Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[68] Quomodo organice moduletur.

Quicumque organalem scientiam cupit attingere, scire debet quod omnis cantus in organis intra septem arceatur discrimina vocum. Et quanto vox maior est in elevatione, tanto minor est organice in depositione, et quanto minor est in elevatione, tanto maior est organice in depositione, et econtra quanto minor est in depositione, tanto erit organice maior in elevatione et quanto maior est in depositione tanto minor erit organice in elevatione.

Ideoque modi mutantur in modos id est maiores in minores et minores in maiores.

Verbi gratia:

Semitonium regulare erit organice diapente cum duobus tonis sive in depositione sive in elevatione.

Tonus regularis organice diapente cum semiditono erit.

Semiditonus regularis organice diapente cum tono.

Ditonus regularis organice diapente cum semitonio.

Diatessaron regulare organice diapente.

Diapente regulare organice diatessaron.

Diapente cum semitonio regulare organice ditonus.

Diapente cum tono regulare organice semiditonus.

Diapason vero semper mutatur in equisonum.

Et notandum, quod modos, quos regulariter rarius, ut diapente cum semitonio et diapente cum tono, vel numquam, sicut diapente cum semiditono vel ditono admittimus, organa sepe et dulcius frequentant. Haec secundum usum hominum et exteriores sensus (id est, pro<ut> videre et audire possumus) protuli.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License