Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[1147] MUSICA SANCTI WILHELMI HIRSAUGIENSIS ABBATIS.

MUSICA WILHELMI.

I

Incipit prooemium in artem musicam Wilhelmi abbatis sub ipsius nomine et cujusdam Othlohi per dialogum compositum.

Othlohi. Postquam donante Deo petitionibus meis et quaestionibus in astronomica satisfecisti disciplina, consequens est ut ad musicam transferatur collatio, quatenus post praecepta rerum, quae ad astronomiam pertinent, non sine harmonia, ut aiunt philosophi, currentium, ipsius etiam harmonicae artis originem et naturam, quantum auctor naturae concesserit, adhuc latentem proferas.

Wilhelmi. Rem satis arduam, utpote a peritissimis hucusque intactam jubes. Sed quia freno me caritatis potenti manu tenes, in quaecumque montana duxeris, facilius aestimo relabi aut retro cadere, quam recalcitrare. Verumtamen ne post diurnae viae terminum castrametandi tempore novam et nondum certam inconsulte aggrediamur, respirationi atque meditationi reliquum diei concedatur spatium et cras in nomine Jesu congregemur; sicque ipso nos mediante ac ducente propositum iter incipiamus.

Wilhelmi. Hesterni promissi debitum, quod a me carissime frater! exigis, aliter persolvere nequeo, nisi eorum recordatione vel recognitione, quae tam ex musica Boetii, quam ex probabilibus modernorum scriptis tibi cognita sunt, isagogen quamdam praeparem ad incognita.

Othlohi. Nihil jocundius illo tractatu, quo proferuntur nova et vetera: quin imo ad hoc etiam nolentem [1148] precibus obnixis traherem, quatenus veterum et modernorum sententias tuis vel praeponas, vel intermisceas, eo tenore, ut si quid minus dixerint, adjicias; si quid obscure, exponas; si quid non caute, corrigas.

Wilhelmi. Forsitan, quia ex caritatis imperio camelina tibi adgeniculor mansuetudine, dum parvulis his, quibus unum sufficeret, plura vis deferre munuscula, nec alpinam itineris difficultatem, nec modica jumenti animi vires in onerando consideras. Caeterum, ne non fiducialiter agam in Domino, ita onustus viam carpere tentabo, et primam a praecedentibus musicis tritam ingrediar, donec divertendi locus occurrat.

II.

Incipit musica Wilhelmi abbatis de regularis monochordi structura.

Wilhelmi. Tota regularis monochordi structura constat quindecim chordis in duo diapason distinctis; quorum inferius est a proslambanomenos usque mese, at superius a mese usque ad nete hyperboleon, et utrumque continet, ut notum est, septem discrimina vocum. In ipsis quindecim chordis inveniuntur tetrachorda nominibus, genere, specie valde diversa, id est, Hypaton, Meson, Diezeugmenon, Hyperboleon. Item tetrachordum gravium, finalium, superiorum, excellentium. Et haec eis (ejus) diversitas nominum. Differunt autem genere (generatione), quia illa, quae prius sunt dicta, mensurae subjecta probantur.Ex his, quae sequuntur, melodia enucleari [1149] videtur. Quando enim totam ex ordine mensuram in tetrachorda dividendo a nete hyperboleon descendimus dicentes, tonus tonus semitonium, itemque tonus tonus semitonium; quid aliud quam illa priora statuimus? Specie quoque discrepant, quoniam illa semitonium habent in ultimo, ista in medio: illa bina et bina, in utroque diapason conjuncta, quia Guidonem in litterarum positione sequimur, e. et E synaphen, tonum vero supra mese proximum diezeuxin habebunt. Ista simili modo si copulentur, D. et d. synaphen, tonum autem infra (mese) proximum diezeuxin designabunt. In illorum enim duali conjunctione, sive singulari dispositione de utroque diapason tonus remanet, in illorum inferius, in istorum superius, ex illis enim primum descendit ab a in e. secundum ab e. in b. et ibi remanente seu disjungente tono, tertium dimittitur ab A. in E. quartum ab E. in B. itemque tonus supererit. Econtra ex istis primum ascendit ab A. in D. secundum a D. in G. ubi tono testante tertium scandit ab a. in d. quartum a d. in g. tono item superfluo. Illa sunt notabilia. Ista nomino, sicut et sunt, principalia. Hae sunt specificae tetrachordorum differentiae. Musica enim species est quaedam habitudo diversae positionis tonorum et semitoniorum.

Othlohi. Video quod frustra de impositis tibi quaestionibus conquestus es. Potenti enim apertissime novaque ac vetera proferentis institutionis gressu arripuisti viam; unde perveniendi vires tibi etiam onustiori sufficere non dubitem. Jam in diversis musicorum scriptis eadem, quae dixisti, colliguntur quidem tetrachordorum vocabula; differentias autem eorum, et proprietatum qualitates ab omnibus pene intactas, et hucusque inauditas esse fateor. Et quoniam a praecedentium semita jam divertisti, perge quaeso! ac praetermissis prioribus ad mensuram tantummodo spectantibus tetrachordis, de his, quae ad melodiam pertinent, quomodo plus aliis ad eam pertineant, et unde ipsa principalia dicas, expone. Denique vulgaria eorum vocabula, id est, gravium, finalium, superiorum, excellentium, quod dicta sint, norunt etiam simpliciores.

III.

De principalitate quatuor tetrachordorum.

Wilhelmi. Quatuor haec tetrachorda omnia quidem et sunt, et vocanda sunt principalia, eo quod omnium specierum, modorum, troporum in se continent vim, ordinem atque naturam: sed in his omnibus unum deprehenditur, a quo caetera nomen et vim, dignitatemque, et ipsum esse suum sortiuntur: non illud, quod Mercurius invenisse dicitur, id est, meson; neque illud, quod ab antiquis musicis hypaton est appellatum; sed neque hoc, quod moderni sapientes primam esse affirmant, id est, finalium.

Othlohi. Quod illud sit, velociter quaeso pronunties, ne cupidissimum vel ad momentum suspendas.

Wilhelmi. Illud est, quod natura, immo naturae auctor, primo per quadrupla proferri voluit, dico autem tetrachordum gravium. Ex hoc nimirum, quia [1150] caetera veluti fonte quodam derivantur, nomen principalitatis effectumque naturae mirabilem ab ipso mutuantur. Namque tetrachorda finalium, superiorum, excellentium, nihil aliud sunt, nisi hujus quaterna positio, sive terna repetitio. Quod multiplicibus ex causis principale vocari videtur: in primis, quia primum est omnium; secundo, quod primis principalium tetrachordorum nervis clauditur; tertio, quod troporum differentiae ex eo producuntur, si harmonia infra septem principalia duum tetrachordorum, gravis scilicet et finalis, discrimina coarctatur; quarto quod (in) generali constitutione troporum ex hoc constituitur protus, sicut a finali tetrardus; quinto, quod omnis specierum naturalis ordo et calculatio, ipsa etiam caetera tria tetrachorda, totaque, ut praediximus, harmonia, sed et quatuor troporum elementa sive mutatoria, ex ipso quasi quodam naturae fonte producuntur et derivantur. Quorum quaedam ad praesens exponuntur, quaedam vero post suis in locis plenius exponenda reservantur.

IV.

Ex quibus causis vocentur principalia.

Primum autem et omnium, quia mira et naturali quadam investigatione, non solum ante alia tetrachorda, sed ante omnia minorum sonorum intervalla statim in ipso mensurandi monochordi effulget initio. Tanta enim vis et virtus inest proportioni quadruplae, ut quidquid per eam fiat, totum nomine, voce et dignitate sit primum. Itaque monochordo in quatuor spatia primitus diviso, primum spatium est quasi vacuum, secundum diapason, tertium diapente, quartum idem sibi vindicat diatessaron. Caeterum si ex altera parte versa vice mensura incipiatur ipsum tetrachordum, harmoniae totius manifestum erit primordium. Sed haec tria, id est diatessaron, diapente, diapason inter omnia intervalla nomine et dignitate prima esse et earumdem consonantiarum primas species in eisdem spatiis consistere, ipsa etiam puncta singulorum principalium tetrachordorum, solo primo excellentium puncto praetermisso, primas voces efficere, scire volentibus liquet. Primis etiam chordis clauditur, quia cum in quatuor tetrachordis quatuor sint primae, quatuor secundae, quatuor tertiae, quatuor quartae, ipsum diatessaron non solum inter primas, sed etiam inter primarum primas locatur. His ergo aliisque adhuc exponendis causis merito et ipsi, et ab ipso aliis ex ipso ita, ut dictum est, manantibus tetrachordis nomen conceditur principalitatis. Sed competens narrationis ordo jam cum supernae illustrationis auxilio intueri nos admonet, quantum vim potentiamque naturae vel ipsum in se contineat, vel caeteris ex se profluentibus tetrachordis mirum in modum transfundat

V.

Quod a tetrachordo gravium caetera nascantur.

Igitur a principio repetens, non in ea quae stultitia est apud Deum, sed in ea quae superborum et [1151] sublimium colla philosophorum calcat, sapientia videtur, quia omnis musicae artis disciplina, totaque monochordi structura, ex illo quod gravium vocant, ego autem principale nomino, producitur tetrachordo. Hoc siquidem in inferiori diapason duplicatum generat ex se tetrachordum finalium, et ex his duobus procedunt septem principalia vocum discrimina. Nam septies septena diversa discrimina vocum in monochordo reperiuntur. Et ipsa denuo in superiori diapason repetita, phthongo nete hyperboleon assumpto, universam monochordi fabricam conficiunt. Nam tetrachordum superiorum ipsum est principale et tetrachordum excellentium finale, nullaque inter haec naturae nisi solius nominis et positionis erit alteritas, ita tamen ut principale unum atque idem sit in omnibus. Sed sicut ab ipso cuncta oriuntur, sic a finali reguntur omnia, disponuntur et dijudicantur; et ideo in his duobus viget universa naturalis vis harmoniae, adeo ut caetera omnino necessaria non essent, si generalem istorum potentiam quique simpliciores pervidere potuissent, sunt namque in eis, ut dictum est, septem vocum discrimina omnigenae musicae artis varietati sufficientia, sicut quisque hujus disciplinae peritus facile, si quaesierit, inveniet. Ubi et hoc manifestissimum de originali principalis tetrachordi dignitate ac de omnimoda ipsius cum tetrachordo superiorum unitate datur indicium, quod omnis cantilena, quae modo secundum spatiosam duorum diapason vagandi licentiam in superioribus incipit, si infra eadem discrimina septem naturali refragatione cohibeatur, in gravibus, id est, eodem principali tetrachordo sumit initium. Verbi gratia: omnes differentiae ad primum, quartum, sextum tonum pertinentis melodiae, quae in acuta a. inchoantur, eaedem in gravi A. ut in diaphoniae praecepto patet, naturale habent principium. Et nunc quia de saepe dicto saepiusque dicendo principali tetrachordo totum quidem, cur principale ac fontem et originem caeterorum, sive totius monochordi summam dixerim, ex parte autem, quam vim et potentiam naturae in se habere praedicaverim, audisti; adhuc plenius licet ut audias de ipsa originaliter in eo scatente potentia, ejusdemque in caetera tetrachorda diffusione. Quam facilius videbis, si prius, ex quarum rerum comprehensione ipsius musicae artis natura maxime percipiatur, et qualiter eaedem res in his tetrachordis reperiantur, videris.

VI.

Unde natura musicae artis maxime cognoscitur.

Natura musicae artis post novem intervalla sonorum potissimum ex praedictarum quatuor rerum scientia inspicitur, id est 1. rata et rationabiliter ordinata constitutione specierum trium symphoniarum diatessaron, diapente, diapason: 2. cautissima et naturaliter facta dispositione troporum: 3. vigilanter perspecta modorum differentia, quam verius dixerim agnitionem sive proprietatem troporum; 4. valde necessaria principalium chordarum operatione. Haec autem quatuor, id est, constitutio [1152] specierum, dispositio troporum, differentia modorum sive agnitio vel proprietas troporum, operatio principalium chordarum, naturali quadam et inseparabili proprietate ita principalibus insunt tetrachordis, ut si ea in illis quae ad mensuram pertinent, quaeras, nullo competenti ordine, sicut in sequentibus clare fit, invenias. Sed etiam opportunum dicere videtur, quod memini me in superioribus usque ad hunc locum distulisse, scilicet, quod tetrachorda eadem in quatuor primas, in quatuor secundas, in quatuor tertias, in quatuor quartas dividuntur. Prima ergo gravium est A. secunda, tertia, quarta B. C. D Est item prima finalium eadem D. secunda, tertia, quarta E. F. G. Item prima superiorum est a. secunda, tertia, et quarta b. c. d. Est item prima excellentium eadem d. secunda, tertia et quarta e. f. g. Tetrachordum igitur principalium primae chordae sunt A. D. a. d. secundae B. E. b. e. tertiae C. F. c. f. quartae D. G. d. g. quas ideo et singillatim et congregatim designare non piguit, quia sequentis operis textura crebro ipsarum indiget subtemine. Et ne mireris quod nete hyperboleon praetermissa caeterarum quatuordecim chordarum in sexdecim fiat partitio, quater enim IIII. erunt XVI. duas ex ipsis XIIII. id est, D. et d. biformes, bisque numerandas esse noveris. Qualiter autem biformes sint in dispositione troporum, plenius clarebit; sunt namque inter praedicta tetrachorda quaedam, quae comparata proferunt ex se species diatessaron: quaedam item sunt, quae collata diapente species ex se producunt.

VII.

In quibus chordis species diatessaron, diapente et diapason naturaliter consistant.

Videamus ergo, quae sint illa, et qualiter ex ipsis probabili ratione absque ordinis confusione, plano itinere ac sine offendiculo procedant. Ex naturali coadunatione tetrachordorum principalis ac finalis omnes diatessaron species prodeunt. Prima ergo gravium et prima finalium depromunt primam; secunda item gravium et secunda finalium reddunt secundam; iterum tertia gravium et tertia finalium proferunt tertiam; quarta item gravium et quarta finalium vice quartae iterum repraesentant primam, sive, ut verius dicamus, in forma primae retinent quartam. Quae licet specie prima esse videatur, harmoniae tamen natura diligentius perspecta, triplo quarta esse declaratur, primo quod inter quartas continetur, secundo quod in generali troporum dispositione, ut praediximus, pertinet ad tetrardum, tertio quod contraria est primae, quoniam sicut melodia a prima intenditur, ita a quarta semper remittitur, ut in hoc eodem finalium tetrachordo haec testantur exempla. Protus antiphona fac mecum. antiphona a bimatu. Tetrardus antiphona dabo in Sion. Judaea.

Media item tetrachorda, finalium dico, et superiorum, si conferantur, omnes diapente species eodem naturae et ordinis decore nascuntur. Nam prima finalium et prima superiorum continent primam, et [1153] utriusque tetrachordi secundae secundam, tertiae tertiam, et quartae concludunt quartam. Ultima bina, quae restant tetrachorda, superiorum scilicet et excellentium, si comparentur, diatessaron item reddunt species, quemadmodum et prima, quia, sicut dictum est, eadem sunt in natura. Prima superiorum et prima excellentium demonstrant primam, secundae secundam, tertiae tertiam, quartaeque iterum in specie primae continent quartam. Ergo si diatessaron species inter illa, quae ad diapente, vel diapente species inter illa, quae ad diatessaron pertinent, quaesieris, offendiculum incurris, quia ratum ordinem earum invenire non poteris. Sed ut manifestius, quod dicimus animadvertas, si quo in loco praeter illa, quae exposita sunt, species easdem repereris, minus regulares esse noveris, eo quod uno eodemque minus includuntur numero.

Videsne, frater charissime! quomodo in hac nostra specierum constitutione ipsarum specierum et chordarum tam nominis quam dignitatis, ut dictum est, naturalis ordo servatur, et qualiter idem ordo plano itinere ac sine offendiculo progreditur, ubi prima species in primis chordis, secunda in secundis, tertia in tertiis, quarta in quartis et incipitur et finitur. Nunquid non plane intelligis, ipsas quoque species naturaliter a constitutivis earum chordis vel primas, sed secundas, vel tertias, vel quartas vocari? Nonne et habitudines earum manifestius intueris, quomodo prima diatessaron species semitonium habet in medio; secunda in primo, secundum intensionem dico; tertia in ultimo; quodque prima diapente species habet semitonium post tonum, postea ditonum, secunda in primo, tertia in ultimo, quarta post ditonum, postea tonum? Nonne clare intueris, qualiter iste specierum ordo vel ex hoc maxime naturalis probari potest, quia primae speciei sedem tribuit in spatio principalis tetrachordi, quod inter primarum chordarum primas, id est, A. et D. ut superius tibi nondum intellegenti dictum est, locatur! Perpende, quaeso, diligenter, et illud perpende, quomodo in ipsa primarum specierum naturali processione ipsum etiam tetrachordum finale quodam occulto ordine et lege naturae productum est. Quid est ergo earumdem specierum principium, nisi principale tetrachordum? vel quid ipsarum consummatio, nisi tetrachordi finalis ex principali genitura quaedam productio? Simili modo in constitutione specierum diapente tetrachordum superiorum ex finali, et ex subsequentibus speciebus excellens ex superiori procedit. Sic singulorum tetrachordorum ad troporum institutionem spectantium, primae ex principalis tetrachordi prima, sic omnes secundae ex ipsius secunda, sic tertiae ex tertia, et quartae ex quarta quasi ex quatuor diversae naturae elementis producuntur, sive nata tonis derivantur.

Othlohi. Placent cuncta admodum quae dicis, et non solum haec perpendo, sed et alia quaedam prius [1154] obscura jam ex eorum illustratione satis perspicaciter video, quae dudum interrogassem, nisi quod novarum rerum et dulcedine captus, et admiratione attonitus jocundissimam verborum tuorum seriem interrumpere nolui. Video, inquam, non leviter peccasse quemdam ex modernis, quia species diatessaron et diapente constituens, primae speciei diatessaron a lychanos meson, hoc est, a G. sumit exordium, et finit eam in lychanos hypaton, id est, in D. Sed D. quia, ut jam dixisti, biformis est, tam inter primas, quam inter quartas numeratur; G, vero simpliciter quartis ascribitur, ideoque speciei hujus faciem et solam in medio positi semitonii qualitatem intuitus, interiorem naturae vim et proprietatem non perspexit. Similiter secundam incipit in A. quae est prima, terminatque in E. quae est secunda; et ut singula hujus erroris pariter breviterque concludam in disponendis more suo diapente speciebus nullam diatessaron speciem, primam, secundam, tertiam, naturali loco inserit, praeter illam, quam quarto loco ponit quae est inter A. et D. utrasque videlicet primas collocat. Nos autem pravis errantium viis compendiose transcursis ad directa naturae itinera festine redeamus. Sed restat adhuc quaestio minus praetereunda, quid sit, quod species a nonnullis musicis disponuntur descendendo, cum totum ordinem specierum earumdem statueris ascendendo.

VIII.

Quare a quibusdam species descendendo disponantur.

Wilhelmi. A quibuscumque id factum inveneris, secundum remissionem, quae se species magis declarat cantando, ordinatum esse noveris, non secundum intensionem, licet intensio ubique prior sit quam remissio, ut in arcu, ut in sagitta sursum directa, ut in pluvia; haec enim et hujusmodi omnia prius intenduntur, quam illo, unde procedebant, remittantur. Denique et species singulae ordine praedicto de tetrachordo in tetrachordum intensae si remittantur, initio sumpto ab ultimis, ubi terminum earum statuimus, omnes eadem via, qua venerunt, ad principale tetrachordum velut ad originis suae fontem recurrunt; quamquam omnis melodia a principali digressa, a finali, ut praediximus, moderetur, regatur jam et dijudicetur.

Othlohi. Nunc igitur dilectissime! quia et in hac quaestione satisfecisti, post pulcherrimam e naturali thalamo suo specierum diatessaron et diapente productionem, post tetrachordorum processionem, post subtilem primarum, secundarum, tertiarum et quartarum chordarum ex tetrachordo principali, ac per hoc harmoniae totius, ut promiseras, derivationem, diapason quoque species eodem quaeso decore, quo et minores, facias procedere.

IX.

De speciebus Diapason.

Wilhelmi. De speciebus diapason quid amplius nosse laboras, nisi quod omnes musici asseverant, scilicet septem esse secundum septem discrimina vocum, et quia eadem discrimina in monochordo geminata [1155] sunt, primam a primo discrimine ad primum, id est, ab A. in a. secundam a secundo ad secundum, id est, a B. in [sqb]. ascendere, sicque semitonio vel tono per ordines litterarum scandere, donec septima in g. superacuta finiatur.

Othlohi. Si tu, quem naturae Niliaco fonte occultioris investigatoribus non paucis facile pertulerim [lege praetulerim] hanc specierum diapason constitutionem ea, qua promisisti, ratione probaveris, id est, quod a principalibus tetrachordis inoffenso naturalis ordinis pede progressa sit, nihil est, quod ultra de his quaerere laborem.

Wilhelmi. Antiqui et moderni musicae artis auctores multa scripsere probabilia, multa utilia et valde necessaria, quin immo primas ejusdem artis invenere venas, ipsum quoque limpidissimum fontem, id est, principale tetrachordum quodam Peripateticae rationis ex parte detexere fossorio, licet quidam illarum quatuor rerum, in quibus artis hujusmodi summa consistit, aliquantisper turbante ignorantia non perspicuos inde haustus propinaverint. Unde nos per omnia venerabiliter illis assurgere, et si quid turbidum hauserint, cautius perspicere, perspectumque humillime purgare oportet: quod tum in promptu erit, si Patre luminum donante, lucidam, ut incepi, non solum specierum diapason, quam postulas, sed et omnium pari modo memorabilium quatuor rerum seriem indissociabiliter sibi cohaerentem ex tam purissimo quum verissimo fonte naturae produxero. Ipse enim sicut mox audita naturali specierum diatessaron et diapente constitutione, quin in ipsa quidam ex modernis erraverit, judicasti; ita statim perspecta caeterarum puritate, quid in eis priorum ignorantia turbaverit musicorum, aut per te potenter decernes, aut me decernentem velociter intelleges. Species diapason secundum numerum troporum in authenticos et subjugales distinctorum, octo esse, natura monstrante manifestum est. Quae tamen naturalis numeri ordine ita computandae non sunt, ut dicas prima, secunda, tertia, quarta, quinta, sexta, et sic ad octavam pervenias: sed post quatuor iterum aliae quatuor, non a quinta, sed a prima denuo incipientes numerandae sunt et constituendae. Igitur si tetrachordo principale ac superius e regione compares et jungas, finali medietatum et vinculorum vice interposito, quatuor species diapason exinde, quas desideras, naturalis ortus et ordinis decore procedent. Denique prima species diapason a prima gravium A. et a prima superiorum a. continetur, et a prima finalium D. medietate distinguitur. Secunda item ab utriusque tretrachordi secundis, id est B, et [sqb]. comprehenditur, et a secunda finalium E. connectitur. Item tertia a tertiis, id est C. et c. implicatur, et a finalium tertia F. conjungitur. Quarta item a quartis, id est D. et d. includitur, et a quarta finalium G. propria et quasi hereditaria nativaque sede vinculatur. Has autem duas D. et d. biformes esse ac duplices, pernecessarium est, ut saepius recogitando rumines, [1156] donec tenaci memoriae committas, qui maximus error tam scientia devitatur, quam ignorantia incurritur.Item tetrachorda principale et excellens, superiori ea mediante, si e diverso conferas, aliae quatuor species diapason consimili naturae ornatu apparebunt. Prima item diapason species a prima finalium D. et a prima excellentium d. quoniam numero duplices sunt, sicut et quarta continetur, sed alio medietatis vinculo, scilicet prima superiorum a. medietate compaginatur. Secunda ab utriusque tetrachordi secundis, id est E. et e. cohibetur, et a secunda superiorum [sqb] coadunatur. Tertia a tertiis, id est F. et f. constringitur, sed a superiorum tertia c. distinguitur. Quarta item a quartis, id est G. et g. comprehenditur, et a quarta superiorum d. connectitur. Nonne primae diapason species et dicendae sunt, et verae sunt, quae a primis chordis et extremitate continentur, et medietate distinguuntur, et a primis minorum consonantiarum speciebus instituuntur? An quae a secundis, quaeve a tertiis, sive a quartis eodem modo informantur, non sunt merito secundae vel tertiae, vel quartae?

Othlohi. Potenti et insuperabili ratione probasti ea, quae promisisti: sed perge, quaeso, velociter, ut Domino juvante ad effectum operis pervenire valeas.

Wilhelmi. Itaque octo speciebus naturaliter constitutis illorum, quos abusive tonos dicunt, octo troporum naturalis oritur dispositio, ita ut quatuor priores in quatuor subjugales, et quatuor sequentes in quatuor authenticos transeant. Si enim tropi, qui quatuor sunt in natura pro discernenda cantus varietate in octo distribuantur, illa, quae priorum quatuor specierum diapason prima est, in subjugalem proti convertitur, secunda in subjugalem deuteri, nec non reliquae duae in alios duos, ut dictum est, similiter illa, quae in sequentibus quatuor speciebus prima est, quae inter D. et d. continetur, in authenticum protum transfertur; secunda in authenticum deuterum, et item caeterae duae in remanentes duos. Si vero ita disponuntur ut quisque authenticus juncto sibi subjugali suo unus indifferenter tropus habeatur, et ex octo naturaliter quatuor fiant species quoque diapason, quas authenticus et subjugalis ejus sibi vindicant, et unde constant, jungi et coadunari necesse est. Verbi gratia: in protum indifferenter statuendum quatuor priorum et quatuor sequentium specierum duae primae concurrunt, una, quae est ab A. in a. altera, quae est a D. in d. in deuterum indiscrete componendum utrarumque quatuor specierum secundae conveniunt, una quae est a B. in [sqb] altera quae est ab E. in e. In tritum conjunctim informandum utriusque ordinis tertiae coeunt, una quae est ab C. in c. altera quae est a F. in f. In tetrardum simili modo continuandum quartae utrobique se conserunt, una quae est a D. in d. altera quae est a G. in g.

[1157] X.

Quod in principalium chordarum operatione sit omnis vis et agnitio troporum.

Sed haec tropica dispositio sive in octo diffundatur, sive in quatuor coerceatur, totus naturalis ejus vigor, necnon ejusdem vigoris intima et acutissima, cautissimaque speculatio vel agnitio, in principalium chordarum sita est operatione: et non solum haec, sed et omnis jam dicta specierum constitutio, et adhuc dicenda modorum differentia, insuper omnes melodiae principales distinctiones, aliaeque proprietates, seu quaecumque materia ex principalis tetrachordi vena conflatur, et, ut ita dixerim, commassatur, tota eisdem principalibus singulorum troporum chordis. quasi malleis quibusdam, formatur: licet enim secundum id, quod dividitur in genus in species, huic, id est, operationi principalium chordarum caeteras tres coaequevas posuerim, ipsas tamen mirabili quodam effectu naturae praecellit. Nam quemadmodum caritas virtuti una cum reliquis partibus ejus ex divisionis praecepto subjicitur, omnia tamen, de quibus virtus praedicatur, per ipsum complentur: ita principalium chordarum operatio sub genere quidem, quod est musica disciplina, patitur (partitur) coaequevas, eamdem tamen quodammodo peragit, disponit et moderatur.

Othlohi. Ego jam factam specierum omnium constitutionem dispositionemque troporum ita perfectissimam crediderim, ut si quid amplius addatur, superfluum sit, non necessarium, quippe quae specierum primas chordarum collocavit, secundas inter secundas, tertias inter tertias, quartas inter quartas; et quae tropos ita naturaliter disposuit, ut protus cum subjugali suo ex utrisque primis speciebus diapason consistat, deuterus ex secundis, tritus ex tertiis, tetrardus ex quartis.

Wilhelmi. Nulla in his, neque in aliis adhuc proferendis absque plane principalium chordarum operatione poterit esse profectio: quam operationem facilius tandem in his, quae jam constituta vel disposita sunt, plenam sive non plenam intelliges, postquam de ipsis principalibus chordis, quae sint, et qualiter pro diversis effectibus diversa sortiantur nomina, et quomodo plus in majoribus, in minoribus minus operentur, quod dominus dederit, exposuero,

XI.

Quae sint principales chordae; et quae operationes ipsarum.

Eaedem ergo chordae, quae in constitutione specierum primae dicuntur, quia primam speciem includunt; et quae secundae, quia secundam; et quae tertiae, quia tertiam; et quae nominantur quartae, quia quartam determinant in dispositione troporum principales appellantur: eo quod, licet in caeteris omnibus generaliter maximam, ut praefatus sum, habeant potentiam, in hac tamen specialiter mira et ineffabili dignitate principantur, et in ipsa, utpote spatiis majore, multo plura, quam in constitutione specierum diatessaron vel diapente operantur. Diatessaron [1158] enim vel diapente, quae singulae per se tetrachordae vel pentachordae sunt, in primis aut secundis, vel tertiis sive quartis chordis incipi tantum et finiri sufficit: diapason vero, unde tropi disponuntur, et quae singulae ex utrisque, id est, diatessaron et diapente consistunt, octochordae sunt; et ideo quasi majores spatio eisdem principalibus chordis non solum initiantur et terminantur, verum etiam in medio sui variis distinguuntur modis. Quatuor namque species diapason, quae subjugales totidem statuunt medias hujusmodi quaerunt distinctiones, ut ipsae medietate diapente habeant supra, et diatessaron infra. Illae autem, quae in authenticos transeunt, ita mediandae sunt, ut diatessaron superius, et diapente sistant inferius. Et ut jam non de speciebus diapason, sed de tropis, qui ex his constant, loquamur, et quemadmodum ipsae in tropos transferuntur: sic nostra quoque ab ipsis ad eos vertatur collatio.

XII.

Naturalis dispositio troporum separatim in VIII, conjunctim in IV.

Octo troporum singuli unam tantummodo mediam distinctionem habent, juncti vero et naturaliter positi duas. Quod ut enucleatius proferatur, omnes hic pariter ordinentur, et separatim in octo, et conjunctim in quatuor, ut per initia et fines, mediasque distinctiones eorum, plena in eis principalium chordarum, specialisque regiminis dignitas exprimatur. Authenticus protus, qui est a D. in d. mediam distinctionem habet in a; subjugalis ejus, qui est ab A. in a. mediam distinctionem ponit in D. qui si jungantur, ut indifferenter sit protus, ascendit ab A. in d. duas continens distinctiones medias, id est, D. et a.

Authenticus deuterus, qui est ab E. in e. mediam distinctionem sortitur in [sqb]. subjugalis ejus, qui est a B. in b. mediam distinctionem locat in E. qui si adunentur, ut continuatim sit deuterus, scandit a B. in e. duas recipiens distinctiones medias, id est, E. et b.

Authenticus tritus, qui est ab F. in f. mediam distinctionem elicit in c. subjugalis ejus, qui est a C. in c. mediam distinctionem signat in F. qui si copulentur, ut uniformiter sit tritus, surgit a C. in f. duas capiens distinctiones medias, id est F. et c.

Authenticus tetrardus, qui est a G. in g. mediam distinctionem delibat in d. subjugalis ejus, qui est a D. in d. mediam distinctionem notat in G. qui si connectantur, ut naturaliter unus sit tetrardus, attingit a D. in g. duas determinans distinctiones medias, id est G. et d. Haec autem troporum dispositio, licet distincte pleniterque, ut arbitror, jam peracta sit; ne forte ipsa sui plenitudine aciem intellectus, dum singula penetrare laborat, quovis nubilo perplexionis obtundat; manifestius adhuc tam corporis tam cordis visu figurae hujus perspicacia subjiciatur. Vide figuram A infra, in Aribone et Cottone.

[1159] XIII.

In qua nimirum figura totam susceptae a nobis materiae abyssum, quae jam in satis latum constitutionis omnium specierum ac dispositionis troporum aequor collationis nostrae ductu diffusa est, velut infra parvissimi laci marginem naturali quodam aestu receptum collectumque mirabere. Habet enim quaternos tramites in vice quatuor naturalium troporum, id est, cum subjugalibus unitorum positos, quorum singuli ejusdem tropi, cujus obtinent vicem, quatuor etiam principalibus chordis post certa diatessaron et diapente, sive diapason spatia inscripti totius jam decursae narrationis brevissimam et tamen plenissimam apertissimamque recapitulationem continere probantur. Tanta quippe vis, effectusque potentia inest principalibus chordis; quod et supra memoravi, ut haec brevis illarum connexio pene omnium, quae jam tacta vel adhuc tangenda sunt, plenitudinem contineant. In ultimo enim tramite, qui proto praetitulatur, primus omnibus collectis, et ab invicem, ita ut in monochordo, proportionaliter sejunctis, liquido inspicitur, ut A. et D. sicut in constitutione specierum dictum est, primam speciem diatessaron D. et a. primam speciem diapente a. et d. primam iterum speciem diatessaron, et rursum A. et a. primam speciem diapason, itemque D. et d. primam speciem diapason concludant; et ut authenticus protus ex ipsa prima specie diapason, quae est a D. in d. constet, mediam distinctionem faciens in a. et ab eadem a. diatessaron superius, diapente autem habens inferius; et quomodo subjugalis ejus ex illa prima specie diapason, quae est ab A. in a. consistat, mediam distinctionem statuens in D. et supra eamdem D. diapente, infra vero diatessaron assumens; et quemadmodum hae duae species diapason protum indifferenter conficiant duabus mediis distinctionibus dilatatum, et quam omnino mirando moderamine naturae omnis primarum chordarum operatio solum protum constituat.

Similiter in secundo tramite, qui deutero praesignatur, secundis omnibus; atque in tertio, qui trito praenotatur, omnibus tertiis; nec non in quarto, qui tetrardo praescribitur, omnibus quartis eadem, qua dixi, spatiorum proportione ordinatis, non tardo hebetantis animi aenigmate, sed momentanea sensibilis obtutus perlustratione, quasi facie ad faciem cognoscitur: quia unaquaeque ipsarum principalium chordarum series in illo tropo, cui adscripta est, eamdem quam primae in proto regendi specialiter operandique habeat potestatem. Quidquid enim A. et D. in proto, hoc B. et E. in deutero, id etiam C. et F. in trito, ipsum quoque D. et G. constituunt in tetrardo. Idem est in caeteris. Et ut hoc similiter corporeo videas intuitu, singulos figurae nostrae tramites, quos in quatuor naturalium troporum vice positos brevi principalium chordarum descriptione constrinximus, in regularis licentiae diffusionem relaxemus hoc modo. Vide figuram B, infra.

[1160] XIV.

Figura Monochordi et explanatio ejus.

Universaliter autem hic notandum est quod omnes authentici a finalibus incipientes ad excellentes ascendunt, et in superioribus distinguuntur: omnes vero subjugales a gravibus inchoantes in superioribus finiuntur, et in finalibus mediantur; sicque finales et superiores utrisque sunt communes, graves autem subjugalibus, excellentes authenticis propriae sunt; et quod naturales, id est, indifferentes quatuor tropi a gravibus initiantes ad excellentes usque pertingunt, et tam in finalibus quam in superioribus medias distinctiones accipiunt; sic tamen initiis et terminis mediisque distinctionibus omnium ab invicem inaequaliter distantibus, ut haec in omnibus regnet aequalitas, et quisque suis principalibus chordis, quod et supra memoravimus, et incipiatur, et finiatur et distinguatur, totusque inde constet et regatur, utpote protus ex omnibus primis: deuterus ex omnibus secundis, tritus ex omnibus tertiis, tetrardus ex omnibus quartis.

Sed et hoc satis notabile videtur, quod ipsius naturae auctoritas hic manifeste concedit Ptolomaeo, consonantiam diapason cum diatessaron ab antiquis philosophis, eo quod et ex superpartiente constat proportione, repudiatam verissima ratione probanti; singuli enim naturalium quatuor troporum licet ex his diapason secundum praedictam specierum coadunationem componantur, secundum planam tamen descriptionis hujus formam simplicemque numerum chordarum ex eadem diapason cum diatessaron tantum existunt consonantia. Igitur in octo discreti singuli habent tres principales chordas, in quatuor autem recontinuati, quatuor; sicque fit, ut duo ab invicem disjuncti, et singulariter inspecti sex principales chordas contineant, conjuncti vero et in unum tropum redacti nonnisi quatuor habeant.

Hoc etiam pene prae omnibus et super omnia hic memorabile est, quia haec principalium chordarum distributio, quae fit per initia et fines mediasque distinctiones singulorum octo troporum, illud, cujus in superioribus mentionem habuimus, et quod saepius retractandum atque ruminandum esse diximus, manifeste declarat: id est, quomodo D. et d. biformes fiant ac duplices. Sane tres modi biformitatis atque duplicitatis eorum patenter hic ostenduntur.

XV.

Unde biformes et duplices sint D. et d.

Primus, quod in ordine sive numero chordarum principalium tetrachordorum et ultimae sunt gravium ac superiorum, et primae finalium ac excellentium. Secundus, quod in dispositione troporum eaedem uno ac eodem spatio et authenticum protum et subjugalem tetrardum includunt. Tertius, quod in differentia modorum, id est, agnitionem troporum eaedem et primum modum instituunt et quartum: qui tertius duplicitatis modus interim tibi [1161] erit caeteris duobus obscurior, donec de modis vocum tractare coeperimus. Pro his ergo tribus modis supremo Largitori eo majores a nobis referendae sunt grates, quo hucusque incogniti omnibus antiquis et modernis latuerunt, latentesque maxima eis errandi causa fuerunt. Nam etsi generaliter ex ignorantia illa quatuor rerum, in quibus artis musicae summa consistit, diversis locis, ut praedictum est, deviaverint; in hoc tamen loco, id est, in ipsarum D. et d. biformitate agnoscenda speciali quadam caecitate percussi, et quasi unanimi offensione repulsi, omnes adducti sunt in errorem. Interius igitur mirabilem ipsarum D. et d. naturam speculantes, secundum id, quod in quolibet biformitatis et duplicitatis suae modo faciunt utraque unum, non inconvenienter eas lapides angulares diximus: secundum id vero, quod omnes musici graviter in eis offenderunt, non immerito lapides offensionis, et scandali petras nominamus; quod ut indubitanter probemus, quam fortiter in his maximus antiquorum Boetius, ac modernorum potissimi Otto et Guido offenderint, in memoriam reducamus.

XVI.

Qualiter Boetius et caeteri musici in D. et d. erraverint, et quod duplex A: necessario assumatur.

Boetius in dispositione octo figuraliter descripta, ubi tropos primis eorum nominibus, protum authenticum dorium, deuterum phrygium, tertium lydium, tetrardum mixolydium, subjugales hypodorium, hypophrygium, hypolidium, hypomixolydium vocans in tantum deviavit, ut cum subjugales inde dicantur, quod subjugati et subditi sive suppositi sint authenticis, ipsi subjugalem tetrardi, quem nos octavum dicimus, authentico suo mixolydio superposuerit, unde et hypermixolydium eum nominavit: ubi, ne dicam, quam incongruum, sed quam prorsus nullum, id est, subjugalis habeat locum, ipsius naturae docet auctoritas, quae unicuique tropo, ut sufficienter jam diximus, talem locum tribuit, ut in suis principalibus chordis et initium et finem et mediam distinctionem accipiat, et quae tropicam dispositionem quatuor principalium tetrachordorum terminum, qui est in excellenti g. vetat transcendere: unde D. et d. tam in numero quam effectu chordarum duplices biformesque statuens, tropicam dispositionem totam infra quatuordecim chordas, id est, septem discrimina his posita peragit; sicque acutum a. quasi superfluam remanere patitur, in quam subjugalis ille secundum Boetium finitur. Quare secundum Boetium, et non secundum Ptolomaeum, vel secundum omnes antiquissimos Musicorum dicamus? Quod enim eadem tropicae dispositionis figura suis temporibus ab antiquis derivata sit Musicis, et quod Ptolomaeus eorum nobilissimus eumdem in supremo addiderit subjugalem, ipse in musica sua meminit, post peractam troporum dispositionem ita dicens: Quorum non ut intelligentiae solum ratio comprehendatur, verum oculis quoque [1162] forma possit agnosci, ab antiquis tradita musicis descriptio supponenda est." Et post haec quibusdam interpositis: "atque hic est, inquit, octavus modus, quam Ptolomeus superannexuit." Causam quoque hujus annexionis aperuit, scilicet quod antiquis non nisi septem modos quemadmodum et septem species diapason secundum septem discrimina vocum recipientibus, eorumdem modorum dispositione ab eis in proslambanomenos, quod est A. incepta, et usuali tonorum aut semitoniorum intensione in paranete hyperboleon, quod est g. gradatim perducta ibique finita, quoniam haec tropica dispositio ex simplicibus quatuordecim chordis consistit, et adhuc de bis diapason suprema chorda nete hyperboleon, quae est aa defuit, ut bis diapason totum in hoc ordine insumeretur, octavus modus a Ptolomaeo adjectus et inter a, et aa locatus est. In qua sententia id sentire videntur antiqui, tropos propter hoc augendos esse, ne in eorum dispositione de summa chordarum quid supersit; cum nos vere sentiamus, magis chordos propterea etiam superabundantes ponendas esse, ne solum de naturali dispositione, sed et de regulari diffusione licentiaque troporum, in quibus tota vis harmoniae sita est, quid desit. Dicimus enim, quod et certissimis Gregoriani cantus exemplis probamus, quoniam omnes tropi supra et infra naturales diapason sui terminos aliquando in sonum vicinum, aliquando in tertium licenter se diffundunt, quae licentia, ut omnibus aequaliter attribuatur, a. acuta omnino est necessaria. Ex hoc etiam eadem a. nullatenus de summa chordarum perire poterit, quia quadrupla, quae mensurandi monochordi est initium, primum in eum spatium terminat. Quam penitus etiam inde sit inevitabilis, quod in generali structura monochordi nihil proportionale sine ipsa potest regulari ordine inveniri, vel simplicium nullus ignorat. Hac igitur triplici ratione nete hyperboleon adstruitur, nec idcirco aboletur, si superflua videatur in naturali troporum dispositione, utpote quam absque hac pleniter ex bis diapason, id est, sexdecim chordis infra spatium quatuordecim chordarum existere, jam, ut arbitror, manifestum est.

XVII.

Qualiter moderni erraverint in eisdem chordis.

Hactenus de offensionis loco secundum veteres. Jam videamus de ipso secundum illos, quos proposuimus modernos, et hoc eo districtius, qua latius de antiquorum scandalo planae intelligentiae causa tractavimus. Otto in enchiriade sua satis declarat, quia solus eumdem communis offendiculi locum naturalis ingenii sublimitate deprehenderat; sed dum nimis cautus et quasi caeteris circumspectior circa illum extitit, caeteris gravius in ipsum offendit. Solus enim biformes duplicesque D. et d. intellexit, et dum hoc distincte aperteque omnibus intelligendum proferre studuit, modum in distinguendo excessit. Cum enim D. una eademque ultima sit gravium et prima finalium, et cum eademque prima sit [1163] et quarta, ipse in descriptione sua, ubi de tropis et principalibus chordis cujusque tropi subtilissima et veritati satis propinqua ratione loquitur, vitandae, ut credo, perplexionis causa, noluit eamdem in uno et eodem loco primam et quartam dicere: sed ut eo manifestius duplicem esse designaret, proprio quidem loco ac ordine, id est, quartam nominat, et tono interjecto quinto in loco primam pronuntiat, et sic ex una D. naturaliter utraque unum faciente, contra naturam quodammodo duas facit. Idem de d. dictum puta.

Et ut ipsius offensionem cum antiquorum scandalo comparemus, quod natura duplicat, ut secundum proprietatem rei verbum fingamus, illi simplicant; et e contra quod natura jungendo et coadunando simplicat, iste separando et dividendo duplicat. Illi enim tantummodo septem vocum discrimina intendentes, omnesque chordas monochordi simplices esse credentes, ex his non nisi septem statuere modos, octavum secundum praedictam D. et d. duplicitatem inter ipsos latitantem non videntes, utpote ipsam earum duplicitatem, qualiter eaedem primae sint et quartae, minus intelligentes. Nam cum principalia tetrachorda naturaliter ita distincta sint, ut singula ex singulis quaternis principalium chordarum ordinibus, quae troporum constitutivae sunt, unam contineant, id est primam ex primis, primam ex secundis, primam ex tertiis, primam ex quartis, et cum tetrachorda gravium et finalium in D. concurrant, ita ut eadem et quarta sit gravium et prima finalium, eodemque modo tetrachorda superiorum et excellentium in d. conterminent, ita ut eadem et quarta sit superiorum et prima excellentium: illi hanc earum biformitatem, ut saepe jam diximus, ignorantes, utramque primam praedicant, et quartam esse reticent; et sic tetrachordis gravium ac superiorum quartam suam subtrahentes naturalem eorum in principalibus chordis perfectionem quodammodo evacuant et mutilant. Iste autem e contra et biformitatem sive duplicitatem D. et d. et naturalem tetrachordorum perfectionem, id est, quaternariam eorum in principalium chordarum habitudine soliditatem acutissima intellectus acie prae omnibus penetrans, ipsamque omnibus ut praefati sumus, declarare desiderans, unicuique tetrachordo primam, secundam, tertiam et quartam suam, initium quoque ac finem suum in singulis nervis pleniter distincteque tribuere voluit, et hac intentione naturalem coadunationem conjunctionemque primae ac quartae in D. et d. non satis cauta nec bene provisa interpositione toni disjecit, sicque totius monochordi [1164] structuram regulari ejus ordine disturbato destruxit; et tam eam quae est secundum antiquos atque modernos, quam eam quae est secundum naturae ipsius auctoritatem, harmoniae speculationem omnem confundit. Ut enim ibi quaerentibus manifestum est, nulla vel usualis vel naturalis in ejus descriptione invenitur constitutio specierum, nulla dispositio troporum, nulla principalium plena chordarum operatio, nullus in agnitione modorum consequens ordo: quippe ubi nulla ipsius descriptionis chorda in octava eadem esse reperitur, quod tamen quia oporteat et unanimi omnium assertione et insuperabili naturae veritate comprobatur. Haec de venerabilis viri Ottonis offensione dicta sufficiant, cui si diutius promisso immorati sumus, propter vix solubilem et eluctabilem nodositatis ejus difficultatem veniabile putamus.

Othlohi. Nihil hic praeter utile ac necessarium dixisse argueris: nam quod repetisti quaedam superius dicta, sed ad haec ita prorsus pertinentia, ut sine ipsorum illustratione nullo modo pelleretur obscuritatis nebula, (nec) superfluum neque absurdum est. Nom enim absque re saepius repetitur, quod adeo semper sciendum est, ut si semel nesciatur, perutilis multarum ex hoc procedentium rerum scientia evacuetur: unde securior de venia, quam si aliquid eorum, quae modo dicta sunt, non dixisses, perge quaeso, et qualiter Guido etiam in hunc offensionis locum incideret, expone.

XVIII.

Quod domnus Guido antiquorum errorem cognoscens non correxit.

Wilhelmi. Guido ibidem graviter impingens antiquorum devia primo quidem secutus est; sed in processu quasi sub lucido quodam ingenii splendore tactus, quia seducti essent quos insequebatur, ex parte recognovit, sicque substitit, ut nec post illos pererraret, nec errata reflexo itinere dirigeret. Asserens enim in Musica sua, quod octo modi verius in natura sint quatuor, et quod ab unoque ipsorum quatuor duo contineantur, id est, a proto primus et secundus, a deutero tertius et quartus, a trito quintus et sextus, a tetrardo septimus et octavus, et hoc figuraliter volens exprimere, omnes principales chordas uno ponit in ordine, et singulis proprium tropum cum subjugali suo attitulat, scilicet singulis primis primum cum secundo, singulis secundis tertium cum quarto, singulis tertiis quintum cum sexto, singulis quartis septimum cum octavo, hoc modo describens.

[PLCL:1163-64; text: I. II. III. IIII. V. VI. VII. VIII. A. B. C. D. E. F. G. a. [sqb]. c. d. e. f. g. aa.] [WILMUSI 01GF]

[1165] In hac igitur descriptione quantum ad id, quod tetrachordis gravium et superiorum quartam suam ademit, et quod duplicitatem D. et d. non intellexit. Si enim intellexisset, utrimque primum cum secundo, et septimum cum octavo pariter annotasset hoc modo:

VII.    I.    VII.    I.     
     D.            d.        
VIII.   II.   VIII.   II.    

Et quod caeteris omnibus troppis indifferentibus quatuor principales chordas tribuens, soli tetrardo nonnisi duas concedit, antiquorum devia secutus est. Quantum ad id vero, quod in eadem descriptione septem vocum discrimina secundum antiquissimos adeo non intendit, quin octavum modum recipiat, et quod eum recipiens inter A. et a. secundum Ptolomaeum autentico suo superiorem non ponit, ipsos, post quos abierat, seductos esse sentiens quodammodo substitit, nec omnia seductionis eorum vestigia pererrando collegit. Rursus quantum ad id, quod eidem octavo modo inter G. et g. id est, in spatio authentici sui, et non potius inter D. et d. sedem largitur, errata non direxisse cognoscitur. Idem etiam alias bis in ipso communi offendit scandalo, quod quia de modis vocum sive agnitione troporum loquens fecisse deprehenditur. Post illa quae nobis Dominus inde loqui concesserit, consequentius et ad intelligendum facilius dicetur.

Othlohi. Quaecunque a te dicta sunt, cum ex lucidissimo narrationis ordine, tum ex manifestissimo figurae tuae judicio mihi pervidere videar, praeter hoc solum, utrum omnes totius monochordalis descriptionis chordae sint principales, an quaedam, et si omnes, quod verius videtur, utrum simul, an vicissim principales fiant.

XIX.

Quod omnes chordae, cum sint principales, quomodo sibi invicem principentur, et iterum sibi invicem subjiciantur.

Wilhelmi. Si universalis monochordi structura in tetrachorda secundum mensurae modum, ut in capite hujus collationis tractavimus, distincta fuerit, pene nulla chordarum principalis esse poterit. Si vero in principalia tetrachorda naturaliter dividatur, omnes erunt principales, exceptis [Gamma] et aa quae principalium tetrachordum terminos excedunt; aliae, inquam, omnes sunt principales, nec tamen simul, sed mutua sorte. Si cujus enim tropi melos assumitur, quamdiu ipsum cantatur, principales ejus chordae in toto monochordo jus et regimen atque ducatum sibi vendicantes caeteris omnibus quasi caritative servituti subjectis unanimiter principantur: quod item de modis vocum tractantes planius explanemus.

Othlohi. Quanto plura in hunc tractatum dilata sunt, tanto minus ipsi aliquid volo interponas; sed protinus non incompetenti, ut mihi videtur, ordine incipias.

Wilhelmi. Consequentem, fateor, observasti ordinem, scilicet ut postquam ex illis quatuor rebus, in quarum [1166] notitia summa musicae artis consistit, tres explanavimus, quartam, id est modos vocum subjungere debeamus. In qua, sicut in omnibus, quia charitati tuae obsecundari libet, primum quid sint modi vocum, et quare verius agnitiones troporum dicantur, exponamus, ut eo facilius intellectu capiantur, quaecunque de ipsis dixerimus.

XX.

De quatuor modis vocum.

Modi vocum sunt proprietates specierum cantilenae, id est, troporum. Ipsi enim quatuor tropi, quos naturales et indifferentes dicimus, quatuor sunt species cantilenae, tanta neumarum disparitate ab invicem diversae, ut sicut venerabilis Guido testatur, nulla earum alteri in sua sede locum tribuat, neumamque alterius aut nunquam recipiat aut receptam transformet. Quatuor ergo troporum singuli, quos abusive tonos vocamus, proprias habent neumarum qualitates, ex quibus mox in initio vel etiam in medio cujusque cantus a musicis agnoscitur, cujus tropi sit, quod cantatur. Quae neumarum diversae qualitates a memorando Guidone, qui solus de his loquitur, modi vocum nominantur, quos nos propter jam dictam rationem verius agnitiones troporum vocandas esse arbitramur: sed pro debita praecedentium Patrum veneratione usuale nomen retinentes, de modis ipsis vocum, quae ubi vult spirans spiritus inspiraverit, tali si possumus tractatu exsequamur, qualem tu in hujus dialogi principio postulasti; scilicet ut, si quid de his venerandus Guido minus dixerit, adjiciatur; si quid obscurum, exponatur; si quid non caute, non in ostentationis temeritate sed in caritatis obedientia humiliter corrigatur.

Igitur secundum numerum quatuor naturalium troporum quatuor modi vocum sunt, ex quibus singulis eorumdem troporum singuli, ut dictum est, agnoscuntur, quos dominus Guido sic exponit. Primus modus vocum est, cum vox tono deponitur, et tono semitonio et duobus tonis intenditur, ut A. et D. Secundus modus est, cum vox duobus tonis remissa, semitonio et duobus tonis intenditur, ut B. et E. Tertius modus est, qui semitonio et duobus tonis descendit, duobus vero tonis ascendit, ut C et F. Quartus vero deponitur tono, surgit autem per duos tonos et semitonium, ut (D. et) G. Post haec subjungens ait: et nota, quod se per ordinem sequuntur; primus in A. secundus in B. tertius in C. itemque primus in D. secundus in E. tertius in F. quartus in G.

Qui primitus musicam artem invenerunt, vel post compositas chordas diverso modo inventas ea usi sunt, principium monochordi in hypate hypaton, quae inde quoque principalis principalium interpretatur, statuentes, quatuordecim tantum chordas in conficiendis cantilenis habuerunt: postea Ptolomaeus rex Aegypti vocem proslambanomenos A. id est adquisitam aut potius prosmelodon, id est aptum melo in principio apposuit. Hae sunt quindecim regulares chordae monochordi, quorum nomina et interpretationes [1167] nunc singillatim dicere praeterivi, quia multos haec scripsisse inveni. Moderni vero adhuc in principio sonum unum et grave synemmenon B. propter quasdam, quas postmodum dicemus, utilitates adjecerunt.

In hoc differunt quatuor principalia tetrachorda, quae fiunt secundum melodiae modum, vel secundum institutionem troporum, ab illis quatuor, quae secundum mensurae modum conficiuntur; quia illa habent semitonium in medio, ista in ultimo; illa junguntur in D. gravi et d. acuta, ista in e. et E.; in illis superest tonus in utraque diapason superius, in istis inferius.

Initia autem troporum ibi esse noscuntur, ubi differentiae eorum, id est saeculorum amen, inchoantur; quivis enim authenticorum supra finalem suum in quinto loco, id est, in propria specie diapente incipit praeter solum deuterum, qui propter imperfectionem semitonii, imo propter metam et sedem troporum se transfert ab secunda sui principali chorda in c. protus namque in messe incipit, deuterus in C. ut dictum est, per transmutationem, in qua tritus per naturam orditur, tetrardus vero d. inchoatur. Plaga autem non supra finalem in diapente, ut magistri, sed aliquantulum inferius, ubilibet illis convenit; initium habent; sicut plaga proti in F. plage deuteri vel triti simul in messe, plaga tetrardi in c. initiantur. Primus ergo tonus vel quartus vel sextus in mese, solus secundus in F. tertius quintus et octavus in C. solus septimus in d. initium habent. Unusquisque autem tropus in propria finali chorda unacum plaga sua finitur, utpote protus in D. deuterus in E. tritus in F. tetrardus in G. unde et istud tetrachordum finalium dicitur. Differentiae in tropis bifariam fiunt, primo quia in naturali diversitate ab invicem differunt in structura, in consonantiis, in speciebus, in principalibus chordis, in distinctionibus, in modis vocum, in initiis et finibus suis, et quia alter alteri locum in sua sede non tribuit, et alter alterius neumam aut transformat aut nunquam recipit, aliaque perplura hujusmodi. Secundo quia cantus singulorum troporum non unum semper idemque habet initium; sed qui in finali cujuslibet illorum chorda incipit, primae differentiae locum obtinet; qui vero infra finalem in vicino vel tertio sono orditur, secundae vel tertiae differentiae nomen habet. Supra finalem autem in tertia quarta vel quinta voce, quartae quintae et sextae differentiae patebit.

XXI.

Quod sint intervalla vocum.

Intervalla vocum, quibus omnis cantus digeritur, domnus Guido sex tantum esse testatur: id est, semitonium, tonum, ditonum, diatessaron, diapente, a principio quidem unisonantiam, a fine autem diapente cum semitonio et diapente cum tono abscidens, dicensque, non debere eas cum caeteris annotari, quasi quae numquam in regulari cantu valeant approbari. Nos vero non solum haec novem intervalla, sed et diapente cum semitonio, id est bis diatessaron, [1168] interdum etiam ipsum diapason in Gregoriano cantu reperimus: ideoque, si quod de his intervallum abjicere debeamus, nescimus.

Quia ergo domnus Berno novem consonantias exemplis elucidavit, nos ab eo praetermissas exequemur. Unisonantia est, ubi vox non variatur, sed multae neumae crebris iterationibus in uno sono continuatur, ut in exordio hujus antiphonae probatur: Antiphona Ecce veniet desideratus, itemque in hac antiphona idipsum lucidissime patet: Convertimini ad me in toto corde vestro. Diapente cum semitonio est, cum vox quatuor tonis et duobus semitoniis intenditur vel remittitur, ut in illo Versu da mihi intellectum. quivis probare poterit, qui illum post finem prioris per istud intervallum recte inceperit: in versu autem Domine Deus tu cognovisti, in depositione ultimae neumae justitiam meam, et in elevatione primae non abscondi, diapason intervallum esse dinoscitur. Oportet ergo has consonantias rite animo atque auribus esse notas; frustra enim haec arte atque scientia colliguntur nisi fuerint usu atque exercitatione notissima.

XXII.

De consonantiis.

Sex sunt consonantiae, tres simplices et tres compositae. Simplices sunt diatessaron, diapente, diapason; compositae diapason cum diatessaron, diapason cum diapente, bis diapason.

XXIII.

Unde constent intervalla.

Diatessaron constat ex duobus tonis et semitonio, diapente ex tribus tonis et semitonio; diapason ex quinque tonis et duobus semitoniis.

XXIV.

Quot sint species earumdem consonantiarum.

Diatessaron tres species habet, diapente quatuor, diapason septem. Prima species diatessaron habet semitonium in medio, ut ab A. in D. Secunda in primo, ut a B. in E. Tertia in ultimo loco, ut a C. in F. Prima species diapente habet semitonium post tonum, postea ditonum, ut a D. in a. Secunda in primo semitonium, postea tritonum, ut ab E. in [sqb] Tertia in ultimo post tritonum, ut ab F. in c. Quarta post ditonum semitonium, dehinc totum, ut ab G. in d.

Ordo specierum diapason secundum positionem litterarum in monochordo habitus est, id est, prima species ab A. in a. secunda a B. in b. tertia a C. in c. et sic caeterae.

Exempla intervallorum vel consonantiarum in versibus illustrissimi viri Hermanni patebunt:

Ter tria junctorum sunt intervalla sonorum.

Id est, qualem neumam sonat semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, diatessaron, diapente, diapente cum semitonio, diapente cum tono.

XXV.

Quibus proportionibus constent intervalla.

Diatessaron constat ex sesquitertia proportione diapente ex sesquialtera, diapason ex dupla. tonus [1169] sesquioctava, semitonii partes apotomae dicuntur.

XXVI.

In quot chordas ascendat vel descendat quisque troporum.

Quilibet autenticus tropus a finali suo in decimam chordam licenter, et non ulterius, praeter tetrardum, qui nonnisi in nonum phthongum, ascendit; infra finalem vero autentus quisque in vicinum vel tertium, numquam in quartum, descendit, nisi sit communis cantus, qui est tropus indifferens. Plagae vero a finali ultra diapente in sextam, raro vero in septimam vocem scandunt; infra finalem autem ad diatessaron saepe tonum assumunt.

XXVII.

Cujus tropi sint quaelibet chordae.

Singulorum tetrachordorum primae principales chordae sunt proti et ejus plagae, scilicet A. D. a. d. deuteri secundae B. E. [sqb]. e. triti tertiae C. F. c. f. tetrardi quartae, D. G. d. g. quilibet igitur illorum unam habet in gravibus, unam in finalibus; unam in superioribus, unam in excellentibus.

Primo quia troporum unusquisque secundum naturae suae proprietatem in principalibus chordis suis aequaliter intenditur et remittitur, ut in proto, omnes primae, id est A. D. a. d. tono remittuntur, et prima specie diapente intenduntur. Similiter deuterus in omnibus principalibus suis nervis, id est in secundis scilicet B. E. [sqb] e. ditono deponitur, et secunda diatessaron specie intenditur. Tritus in omnibus tertiis, id est in C. F. c. f. ditono intenditur, et tertia specie diatessaron deponitur. Tetrardus in omnibus quartis, id est in D. G. d. g. tono intenditur, et quarta diapente specie deponitur. Secundo quod in singulorum troporum prima principali gravissimus descensus, in secunda melodiae exitus, in tertia principium differentiarum, in quarta summus ascensus. Tertio quod in eisdem chordis troporum neumae distinguuntur et producuntur. Quarto quod secundae et quartae principales chordae concludunt autenticos, primae vero et tertiae subjugales.

XXVIII.

De sedibus troporum.

Sedes vel metae troporum octo, legitimae autem nonnisi in quatuor locis esse noscuntur, id est in C. in G. in a. in c. Videamus igitur, quot metae vel intervalla metarum in monochordo fieri possint, et cur in praefatis locis magis legitimae esse dicantur, quam in aliis, sicut superius dictum est. Secundum melodiae modum vel institutionem troporum quatuor tetrachorda in monochordo firmantur, id est gravium A. B. C. D. finalium D. E. F. G. superiorum a. b. c. d. excellentium d. e. f. g. cujuscunque horum tetrachordorum tonum ex utraque parte addideris, oritur tibi aliqua meta troporum, utpote a gravibus prima meta est a [Gamma]. in E; a finalibus secunda a C. in a: a superioribus tertia a G. in e: ab excellentibus quarta a c. in aa. quinta per synemmenon nasci poterit ab F. in d. Prima igitur meta [1170] ab [Gamma]. in E. quia regulari tono orditur, et minus perfecte in semitonio terminatur, nullam tropi sedem ex illa percipiunt, ideoque legitima non est. Secunda et a gegulari tono incipit et in regulari tono, id est mese finitur, ideoque nobilissima et perfecta est, et in initio ejus et in fine tropi quasi in quibusdam sedibus requiescunt. Tertia a regulari tono quidem, id est in G. incipit, sed minus perfectae in semitonio, id est in e. desinit, ideoque legitima est in initio suo, finis vero non recipitur. Quarta a regulari tono, id est in c. incipiens ideo non perfecta est, quia terminatur in aa, sed quia synemmenon in monochordo sedes troporum esse non poterit, quinta in medio posita propter minus regulare synemmenon penitus non recipitur. Vides igitur, legitimas troporum sedes in illis locis esse, in quibus dictum est.

XXIX.

In quibus tetrachordis uniuscujusque tropi principales chordae constent.

Prima principalis chorda est in quolibet tropo finalium, secunda superiorum, tertia excellentium, quarta gravium, utputa proti D. d. et propterea gravissima est ultima, quia autenticus prius per has chordas debet construi, quam plaga ejus; quae sicut autenticus sursum, sic ipsa debet construi deorsum. Separemus autenticum protum a plaga sua: hic incipit in D. et finitur in d. et habet has principales tres chordas D. a. d. sursum: subjugalis vero incipiens in A. et finiens in a. habet et ipsa has tres a.B.A. deorsum, quae simul junctae sex fiunt. Similiter de caeteris facias.

XXX.

Quot chordae communes sint autenticis et plagis, et quae propriae.

Autentici duas communes cum subjugalibus in finalibus, et in superioribus principales chordas habent, et propriam unam in excellentibus: plagae vero unam habent propriam in gravibus, et duas itidem communes cum autenticis suis, in finalibus videlicet et in superioribus, sicut protus a D. in d. conscendens primam et mediam habet communes cum plaga, tertiam habet propriam. Plaga vero ab A. in a. tendens primam A. habet propriam, secundam D. et tertiam a. cum autentico communes. Hinc est, quod superius dictum est, quia quae simplices sunt, simplicem tropum et modum vocum percipiunt, quae duplae duplicem; quia duae mediae autenticum et plagam communiter concludunt, prima vero A. simplicem plagam, quarta a. simplicem autenticum determinat.

XXXI.

Quae chordae autenticos, quae plagam includant.

Secunda igitur et quarta principalium chordarum concludunt autenticum, tertiaque media est; prima, et tertia plagam, et secunda media est; utpote protum D. et d. concludunt, cujus media distinctio est a. plagam ejus A. et a. concludunt, media est D.

[1171] XXXII.

De octo tropis.

Octo modi troporum sunt, cum separatim ostenditur, qualem symphoniam singuli octo troporum proprias neumas conficiant.

XXXIII.

De circulis troporum.

Circuli troporum sunt, cum cantus singulorum in regulari suo cursu ductus, et reductus ad finalem suum saepius recurrit.

XXXIV.

Quomodo Tropi sunt similes.

In hoc pene consimiles habentur, quod autenticus tetrardus et subjugalis ejus per eamdem speciem diatessaron melodiam suam componunt; in hoc vero valde dissimiles, quod in naturalibus vocum suarum modis longe diversas distinctiones faciunt. Sicut enim primae speciei diatessaron si addideris tonum superius, oritur prima species diapente, quae est proti, vel si conversim eidem primae speciei diatessaron addideris tonum inferius, oritur quarta (tertia) species diapente, quae est tetrardi. Sic mirum in modum contrario ordine naturalium vocum suarum primae speciei diatessaron si addideris tonum ex utroque latere, inferior tonus remissus primum modum vocum proti per propriam speciem diapente intendi, tonoque facit remitti superior autem tonus intensus quartum modum vocum, quae est tetrardi tono surgere et propria specie, id est quarta diapente deponi cogit. Cuicumque enim speciei diatessaron totum addideris supra vel infra, oritur tibi species proti vel tetrardi. Quamcumque speciem diapente proti vel tetrardi, siquidem ibi aliqua species fieri potest, quod deuterus ac tritus in modis vocum habent in diatessaron, hoc protus et tetrardus habent in diatessaron, hoc protus et tetrardus habent in diapente, hi in intendendo, illi in remittendo.

XXXV.

De refragatione troporum.

Refragatio deuteri vel triti primo fit in modis vocum, quia quod protus et tetrardus habent in diapente, isti habent in diatessaron. Secundo, quod bifariam per diapente et diatessaron constitui non possunt in diapason, quemadmodum caeteri, deuterus in plago, tritus in autentico. Tertio, quod deuterus principalem sui chordam propter sedes troporum infra ac supra rarissime contingit.

XXXVI.

Qualiter tres subjugales species diapente infra finalem habeant.

Quod subjugales tres magis vi quam potentia naturae propriam speciem diapente intra finalem expetunt, inde fit, quod inferius synemmenon a modernis inventum, minus regulare, ideoque minus est naturale. Primus subjugalis per D. C. B. A. V. per propriam speciem diapente descendit. Secundus per E. D. C. B. A. per suum diapente remittitur. Tertius vero per F. E. D. C. B. per propriam speciem [1172] (diapente) deponitur. Quartus autem subjugalis synemmenon non contingens naturale a G. in C infra finalem habet diapente, videtur aliquibus musicis in superiore cantu regulariter composito non opus esse; minime considerantes, quam per necessariae sint utilitates etiam in inferiore, non dico ad dulcis cantilenae ornatum, verum etiam ad omnium plagarum naturales, inevitabilesque dispositiones, quae magis vi quam potentia naturae infra finalem suum non solum diapente, sed et propriam speciem diapente expetunt, excepto subjugali quarto.

XXXVII.

Quod per elevationem et depositionem varie construantur tropi.

Diapason proti a D. in a. diapente, ab a. in d. diatessaron; e converso a d. in G. diapente, a G. in D. diatessaron bifarium construunt: idem quoque facere poteris de diapason, plagae ejus, et de diapason autentici deuteri. Diapason vero subjugalis deuteri a B. in b. per diapente (et) diatessaron secunda vice construi non potest propter duo semitonia duntaxat B. F. infra quae tritonus non habetur, quia diapente semitonio uno et tribus tonis conficitur. Similiter authenticus tritus in suo diapason bifariam per diapente et diatessaron non construitur, quia infra duo semitonia tritonus deest. Si autem semel dixeris a F. in c. diapente, et a c. in f. diatessaron, quomodo hoc conversim secunda vice facias non habes. Plaga vero ejus et authenticus tetrardus cum plaga sua semel per intentionem, secundo per remissionem, sicut protus et plaga sua bifariam construuntur.

Quatuor principales chordae proti A.D.a.d. quia aequaliter omnes tono remittuntur, et prima specie diapente intenduntur, primi modi qualitatem reddunt. Principales chordae deuteri B. E [sqb].e. ditono remissae, et secunda specie diatessaron intensae secundi modi differentiam pandunt. Principales chordae triti C. F. c. f. tertia specie diatessaron remissae et ditono aequaliter intensae tertii modi qualitatem aperiunt. Principales chordae tetrardi D. G. d. g. tono omnes intensae et quarta specie diapente remissae quarti modi differentiam pandunt.

Ecce diversas quatuor modorum qualitates quatuor principales chordae troporum apertissime manifestant. Ideo autem hae diversitates in septem discriminibus fieri dicuntur, quia in monochordo septenae voces in acutis, id est, a mese usque ad finem non aliae sunt, sed eaedem, quae in gravibus; unde singuli troporum quascumque principales chordas habent in gravibus easdem habent in acutis; sicut protus in gravibus A. et D. et similiter in acutis a. et d. principales chordas habet. Sic et de caeteris.

XXXVIII.

De modis vocum.

Primus modus vocum fit, ubicumque vox tono poterit remitti, et prima specie diapente intendi, ut in A. D. a. d. principalibus chordis proti potest [1173] agnosci, ideoque idem modus proto indifferenter aptatur, quemadmodum haec autentica antiphona probat: Prophetae praedicaverunt. Secundum modum vox ditono remissa, et secundo specie diatessaron intensa pandit, qui fit in B. E. [sqb]. e. principalibus chordis deuteri, cui et idem modus attitulatur, hunc plagalis haec antiphona pandit: Gloria haec est. Tertius modus tertia specie diatessaron remittitur, et ditono intenditur, sicut triti principales chordae C. F. c. f. declarant, cujus et idem modus est; hujusmodi indicium est in hac plagali antiphona: Modicum, et non videbitis. Quartum modum vocum tono intensum et quarta specie diapente remissum tetrchordo aptamus, quia ipsius principales chordae D. G. d. g. illum conficiunt, qui modus hoc speciale inter caeteros obtinet, quod non solum hac autentica antiphona Si vere fratres, sed et hac plagali antiphona: Multi veniunt, potest dignosci; primo, quia cum omnes chordae infra statutum terminum quindecim chordarum suorum octavam repetant, b. quoque molle suum repetit B. secundo, quia unusquisque tropus sine inferiori synemmenon propriam speciem diapente infra finalem suum non potest habere, praeter tetrardum.

XXXIX.

Quomodo proportionibus quatuor consonantiae constent.

Diatessaron constat ex sesquitertia proportione, sicut est quatuor ad tria, ubi major numerus habet in se minorem numerum totum et insuper ejus tertiam partem, id est unitatem, qui simul juncti fiunt septem: per septem igitur monochordum metiens habebis in medio ex utraque parte certissimam diatessaron consonantiam. Diapente constat ex sesquialtera proportione, sicut est tria ad duo, ubi major numerus minorem habet in se, et ejus alteram partem, quod simul conjungens habebis quinque: per quinque enim monochordum metiens diapente consonantiam reperies. Diapason constat ex dupla proportione, sicut quatuor ad duo; quos si junxeris, fiunt sex; per sex igitur diapason consonantiam debes metiri. Diapason cum diatessaron constat ex dupla superbipartiente, sicut est octo ad tria, habent enim octo in se ternarium bis, et hinc vocatur duplus, et binas tertias, qui juncti faciunt XI; per XI igitur consonantiam illam debes metiri. Diapason cum diapente constat ex tripla, sicut est tria ad unum, qui simul juncti fiunt quatuor; per quatuor igitur debes eamdem consonantiam mensurare. Bisdiapason constat ex quadrupla proportione, sicut est quatuor ad unum: hi ergo juncti faciunt quinque; per quinque ergo debes eam consonantiam mentiri.

XL.

De mensura monochordi.

Figuram nostram, cui theorema troporum vel cribrum monochordi non inconveniens, ut arbitramur, nomen damus, quisquis celeriter et continuatim construere velis, spatio secundum altitudinem monochordi litteris congruis in primis concesso, reliquum [1174] in quatuor aeque divide intervalla. Horum singula singulis deputentur tropis, ipsorumque propriis inscribantur nominibus; infimum namque intervallum tibimet contiguum nominetur protus, huic vicinum deuterus, penultimum tritus, supremum tetrardus, et non solum tetrardi, sed etiam dispositionem regularis continet monochordi. Nomina vero singulis intervallis inscribenda primae sint syllabae singulorum quatuor troporum PR. DE. TR. TE. Haec autem monogrammata ita tenaci memoriae debes commendare, ut cum aliquid nominaveris, statim cujus tropi sit istud intervallum intelligas.

Positis itaque, ut diximus, quinque intervallis linearum ductu distinctis, in ultima utrimque linea secundum mensuram Guidonis puncta e diverso ponantur; ad quae citius invenienda ipsius domini Guidonis placet ut celeriori mensura utaris, quam et hic subscribere non piguit, ut eam habeat in promotu, qui prius non habuit in usu. Cum primum a [Gamma]. usque ad finem novem passus id est particulas facias, primus passus terminabit in A. secundus vacat, tertius in D. quartus vacat, quintus in a. sextus in d. septimus in aa. reliqui vacant. Item dum ab A. ad finem novenis partiris, primus passus terminabit in B. secundus vacat, tertius in E. quartus vacat, quintus in [sqb] sextus in e. septimus in [sqb][sqb]. reliqui vacant. Item cum a [Gamma]. ad finem quaternis dividis, primus passus terminabit in C. secundus in G. tertius in d. quartus finit. A C. vero ad finem similiter quatuor passus dum facis, primus terminabit in F. secundus in c. tertius in cc. quartus finit. Ab F. autem quaternorum passuum primus terminabit in b. rotundum id est synemmenon, secundus in f. reliqui vacant. A b. item rotunda ad finem duorum passuum prior terminabit in bb. secundus finit. A d. vero ad finem duorum passuum prior terminabit in dd. secundus finit.

Secundum hanc ergo dimensionem in lineis terminalibus punctis impressis, et ad singula puncta litteris affixis, totam structuram facillime ordinabis. Sed quia aliquantula perplexionis inde generatur difficultas, quod cujusque tropi mensura suis certis in locis habet synemmenon, ipsa synemmena et eis proxima semitonia per duas syllabas SY et SE. hoc modo distinguimus. Monogrammatibus, quibus apposita est SY. synemmena, quibus vero SE. vicina semitoniorum loca notamus. Igitur in dd. et in punctum sibi oppositum directa regula notatur summitas proti, in cc. terminus deuteri cum proto, in [sqb][sqb]. extremitas triti, in bb. rotunda DE. PR. in aa. finis TE. TR. PR. In g. conveniunt omnes pariter excellentes. TE. TR. DE. PR. in f. TE. DE. PR. in e. TE. TR. SE. PR. in d. consonant omnes superiores, TE. TR. SE. DE. PR. in c. TE. SY. TR. DE. PR. in n. SE. TE. TR. in b. rotunda, SY. TE. DE PR. in a. TE. TR. PR. item in G. concinunt omnes finales, in F. TE. DE PR. In E. TE. TR. PR. item [1175] in D. omnes coadunantur graves, in C. TE. DE. cum principio proti, in B. SE. TE. TR. inter B. et A. inferius synemmenon, cum initio deuteri: in A. TE. cum inceptione triti: in [Gamma]. TE. cum tota initiabitur structura.

Adhuc desunt semitonia triti et deuteri cum symmeno proti et deuteri. Semitonia triti quaesiturus a penultimo puncto illius lineae, quae deuterum et tritum media dirimit, id est ab A, triti, ad terminum dexterae magadae novenis divide partibus, et prima terminabit in semitonio, secunda vacat, tertia in semitonio, quarta vacat, quinta in semitonio, sexta in semitonio, reliquae vacant. Semitonia vero deuteri inventurus, ab eodem puncto similiter usque ad magadam decenis partire passibus, et primus vacat, secundo finit in semitonio, tertius vacat, quartus in semitonio, quintus vacat, sextus in semitonio et in synemmeno proti, septimus in semitonio, reliqui vacant. Synemmenon deuteri, quod solum restat, sesquialtera proportione facilius reperire [1176] poteris. Et ut eo magis tota dilucidetur structura, illis quatuor principalibus locis, id est in D. in G. in d, in g. quibus omnes pariter concurrunt tropi, quia in ipsis omnes etiam principales conveniunt chordae, scilicet graves, finales, superiores, excellentes, minii coloris inducantur lineae, hisque singulis singula eadem ascribantur nomina, graves in D. finales in G. et sic reliqui per ordinem. Ergo peracta structura litterae duplices nete excellentes deleantur, ut figura per se in integritate sui consistat.

Sed quoniam ad excitandum valde utilis est etiam ipsa differentiarum loca intimanda videntur. In ordine proti et triti authenticorum differentiae in quinto, subjugalium ipsorum in tertio a finali loco ponuntur, in ordine deuteri et tetrardi; authentici deuteri differentiae in sexto, tetrardi in quinto, subjugales eorum in quarto a finali loco locantur. En habes mensuram metrice et prosaice; sed metricam propter acutiores, prosaicam propter nostri similes imperitiores compositam esse noveris.

[1175-76] XLI

Mensura thorematis troporum arte metrica.

Mensura novum qui vis thorema troporum,

Primo magadas in latum divide fines;

Scilicet A. B. C. Vacuum concede superne,

Et reliquum spatiis paribus partire quaternis.

Quatuor ergo tropi totidem spatiis dominati

Quisque suum captet proprioque charactere signet,

A. B. contiguo sedem largire tetrardo;

Hinc tritus, hinc deutrus, teneatque novissima protus.

Tunc inter magadas mensus Guidonice ponas

Puncta, quot ipse velit. Nec hypernete tibi desit.

Hujus hypernete synemenon et A. gravis adde.

Sicque bis undena statuentur in ordine puncta.

Ultimus his aeque limes punctetur utrinque.

Basis et hic proti, coraustus et inde tetrardi.

Ac mensura statim peragatur continuatim,

Cujus erit facilis perpetratio, si memor eris,

Prima voce tropos PR. DE. TR. TE. titulatos,

Et monogrammaticas teneas hanc mente figuram:

Quae totidem spatiis constans, quot puncta Guidonis

Diximus, a dd se tendit ad infima gammae,

In spatiis horum retinens monogramma troporum,

Linea quos tangat, cum regula puncta peragrat.

Sed monogrammatibus liquido synemmena notamus,

Est quibus appositum SY; lymmata vero quibus SE.

Quaeque vicina tenes.

[PLCL:1175-76; text: [Gamma]. A. B. C. D. E. F. G. S. a. [sqb]. c. d. e. f. g. aa. bb. [sqb][sqb]. cc. dd. TE. TR. Sy. Syn. DE. Se. PR. Graves. Finales. Superiores. Excellentes.] [WILMUSI 01GF]

[1177-78] Sic autem lymmata quaeres:

Deutri, sive triti, quae lineae subjacet uni,

Imminet atque alii, qua sunt mediante dirempti.

Primitus hanc ab eo, quod habet penultima puncto.

Passus in denos si dividis, inde novenos:

Ex denis isti saliunt in lymmata deutri,

Septimus et sextus, quartus simul atque secundus.

Contra quem sextum proti synemenon habendum.

At sua cuncta trito de nonis hic notat ordo:

Tertius et primus, quintus, post hunc quoque sextus.

His ita dispositis necdum synemenon habebis

Deutri symphonice, quod et addes absque labore.

Explicit Musica beati Patris Wilhelmi Hirsaugiensium abbatis.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License