Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[1151] TRACTATUS CANTANDI GRADUALE

Graduali Cisterciensi prologi instar praemissus.

Sicut notatores Antiphonarium praemunivimus, ita et eos qui gradualia notaturi sunt, praemunimus et hos et illos obsecramus, et obtestamur, ne notulas conjunctas disjungant, vel conjungant disjunctas; ut sicut in cantu ita et in modo proferendi, quantum ad pausationes pertinet, et distinctiones, servetur identitas. Eas autem solas litteras dici et esse finales, quae tam depositionis plagalium quam elevationis authentorum plenitudine fulciuntur, id est, sub quatuor et supra se septem voces habent. Primam habes D grave, et ultimam C acutum. Praeter has, et eas solas quae naturaliter interjacent, nullam supra vel infra invenies, cui non desit, vel plenitudo depositionis, vel elevationis perfectio.

Ut autem de singulis reddaris certior, seras primum modum, videlicet protum, qui primum tonum continet, et secundum, duas habere finales D grave, et A acutum. Illis ergo cantibus hujus maneriae qui supra quintam habent tonum, necessaria finalis est. D grave quod supra quintam naturaliter et habet tonum. Illis vero qui supra quintam non tonum, sed semitonum habent, propria finalis est A acutum, quod ibidem non tonum, sed semitonum habet. Eis quoque, qui duobus tonis sub finali descendunt, similiter necessarium est. Hac igitur proprietate diligenter considerata non miraberis eos cantus qui terminari solebant in D per B notatos esse naturaliter in A acuto, neque hoc imitari superfluum aut fastidiosum tibi videbitur.

Secundus modus, videlicet deuterus, qui tertium tonum continet et quartum, duas habet similiter finales E grave et B quadratum; quartum videlicet prima illorum cantuum hujus maneriae propria ac necessaria finalis est, qui sub sexta habent semitonum. Altera vero illis cantibus proprie habet servire, qui sub sexta non semitonum sed tonum habent, et ilis etiam qui finali tribus tonis descendunt. Nota quod multae authenticae ecclesiae inter quas esse, arbitror, Ambianensium Morinorumque ecclesias, sicut in introitibus, ita et psalmos habent in postcommunionibus. Licet autem paucos introitus, multas postcommuniones apud eos invenire potes. Qui in B quadrato tantum terminari possunt, hi nullo modo cantum Psalmi illorum tonorum supra quartam habeant, et B quadratum supra quartam habeat non tonum, sed semitonum. Nos etiam sicut et illi, multos habemus introitus qui naturaliter terminari habent in B quadratum ubique nimirum supra quartam habentes semitonum; sed quia ibi non possunt [1152] recipere psalmum qui supra quartam habet, ut diximus, tonum; ideo transferuntur ad inferiorem finalem per B rotundum. Propter hoc, cantus Psalmorum tertii et quarti toni ita mutatos invenies, ut utrique finali servire habeant.

Tertius modus, videlicet tritus qui quintum tonum continet et sextum, duas similiter habet finales F grave et C acutum illis qui ibidem non semitonum, sed tonum habent. Sed quia nullum introitum habemus qui in C terminari possit, ideo in quinto tono cantum Psalmi mutatum invenies, licet utrique finali aptari non possit.

Quartus vero modus, id est tetradus, qui septimum tonum continet et octavum, unam tantum habet finalem G cantum Psalmi septimi toni in metro tantum mutatum invenies, quia ibi facit pausationem suam, ubi incipere non potest, quod nulli cantui licet. In illis enim litteris tantum cantus pausare potest, in quibus habet incipere; et in illis maxime quae frequentius, et competentius cantuum usurpant principia.

Superflua insuper differentiarum multiplicitate exclusa, unam tantum quisque tonus differentiam retinet et illam solam quae in finalibus desinens, suam, vel in se, vel in metro, maneriam certificat. Propter hoc in octavo tono illa differentiam retenta est, quae, reflexa usque ad D grave, per F redit ad finalem G: per hoc enim in finali alterius maneriae terminari non potest.

Cum autem differentiae sex tonorum in propriis finalibus desinant, duorum tantum, id est, tertii et quinti tonorum differentiae in suis finalibus non desinebant, et ideo adeo convenienter assignari poterant aliis tonis, sicut et illis. Hae ad normam redactae sunt, et in propriis terminantur finalibus. Praeterea, sunt quaedam responsoria, videlicet, Christus factus est; Ecce sacerdos; Exiit sermo, et consimilia, quorum copiosa est multitudo.

In his responsorium est sexti toni, versus vero quinti; cum longe conpetentius suo responsorio versum subjungeres, si ejusdem toni esset cum eo, sicut est in aliis repsonsoriis ipsius Gradualis. In responsorio etiam quod sexti toni est, vitium oppositionis est: quia progressio plagalis, compositio vero authentica est; quod fieri non licet: propter hoc ipsa responsoria ad quintum tonum satis competenter redacta reperies. Licet ergo hujusmodi emendationes usui contrariae videantur quia tamen [1153] usui praevalet natura, non tantum tibi displiceat usus immutatio, quantum placeat observatae naturae integritas, ut qui in regula vivendi dispensationem [1154] admittere noluisti, in regulis canendi falsitates aut vitia non dispenses, quae magis resecari debent quam dispensari.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License