropis et omnibus tropis, id est XV, in singulis et in omnibus tropis (rite conveniunt), omnes [934] enim tropi ex praedictis sonis componuntur, et in singulis tropis inveniuntur, symphoniae tres sunt, quarum prima diatessaron, ut est "tibi dixit cor meum" quae Latine appellatur ex quatuor, sicut est scilicet quod fit in quatuor chordis, et recipit sonos quatuor, id est chordas vel voces, spatia tria, quae sunt inter chordas et chordas, ita quatuor, productiones duas, id est tonos duos, et dimidiam, id est hemitonium, id est dimidium. Verum est, quod dicitur diatessaron habere tonos et hemitonion, hoc est quinque hemitonia, cum unus tonus nonnisi duo hemitonia habeat. Ad quod dicendum, quod illud quintum hemitonium, quod ibi succrescit, incomprehensibiliter fit, quod inter illa quatuor excrescit. Nam sonum, id est tonum productionem vocavi. Est autem, scilicet diatessaron, id est hemitoniorum quinque, quae ad productiones, id est tonos, plenas et integras mediatenus, id est usque ad medietatem, valent; dieseon decem, genitivus Graecus, id est quartarum partium decem ex tono (diesis vero interpretatio est, sicut supra dixi, quarta pars toni). Sed haec scilicet diatessaron, symphonia est, id est consonantia vocis, ut est "Deus in adjutorium meum," quod fit in quatuor chordis, in epitrita ratione, id est sesquitertia. (Epitritus autem dicitur, qui et numerum ternarium habet, et trium tertiam, quod est unus, ut sunt quatuor ad tres). Alia symphonia quinaria est, id est in quinque chordis fit, quod dicitur diapente, id est ex quinque est, constatque sonis, id est chordis, quinque, qui inter se quatuor spatiis dividuntur, ita IIIII productiones habent tres, id est tonos, mediamque, scilicet productionem hemitonii praecidit, hoc est, tonos tres ac dimidium hemioli sesquialteri, id est diapente possidet rationem, ut est "oculi mei," quod fit in quinque chordis, ut est IIII; circa collata, scilicet cui comparatur. Tertia, scilicet symphonia, diapason, id est ex omni, est ex octo chordis, [dia pason] ex omnibus ideo ex omnibus dicitur, quod veteres octo solummodo sonis utebantur, vel certe quod ex duobus simplicibus symphoniis constat, id est, ex diatessaron et diapente, verbi gratia tonus, tonus, hemitonium, ecce diatessaron: tonus, tonus, hemitonium, tonus, ecce diapente, ex ratione diplasia, hoc est duplici; nam acutissimus ejus sonus duplo gravissimos superat, ut est [mese] ad [hypaten hypaton].

Tropi vero sunt XV, sed principales V scilicet sunt. Notandum, quod Graeci secundum numerum divisionis linguarum apud eos, quibus utuntur, principalium numerum troporum constituerunt, quibus bini scilicet tropi cohaerent, scilicet Lydius, ecce primum: lydius dicitur, quod Lydii eo utuntur; cui adhaerent [hypolydios] hypolydius et [hyperlydios] hyperlydius, id est super Lydium, id est acutior Lydio; hypolydius, id [935] est sub lydio, id est gravior Lydio. Secundus scilicet tropus Iastius; [iastios] dicitur quod eo Eones untuntur. Item, id est tertius, AEolius, AEolius dicitur, quod eo AEoles utuntur, cum [hypoaiolio] hypoaeolio et [hyperaiolio] hyperaeolio. Quartus Phrygius; Phrygius dicitur, quod in Phrygia repertus et usitatus est, cum duobus [hypophrygio] hypophrygio, et [hyperphrygio] hyperphrygio. Quintus Dorius; Dorius dicitur, quod Dores eo utuntur et ab eis repertus est, cum [hypodorio] hypodorio, et [hyperdorio] hyperdorio. Verum inter hos tropos, id est XV, est quaedam amica concordia, qua sibi invicem germani sunt, id est convenientes; nam V in gravitate, V in acumine, et V intemperati sunt, ut inter [hypodorion] et [hypophrygion], et item inter [hypoiastion] (et [hypolydion]): item conveniens aptaque responsio, id est convenient et quod inter [hypophrygion] et [hypoaiolion], qui tantum duplices copulantur; acutior enim duplo superat graviorem, tonus quippe ad hemitonium sonat, est autem tonus duplum hemitonii. Mediae vero, scilicet concordes, graviorum troporum his, id est ad illos, qui acutiores sunt, [proslambanomenai] fiunt, id est, vicem [proslambanomines] chordae obtinent. Non solum [proslambanomenoi] fiunt in gravissimis, sed etiam in acutis tropis graves sunt, sed tamen non sic graves in acutis sicut in gravissimis: verbi gratia Si quis dixerit mihi, quomodo resonari debet ultima chorda ad primam in tetrachordo, dicetur, sub epitriti ratione. Verum tropi, id est XV, singuli quoque tetrachorda faciunt quina, quod diatessaron elementum est totius musicae. Tetrachordum est affectio (quaedam) id est copula et concordia sonorum quatuor compositorum per ordinem, scilicet naturalium vocum, quae scilicet transcendunt octava parte, quorum extremi scilicet soni sibi debeant convenire. (Sed haec posterius. Nunc ad) inchoamentorum, id est principiorum et inventionum (ratum ordinem redeamus), quo ordine inventa est harmonia. Praedicta enim, id est, ea quae superius dicta sunt, ideo primo dicta sunt, scilicet a me, ut altus tenerentur, id est, profundius in memoria figerentur.

Prima quippe, id est, ante dicta quam divulgaret mortalibus ea, scilicet genera Ermion vir Lassus ex Surse, scilicet oppido et regione, tria tantum mei genera putabantur, mei, id est, harmoniae, et est genitivus primitivi. Primum genus est Ydikon: Quae genera formae inveniuntur. Formarum autem tres sunt species, quarum prima in sonis, secunda in numeris, tertia in verbis. Illa autem prima, id est, quae in sonis invenitur, ad harmoniam pertinet; non [936] enim in ea verba aliquid significantia, sed soni tantum sibimet ipsis aliqua ratione conjuncti quaeruntur. Secunda autem, quae ad numeros pertinet, nihil aliud requirit, nisi tantum convenientem numerum sonorum nihil significantium, aut nihil aut aliquid significantium absque ullo termino. Tertia vero, quae vocatur metrica, non solum sonos certis temporibus terminatos inquirit, sed etiam cogit, ut aliquid significent, et certum numerum terminumque non excedant: quorum exempla sunt versus et metrum, in quibus duobus certus terminus numerusque pedum ponitur, versui quidem in senario, metro vero in octonario. Sed notandum, quod hae tres formae in humanis vocibus inveniri possunt, in harmonia vero in his vocibus, quae carent sensu, non est nisi in una, id est, prima; in ea enim sonus tantum invenitur, et non sine ratione numerorum; in hac vero, id est, humana voce aliquando sonus sine sensu, non etiam sine numero, invenitur, si aliqua proportione, aliquando sonus cum sensu et numero, qui verborum nomine meruit appellari. [Heidikon], id est formale: [eidos] forma, vel species. [Apergastikon], id est, activum vel operativum, id est, exercitium artis. [Exangeltikon] (seu) [hermeneutikon] dicitur hoc est interpretativum, rationem enim de omnibus reddit. [Eidikon] est, quod ex perseverantibus, id est, immutabilibus, et similibus, scilicet sonis, consonabat, id est, simul sonabat, id est, sono, numeris atque verbis; quandiu enim sonus est, perseverat numerus et verba. Sed quae ex his, scilicet tribus, ad melos, id est ad sonum, pertinent, scilicet sicut sonus, harmonica dicuntur: quae ad numeros, scilicet temporum, rhythmica; quae ad verba, metrica. Hoc interest inter rhythmum et metrum, quod rhythmus est sola verborum consonantia, sine ullo certo numero et fine, et in infinitum funditur nulla lege constrictus, nullis certis pedibus compositus: metrum autem pedibus propriis certisque finibus ordinatur: minimum autem metrum est, quod constat pede et semipede, et res est per ordinem usque ad octo pedes: octonarium autem numerum non transgreditur. [Apergastikon] est quidam materiae, id est vocis, tractus, id est productio: vox enim materies vel initium est musicae, et eam vim obtinet vox in musica, quam punctus in gemetrica, monas in arithmetica, littera in grammatica, efficiens exercitium ejus, scilicet materiae; cujus tres itidem, id est, similiter, partes, id est, [Melopoiia], id est, melodiae factura, quod pertinet ad sonos: [lexis], id est dictio, ad rhythmum pertinet; [937] [ploke] geminatio, quando unus pes multipliciter ponitur: [exangeltikon] autem ad expositionem, id est, exemplar, et interpretationem, quando exponimus singula et interpretamur, pertinere videtur, et habet partes tres, [organikon], quod ab organo venit; [odikon], id est, cantabile, [ode] cantus: [hypokritikon] simulativum, quae, se licet omnia genera, inferius, id est in praecedentibus vel in sequentibus rerum ordo disponet. Nunc de prima voce, id est de ipsa voce, quae prima est, velut de parente sonitus totius dicemus.

Omnis vox in duo genera dividitur, continuum atque divisum. Continuum est velut juge colloquium, id est, frequens narratio, quae inter duos fit, quae non fit per cola, id est commata. Divisum genus est quod dividitur per cola et commata, certosque pedes in modulatione, id est cantum. Est et medium, scilicet carmen, id est, neque juge neque divisum (quod in utroque) permixtum, scilicet est (ac) neque alterius speciei, id est continuae (continuum modum servat), nec olterius, scilicet speciei, id est divisae vocis (frequenti divisione) praeciditur, inciditur, ut, sicut quomodo, pronuntiandi modo, id est similitudine (carmina cuncta) recitantur, leguntur (Horum illa quam in divisas partes certasque deducimus, diasmatica nominatur). Diastematica, spatiosa dicuntur, quae spatiis dividuntur; diastema [diastema] enim spatium et intervallum dicitur; systema [systema] vero est vox uniformiter sonans (et ei parti quae, harmonica vocatur, scilicet quae ad modos pertinet (aptanda est. Quae quidem) harmonica, scilicet pars habet partes disputationis septem, quae virgulas dicunt:

Alloquitur numeris septem discrimina vocum.

Primam, scilicet partem habet de sonis; secundam scilicet partem, habet de spatiis, id est de diastematibus; tertiam de systematis. Graecus dixit, genitivum, scilicet pro ablativo nostro ponens Quartam, scilicet partem habet de genere, silicet quod est trinum, id est chromaticum, diatonicum et enarmonicum, Quintam de tonis, id est phthongis; sextam commutationibus, id est metabolis; septimam scilicet partem habet de modulatione, quam melopaeiam vocamus id est melodiae facturam. Ac prius de sonis scilicet dicamus, ubi artis est elementum, id est materies artis.

Sonus quippe tanti, toties, id est tanti valet apud nos scilicet musicos (loci est) quanti in geometricis signum, id est punctus, in Arithmeticis singulum, id est unitas. Phthongos sonos dicimus, hinc diphthongus dicitur dualis sonus. (Verum phthongus dicitur vocis modulatae particula) una intentione, id est, simili tenore producta aut gravi aut acuto. Est autem intensio, id est productio, quam dicimus tasin, productionem, in qua, scilicet intensione vos consistit [938] ac perseverat, scilicet aequaliter. Sonus phthongus vel speciatim, id est singulas voces, vel generaliter appellatur; sed generale vocabulum, scilicet quod est sonus specialia habent, quae idiotitia [idioteta] specialia, id est propriam habentia positionem, graia, id est Graeca voce perhibentur. Ut si quemadmodum, id est quo accentu, nobis scribendum sit, cogitemus, quemadmodum unaquaequae syllaba suum accentum habet, ita unusquisquis sonus notam (ita haec virtus phthongi docet, quid) acuminis et remissionis, exeramus, extendamus vel in altitudinem producamus et lenius remittamus, gravemus. Verum ex istis, scilicet phtongis, alia faciunt (alia patiuntur, Faciunt), intensio scilicet chordae, id est cum tenditur chorda, et remissio, scilicet chordae, id est quando relaxatur chorda: patiuntur acumen et gravitas. In chorda fit actus in intensione et remissione, passio vero fit in voce, quae patimur, id est sustinet chordae arteriarum extensionem et remissionem. Productio autem est, hoc est, epitasis, id est superintensio, vocis commotio a loco graviore in acutum locum: anesis vero contra, id est cum de acuto movetur in gravem (nam ab acuminis culmine in grave quiddam seriumque descendit). Paracterica est repersussio vocis, serum tardum grave. (Fit autem soni gravi as, cum) ex intimo, id est ex profundo pectoris (quidam spiritus trahitur; acumen vero) ex superficie oris, id est ex labris (emittitur).

Sunt igitur innumerabiles soni sed specialiter per singulos tropos, scilicet qui sunt XV et XXVIII tantum poterunt convenire. Omnia ista in cantilena deprehendi possunt. Si volueris diatonicum tantum commemorare, tunc XVIII habebis. Si autem chromaticum et enarmonicum intromiseris, X supra habebis, et erunt XXVIII, sub uno tamen nomine V chromatici et V enarmonici adduntur, id est pro unachorda. Sed ista subtiliter et obscure dicuntur. In Beotii vero musica hic Dorius potest provideri. Quorum, scilicet sonorum, nomina superius nominavi. (Quorum prior est Adquisitus, qui ideo) tali nomine, id est adquisitus (nuncupatur quoniam eorum, quae tetrachorda nominantur) nulli, scilicet tetrachordo (omnino consentit sed extrinsecus velut adquisitus accedit) propter consortium, id est juncturam mediae, scilicet chordae, id est mese (cui concinere consuevit qui adquisitus uno tono a principali pincipalium separatur), id est ab hypate hypaton. (Quae) principalis principalium (quia prima in tetrachordo collocatur, quasi cujusdam rectoris nomen accepit) hypate hypaton dicitur: est enim hypatos, id est consul vec rector sequentis tetrachordi. Subprincipalis) a paritate hypaton dicitur, quae priacipali subjecta est jungitur. Principalium vero scilicet sunt aliae [diatonos, henarmonios] et [chromatike], quam, scilicet speciem chromaticam nos [939] id est musici, vix forsan recte colorabilem memoramus (et ideo hoc nomen accepit quid inter principales colores, album tetrumque, quidquid interjacens invenitur, colorabile Graia significatione perbibetur. Albus et niger color dicitur quidquid vero inter album tetrumque apparet, colorabile nuncupatur. (Ergo Enarmonios, Chromatice, itemque Diatonos, quam Extentam dicimus, indicia sunt generum modulandi.) Multiplex quippe tetrachordorum ratio sic firmatur, id est per additionem enarmonii et chromatici generis.

Principalis autem mediarum, id est hypate meson, quia prima est medii tetrachordi, ideo id nomen accepit, id est principalis mediarum. Elementum totius musicae est diatessaron, quod proportio musicae non fit minus quam in quatuor chordis, quam vocamus diatessaron. (Cui subnexa) subprincipalis mediarum, id est parypate meson (esse dicitur). Denique reliquae tres, scilicet chordae, id est diatonos, enarmonios et chromaticos, sui simili usu, id est, secundum similem sui usum obedient. Dictum scilicet est, hoc tetrachordum mediarum, quod in medio locatum est inter principalium, id est hypatorum tetrachordum (et tetrachordum) conjunctarum, id est synemmenon. Post supradictas autem, id est postprincipales mediarum, quae sequitur, id est illa quae sequitur, media nominatur, ipsa est mese, (quae ideo media dicitur, quia tam) gravis modi, id est diapason, finis est, (quam in tropis omnibus futuri) acuminis caput, atque ipsius, scilicet mese (quodammodo vinculo tam gravis modulatio, quam acuta connectitur), ut est in Lydio modo, id est in tropo, ubi recta iota mese est, ubi iota rectum pro signo ponitur, in pagina videlicet Boetii de Musica. Verum post mediam id est mesen, extendem acuentem hemitonium, conjunctarum erit tertia, id est irite synemmenon, tertia conjunctarum a fine est, numeratur tertia, et est homitonii spatium inter tertiam conjunctarum et mesen, (quae in eodem medio, id est Lydio) lambda supinum, scilicet in hac similitudine V pro nota habebit. Post hanc, id est, trite synemmenon, illae scilicet chordae, quae a nobis superius expressae sunt, tres sequuntur, [henarmonios, chromatike] et [diatonos], quae et paranete dicitur, quam Latine penultimam perhibemus. Post quam, scilicet panareteu, ultima, id est, nete sociatur, quae ideo dicta est conjuctarum ultima, id est nete synemmenon, quia in hoc tetrachordo (finem tenet). Omne autem tetrachordum conjunctarum, id est synemmenon, ideo dictum, scilicet est, quia mediae ipsi, id est mese. adjungitur, quae perfectam symphoniam, id est, diapason prima complevit, ac producente media sequentem tonum, mese producit tonum quod tonus est inter mesen et paramesen, ille qui sequitur sonus, id est chorda, [paramesos], id est juxta mesen nominatur, quod hunc, id est paramesen, satis proximum sonus adjunctae modulalionis, scilicet tonum, oflendat, id est, inveniat. Dehinc, scilicet sequitur, [940] divisarum tertia, id est trite Zeygmenon, tertia scilicet ab ultima, quae plenum systema, id est spatium diapason finit; unde disjunctarum tertia, scilicet a fine, perhibetur. Post hanc, scilicet tertiam, soni caeteri. id est illi tres [enarmonios, chromatikos] et [diatonos] consequuntur. Sonus vero divisarum ideo hoc nomen accepit, quia uno et dimidio tono, id est tribus chordis, ut est, "Omnia quae fecisti nobis, Domine," ubi habentur tres chordae sicut est III a mediae fine divellitur, hoc est ab ipsa mese, quae finis dicitur quod graviores sonos terminat et incipit acutiores. Post hoc tetrachordum excellentium, id est trite hyperbolaeon collocatur: quod ideo excellens nomen accepit quia in singulis tropis, id est XV in omne acumen erigitur, et singulis modulationibus fastigiatur, id est erigitur, acuitur.

Horum igitur sonorum, id est, phthong[o]n generis pluralis, id est sonorum, (sunt alii, quos) consistere id est, manere in suo loco, et perseverare necesse est (alii vero sunt) vagii, varii, qui saepe acuuntur et saepe remittuntur, et ideo vocantur [lichanoi], a digito videlicet post pollicem, quod chordas illas pulsat atque movet. Alii [Barupuknoi] nominantur, id est graviter fixi; alii [mesopuknoi] perhibentur, id est medii fixi, quod mutabiles sunt; alii [oxupuknoi], id est acute fixi. Spisso vero, scilicet genu, dicitur quaedam qualitas trium sonorum composiliva, id est, cum tres toni simul junguntur. [Barupuknoi] autem sunt, qui velut regiones, id est chordas, prima spissi, toni scilicet, retentant, id est, obtinent. [Mesopuknoi] vero, qui media possident: [oxupuknoi] qui ultima tenent, [apuknoi], non fixi, qui in positione, id sst constitutione, sonorum trium, qui sunt spissi, in nullo genere aut lege junguntur. (Stantes autem persevepantesque dicuntur vel [apuknoi] vel [Barupuknoi], qui veluti quamdam speciem et formam sibi principalium) vindicabunt, obtinebunt, habebunt. Ideo autem quidam (a quibusdam) statarii nominantur scilicet illi primi, quod diversas id est graves et acutas, extensiones recipere non possunt. Statarii dicuntur, quod uniformiter stant, nec in acutum extenduntur, nec in gravitatem remittuntur. (Alii autem vagi et errantes habentur, quia interdum) longiora, graviora. interdum minora, id est acutiora spatio receperunt. Sed horum, scilicet vagorum sonorum, alii [parypatoeidis], juxta principales, alii [lichanoeideis] id est, digitales a digita, quod eos pulsat sonos vel illas chordas. Verum primi, hi parypati, ideo sic dicuntur quod statim prioribus, scilicet hypatis, id est principalibus, subnectantur. [Dichanoeideis] dicuntur a digito, qui minister artis, et cantus singulos movet scilicet, est, (est autem) primus a pollice, id est, index, quo digito movetur chorda. (Horum vero alii sibi invicem) congruunt, conveniunt, concordant, (alii). discrepant, discordant, et resultant, id est dissonant, dissentiunt et repugnant sibi invicem. (Sed illi) [homophonoi], scilicet dicuntur (quia scbi invicem conjunguntur) hi aequisoni: [aphonoi] id est [941] dissoni ([diaphonoi] autem, id est dissentientes sunt, qui cum percussi fuerint, invicem discrepant. [Homophonoi], qui vocis quidem) aliam significationem et virtutem gerunt; (eumdem autem impetum, id est percussionem servant) unus enim idemque sonus multis comparatur in diversis virtutibus, verbi gratia, cum uno tonum, cum alio hemitonium, cum tertio diesin. (Sunt autem et aliae sonorum diversitates), et prima, scilicet diversitas, per intensionem, id est extensionem chordae (ut aut acumine aut gravitate dissentiat). Secunda, scilicet diversitas, per spatiorum, id est tonorum vel, semitonorum perceptionem, cum uni, scilicet spatio, aut plurimis conjungitur, quando colligitur unus tonus ex duobus spatiis, et hemitonium ex duobus spatiis. Tertia, scilicet diversitas in sonis fit per conjunctionem systematis, hoc est, quantitatis vel magnitudinis vocum: sed hoc interest inter diastema, id est spatium, et sytema, hoc est, vocis magnitudinem, quod spatium inter duos sonos vel tres vel quatuor invenitur, et eo amplius; sytema autem non minus quam in diapason, quod aut unum recipit, scilicet sicut tonus, aut plura recipit, scilicet sicut diapason, quae VII spatia aut VIII chordas recipit. Et quod secundum morem dicitur, id est [kata ethos], id est secundum morem, scilicet per hoc fit discrepantia: secundum morem, id est, consuetudinem singularum nationum reperti sunt tropi; quibusdam enim sonus gravis convenit, quibusdam acutus, quibusdam medius. Alium quippe morem, scilicet generum, acuta significant, alium graviora, quod quaedam gentes delectantur acutissimo, quaedam gravi.

Nunc jam de diastematis disserendum, scilicet est, Graece de diastematis, genitivum scilicet pro ablativo nostro ponens, Graeci enim non habent ablativum, pro loco ejus genitivo utuntur. Diastema [diastema] est vocis spatium, quo acuta, scilicet vox, id est in quantum acuta, et gravior, id est in quantum gravior, includitur, id est comprehenditur. Sed in diastematis, Graece dixit sicut et supra genitivum pro ablavito ponens, alia, scilicet sunt, graviora (Meibom, breviora) illa scilicet, quae sunt in diesi. Enarmonia, id est in quarta parte toni; majora vero sunt, scilicet diastemata (quae per singulos tropos), bis ex omnibus vel bis diapason faciunt (quo nihil majus in tropis possumus invenire. Atque in spatiis alia composita sunt, alia disjuncta atque asyntheta. Et composita sunt, quae per ordinem currunt) quae eodem ordine currunt: id est per aequalia spatia tonorum et hemitoniorum: incomposita vero, quae ex diversis, scilicet vocibus, sibi invicem copulantur. Item alia logica, est rationabilia, alia aloga, id est irrationabilia memorantur. Rationabilia, id est logica, illa sunt, quorum consensus, id est concordiae, convenientiae, possumus praestare proportionem, quam invenire non potuit, id est, possumus dicere, quam proportionem ad invicem habeant (irrationabilia): [942] quibus non subest ratio, id est nulla ratione conjunguntur: alia conhibentia, id est concordantia, sibi consentanea (alia discrepantia), alia enarmonica, concordantia inter se; alia chromatica, colorabilia; alia diatonica, id est extenta; alia archia, id est principalia vel aequalia; alia perissa, id est excurrentia; sed prima, id est archia; aequalia, scilicet dicitur voce latina; secunda, id est perissa; excurrentia memorabo, id est, dicam et exponam. (Verum aequalia sunt, quae in aequas partes poterunt separari, ut tonus in duo hemitonia); perisssa autem, scilicet sunt (quae in tria hemitonia discernuntur. Deinde) alia deastemata spissa, scilicet sunt, alia rariora, id est apertiora. (Spissa sunt, quae) per dieses, id est, per quartas partes colliguntur, (rariora) quae tonis, scilicet fiunt. (Et in his) alia sibi congruunt, scilicet per proportionem, id est conveniunt; alia discrepant id est discordant.

Sed discrepantium, scilicet sonorum, nimia multitudo scilicet est; (convenientia vero per singulos tropos sex sunt scilicet diastemata; id est [dia tessaron], quod de quatuor dicimus; [dia pente] quod de quinque; de hinc [dia pason], quod ex omnibus concinit, id est consonat. Illud etiam, scilicet est quartum, quod ex omnibus, id est diapason, et ex quatuor, id est ex diatessaron constat, vel ex omnibus, scilicet est quintum, id est diapason, et ex quinque, id est diapente; vel bis ex omnibus, scilicet est sextum, quod bis diapason dicitur. Sed illud, scilicet diastema, quod diatessaron, hoc est ex quatuor dicitur, recipit sonos, id est chordas quatuor, epatia et intervalla tria, tonos duos semis, hemitonia quinque, dieses vero X, et est in epitriti ratione, id est sesquitertia, instar quatuor ad tres. Diapente, quod ex quinque est, sonos, id est chordas, recipit quinque, spatia quatuor, tonos tres et semis, hemitonia VII, dieses XIV, et est in hemiolia ratione, id est sesquialtera, quod sunt tres ad duo. Diapason autem sonos, id est chordas, habet VIII; spatia, id est intervalla VII, tonos VI, hemitonia geminat, id est XII hemitonia habet; dieses quadruplicat, id est XXIV dieses habet, atque in diplasia, id est dupla, ratione versatur, quae est unum ad duo. Quod vero ex omnibus, id est VIII, quod est diapason, et ex quatuor, id est diatessaron, dicitur, sonorum, id est chordarum, est XI, licet ex omnibus, id est ex VIII et ex quatuor dicatur, tamen non sunt XII, sed XI, quod in octava finitur diapason, et in eadem inchoat diatessaron, spatiorum X, tonos habet octo et semis, hemitonia duplicat, id est XVII, dieses praedicta ratione multiplicat, id est quadruplicat, id est XXXVI habet, et est in diplas i et diametri binarii regula, ut sunt octo ad tres; habet enim octonarius ternarium bis, et duas tertias partes ternarii, quas diametrum appellat: et diametri regula potest sic intelligi: ubicunque binarius fuerit, diametrum dicitur, quod per binarium omne [943] diametrum, id est; medium dividitur. Quod vero ex omnibus, id est diapason, et quinque, id est diapente constat, recipit sonos XII, spatia XI, tonos IX et semis, hemitonia geminantur XIX, dieses tetraplantur, id est quadruplicantur, scilicet XXXVI, et est in triplasia ratione, ut quatuor ad XII. Quod bis diapason dicitur, habet sonos XV, spatia bis septena, id est XIV, tonos X ac duo, id est XII hemitonia duplicata, id est XXIV, dieses XLVIII, id est quadruplicata, atque est in tetraplasia, id est quadrupla ratione, ut sunt XII ad VI. Est autem (tonus) in epogdoi, in sesquioctava, ratione; epogdous [epogdoos] dicitur quasi epiogdous [epiogdoos], id est super octavus, quod unum habet super octo. Ubique diesin in enarmonio, scilicet genere, debemus accipere, quae, scilicet diesis, est in quarta particulatione, id est in divisione toni, quarta particulatio una pars est.

(Nunc quid sit systema) perhibendum, docendum. Systema est magnitudo vocis, id est magnum intervallum, ex multis modis, id est sonis, vel ex V et III, vel ex pluribus constans (quod licet multa divisionum genera recipiat, tamen quia) eadem, scilicet genera, in diastematis, id est spatiis minorihus (memoravi, praeteream). Absoluta, integra, et perfecta systemata sunt VIII. Primum est, quod ab Adquisito, quem [proslambanomenon] dicimus, ad mediam, quam mesen diximus, scilicet et hoc vocatur diapason, omne conficitur, protenditur. Secundam, scilicet systematis genus, quod a principali principalium, id est ab hypate hypaton in paramesen usque tenditur. Tertium, quod a subprincipali principalium, id est a parypate hypaton, in divisarum tertiam, id est trite Diezeugmenon, jungitur. Quartum, quod ab extenta principalium, id est lichanos hypaton, usque in divisarum diatonum profertur, id est in paranete diezeugmenon diatonos. Quintum, quod a principali mediarum, id est ab hypate meson, in neten divisarum, id est in nete diezeugmenon, usque progreditur. Sextum, quod a subprincipali mediarum, id est a parypate meson, in tertiam excellentium, id est, in trite hyperbolaeon trahitur, excurrit. Septimum, quod a mediarum extenta, id est a lichanos meson diatonos, in excellentium diatonon, id est in paraneten hyperbolaeon diatonos exsurgit, excurrit. Octavum, quod a media, id est a mese, excellentium in ultimam ducitur, id est in neten hyperbolaeon.

Quibus, scilicet systematis, excursis genera tetrachordorum modulandique discurram, id est breviter exponam. Tetrachordon, est nominativus Graecus, est chordarum divisio cum certa qualitate, id est proportione. Genera modulandi sunt tria, Enarmonion, Chroma, Diatonon. Enarmonium interpretatur [944] inadunatum, chroma coloratum, diatonon extentum. Enarmonion, scilicet genus, dicitur, quod pluribus, id est majoribus spatiis, et angustioribus, id est minoribus proportionibus, diesis videlicet, separatur, distinguitur. Diatonon vero, scilicet genus, quod tonis copiosum, scilicet est, id est abundans tonis. Diatonon genus duobus tonis et semitonio constat, quod genus est clarissimum et minutissimum, licet diversis gentibus conveniat, sicut Gothis, qui minutissime canunt, Theodissi ab tissone. Winedi et Hebraei cum murmure. Chroma, scilicet genus quod de hemitoniis componitur: sicut enim quod inter album nigrumque est, color dicitur; ita hoc, scilicet tertium genus, chroma nominatum, scilicet est, quod inter utrumque est, id est inter harmonium, et diatonum. Et enarmonion quidem, scilicet genus, cum ab immutabilibus, id est gravioribus, sonis cingitur, id est vallatur, (sic enim surgit, tonus, tonus, diesis in acumen per dieresin, scilicet surgit, quod diatonon et enarmonion, id est per duos tonos incompositum, quod duo toni in una regione sunt tria hemitonia, hoc totum clare patet in paginis Boetii de Musica; in gravem, scilicet melodiam, per diversum, id est ex contrario mutato ordine). At vero diatonum, id est diatonicum genus, ipsis contentum, scilicet est, sonis (in acumen quidem ita accipiet, modulationem, ut per hemitonium, et tonum, et tonum, modum integrum compleat: at vero graviorem: id est, conjunctum, per contrarium ordinem, id est, per tonum, et tonum et hemitonium persequetur. Sed nunc, id est hoc tempore, maxime diatono utimur, id est usui habemus, eo quod pulchrior caeteris sit; quod ideo dicitur, quia Afer erat iste; in Africa enim maxime viget diatonicum genus. Sed horum alia modulamur peragogen, [agogen], id est sursum ductionem, vel per ascensionem in acumen; alia per plocen [ploken], id est geminationem vel copulationem. Per agogen est, scilicet modulatio, cum per ordinem sonus sequetur, scilicet seipsum. Ploce autem dicitur, cum diversa sociamus, id est diversas chordas conjungimus, quartam chordam ad primam. Ploce copulatio vel geminatio, quidquid enim geminatur vel ex diversis locis colligitur, ploce appellatur.

Ex hinc in modulando alia, scilicet modulatio, euthia [eutheia] dicitur, quod est recta, scilicet modulatio in acumen: alia anacamptos [anakamptos], quod est revertens, id est in gravitatem descendens; alia peripheres [peripheres], hoc est circumstans, reflexa, quam cantores vinolam dicunt. Euthia est, scilicet modulatio, quae a gravi in acumen erigitur; anacamptos, quae e contrario, id est ab acumine in gravem deficit. Peripheres, circumvoluta, rotunda, quae ad utramque. [945] id est ad acutam et gravem, aut accomodatur, scilicet cum sursum, ad acumen erigitur, aut servit, scilicet cum flectitur ad gravem. Sed cum tetrachordorum, quos quadrifidos tetrachordos, id est quatuor chordas habentes; appellamus, divisiones innumerabiles sint, septem sunt notae, id est cognitae, enarmonii, scilicet generis, duae, divisiones sunt notae; chromatis, scilicet generis, tres, scilicet sunt divisiones notae, quarum una prima, quae mollis ac soluta, id est lasciva, mollis dicitur, quod tria bemitonia habet in una regione, et a caeteris regionibus absoluta, id est ampla, quam vero tria hemitonia unius spatii comparata duobus hemitoniis, hemiola ratio efficitur, ideo secunda nota hemiola. Secunda, scilicet nota, quae hemiola est, scilicet quod ibi abundat sesquitertia divisio, Tertia, scilicet nota, quae est tonia, quod unus tonus dividitur ibi in duo hemitonia: diatonicos, scilicet generis, duae, scilicet divisiones sunt, una mollis, scilicet propter integrum tonum, altera robusta, id est, acuta propter hemiolon. Et modos, id est species quidem accipit enarmonion scilicet genus, a tetartemoria diesi, id est toni parte quarta nam [moria] pars dicitur. Illud vero quod mollius, id est, chrona diximus, per tritemorian diesin copulatur, id est, conjungitur in chromatico genere, quod molle vocatur; tonus dividitur in tres partes, ideo tritemoria appellatur. Ipsum vero (chroma) hemiolon, id est diationum, fit ab hemiolia diesi, id est ab hemitonio, in quo apparet sesquialtera proportio, ejus diesis, quae fit enarmonii, scilicet generis, quod duae quartae partes in enarmonio segregatae conjunguntur in unum in hemiolio, hoc est in diatono, et efficiunt hemitonium, a quo incipit diatonicum genus, et hemiolion dicitur diatonicum, quod in ipso genere diapente abundat, quae in extremis suis sonis sesquialtera copulatur ratione.

Sed nunc de tonis, scilicet dicamus: Tonus est spatii magnitudo, id est intervalli inter chordam et chordam, et vocem et vocem; qui ideo tonus dictus est, quod per hoc spatium ante omnes, scilicet voces et divisiones vocum sive chordarum prima vox quae fuerit, extenditur, hoc est, de nota qualibet in notam, id est, de chorda in chordam, singulae enim chordae habent suas notulas, sicut habetur in Boetio; ut a media, scilicet chorda, id est a mese in paramesen, id est in illam quae est prope mediam, ut est in Lydio, scilicet sono, si a iota directo, id est a mese, in signa jacens, id est in paramese signa, id est notulae concurrant. Verum quod hemitonia diesisque, id est quartae partis et tertiae, quando tritemoria vocatur, quid vel quantae qualesve sint, docui. Troporum etiam nomina, id est, quomodo vocantur, numerumque monstravi, id est, quod sint XV.

Nunc de tetrachordis eloquimur, (nam singuli quique [946] tropi tetrachorda quina custodiunt, sicut superius quoque notavi). Verum horum, scilicet tetrachordorum extremos, id est primum hypaton, quod ultimum netarum hyperbolaeon, sequitertia enim proportione sibimet conjunguntur extremi soni omnium tetrachordorum (sibi aptandos esse non dubium est. Tetrachordum quippe est) quatuor sonorum, id est chordarum, (in ordine positorum congruens et) fida concordia, id est inerrata. Sonat autem tetrachorda principalium, id est hypaton; mediarum id est meson; conjunctarum, id est, synemmenon; separatarum, id est diezeugmenon; excellentium, id est hyperbolaeon. Et primum tetrachordum, quod est gravius, incipit a principalium principali, id est ab hypate hypaton, et desinit in principalem mediarum, id est hypate meson. Verum principalium et mediarum, scilicet tetrachordum, id est hypaton et meson connexum, scilicet est, id est conjunctum, quod nihil interest, quod conjunctarum vocatur, scilicet quod jungitur tetrachordo mediarum, erit tetrachordum a media, id est a mese, in neten conjunctarum, id est in neten synemmenon. Atque divisum, scilicet aliud tetrachordum, ab his, scilicet praedictis tetrachordis duobus, longeque discretum, quod est quartum divisarum, a submedia, id est a paramese, in neten, id est ultimam separatarum, id est in neten diezeugmenon usque jungitur. Separatarum tetrachordum dicitur, quod omnino separatur a mese, eum qua nullam habet consonantiam. Quod autem ex diversis, id est, separatis conjunctum est, id est inebat, in acutiorem sonum, et in quintum, scilicet tetrachordum, id est in quintam chordam, excellentium, id est hyperbolaeon profertur. (Sed de tetrachordis satis dictum. Nunc de pentachordis videamus.

Ac similiter) haec quoque quinque, id est pentachorda, esse non dubium est. Primum igitur, scilicet pentachordum, quod est gravius, principalium esse dicemus, id est hypaton, quod incipit ab Adquisito, id est proslambanomenon, et in principalem mediarum, id est in hypaten meson terminatur. Sequens, id est secundum pentachordum, in acumen eiusmodi est, quod constat a principalium extenta, id est a lichanos hypaton diatonos. in mediarum illam, id est in meson, quae in Lydio scilicet tropo iota rectum habet. Tertium autem, scilicet pentachordum, conjunctarum est, id est synemmenon, quod a mediarum extenta, a lichanos meson diatonos, in ultimam conjunctarum, id est, in neten synemmenon, ducitur. Quartum vero, scilicet pentachordum, quod per divisionem est, interponitur enim tetrachordum conjunctarum, nam caeterum conjuncti sunt, a media, id est mese, in tertia divisarum, id est, in trite diezeugmenon, connecti solet. Quintum, scilicet pentachordum, in acumen erigitur, quod in acutis extenditur [947] et hyperbolaeis, vel in acumen erigitur, id est, incipit a disjunctarum extenta, id est, paranete diezeugmenon diatonos, atque in nete excellentium, id est, in ultima hyperbolaeon, terminatur. Haec, quae dixi, artis nostrae doctissimis, scilicet a philosophis approbantur, id est laudantur. Non sum nescia Lytotes, sed scio; asserere, scilicet quosdam, quaedam tetrachorda ab hemitoniis, id est ab acutis, initia posse sortiri, quod est in modulatione diatonica situm, de qua, scilicet modulatione diatonica, superius multa dixi. Sane notum est, atque intimatum velim, id est vobis esse notum, adquisitum, id est, proslambanomenon in omnibus quidem, scilicet pentachordis quae a tono incipiunt, aliis collocari; in his autem, hoc est in tetrachordis, quibus proslambanomenos non consonat, quam ab hemitoniis incipiunt, omnibus autem pentachordis apponitur, quam a tonis integris incipiunt, quae non per sonos, id est, non per tonos, sed per hemitonia, fiunt, in tetrachordis fieri non posse; in his enim, scilicet tetrachordis, semper ab hemitonio principalia (i.e. principia) ducuntur. (In aliis autem, quae pentachorda nominantur), nec tamen modulationi, scilicet illi quae fit per semitonia, subjiciuntur, ut per sonos, id est, per duos tonos, constare videatur, apponitur, scilicet proslombanomenos. Secundum enim, scilicet hypate hypaton, in his, scilicet pentachordis, hemitoniun possumus ponere.

Nunc de transitu, id est, permutatione modulantium, scilicet dicendum. Transitum vocat commutationem, cum de genere fit transitus in aliud genus, et de sono in sonum. Transitus est alienatio, id est transmutatio vocis in alteram figuram soni fit autem transitus modis quatuor: per genus, ut ab enarmonio, id est ab enarmonico genere, aut in chroma, id est chromatico genere, aut in diatonon, id est in diatonico genere, scilicet fit transitus: vel per systema, id est per magnitudinem, scilicet fit transitus, ut a principali principalium, id est hypate hypaton, si forte in subprincipalem, id est, in parypate hypaton, aut in aliud forte systematum: aut cum de conjunctis, id est de synemmenis, ad divisas, id est ad diezeugmenas transitum facimus: vel per tonum, scilicet fit transitus (cum a Lydio vel in Phrygium, vel in alium tropum cantilena transducitur) cum tonum pro tropo ponimus, quod tropi ex sonis constant: vel per modulationem, scilicet fit transitus, cum ex alia specie modulandi, verbi gratia, de gravi in acuto, in aliam transilimus, descendimus; vel cum a virili cantilena, id est robusta vel tubali, transitus in femineos, id est graciles modos fit.

De genere modulandi consequenter exponi, id est, [948] edisseram. Melopaeia, id est melorum factura, est habitus, id est, dispositio ut habeatur modulationis effectae, id est aptatae. Melos autem est actus acuti aut gravioris soni, id est, ipse cantus cum agitur, et acutus aut gravis sonus. Modulatio est soni multiplicis, id est, varii, expressio, quod non fit cum una voce, sed ex multis et diversis, gravibus videlicet, et acutis. Melopaeiae species sunt tres, hypatoides, id est species principalis quae est gravis, nam ideo species dicitur: mesoides, id est media, quae neque nimis gravis, neque nimis acuta: netoides, id est, ultima, et acuta, haec in minoribus cordis fit. Et hypatoides est, quae appellatur tragica, quae per graviores sonos constat: tragica dicitur propter graves sonos, namtragicum carnem grave semper est. Mesoides, quae et lipara iambica, propter iambum pedem lipara id est pinguia, quod non sunt gravia sicut hepatoides, nec acuta sicut netoides; iambica propter iambum pedem, qui nec totus logus constat, nec totus brevis (dithyrambica nominatur): quae tonos aequales, id est, integros, et medios custodit, id est temperatos et in medietate constitutos inter graves et acutos. Netoides, id est ultima, quae et nomicos, id est legatis propter legem acuminis, quam servat, consuevit appellari quae plures sonos, id est acutos omnes ex ultimis recipit. Sunt etiam, scilicet praeter has tres, aliae distantiae, quae et tropica mela, id est mela tropis apta XV dicuntur; aliae comiologica, id est, comaediis convenientia: sicut comaedia media inter est tragicum et satyricum carmen, ita comiologica melodia diciter mediis conveniens, et homologica, id est, similem rationem habentia secundum quod res. (Sed haec aptius) pro rebus, id est secundum res ipsas, subrogantur, id est, permutantur, nec suas magis poterunt, scilicet ipsae chordae, divisiones afferre, id est, demonstrare, scilicet sicut fuerit materies. Hae autem species, scilicet superius dictae, etam tropi, id est, divisiones vocum dicuntur. Dissentiunt autem, id est, discordant (melopaeiae) ipsae modis plurimus inter se; et genere (ut alia sit enarmonios, alia chromatice, alia diatonos), genus est in tribus, in enarmonico, et chomatico atque diatonico, quod in his omnes soni reperiuntur, species vero in singulis sonis, id est omnibus chordis; specie quoque scilicet dissentiunt inter se, quod alia est hypatoides, id est gravis, alia mesoides, id est media, alia netoides, id est acuta: tropis, scilicet dissentiunt, ut Dorio, Lydio vel caeteris, scilicet quinque modis. Omnis tamen, scilicet cantor vel homo, qui melos inchoat, prae cunctis, id est ante omnia, systema debet advertere, id est, majora spatia vocum, quae sunt diatesseron, diapente et diapason: dehinc sonos miscere, id est jungere, atque componere.

[949] Haec de septem partibus, scilicet superius dictis, artis nostrae dixisse sufficiat. Nunc rhythmos, hoc est, numeros perstringamus, id est, breviter dicamus, (quoniam ipsam quoque) portionem, partem, id est rhythmum, nostri esse non dubium est. Rhythmus igitur est composito quaedam ex sensibilibus; sunt enim numeri intelligibiles et incorporales, cum nullo sensu corporeo discernuntur; sunt sensibiles, cum ad visum et auditum et tactum pertinent, collata temporibus, id est conveniens, aptata vel conjuncta ad aliquem habitum ordinemque, scilicet temporis praesentis praeteriti et futuri, connexa, conjuncta. Cum omnis musica numero constat, sola tamen humana vox, propter dignitatem rationabilitatis, rhythmus vocatur, unde Virgilius:

..Numeros memini, si verba tenerem.

Rursum sic definitur, scilicet rhytmus: (numerus est diversorum modorum, tonorum, temporum, et pedum (ordinata) connexio, junctura (tempori), pro ratione, secundum rationem (modulationis) inserviens, obediens, (per id, quod aut) efferenda, sublevanda in acumen, vox (fuerit) aut premenda, scilicet in gravitatem, et qui, scilicet numerus, nos constringat a licentia, scilicet vulgari, modulationis, id est inordinata, quae est sine regula, ad artem, id est, ad certum aliquid, disciplinamque, scilicet ne forte evagetur vox, et libere effluat. Interest tamen inter rhythmum et rhythmizomenon; quippe rhythmizomenon, numerandum vel numerabile, quod in numerum et artem redigi potest, materia est numerorum, pedes videlicet, qui praestant numeris materiam, nam per pedes scansio: numerus autem (velut quidam artifex aut species modulationis) id est ipsa materies apponitur, id est additur propter materiam ipsius numeri. Omnis igitur numerus triplici ratione, id est tribus modis discernitur, visu, audituque et tactu: visu, sicut sunt ea quae motu corporis colliguntur, id est gestus corporis et saltationes: Auditu, cum ad judicium a modulationis intendimus, scilicet in organicis sive humanis vocibus: tactu, haec species ad medicos pertinet, ut ex digitis exploramus venarum indicia, scilicet in corporibus hominum, pulsus videlicet, nam et ipsi secundum ipsos rhythmos fiunt, et explorantur indicia signa pulsus. Verum nobis, id est, musicis attribuitur maxime in auditu visuque. Sed rhytmice est ars, id est numeralis positio, omnis in numeris, quae numeros quosdam propriae conversionis accipiat, id est, reditus proprios, ut unde veniat, et ea redeat ipsa vox, fleaeusque, id est, reditus vel circuitus legitimos, id est rationabiles sortiatur.

(Est quoque distantia inter rhythmum metrumque non parva sicut posterius memorabo. Sed quia visus auditusque numero) dictus, scilicet est a me (accidere); hi quoque, id est visus et auditus, in tria itidem, id est similiter, genera dividuntur, in corporis motum, id est gestum: in sonorum modulandique rationem: [950] atque in verba, quae scilicet verba, apta ratio modis, id est modulationibus colligarit, quae cuncta, id est haec tria socia, pro sociata, perfectam faciunt cantilenam. Dividitur sane numerus in oratione (per syllabas), id pertinet ad verba; in modulatione per arsin ac thesin, hoc pertinet ad sonum, cum elevatur aut deponitur vox; in gestu, figuris, flexionibus membrorum determinatis, id est distributis, schematisque completur, pro schematibus, figuris et schematibus idem est.

Verum numeri genero sunt septem: primum de temporibus, scilicet longis et brevibus. Secundum de enumeratione verborum, cum consideramus, quae metra vel rhythmi quatuor partes recipiant, quae in numerum cadere non possunt, scilicet quod excedunt legitimos pedes, qui sunt in quaternario numero; quae, scilicet verba, rhythmoides, id est similia numeris judicantur, id est sic scanduntur, quia sibi terminatur pars, ubi finitur pes: Rhythmoides, id est numeri forma vel species quaeque, scilicet verba, tribus vocabulis discernuntur, hoc est, enrhythmon, arhythmon, rhythmoides: enrhythmon numerabile, et quod formam numeri habet: arhythmon numerabile, numero carens, quod in nullum certum cadit numerum; rhythmoides, similitudinem habens numeri, quae partim numeros assimilat, partim a numeris dissentit. Tertium, scilicet genus, de pedibus. Quartum de eorum, scilicet pedum, genere. Quintum est, quod agogen rhythmicam, id est ascendentem vel ductam numerationem, nominamus, id est quo genere, scilicet metri, utrum dactylico vel iambico, numerus modique, scilicet modulationis, ducantur. Sextum de conversionibus, id est quomodo convertatur unum genus metri in aliud. Ultimum, id est septimum. Rhythmopaeia est, id est numeri factura, id est quemadmodum procreatio numeri possit effingi in metro vel versu.

Primum igitur, scilicet genus, tempus est, scilicet praesens, quando inchoatur cantilena, quod in morem atomi, id est insecabilis, nec partes nec momenta recisisnis, id est divisionis, admittit, recipit; ut est in Geometricis punctum, in Arithmeticis monas; id est singularis quaedam natura ac seipsa contenta, id est sufficiens. Sed numerus in verbis, scilicet invenitur, (per syllabam; in modulatione) per sonum, id est tonum ipsum, aut per spatium, id est divisionem toni, quod fuerit singulare, scilicet invenitur, id est indivisibile, et unum: majus spatium vocatur systema, minus diastema. In gestu, scilicet fit tempus, per incipientem corporis motum, quod schema diximus, id est figuram, ut in aptatione membrorum. Atque hoc erit brevissimum tempus, id est praesens, quod insecabile memoravi. Compositum vero, scilicet tempus, id est artificiale, quod potest dividi, scilicet in species, et quod a primo, scilicet praesenti tempore, quod est insecabile (aut duplum, aut triplum, aut quadruplum) est a primo, id est a prima divisione. Eatenus [951] enim, id est hucusque vel ad quadruplum numerum legitimorum pedum (tempus omne numeri profertur), pro numero, tempore (scilicet tempus) posuit. Legitimi autem pedes aut dupli sunt, id ex duabus syllabis, aut tripli ex tribus, aut quadrupli ex quatuor. Potest et alia ratione intelligi, ut duo tempora unius longae syllabae pro uno tempore accipias, ac sic non solum numerus syllabarum, verum etiam temporum quaternarium non transgreditur numerum, atque ei, scilicet numero, id est quaternario finis est; sicut in creaturis ipse quaternarius terminus est, quod ad exemplar ejus omnis creatura formata est, qui plenae rationis est terminus, scilicet in creaturis, quod sicut ternarius numerus numerorum omnium primus est, ita et quaternarius omnium numerorum ultimus plenaeque rationis terminus, ipsa autem ratione; nam ex quaternario et membris suis denarius conficitur numerus, unum quippe et duo et tria et quatuor decem fiunt, id est monas, dyas, trias, tetras. Atque in hoc, id est in hac ratione, numeris tonis similis invenitur, sub quo tonus in quatuor dieses dividitur; sicut enim ille, id est tonus, per quatuor species, id est dieses, dividitur, deest ita, hic, scilicet pes, etiam quaternaria temporum modulatione concluditur, id est dupla, tripla et quadrupla.

Sed eorum temporum, quae ad numeros copulantur, alia sunt, quae enrhythma, id est numerabilia, tempora nominantur alia quae arhythma, id est sine numero et innumerabilia: alia quae arhythmoides, id est similia numeris, perhibentur. Et enrhythma quidem sunt. quae ratione certa ordinem servant, ut in duplici vel hemiolo, id est sescuplo vel sesquialtero, vel in aliis, id est in epitritis, quae alia ratione, scilicet tripli et quadrupli, junguntur. Arhythma sunt, quae sibi nulla omnino lege consentiunt, ac sine certa ratione congregata sunt; quidam enim pedes ita sunt, ut nulla ratione sibi conveniant, sicut amphibrachys, quem metrici informem et incognitum judicant, Rhythmoides, id est numeri formam, in aliis numerum servant, in aliisque despiciunt. Quorum temporum alia strongyla, hoc est, rotunda perhibentur; strongylus [storngulos] versus dicitur in quo nulla pars orationis integra locum pedis obtinet, ut:

Immortale nihil mundi compage tenetur:

in hoc enim versu nullus pes terminat partem orationis. Alia periples id est superabundantia. Et rotunda sunt, quae proclinus, id est velocius, et facilius, quam gradus quidam, scilicet ticut fit in illis versibus, qui ex vocalibus colliduntur, ut:

Atque ea diversa penitus dum parte geruntur.

Sive hoc fit, quanda in omnibus pedibus finitur pars, ut est

Respice me, Pater, ut bona quae peto nec mihi praestes; [952] atque ordo legitimus expetit, id est, requirit, praecipitantur, id est, velociter cantantur et scanduntur. Periples vero, quae amplius, quam docet, moras compositae modulationis innectunt, id est praestruunt, scilicet sicut sunt illi versus, ubi multitudo consonantium incurrit, ut

Posita spe sibi quisque

seque ipsa tardiore pronuntiatione suspendant, remorantur, propter crebras consonantes, quas habent.

(Sed temporum alia simplicia sunt, quae podica etiam perhibentar), podica [podika], id est pedalia vel pedibus apta, pos [pous] namque Graece pes dicitur. Pes vero est numeri, id est rhythmicae; formam superius dixi, prima progressio. dispositio vel elementum numeri, per legitimos, id est proportionales, et necessarios sonos conjuncta. Illi pedes, qui proportionaliter ponuntur, legitimi dicuntur: cujus, scilicet pedis, partes tuae sunt, arsis id est elevatio, et thesis, id est depositio ac remissio vocis (Sed pedum differentiae sunt septem(: per magnitudinem, id est quantitatem (cum alios simplices, alios multiplices pedes ponimus) cum unus pes major est alio. (Et simplices quidem, ut est Pyrrhichius; composito vero, ut sunt Poeones, vel eorum pares, id est epitriti. Et simplices quidem dicuntur, qui, scilicet tantum temporibus dividuntur, id est, per tempora tantum dividuntur: composita autem, scilicet dicuntur, qui in pedes etiam resolvuntur, id est non solum in tempora, sed etiam in alios pedes. Alios vero, scilicet pedes, alogos, id est, irrationabiles nominamus, quorumque ratio nulla praestatur, invenitur, id est, nulla ratio divisionis eorum redditur; sed incondita, id est, incomposita, sine illius divisionis compositione. quaedam compositio profertur. Alia deinde differentia est, id est quarta divisio, quae per divisionem quaeritur (qualis existit), ista divisio in simplicibus proportionibus quaeritur pedum, hoc est poia [poia], id est, qualis legitimos pedes dicit, id est in quibus quaeritur, qualis ratio sit; cum varie et multipliciter ea, quae connexa fuerint, dividuntur, scilicet per arsin et thesin, vel cum in aequam et duplam vel sextuplam divisionem dividuntur (atque illa, qua simplices pedes esse multiplices). Atque alia, scilicet divisio est, id est quinta, id est, atque alia est differentia, esse pedes multiplices illis, qui simplices; sunt enim simplices pedes multiplices, dividuntur enim in duos pedes, qua simplices pedes esse, scilicet possunt: multiplices videlicet, quando in synzygis redintegrantur. Alia, scilicet divisio, id est sexta, quae per divisionem fieri consuevit, scilicet quod in synzygis maxime evenit, cum videlicet pes compositus in duos resolvitur. Septima, scilicet divisio est, quae per appositionem fit, id est per comparationem inter se duorum pedum, id est, cum duobus pedibus acceptis, comparatis et consideratis, unus, scilicet pes, habet prolixius tempus, quod praecedit ex ordine, scilicet ut [953] trochaeus, in quo prima syllaba longum tempus habet ultima breve: illud autem tempus, quod insequitur, angustius, scilicet est; vel cum per contrarium ordinem praedicta tempora vertuntur, sicut in iambo, ut primo sit breve tempus, deinde longum, quod in trochaeo ex contrario evenit.

Rhythmica vero, id est numerorum ordo, genera sunt tria, quae alias, id est aliquando, dactylica, ipsa est aequa divisio; iambica, dupla divisio; paeonica, sescupla divisio, quae est hemiolia et sesquialtera (nominantur); alias aequalia, id est dactylica, alias hemiolia, id est paeonica; duplicia, id est iambica. Denique etiam Epitritus sociatur, scilicet in proportione sesquitertia. Etenim unus, scilicet pes, semper cum sibi fuerit aptatus, scilicet ut puta, ut quasi aequalis convenit, sicut pyrrhichius, qui aequali proportione partitur. Tria vero ad duo numerus sesquialter, sescuplus, hemiolius est, scilicet ut in prone. Duplex vero, scilicet proportio vel res, qui fuerit ad singularem, id est, ad unam, geminum, id est duplam rationem tam syllabarum quam temporum servat. lambus et trochaeus in temporibus duplicem proportionem habent, non autem in syllabis. Tribrachys vero et molossus non solum in temporibus, verum etiam in syllabis duplam possident proportionem. Quatuor vero ad tria epitriti; id est, sesquialterum modum, id est mensuram faciunt. Sed quae aequalia diximus, eadem dactylica esse dicemus, quod in dactylo sortitur ista divisio. Deinde in dactylico genere signa, scilicet temporum, id est virgulae quibus constant brevia et longa nectuntur sibi aequali jure, scilicet notarum. Sicut unum ad alterum, id est sicut unum ad unum, sicut in Pyrrhichio de binario dicitur, qui secundum Boetium alter numerus dicitur sive geminus, ibi enim aequa proportio est ad alterum: hoc dicit, quod omnes pedes, qui aequali proportione dividuntur dactylico genere comprehenduntur, quam ad dactylo regulam divisionis accipiunt. Dum ergo regula procedit in dactylo, caeteri ad eamdem regulam considerantur. Ecce quod dicitur (Verum ad alterum, vel ad numerum geminum duo, velut forte aequalitas numerosa decurret) verum decurret, post dactylicum videlicet, aequalitas numerosa usque ad sedecim pedes, sed ida aequalitas ad alterum, hoc est unum ad unum, ut in Pyrrhichio, vel duo ad numerum geminum, id est duo ad duo, ut in proceleusmatico est, si sola tempora consideraveris, in dactylis et anapaesto caeterisque similibus. Forte autem dixit, ac si dixisset: sic acceperis a synzygis pedes eiusdem formae, major erit numerositas; nam sub hac regula aequalitatis nonnisi decem simplices adduntnr autem ex synzygis sex, vel ad numerum geminum sicut sunt duo ad duo, sicut in proceleusmatico, duo scilicet tempora, velut, scilicet sunt numerosa. (Sequitur Iambicum, genus quod) diplasion, id est duplum (superius expressi, in quo) pedum signa, id est virgulae similiter ut supra, duplicem rationem (ad invicem servant) sicut unum ad duo, sive unus ad duo, ut in iambo (sive ad quatuor) [954] gemini, id est bini ut in iambo (vel quidquid ad duplum currit. (Hemiolium, semitonium, id est sesquialterum, sane quod paeonicum memoratum, scilicet est tunc est, scilicet illa divisio, cum pedum signa, id est illae virgulae, hemiolii rationem usque sectantur, ut ad duo tres (sunt. Accidit autem etiam in epitriti ratione saepe) numerus, scilicet hemioliae divisionis, (cum pes) in eo, id est in tali jure (accipitur), qui, scilicet pes, sit ad tres quatuor. Istud Martianus superquartam vocat. Sed jam ad ordinem redeamus.

AEquale est igitur numeri genus, id est, aquae divisionis, quod a disemo, id est a pede duorum temporum brevium, sicut est Pyrrhichius, usque ad sedecim pedes procedit, scilicet, qui aequali proportione gaudent. Disemus autem appellatur pes, qui per arsin et thesin primus constare dicitur, scilicet ut est leo. Duplum vero, id est dupla divisio, incipit a trisemo id est a pede trium brevium temporum, ut est tribrachus; XVIII autem syllabas, id est pedes, syllabas pro pedibus posuit, in finem usque deducet numerum syllabarum, donec decem et octo pedes perficiat, ex quibus in simplicibus inveniuntur VI, adduntur vero a synzygis XII. Hemiolium sane, id est sescuplum, pentasemo, id est a pede quinque temporum, ducit exordium; impletur autem in XV numero, id est in numero XV pedum, ex quibus VII simplices sunt, amphimacrus, bacchius, antibacchius, paeones quatuor, adduntur autem a zynzygis octo. Epitritus ab heptasemo, id est a pede VII temporum principium facit, quatuordecim similibus idem, id est suam proportionem, ponens. Epitriti sunt quatuor in simplicibus, et adduntur X in synzygis. Notandum autem, quod non propter legitima metra, sed propter rhythmos pedum similium proportionum simplicibus ex synzygis adduntur; cujus scilicet epitriti, difficilis, id est, rarus est usus, quod raro eo utuntur. (Atque hos quidem omnes numerorum ordines ideo memoravimus, ut) singulorum, scilicet pedum per universa id est, per universas divisiones serventur.

Sed numerorum, id est, ex his numeris alii sunt compositi, alii incompositi, alii permixti. Et compositi e duobus generibus, id est, ex dactylo, et iambo, vel pluribus, ex dactylo, iambo, prone et epitrito, cohaeserunt, scilicet sibi: incompositi, qui uno pedum genere consistunt, ut dactylus, ut sunt tetrasemi scilicet sicut dactylus suique similes, qui sunt quatuor temporum. Misti vero, qui aliquando in pedes, scilicet diversos, ut iambus in duos iambos, distrochaeus in duos trochaeos, aliquando in numeros, scilicet similes resolvuntur, ut dactylus in tempora bis bina; ut in hexasemo numero accipere debemus, id est in pedes extemporum, ut molossus in hexasemo ubi in duo ambo et in numeros temporum, habet enim bis terna, et in pedes, habet enim bis iambum, resolvitur; molossus vero in numeros temporum, secundum vero; nisi forte quis dicat, illum posse solvi in spondaeum, et in unam syllabam longam, quae pro Pyrrhichio accipitur. (At [955] vero eorum, qui compositi esse dicuntur) alii per copulas, id est pedum juncturas, id est synzygias veluti cum dicimus compositionem et appositionem; alii vero per periodum colligantur, id est, conjunguntur inter se. Inter synzygiam et periodum talis differentia est, quod synzygia duorum solummodo pedum. (Etenim syzygia, id est copula duorum pedum in unum est ascripta connexio, qui in dissimiles sibi positi esse videntur. Periodos sane est pedum compositio plurimorum, quique,) periodus vero e multorum copula fit in dissimiles, id est valde dissimiles, ut dispondaei, disimiles sibi secundum genus, sibi impares, scilicet secundum aliquam rationem sociantur. (Dissimilitudinum sane differentiae tres erunt, per magnitudinem, per genus, per oppositionem: per magnitudinem) cum e disemo, ut pyrrichius, vel tetrasemo, sicut proceleusmaticus componitur numerus. (Per genus, cum) diplasion, duplam divisionem, aut hemiolium, id est sescuplam divisionem (simul jungimus, vel quod) ex pluribus, divisionibus aequaliter, id est, aequali proportione copulatur, id est in syzygia, (per oppositionem, id est) per antithesin, id est per contrariam positionem, (cum aut primos disemos ponimus, insequentibus longe) potioribus, melioribus aut, scilicet contra cum tetrasemos, scilicet primum disemis sequentibus applicamus. Verum notum esse conveniet, unum etiam pedem posse sufficere, quod vocatur monocolon, id est unius membri, ad complendam, periodon, si solus, scilicet pes, caeteris, id est, si ex alio genere fuerit, inaequalis, dissimilis illis, inseritur.

Sed eorum, id est, earum divisionum, quae in pedem recidunt, id est, sub regulis pedum cadunt, sicut sunt simplices et reliquae, dactylicum genus, id est aequalis, primum est, id est principale (in quo genere pedes) incompositi sibi similes (vocabuntur, qui numero sunt sex) id est, poceleusmaticus, anapaestus, (spondaeus simplex) et spondaeus major est, id est dispondaeus. Ac proceleusmaticus, ipse est Pyrrhichius, quidem est) qui et positionem (brevem) thesin, et elationem (brevem) (arsin retinet. Utetur autem hic idem) id est proceleusmaticus tretrasemo, scilicet pede quatuor temporum frequentius, id est saepius. Namque et disemus hujus, scilicet divisisionis pes, id est Pyrrhichius effingitur, id est efficitur (id est, qui duobus temporibus impletur, proceleusmaticus quidem, sed brevior nominatur: ille vero major est, qui ex quatuor brevius efficitur. At vero) brevior (id est) disemus syneches vocatur, id est continuus vel continuatus, hic synecha passio vocatur, id est, continua febris, (quia ipsa assiduitas et frequenlia comprehendentis se invicem syllabae, nec magnitudinem, id est proxilitatem, aliquam nec modum divisae potestatis, illius videlicet, quae est in [956] duas, scilicet syllabas diversas, extendit quod omnes breves sunt, (ideoque eo) raro uti decet, scilicet in metro, (ne assiduitas brevis syllabae carmen ipsum quod cum dignitate aliqua proferri oportet) incidat, minuat, conterat. (In permixtione vero aliorum pedum, qui longiores ponuntur,) decenter aptatus, scilicet ipse Pyrrhichius major, id est proceleusmaticus, ut illorum, scilicet pedum qui ex longis constant, prolixam moram interveniente sua celeritate compenset, id est contemperet. (Quare proceleusmaticus, qui) ad numeros, id est ad rhythmos numerorum (aptatur) a quadrisemo, id est, a pede quatuor temporum brevium, exordium debet accipere. (Anapaestus, qui vocatur minor, accipiet elationem pedis unius temporis, positionem vero duorum temporum faciet). Minorem anapaestum vocat iambum propter similitudinem syllabarum, quod ille ex duabus brevibus et longa, iambus ex brevi et longa. Monochronon quippe dicitur tempus, scilicet in anapaesto, id est in iambo, etiam cum longe ponitur, quae longa duo tempora recipere consuevit: et cum tria tempora simul brevia collocantur, scilicet similiter monochronon appellatur, ut in iambo et trochaeo, in quibus tria tempora computantur: vel cum sunt quatuor numero, scilicet sicut in spondaeo, in quo quatuor brevia, et duo longa connumerantur; quae omnia scilicet brevia, ad comparationem longae syllabae computantur.

Igitur major anapaestus; major autem dicitur anapaestus vel ipse anapaestus vel dactylus, qui est totidem temporum: sive majorem dicit anapaestum ad comparationem iambi, qui major (lege minor) anapaestus dicitur, elationem quidem suscipiet, id est elevationem syllabae, arsin videlicet, quae monachronos esset dicatur, positionem, id est thesin, dichronon habere monstratur. (Quare utriusque temporis, quod in positione fuerit) aquali sibi posito, id est sub aequali positione, oportet elationis geminum tempus id est in una syllaba, accipere, id est, oportet, ut tot tempora sint in elatione, quot in deposione. (Ita tamen, ut utroque) in sequenti tempore, una pars est insequens tempus per quod subsequitur, par priori, id est, elationi, esse videatur, id est ea, quae sunt in positione aequalia, sint et omnia in elatione. Quare, id est, hac ratione anapaestus apomizonos, id est, sursum sociatus, dactylicus a nobis esse dicitur, scilicet quod similitudinem dactyli habet, (at vero) anapaestus, qui apelassonos nominatur, id est minus sonans, (ex duabus brevibus, quae in elatione sint, et ex tua, quae in positione sit, copulatur. Semplex vero spondaeus erit, qui ex producta tam arsi quam thesi jungitur) major vero spondaeus, id est dispondaeus (qui quaternariam) non solum elationem, sed etiam positionem, id est, octo tempora, videtur admittere. Per copulam vero, id est, per geminationem [957] duorum pedum, duplices accedunt numeri, id est, diversi pedes: (quoniam alter ex majore erit ionico, alter ex minore. Atque ille, qui ex majore procedit, constabit) ex spondoeo simplici; scilicet quod in principio duas habet longas, (vel proceleusmatico, quem) disemum, id est Pyrrhichium duorum brevium temporum (esse non dubium est). Qui vero ex minore est, id est ionicus minor, qui constat ex Pyrrhichio et spondaeo contrarium facit, quodque ille habet primum, iste habet ultimum. (Atque hi quidem) in dactylico genere ponuntur, id est, in aequali divisione, quod aequalem proportionem habent, rhythmi incompositi, id est, pedes de pedibus dicuntur, quis secundum rationem numerum praecedunt; incompositi numeri sunt, qui ex eisdem pedibus compositi qui ex diversis junguntur; (ac compositi) qui septem numero omnes erunt. (Dactylus igitur est dictus, quia ordinem syllabarum consimilem digito hominis informat) Anapoestus vero, scilicet dictus est, quia per ordinem redeat sursum, anapaestus a verbo [auapaio], hoc est sursum redeo, [ana] enim Graece sursum dicitur. Pyrrhichius vero, vel proceleusmaticus, scilicet minor dictus, quod (hic assiduus, vel in certamine, vel) in ludo quodam puerili, qui [Eurrhiche] Pyrrhica vocatur, ponebatur. Spondaeus sacrificalis, a verbo spendo [spendo], id est sacrificio, plerumque inservit, scilicet sacrificiis. Ionicus, inaequalis (sane propter numerorum inoequalem sonum, habet enim duas longas duasque correptas, quo pedum carmine) multi soepe reprehensi sunt, veteres enim in theatris per hunc pedem, id est, ionicum reprehensibiles reprehendebant.

Ac de dactylis, id est de illis, qui habent dactylicam divisionem, satis scilicet dictum: nunc iambicam, id est duplam memoremus; in quo, scilicet iambico, genere numeri incompositi, id est simplices errant quatuor, id est, discurrunt, variantur et vagantur: compositi duo per copulam, id est, syzygiam: ut vero per periodum, id est, per conjunctionem multorum pedum, sunt duodecim. Qui igitur incompositi errant, id est, discurrunt, isti sunt. Iambus ex dimidia elatione, id est ex brevi tempore, quae brevis est, et positione, id est arsi, quae gemina est. (Trochoeus ex duplici elatione, et positione quae brevis est.) Orthius vero, scilicet pes, qui constat ex spondaeo et dispondaeo; orthius [orthios] dicitur vel quasi recitus, quod [orthon] Graece rectum dicitur vel quasi rectus id est honestus, orcita enim Graece item dicitur honestas, qui ex tetrasemi, scilicet sicut est spondaeus, elatione, id est arsi, et octasemi, id est octo temporum, sicut est proceleusmaticus et dispondaeus: [ordoo] octo (positione constabit, ita ut duodecim tempora hic pes recepisse videatur). Atque habet, scilicet ipse orthius, [958] propinquitatem (aliquam cum iambico pede quatuor enim primis temporibus ad iambum consonat, reliquis octo temporibus adjunctis.) Ut enim in iambo unum ad duo duplici proportione, ita in orthio IIII. ad VIII. in eadem proportione junguntur. Dehinc Croesus [Chroisos], qui constat ex trochaeo et ditrochaeo; Croesus vocatur, quod placuit Croeso regi Lydorum. Si autem trochaeus fuerit dictus, ut plurimi codices habent, tunc trochaeo dictus erit, qui semanticus dicitur, id est tardior; quod arctetur, stringatur per copulam, id est syzygiam. (Trochoeus, qui semanticus dicitur, id est, qui et contrario octo primis positionibus constet: reliquis in elationem quatuor brevibus arctetur. Compositi sane sunt, qui per copulam colliguntur. Sunt autem hi) Bacchius, qui ex trochaeo deducit auspicium, initium, fine (autem iambici terminatur)... pro perfecto, apud Graecos [arche] et [telos], hoc est initium et finis, sic apud Latinos finis non solum finem significat, sed etiam initium. Incipit itaque bacchius ex duabus longis instar trochaei, finitur autem una brevi ad similitudinem finis, id est principii iambici. Qui vero Antibacchius est, id est antispastus, (ab iambo principia sortitur, atque) a contrario his, id est bacchio et iambo, (quos diximus pedibus aptabitur). Per periodum vero est, scilicet syzygia, quod velut per se certam viam pervenit, id est, procurrit; ordo est, quod provenit certam viam velut per se. In hoc genere, id est per periodum, cum sint duodecim, scilicet pedes, numero, quatuor, scilicet pedes, quidem per singulas periodos accipere docetur, scilicet ab ipsa arte, unum iambum ac tres trochoeos. (Ac de hisdem quatuor primum quidem, quod iambum habere monstratur) trochaeus ab iambo denominatur, id est trochaei ab iambo inchoantes. Ille vero rhythmus, qui recipit iambum secundum, id est secundo loco, a bracchio trochaeus vocabitur. Qui vero iambum tertium, id est tertio loco recipit, bacchius a trochoeo poterit nominari. Ille vero qui quartum, id est, qui quarto loco admittit iambum, appellatur epitritus iambus. Eorum vero, scilicet in quibus volvitur trochaeus inter iambos, qui ex uno trochoeo fiunt, primus iambus a trochaeo appellatur. (Secundus iambus a bacchio dicitur; aut certe bacchius medius poterit appellari). Quod vero tertium, scilicet trochoeum, recipit, bacchius ab iambo nominatur. Qui vero quartum, id est quarto loco, recipit trochaeum, epitritus trochaeus appellatur, id est, post tres iambos trochaeus. Octo vero, scilicet perdiximus. (Quatuor de his, quos duodecim diximus, per periodum illi esse dicuntur, qui binos trochoeos atque iambos per periodum servant. Atque) ille, qui primos trochoeos recipit scilicet ante duos [959] iambos duplex bacchius a trochaeo esse dicitur; qui vero secundos trochaeos habebit, duplex bacchius a iambo nominatur. Cum autem trochaei medii collocantur, trochaeus medius jure dicetur. Cum autem in medio iambi, scilicet collocantur inter duos trochaeos, medius iambus vocatur. (Omnes vel qui incompositi per periodon, vel qui) per copulam, id est syzygiam (colligantur, rhythmi decem et octo numerati sunt). Iambus dictus est ab eo, quod iambizin [iambizein] Graeci detrahere dixerunt. Et in hoc carmine quibusque veteres detrahebant. Item hoc nomen, id est iambi nomen, est ab eo, quod venena maledicti, id est maledictionis, aut livoris id est, invidiae infundat. Duas ergo etymologias habet, aut a verbo [iambizein], id est, detrahere, aut a nomine [ios], quod est venenum. (Trochaeus vero ab eo dictus, quod celerem reversionem faciat veluti rota). [Trhochos] Graece rota, inde [trochaios] rotatilis. Orthius, scilicet ex spondaeo et dispondaeo constat, orcita Graece honestas dicitur, (propter honestatem positionis est nominatus.) Semanticus, tardans et remorans; semanticus constat ex dispondaeo et spondaeo, (quia cum sit tardior tempore,) significationem, id est nomen, productae cessationis et remanentis, quod tantae proxitatis est elatio ejus, ut non solum elatio, verum etiam depositio, hoc est cessatio, existimetur comprehendere, ideoque semanticus, retardans vel remanens, nominatur, cessationis, morositatis, effingit, conformat. (Bacchii vero sunt dicti, quod bacchicis maxime sonis congruunt; isque bacchius ludus est, qui illis carminibus aptatur), bacchicis, id est, sacerdotibus Bacchi, in cujus sacris sacerdotes insaniebant.

In eo vero genere, id est in ea divisione, (quod Poeonicum nominatur) incompositi duo rthymi esse dicuntur: de quatuor poeonibus duos pedes facit, quos etiam paeones vocat. Primum quidem et secundum paeon ad unum pedem, tertium similiter et quartum in alterum copulat; sed prior in ratione sesquialtera, IV ad VI, alter vero VI ad IV. Duplicem autem positionem dicunt, quod in ea in una syllaba geminantur tempora, longiorem autem arsin, quae habet VI tempora, thesis autem IV. Quorum unus poeon [diaguios] appellatur ex longa positione, id est thesi, id est ex duobus temporibus, et longa elatione, id est arsis, id est duobus temporibus. Lydios a Lydia, quod in Lydio tropo abundat paeon pes. Alter paeon epibatus [epibatos], id est, in thesi, epibatus, id est gravis, (duplici positione producta; et arsi longiore jungitur. Hi sunt) poeonici generis numeri, id est pedes, (quos incompositos esse praediximus). Neque vero per conjunctionem, hoc est, syzygiam, [960] quod non ex diversis generibus junguntur, (neque per periodum) in isto genere, id est praeonico, rhythmus accedet, id est perveniet. Inde [diaguios]. Lydios, quasi lysios [lusios], id est, solutus in membra duplicia. Duplicia autem membra dicuntur, aut quod de quatuor fiunt duo pedes, aut quod in ipsis duobus pedibus duplicantur membra, id est, pedes, (quidem dictus est, quasi) duplicia membra, id est, geminos pedes (discernat). Epibatus autem, quod membris, id est, pedibus veluti utens quatuor, scilicet, quod quatuor syllabas habet, vel quatuor membris, quatuor paeonibus, ex quibus duae diversitates efficiuntur, id est, duo pedes incompositi, et duabus diversitatibus copulatur, scilicet quod duo et duo junguntur.

Verum haec genera, scilicet omnia superiora, cum permixta fuerint, id est, cum inde factae fuerint syzygiae, in speciebus numerorum, (primae species erunt istae, quae dochmiacae docimenae, id est, approbatae, nominantur: docimenae a verbo [doko] approbo; inde docimenae species, id est approbativae dicuntur. (E quibus prius quod fuerit, hac lege componitur, ut sit ex iambo et poeone, qui [diaguios] vocatur hunc [lysium] posteriores Graeci cognominarunt). Secunda est species, periodi, vel syzygiae, quae ex iambo dactylico et poeone constare monstratur, (qui autem) deducti numeri, id est producti, extenti (nominantur, propter assiduum et compositum sonum) appellari, scilicet deducti, videntur. Fiunt autem numeri, id est pedes, qui et prosodiaci vocantur, quod sub uno accentu pronunciantur, Alii per ternos pedes fiunt, id est, ex pyrrhiehio (iambo) et trochaeo; alii vero quatuor scilicet probacchio, (ut his tribus pedibus iambus primus aptetur). Bacchius inter syzygias computatur, quod in duos pedes solvitur; prima enim syllaba illius locum Pyrrhichii obtinet, caeterum trochaeus est, ionicus autem a majore ex spondaeo Pyrrhichioque constat. (Alii vero ex duabus syzygiis, id est copulis, bacchio et) ionico apomizonos, id est majore, (constare consueverunt). Sunt sane, scilicet pedes, qui et irrationabiles esse dicuntur, ex similibus pedibus copulantur, in quibus nulla profunda ratio quaeritur (quos alogos vocitamus, quos etiam chorios appellare consuevimus): chorius dicitur tribrachus et trochaeus. Sunt autem, scilicet illi tales, alogi videlicet, numero duo: quorum alter diambi figuram respicit, et constat ex elatione (quae longa est, et duabus positionibus): prior enim iambus pro una syllaba accipitur, sicut in trochaeo prima syllaba arsin tenet. Secundus vero iambus dividitur in unam brevem, et unam longam in ratione dupla. Si quis quaerit cur de una brevi et una longa unam elationem longam fecit, respondendum est, quod iste pes irrationabilis est: et numero quidem, scilicet divisionis, est ad dactylum similis, [961] scilicet, qui habet unam longam in arsi et duo in thesi et in syllabis; partibus vero, id est syllabis, ad numerum ionicum, de Ionico minore dicitur, jungitur, scilicet in duplam, et iambicinum, id est, iambicum in dupla. (Alius vero est numerus, qui trochoides nominatur, id est, qui figuram quamdam speciemque trochaei habere, videtur, ex elationibus geminis et longa positione consistens) per contrarium prioris effectus, id est, pedis; per contrarium dicitur, quod ille in capite hic finem habet.

Sunt autem mixti generis quinque, scilicet numeri, id est dactylus per iambum, id est cum iambo; dactylus in bacchio, id est, ex bacchio, incidens, desinens, is, scilicet numerus, qui veniat ex trochaeo, qui a longa incipit, hoc est antibacchius; dactylus per bacchium, id est, antibacchium (qui ex iambo manaverit;) dactylus per chorium, id est, per tribachium, in quo numero chorius praecedit dactylum, ideoque (qui ex iambi similitudine exordium) iambi similitudinem mutuat, cum iambus et chorius eadem proportione dividuntur, mutuetur, accipiat: dactylus per chorium, qui ex similitudine trochaei videatur) expressus, formatus. Creticus, amphimacrus, (quidem consonans ex trochaei) positione, scilicet sua, id est constitutione, et indicio, id est signo (numeri componendi, et omnium figurarum) plena perceptio, plenus intellectus. Dividitur (haec in eas, quas et Melopaeia partes, quae sunt istae: [lepsis]) epilepsis [epilepsis], id est, perceptio; nos tamen dicimus epilepsis Graece suspensionem; suspenditur enim homo, id est, alienatur vi passionis, quae cadiva vocatur, epilepsis quippe vocatur illa passio, (per quam scimus, quo) quantum, id est, quamdiu (numero utendum sit:) [chresis], id est usus, inde catachresis, id est abusio per quam positiones, aut elationes decenter aptamus): [mixis], id est mixtio, (per quam quod opportunum fuerit) ex arte miscemus, scilicet pedes. (Tropi vero, ut in melopoeia et in rhytmopaeia, tres sunt, quos) systalticos, id est, stantes, quod uniformiter unaquaeque semper stat (dicimus, et in) harmonicis, musicis, eos, scilicet tropos (superius memoravi). Numerum, id est, rhythmum, (autem marem esse, melos feminam noverimus), melos Graece cantatio. (Etenim, melos, id est vox, per se nullam formam habet, donec accedat numerus, cujus operatio per elationem et depositionem praestat illi formam, et varios effectus, materies est, quae sine) propria figura censetur, scilicet sine dactylico et caeteris generibus computabitur. Rhythmus autem, scilicet numerum certum vocat, (opere quodam virilis actus) tam formam soni, scilicet utrum elevatur aut deponatur, (quam varios praestat effectus.

(Quae eum harmonia) intentis diligenter audientibus heroum populis, id est hemitheis, augusta, ampla [962] et nobili (quadam suavitate) percurreret, breviter exponeret, (ad cautus carminumque dulcedines decenter regressa conticuit,) continuit. Si lectum fuerit continuit, sicut hic habet, id est, perseverare voluit, ut quod docuit per regulas artis, probaret exemplis carminis. Si vero conticuit legerimus, significat tacuit, et subaudiendum est, a perceptis. (Tuncque Jove assurgente, divisque) praeambulis, id est, praeambulantibus illum Jovem, symesin, accentus Graecus est, id est, speciem carminis, permixtam et variam, modulata, scilicet ipsa harmonia (in thalamum quoque virginis magna cunctorum) velaptate, delectatione, (pervenit.).

Habes senilem Martiane, scilicet o fili, fabulam, scilicet finitam; iambicum senarium trimetron. Epilogus est Martiani patris ad Martianum filium suum. Senilem, antiquam, anilem, delirantem, anus enim delirae sunt prae senectute. Miscillo, vario, mixto famine, fabilis carmine, historia, miscillum famen, mixta fabula ex vero et falso, quam, scilicet fabulam, lucit satyra, id est, ludendo composuit, lucernis, vel cum lucernis et ad lucernas, quod nocte lucubraverat. Pelasgos, id est Graecos, (dum docere) nititur, scilicet ipsa satyra, id est, conatur, artes, scilicet septem liberales, creagris, vel agrestibus vel ingeniosis. Creager duobus modis intelligitur; aut enim ab eo, quod est creos, [krios], et [agros], id est, aries rusticus; aut ab eo, quod est creagra [kreagra], id est fuscinula vel harpago; creagris atticis, rusticis, aut acutis, ut talis sensus sit: dum nititur, id est, dum conatur satyra docere Graecos in artibus, quae vix a rusticis atticis reciperentur; vel certe quae vix ab acutis atticis approbantur, amicas, id est familiares. Sic in novena volumina, id est in novem libros, decidit, id est, finita est; septem enim sunt de liberalibus disciplinis, et duo de nuptiis Philologiae et Mercurii fabulose scripta, ideoque Miscillum famen dicitur, partim quod veritatem artium exponit, partim fabulas fingit. Haec (quippe) scilicet satyra vel fabula, loquax, verbosa, docta. vera propter artes, indoctis, fabulosis propter fabulas, docta indoctis, artes et fabulas, vera simul et falsa, aggerans, cumulans vel coadunans, fandis, pronuntiandis veris artibus falsas fabulas (tacenda) farcinat, implet, immiscuit, mixtum enarravi, (musas, deosque) disciplinas cyclicas, tortuosas vel circulares; nam circulare neque initium, neque finem habet: sic et artes propter difficultatem cyclicae vocantur, quod perfectae et consummatae vix unquam capiuntur, nullus enim ad earum perfectionem perfectam attingit, quae Graece [katorthoma] dicitur; unde Cicero de quodam ait: Per artium catorthoma assecutus fuerat, id est, perfectam [963] artium perceptionem. Aliter cyclicae disciplinae dicuntur, quod in similitudinem virtutis in semetipsas redeant, ideoque omnis ars et disciplina virtutis nomine appellatur. Garrire, inhoneste pronuntiare, agresti, rustico, plasmate, figmento, finxit, scilicet ipsa satyra, id est, simulavit, cruda, nova vel indocta, hac ipsa, scilicet satyra, inquit, nauci, vili, rupta, irata conscientia sua, turgensque, inflata, indignata, irata, felle, scilicet amaritudinis, id est, superbia, ac bile, veneno, multa chlamyde, scilicet cum hoc dixit satyra, chlamyde pro omni ornamento, prodire, accedere, approbanda, scilicet ego, id est laudanda, doctis cultibus, artibus: possemque, scilicet ego, quod vacat, comis, ornata ipsa, utque, veluti, tanquam, e Martis curia, ex Areopago, ubi erat curia Philosophorum, quod ibi disputabant semper, (Felicis inquit sed Capellae) flamine, spiritu, quod per te proferor, indocta, scilicet videor, rabidum, insanum, vel eloquentissimum vel rabulum, quasi omni tempore fabulas dicentem, hinc rabulatio vocatur, quem, scilicet Felicem Capellam, videre saecula, scilicet ista, turgis, improbis, gulosis epulonibus, hiatibus, caninos, validos, blateratus... id est latratus, pendere pro impendere, id est reddere. Proconsulari vero, una pars est, id est, honorabili, proconsulari culmini, id est in culmine proconsulari: significat enim, tunc illum proconsulem Carthaginis fuisse, quando hunc librum scripsit; dantem, scribentem suas fabulas, ipsoque, scilicet cum, (dudum) bombinatorem, pompose loquuntur, bombo est sono, hinc bombus sonus dicitur, flosculo, superfluo fabularum, vel pulchritudinem locutionis, decertum (Meibom decerptum) pro decertatum, id est luctatorem, falce [964] scilicet cum falce, pro tempore dixit, quod Satnrnus falcem gestat, jam canescente, id est. senescente rota, id est aetate sua. Saturnus quippe deus temporum senex depingitur; sic et iste senex erat quando hos scripsit libros, et ideo dicit, jam canescente rota aetatis suae. Beata urbs, id est, Carthago, Elisae, Didonis, quem, scilicet Martianum, vidit alumnum juvenem et nutritum, Lugariorum de Lugara provincia Africae scilicet oriundus Martianus, murcidam, pro marcidam, id est, antiquam viciniam, scilicet incolentem viciniam, id est, propinquitatem, (parvo) obsidem, paupercus, divisus, (vixque) respersum, patientem, coopertum, respersum, illa re, id est pervolucro; nictantem scilicet nocte, id est, vigilantem: cura, id est, propter curam et studium, somnolentum, dormientem, lucibus, id est diebus, tota die dormit et nocte vigilat; quare, ob hoc, id est, propter hoc, ut possit haurire (creatum) pegasium gurgitem, id est, artium fontem, decente... quando, pro quandoque (possem haurire poculo). Testem ergo, testamentum nostrum, scilicet Martianum, (quem) veternum, nntiquum, cultum prodidit, scilicet satyra, id est, manifestatum. Hucusque locuta est satyra. Secute tu, id est, dum secutus fueris, Martianus loquitur ad filium suum, nugis, id est ritibus, carminibus, o nate, id est fili; ignosce, indulge, lectitans, saepe legens. In hoc ultimo versu videtur, quod non minor Martianus ad patrem, sicut in quibusdam Martiani libris habetur, sed senior Martianus ad juniorem, id est, ad filium, loquitur, cum dicit: Secute, nugis, nate ignosce lectitans.

Expliciunt Glossae Martiani.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License