Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[9] <I>

[228v in marg.] DE DIVISIONE IIII MODORUM IN ALIIS QUATTUOR.

CUM CANTUS unius modi utpote proti ad comparationem finis, tum sint graves et plani, tum acuti et alti, versus et psalmi et siquid ut diximus fini aptandum erat, uno eodemque modo prolatum diversis aptari non poterat. Quod enim subiungebatur si erat grave cum acutis non conveniebat, si erat acutum a gravibus discordabat. Consilium itaque fuit ut quisque modus partiretur in duos, id est acutum et gravem: distributisque regulis, acuta acutis et gravia convenerit gravibus, et acutus quisque modus diceretur autentus, id est auctorabilis et princeps, gravis autem plaga vocaretur: id est lateralis et minor. Cui enim dico: 'sta ad latus meum', minor me est. Caeterum si esset maior, ego aptius dicerer stare ad latus eius. Cum ergo dicatur autentus protus et plaga proti et similiter de reliquis: qui naturaliter in vocibus erant quattuor in cantibus modo facti sunt octo. Abusio autem tradidit latinis dicere pro autento proto et plaga proti primus et secundis, pro autento deutero et plaga deuteri, tercius et quartus, pro autento trito et plaga triti quintus et sextus, pro autento tetrardo et plaga tetrardi septimus et octavus.

<II>

DE VIII MODORUM AGNITIONE, ACUMINE ET GRAVITATE.

Igitur octo sunt modi ut .VIII. partes orationis et .VIII. formae beatitudinis, per quos omnis cantilena discurrens octo dissimilibus qualitatibus variatur. Ad quos in cantibus discernendos etiam quaedam neumae sunt inventae: ex quarum aptitudine ita modum agnovimus, sicut saepe ex aptitudine corporis, quae cuius sit tunica repperimus; ut patet in hac antiphona: Primum quaerite regnum dei.

Mox enim ut cum fine alicuius antiphonae hanc neumam bene viderimus convenire, quod autenti proti sit non opus est dubitare: sic et de reliquis. Ad hoc etiam plurimum valent et versus nocturnalium responsoriorum et psalmi officiorum et omnia quae in modorum formulis praescribuntur. Quas qui non novit, mirum est si quam partem horum quae dicuntur intelligit. Ubi enim praevidetur quibus in vocibus singulorum modorum cantus rarius saepiusve incipiant et in quibus minime finiant. Et in plagis quidem minime licet, vel principia vel fines dictionum ad quintas intendere, cum et quartas perraro soleat evenire.

In autentis vero praeter deuterum, eadem principia et fines distinctionum, minime licet ad sextas intendere. Plagae vero proti vel triti ad tercias intendunt. Et plagae siquidem deuteri vel tetrardi, ad quartas intendunt.

Memineris vero praeterea, quod sicut usualium cantuum attestatio ne perhibetur, quod autenti vix a suo fine plus una voce descendunt: ex quibus autentus tritus rarissime id facere propter subiectam semitonium imperfectionem videtur. Ascendunt autem ad octavam et nonam, vel etiam decimam. Plagae vero ad quintas intenduntur et remittuntur. Sed intensior et sexta auctoritate tribuitur, sicut in autentis nona et decima. A finali itaque voce ad quintam in quolibet cantu, iusta est depositio, et usque ad octavas elevatio, licet contra hac regulam saepe fiat, cum ad nonam decimamque progrediamur. Unde finales voces statuerunt .D.E.F.G. Plagae vero proti deuteri et triti aliquando in .A.B.C. acutis propter necessitatem finiuntur.

[10] Supradictae autem regulae permaxime cavendum est in antiphonis et responsoriis: quorum cantus ut psalmis et versibus coaptentur, oportet ut communibus regulis fultiantur. Alioquin plures cantus invenies, in quibus adeo confunditur gravitas et acumen, ut vix possit adverti | [229r in marg.] cui magis id est autento an plagae conferantur.

Praeterea et in ignotorum cantuum inquisitione praedictarum neumarum, et subiectione et appositione plurimum adiuvamur: cum talium neumarum aptitudine, soni cuiusque proprietatem, per vim tropicam intuemur et agnoscimus.

<III>

DE FORMULIS ET DISTINCTIONIBUS AUTENTI PROTI

PROTUS namque decem habet regulares formulas id est .VI. prepositivas et tres appositivas, unamque suppositivam. Et hae quidem quae prepositivae sunt, fiunt tono, ditono, semiditono et diapente. Appositivae autem sunt, quae in eadem voce qua formula finitur, antiphonae principium ponitur. Et hae quidem duobus modis fiunt, id est aliquando in propria voce id est ea quae finem terminat, interdum in affinibus, in his videlicet quae finali voci per .VI. supradictas consonantias conveniunt. Suppositivae autem fiunt semiditono: et dicuntur suppositivae, eo quod fines formularum sub principia ducantur antiphonae. Prepositivae autem, eo quod proponantur. Quoniam vero protus duas diversas in una terminatione habere videtur formulas, libet intueri uberius quibus distinctionibus utraque discerni valeant cum una ex eis sit autentica, altera plagalis ut secundum quod in proto diffinitum fuerit, teneatur et in reliquis.

Formulas igitur autenti proti quinto loco a finale voce constitutum. Quod et in reliquis autentis similiter facimus praeter deuterum. Formulas autem eiusdem plagae tercio loco a finali voce constituimus. Hinc itaque custodiendum est ut in plagis distinctionum fines vel principia nullo modo super formulas sibi attributas ponantur. Quod si evenerit, mox in autenti transit potestatem: quia solis autentis licet intendere finis principia ve distinctionum ad quintas; et quemadmodum illicitum est plagis super proprias formulas distinctionum summam intendere, ita et autentis non est oportunum summam earumdem plagarum vim transferri. Sicque singuli propriam amittunt vim, dum alterius nituntur assumere gradum.

Antiphona graece, latine vox reciproca dicitur. Hoc interest inter responsoria et antiphonas, quia ab uno responsorium incipitur et a ceteris cantatur, deinde versu responsorii ab incipiente decantato ceteri iterum aut totum responsorium vel partem eius ut convenit respondent: et ideo responsorium dicitur. Antiphonae autem a choris reciprocantur hoc est alternantur.

Cantare et psallere et laudare deum magis animo debemus quam corpore. Quantum enim quis in sacris eloquiis assiduus fuerit, tantum ex eis superiorem intelligentiam capit.

Cantor vocatur qui vocem modulatur in cantu. Huius duo genera dicuntur in arte musica sicut in ea docti homines loqui potuerunt, praecentor scilicet quia vocem promittit in cantu, succentor autem, qui canendo subsequenter respondet: concentor autem dicitur quia consonat. Qui autem nec consonat nec concinit, nec concentor erit.

Concentus cantus est dulcis sive vox canora vel cantus suavis. Cantus est inflexio vocis. Nam sonus directus est praecedit autem sonus cantum.

[11] Perfecta vox est alta, suavis et clara. Alta ut in sublime sufficiat: suavis ut animis audientium blandiatur. Si ex his aliquid defuerit: vox perfecta non erit.

Arsis est vocis elevatio hoc est inicium, thesis est vocis positio hoc est finis.

Nonan dicitur flatus. Noys mens. Ane sursum, hoc est quicquid mens intelligitur, hoc proferat spere id est vox inane, in sursum vel excelsum, hoc est in aerem.

Autentus protus constat ex prima specie dyapente, et ex prima specie diatesseron superius. Huius ultima sillaba in saeculorum amen altius distat a finali diatessaron intervallo. Autentici proti saeculorum amen quinto a finali loco, id est in mese incipit, et ultimam syllabam men in licanos deponit.

<IIII>

DE PRIMI MODI FINE ET OMNIUM EIUSDEM CANTUUM PRINCIPIIS ET FINIBUS

[229v in marg.] PRIMUS tonus finitur in voce quarta .D. et deponit suam formulam in .A. acuta quinto loco super se, et alii autenti similiter in quinto loco praeter deuterum qui ponit in sextam super se proceditque in undecimam in qua est eadem littera .D. per tonos et semitonos. Post finem primo tonus occurrit, deinde semitonium et duo toni. Deponitur vero a fine ad vocem terciam tono uno hoc modo:

[Utrecht, Tractatus de Musica, 11; text: .C. .D. .E. .F. .G. .A. .B. Tonus, Semitonium] [ANOTRUT 01GF]

Qui autem decacordum volunt facere adiciunt secundam vocem, sed non est in usu ut primus modus deponatur ad eam. Incipit autem cantus eiusdem modi in .C. ut O beatum pontificem; saepius autem in .D. ut Ecce nomen domini; in .E. quoque sed raro, ut Gaudete; in .F. ut Ipsi soli; in .G. quoque ut Canite tuba; in .A. etiam ut Veniet dominus.

<V>

Incipit autenti proti.

Differentia prima

Nonan noe ane. Primum quaerite regnum dei. Gloria patri.

Saeculorum amen. Haec formula posita est per semiditonum

Ecce nomen domini. Angelus domini. Antequam convenirent.

Ecce in nubibus. Montes et colles. In tua patientia.

Ecce veniet desideratus. Dabit illi dominus. Hoc est testimonium.

Dominus veniet. Egredietur virga. Hesterna die dominus.

Positis autem genibus. Ecce puer. Sunt de hic stantibus.

Herodes iratus. Deficiente. Deus deus meus.

Ait latro ad latronem. Visionem. Qui me misit mecum.

[12] Qui non colligit. Inclinans. Illi autem profecti.

Sydrac misac abdenago. Si quis mihi. Medicinam carnalem.

Dixit dominus villico. Laurentius. Vidit populus claudum.

Differentia secunda

Haec est apposita

Saeculorum amen.

Canite tuba. Ave Maria. Tecum principium.

Simile est enim. Traditor. Et posuerunt omnes.

Isti sunt sancti. Misso herodes.

differentia .III.

Haec est praeposita.

Saeculorum amen.

Erunt prava. Dies domini.

Cum autem. Quid hic statis. Si duo ex vobis.

Tu solus. Et incipiens. Quis enim. Quae est ista.

differentia .IIII.

praeposita per tonum.

Saeculorum amen.

Petrus quidem. Dicite pusillanimes. Christi virgo.

Sebastianus. Domine si tu vis. Domine puer.

Domine non sum dignus. Domine bonum est. Domine si hic fuisses.

Domine quinque talenta. Vade sathanas.

.V.

Haec est praeposita per ditonum.

Saeculorum amen.

Reges tharsis. Reges terrae. Volo pater.

Saeculorum amen.

Dominus defensor. Mel et lac. Venit lumen.

Adjutorium nostrum. Sol et luna. Lazarus amicus.

Michi autem.

Saeculorum amen.

Senex puerum. O pastor. Ambulans ihesus.

Columna es. Cum sublevasset. Euge serve.

Mons gelboe. Doleo super. Simile est regnum.

Saeculorum amen.

Hodie natus est. Constitutus est. Ductus est.

Coeperunt omnes. Estote ergo. Hodie completi. O crux.

Filiae iherusalem. Cum pervenisset. In craticula.

[13] .VII.

haec est praeposita per diatessaron.

Saeculorum amen.

O beatum pontificem. O veneranda martyrum.

O beata cecilia. O quantus luctus.

.VIII.

Saeculorum amen.

Speciosus forma. Ipsi soli. Christi virgo.

Saeculorum amen.

Diffusa est gratia. Apertis thesauris. Alliga domine.

Exurge domine. Dominus quidem.

In praemissis antiphonis praeposita est distinctio per ditonum in subsequentibus apposita est per unisonum.

Saeculorum amen.

Ite dicite. Erunt primi novissimi. Miserere mei.

Vidi dominum sedentem. Scio cui credidi. Cesar dixit.

Saeculorum amen.

Leva iherusalem.

Ecce veniet. Hi sunt qui cum mulieribus. Vadam ad patrem. Mittens haec mulier.

Vado ad eum. Time[te dominum].

Montes et. Hii qui linguis. Vos amici.

Saeculorum amen.

Biduo vivens. Unus est enim.

REGULA

Superscriptus autem protus in voce quarta apud quos agitur cum omnibus formulis sibi assignatis. Quoniam autem .C. littera, quae apud veteres tercia habebatur, pro certo comperimus ex numerorum ratione fore primam, idcirco hunc protum in .D. id est secunda littera cum assignatis formulis disposuimus. | [230r in marg.] Nolumus autem vocum modum in litteris mutare, ne error minus capacibus fieret per maximus. Hoc tantum studuimus ut ea vox quae secundum numerorum rationem prima erat, primo loco ponietur, ut in monocordo prima esset servata sibi antiquitatis forma et specie. Quoniam vero protum in secunda et tercia voce diximus esse differentem, tamen libet antiphonas cum formulis propriis iterum in autentum protum intexere eas solummodo quae penitus a motuum positione a proto iam superio relato. Nec videatur absurdum si parum permutari videtur a priori, quem qui cupierit accipiat qui autem noluerit minus compellitur, invidia solummodo ne agat, utatur vero quem libens exceperit. Diverso merito pollet quoque nomine tanto, hic protus proprias contentus habere figuras. Quas nec miscuit autento primo ordine fixo, cum similis vox non discordet recto tenore.

[14] In introitibus.

Haec est apposita, et superposita, et praeposita.

Saeculorum amen.

Memento nostri. Gaudete. Etenim. Exurge.

Exclamaverunt. De ventre matris.

Laudate pueri. Dominus secus. Iustus.

Haec est praeposita per diatesseron

Saeculorum amen.

Rorate caeli. Gaudeamus. Statuit.

Suscepimus. Inclina.

REGULA

Iste introitus, Lex domini, duorum modorum videtur esse, id est autenti proti, et autenti triti, et in quantum videre possumus rectius esse posset autenti triti quam proti. Sed quia culpabimur veterum argumentatores fore, in singulis modis quid proprium habeat dicamus. In proto nullam proprietatem retinet aliam, nisi quod omnes distinctiones suas infra ipsius terminos coartantur. Si ergo proti eum vis facere, erit ex supraposita formula et terminabitur sic: Sapientiam praestans parvulis.

Meditatio. Sapientiam sanctorum.

Salus autem. Scio cui.

Dicit dominus. Factus est dominus. Iustus es domine.

Da pacem.

Saeculorum amen.

[Utrecht, Tractatus de musica, 14; text: Miseris]

Ego autem cum iustitia. Ego autem in domino.

In communionibus

Saeculorum amen.

Dominus dabit. Data est.

Ecce virgo. Confundantur superbi. Cantate domino.

Fili quid fecisti. Revelabitur.

In salutari tuo. Amen dico vobis quod vos.

Viderunt omnes. Tu puer. De fructu. Qui vult venire.

Illumina faciem tuam. Psallite domino. Manducaverunt.

Saeculorum amen.

Ego vos. Notas mihi.

Civitas iherusalem. Ecce in fortitudine.

Saeculorum amen.

Miserere mei. Misit de. Custodi me. De vultu.

Alleluia. Iustus germinabit.

[15] <VI>

REGULA

SECUNDUS tonus similiter finitur in quarta voce .D. et ascendit cum eo usque ad nonam, primam .b. ad decimam vero .c. vel ad undecimam .d. non perveniet. Deponitur vero a fine tono, semitonio et tono, usque ad primam .A. aliquando .[Gamma]. sed raro, et mittit suam formulam in .F. gravi tercio loco super se. Similiter sextus tercio loco super se, sed alii plagales, scilicet quartus et octavus, mittunt suas formulas in quarto loco super se, et fiunt cordae istius secundi decem hoc modo:

[Utrecht, Tractatus de musica, 15; text: .A. .B. .C. .D. .E. .F. .G. Tonus, Semitonium] [ANOTRUT 01GF]

Habet itaque secundus .[Gamma]. primam .A. secundam .B. quas non habet primus. Sunt eorum plurimi cantus qui ad .[Gamma]. et primam et secundam non deponuntur, ad decimam et undecimam non elevantur, de quibus dubium est an primi an secundi sint toni, quorum ista discretio est. Ad octavam, et VIIII .B. si non ascendunt, certissime de tono secundo sunt. Erunt itaque octava et VIIII. communes utriusque, ad quas dum cantus ascendit, si dum in eis permaneat, sive tercio et quarto eas repercutiat, aut si in octava inicipiat, modi erit primi. Si autem in inferioribus incipiat, et secundum quantitatem antiphonae rarissime ad illas ascendat, secundi erit modi. Aliquando iuxta formularum differentias vel varietates descernuntur. Principia autem sunt secundi toni in .A. ut Respicite volatilia; in .C. ut In spiritu, Cumque ascendisset; in .D. ut De syon exibit lex; | [230v in marg.] in .F. Quem vidistis; in .[Gamma]. vero .B. vel .E. rarissime exempla repperies. Distinctiones autem suas in bis facere possunt super .F. autem nequaquam quia non est licitum, ut plagales super formulas sibi attributas, distinctiones, vel fines, vel principia mutent. Quod qui faciunt in autenti transeunt potestatem, ut secundus quidem supra .F. et sextus, saepissime autem in se supra .A. distinctiones minime invenire licebit.

<VII>

PLAGIS PROTI

Noan noe ane. Secundum autem simile est huic

ad invitatoribus

Surgite vigilemus. Regem regum. Adoremus.

Filiae syon. Venite exultemus.

Unde constet.

Plagis proti constat ex eadem specie dyapente qua et autenticus eius, et ex eadem specie dyatesseron inferius. In eodem vero finali ubi incipit Saeculorum amen finit.

Gloria. Saeculorum amen.

Ecce in nubibus filius hominum. Iuste et pie. Lex per moysen.

Vox in rama. Nemo in eum misit. Respicite volatilia.

In spiritu. Cumque ascendisset. Laudate deum caeli caelorum.

Consolamini consolamini. Caeli caelorum. O domine salvum.

A saeculo non est. Oblatus est. Benedicat nos.

[16] De syon exibit. Consurge consurge.

O sapientia. O beatum virum. Mox ut vocem.

In introitibus

Saeculorum amen.

VUltum. Multae tribulationes.

Clamaverunt. Michi autem. Sitientes.

Dominus dixit. Ex ore. Redime me. Fac mecum.

Veni et ostende. Ecce advenit. Laetetur cor.

Dominus illuminatio. Dominus fortitudo. Venite adoremus.

In communionibus

Saeculorum amen.

Iherusalem surge.

Vovete et reddite. Narrabo omnia. Dominus ihesus.

Dominus firmamentum. Ego sum pastor.

REGULA

Igitur quemadmodum in proto autento discretas facies depinximus, et secundum quod in ipsas diffinivimus in caeteris autentis convenire diximus, sic et in plagis diversas et annunciatas distinximus partes. Habebit autem et plagis proti duas dissimiles voces finales, ex quibus prima descripta est, nunc posterior subscribitur.

Saeculorum amen.

Magnum haereditatis. Multitudo languentium. Si bona.

Homo dei. Sancta et inmacculata.

<VIII>

REGULA

Descriptus est regulariter cum suis partibus protus, nunc superest ut deuterus intexatur cum suis formulis ex quibus habet duas praepositivas per tonum et dyatessaron, suppositam unam per semitonium, appositas vero duas, unde et quinque formulis constare videtur. Habet autem multas quae anomalae esse videntur, ex quibus aliae videntur plagae tetrardi, aliae vero plagae triti. Ratio ergo non modica hic opus est, ut possint rectissime quaeque antiphonae propriis aptari modis autentis aut plagis, nec in alios permutentur. Iste autem modus non adeo aliorum autentuum servat regulam. Cum enim alii quinto loco habeant formulas, iste sexto. Unde et fines vel etiam principia distinctionum in sexto a se gradu modo instituit, quae non auctoritate sed ex necessitate habet. Erat enim nimis difficile tres continuos tonos sine semitonio exprimere. Idcirco postposita rei vocum connexione necessitas secuta est.

[17] REGULA

Tercius modus in quintam finitur vocem, id est in .E. litteram, proceditque uno dyapason usque eandem .E. tarde autem ad .F. per tonos ac semitonios ita. Primo semitonium deinde tres tonos, deponitur vero a fine ad quartam tono uno, hoc modo:

[Utrecht, Tractatus de musica, 17,1; text: .A. .[sqb]. .C. .D. .E. .F. .G. Tonus, Semitonium] [ANOTRUT 01GF]

Sane ideo adamavit secundam nonam, quia ab eius finem dyapente, maxime autem ideo quia ad acutissimam eius, id est .E. diatessaron reddit. Qui autem prope finem tres tonos habet, in descensione vel ascensione potius insiliendo quam gradiendo vadit. Usitata autem eius principia sunt haec: in .E. ut: Quando natus est; in .F. ut: Nunc scio vere; in .G. ut. Quasi unus; in .C. ut Sic eum volo.

<IX>

Autenticus deuterus constat ex secunda specie dyapente et ex eadem specie dyatesseron superius finit saeculorum amen altius semitonio ac tono.

AUTENTUS DEUTERUS

Nonan noe ane. Tercia dies est quod haec facta

[Utrecht, Tractatus de musica, 17,2; text: sunt.] [ANOTRUT 01GF]

[231r in marg.] Differentia. I.

Gloria patri et filio. Saeculorum amen.

Qui de terra est. Haec est quae. Quando natus. Dum complerentur. Favus distillans.

Differentia .II.

Saeculorum amen.

Dominus legifer. Tollite portas.

Salva nos. Nemo tollet. Ego sum pastor.

Mercennarius. Qui sequitur.

Differentia .III.

Saeculorum amen.

Accipiens symeon. Elysabet.

Puer natus. Tu puer. Domine mi rex.

REGULA

Sunt praeterea plurimae antiphonae quae huius modi formulae cum sint ex autento proto, ut: Pulchra es et decora, et inter quas quasdam autenti deuteri faciunt non bene tonorum semitoniorumque positionem intuentes, vel idcirco eas deuteri faciunt, quia a quibusdam .D.E.F.G. finales constitutae in omnibus omnino modis vel vocum tropis, indifferent indifferenter et inprovide sint.

[18] Invitatoria

Regem martirum. Venite exultemus domino.

Saeculorum amen.

Vivo ego. Unum opus feci.

.IIII.

Saeculorum amen.

Quoniam in aeternum. Domine probasti me. Omnia quaecumque.

.V. In introitibus.

Per unisonum.

Saeculorum amen.

Tibi dixit. In deo laudabo.

Liberator meus. Loquetur. Dispersit. Timete.

Benedicite. Victricem. Intret. Karitas dei.

Per diatessaron, et ditonum.

Saeculorum amen.

Ego autem. Sacerdotes tui. Dum clamarem. Ego clamavi.

Vocem iocunditatis. Repleatur. Cognovi domine.

Dum sanctificatus. Confessio. In nomine domini.

Si iniquitates.

In communionibus, per diatessaron.

Saeculorum amen.

Qui meditabitur. Beatus servus. Benedicite omnes.

Saeculorum amen.

Scapulis suis. Gustate. Iustorum. Tu domine.

Responsorium. Audite verbum. Annunciate

Speciosus forma. Eructavit.

Graduale. Adiutor. Quoniam

Alleluia. Versus. Iubilate deo.

Domine deus.

Offertorium. Benedictus es domine.

Sperent in te.

[19] <X>

REGULA

Quartus modus quia planus est, non fecit prope finem tres tonos, ideo nonam primam .b. assumpsit ascenditque ad decimam, habens post finem semitonium et duos tonos, deinde semitonium et tonum. Deponitur vero a fine duobus tonis ad terciam .C. plerumque autem ad secundam .B. et primum aucto semitonio et tono, quia ad suum secundam diatesseron, et prima dyapente consonantiam redit, fiuntque voces decem per tonos ac semitonios incedentes hoc modo:

[Utrecht, Tractatus de musica, 19,1; text: .A. .B. .C. .D. .E. .F. .G. Tonus, Semitonium] [ANOTRUT 01GF]

Plagis deuteri constat ex secunda specie diapason, sicut autenticus eius, et ex .II. specie diatesseron inferius. Principia eius inveniuntur, in .C. ut: Ecce quomodo; in .D. ut:

[Utrecht, Tractatus de musica, 19,2; text: Levita laurentius;] [ANOTRUT 01GF]

in .E. ut:

[Utrecht, Tractatus de musica, 19,3; text: His ita flebiliter;] [ANOTRUT 01GF]

in .F. ut Adoremus crucem; in .G. ut

[Utrecht, Tractatus de musica, 19,4; text: Nos scientes.] [ANOTRUT 01GF]

Supra .A. distinctiones non veraciter mittit, sed in his in quibus incipit facere conprobabis. Discernitur quartus modus a tercio quia quartus habet primam .A., secundam .B., terciam .C., quas tercius non habet. Et tercius habet undecimam .D. et duodecimam .E. quas non habet quartus. Quod si aliqua antiphona neque has tercii, neque illas habet quarti, si in decima incipiat, vel si secundum nonam .[sqb]. amplius dirigat, tercii erit. Alias in quarto ponitur, si eius formulae differentias imitetur. Volunt autem quidam, quarto modo ad similitudinem tercii secundam .[sqb]. tribuere, eo quod sit dyapente ad finem eius. Prima vero nona .b. ad eius finem nulla consonantia fit, sed magis nos communem usum secuti sumus. Invenimus praeterea in difficilioribus cantibus, ipsam .b. iungi tercio modo, et in terciam vocem .C. ut decacordum, quod tamen cum rarissime fiat abusivum esse non dubito. Neque enim a tercia in duodecimam .E. ter dyatesseron invenitur, secundum praedictam decacordi regulam. Cum multi sint grammatici, aut vix aut nunquam veraces inveniuntur libri, maxime dum saepe in eorum emendationem laborent. Musici perpauci inveniuntur, et per multa iam tempora antiphonaria non sunt emendata. Non ergo mirum si in multis locis falsitas inveniatur. Tantum praecedentem regulam et communem usum exequere. Quae rarissime fiunt nullius solet artis regula approbare.

<XI>

PLAGIS DEUTERI

[231v in marg.] Nonan noe ane. Quarta vigilia venit ad eos.

Invitatorium

[Utrecht, Tractatus de musica, 19,5; text: Venite.] [ANOTRUT 01GF]

In honore. Corde et voce. Deum verum.

Hodie scietis. Regem prothomartyrum. Christus natus est.

In inventione corporis.

[20] .I. Differentia

Saeculorum amen.

Norunt infantes. Hodie nata est. Omnis autem. Ne reminiscaris.

Tulit ergo.

[Utrecht, Tractatus de musica, 20,1; text: Simile est regnum.] [ANOTRUT 01GF]

.II.

Saeculorum amen.

Omnes intendentes. Rubum quem. Secus decursus.

Appenderunt mercedem. Innuebant patri. Levita laurentius.

.III.

Saeculorum amen.

His ita flebiliter.

.IV.

Saeculorum amen.

Fidelia omnia. In domum domini. A viro iniquo.

.V.

Saeculorum amen.

Nox praecessit. Omnes gentes. Habitabit.

Tria sunt munera. Mentem sanctam. Anxiatus est.

Pater iuste. Turba multa. Domine iam satis est.

in hac formula etiam his utimur:

Vigilate animo.

[Utrecht, Tractatus de musica, 20,2; text: Sancta maria.] [ANOTRUT 01GF]

.VI.

Saeculorum amen.

Angelus domini.

Gaude maria. Quaerite dominum. Propheta magnus.

.VII.

[Utrecht, Tractatus de musica, 20,3; text: Saeculorum amen. Ecce veniet dominus. Ante thorum.] [ANOTRUT 01GF]

Commendemus. Alieni. O mulier. Numquid redditur.

.VIII.

[Utrecht, Tractatus de musica, 20,4; text: Saeculorum amen.] [ANOTRUT 01GF]

[21] [Utrecht, Tractatus de musica, 21,1; text: Syon renovaberis. Syon noli. Ex aegypto. Ad te domine. O mors. Vade iam. Factus sum.] [ANOTRUT 02GF]

.IX.

[Utrecht, Tractatus de musica, 21,2; text: Saeculorum amen. Nos scientes. Nisi diligenter.] [ANOTRUT 02GF]

Prope es tu. De necessitatibus. Iudica domine.

Huius finis hactenus viciose canebatur in septimo, sed sic melius pronunciatur in quarto:

[Utrecht, Tractatus de musica, 21,3; text: virtus salutis mee. Exaudivit.] [ANOTRUT 02GF]

Nos autem.

Saeculorum amen.

Reminiscere.

Resurrexi. Misericordia domini. In voluntate.

Saeculorum amen.

Sacerdotes tui. Iudica me. Omnis terra.

Intret in conspectu. Salus populi. Eduxit.

Dicit dominus. Protector.

Sequitur unus introitus qui viciose inchoatur, ita ut magis appareat esse autenti deuteri, aut plagae tetrardi quam plagae deuteri, id est:

[Utrecht, Tractatus de musica, 21,4; text: Accipite iocunditatem. Inchoabitur ergo melius sic:] [ANOTRUT 02GF]

in communionibus

Exulta filia syon. Acceptabis. Ab occultis.

Vidimus.

[Utrecht, Tractatus de musica, 21,5; text: Benedicite. Iherusalem. Inclina aurem. Pater cum essem.] [ANOTRUT 02GF]

Feci iudicium. Tollite hostias.

Semel iuravi.

[22] Responsorium. Petre. Versus. Domine.

Tenuisti. Quam bonus.

Alleluia. Excita domine.

Offertorium. Confortamini. Laetentur caeli.

<XII>

REGULA

Quintus modus terminat in .F. sextam et acutissimam eius tertiam decimam eadem littera figuratur. Aliquando autem ad .G. sed raro consurgit et deponitur sub se semitonium, et ipsa sexta iungitur primae nonae .b. diatesseron, et ipsa nona .b. terciae decimae iungitur diapente. In quinto igitur vel sexto, prima nona .b. valebit. Habebit ergo per ordinem tonos duos et semitonium, ac deinde tonos tres et ultimum semitonium .VIII. vocibus, ita:

[Utrecht, Tractatus de musica, 22,1; text: .E. .F. .G. A. .b. .C. D. Tonus, Semitonium] [ANOTRUT 02GF]

Usitata principia eius sunt haec: in .F. Haurietis aquas; in .G. raro ut: Non vos relinquam; in .A. ut: Montes et omnes; in .C. ut:

[Utrecht, Tractatus de musica, 22,2; text: Ecce dominus.] [ANOTRUT 02GF]

Nam quia tonum ante finem non habuit, nec in principio, nec in incessu post se respexit. Distinctionem supra quintam a se minime repperies. Iste autentus supra caeteros obtinet potestatem, quia intendendo vel in se distinctiones mittit, et suum principium sibimet autentica potestate retinuit.

<XIII>

Autenticus tritus constat ex tercia specie dyapente et ex eadem specie dyatesseron inferius.

Nonan noe ane. Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.

differentia .I.

Gloria. Sicut erat amen.

Haurietis. Omnes angeli. Dum transiret dominus.

Bene omnia. Paganorum

.II.

Gloria. Sicut erat amen.

Montes et. Solvite.

Te iure laudant. Quinque prudentes. Dignus honore sacro

[23] .III.

Sicut erat amen.

Ecce dominus. Laetamini cum.

Ponent domino. In sole posuit. Caeli aperti. Elevamini.

Alleluia. Quem quaeris.

Alleluia. Resurrexit.

.IV.

In introitibus

[Utrecht, Tractatus de musica, 23; text: Saeculorum amen.] [ANOTRUT 03GF]

Loquebar. Domine refugium. Verba mea.

Saeculorum amen.

Domine in tua. Circumdederunt. Laetare iherusalem.

Saeculorum amen.

Exaudi deus. Miserere michi domine quoniam tribulor.

Saeculorum amen.

Ecce deus. Deus in loco.

In communionibus

Saeculorum amen.

Intellige. Non vos.

Domus mea. Servite domino. Iustus dominus.

Dico vobis gaudium.

In invitatoriis

[232r in marg.] Saeculorum amen.

Dominus qui fecit. Regem praecursoris. Venite exultemus.

Responsorium. Dixit dominus deus. Adae vero.

Responsorium. Inmisit dominus. Hoc nunc os.

Hodie nobis. Gloria in excelsis.

Omnes de saba. Surge.

Offertorium. Jubilate deo.

Reges tharsis.

[24] <XIV>

REGULA

Praefatus ergo tritus, qui vocum aliorum modorum est quasi formator et ostensor, coloribus tingitur croceis et rubris, ut eo modo caeteros circa se signet signatus quibus ipse cernitur coloribus. Fit autem interdum post duos tonos adiecto semitonio, aliquando vero post tres cum semitonio iterum adiuncto. Superior autem pars semitonii tritum, inferior autem plagam eius resonat. Cumque duabus insit vocibus plagae quoddam ex una resonat, autenticum ex altera. Etenim cum per se duos acceperit tonos et semitonium, antiphonas et responsoria, introitus et communiones, et omnia paene quae in ipso esse possunt, plagalia factae, autentica autem nunquam aut rarissime. Item cum fuerit trium tonorum ac semitonii eius elevatio, in ipsa autentica minusque plagalis esse potest. Et tritus trium tonorum autentus, et duorum plagalis nichilominus esse. Servatis igitur propriis locis, ut nec autenticus plagalem recipiat, nec plagis autenticum, sed cum tritus duorum tonorum assumpserit autenticam vim aptissime coaptabitur tetrardo autento, per distinctiones et superbiores motus, quod suis in locis explicabitur. Plagis autem triti interea propria in voce finitur quae duobus elevatur interdum in affinibus quae predictam elevationem habent. In eo tamen differunt, quod ille semitonio deponitur, iste autem tono.

Sextus vero graditur cum eo ad undecimam sed deponitur communi fine semitonio et duobus tonis, ad terciam .C. hoc modo:

[Utrecht, Tractatus de musica, 24,1; text: .C. .D. .E. .F. .G. .A. .[sqb]. Tonus, Semitonium] [ANOTRUT 03GF]

sicut et quintus habet duodecimam et terciam decimam quas non habet sextus, ita sextus habet terciam, quartam, quintam quas non habet quintus nisi quod aliquid miscetur sexto, declinas in quartam, sitque decacordum, sed hoc inveniri maxime in antiphonis contingit. Horum autem ista descriptio erit, cum nec depositio sexti, nec tota elevatio fuerit quinti. Si in decimam incipiat .C., undecimam .D. iuxta quantitatem suam saepe repercutiat: quintus erit modus. Si autem non ascendit nisi ad .b. dicetur de sexto. Sive per principia discernuntur. Vix enim sextus nisi in suo fine incipit, vel distinctiones ponit, ut Verbum caro; aut in voce quarta .D., ut

[Utrecht, Tractatus de musica, 24,2; text: Si ego verus.] [ANOTRUT 03GF]

Utilia immo necessaria probantur ad praesentis erroris exprobrationem de modis quae dicta sunt. Unde si conceperis de octavo et septimo me cupientem audire non differas.

[25] <XV>

Plagis triti constat ex eadem specie diapente, qua et autenticus eius, et eadem specie diatesseron inferius.

PLAGIS TRITI

Nonan noe ane. Sexta hora sedit super puteum.

in .C.:

Invitatorium

[Utrecht, Tractatus de musica, 25,1; text: Surrexit dominus vere. Venite] [ANOTRUT 03GF]

Saeculorum amen;

in .D. ut: Si ego verus;

in E ut: O ammirabile;

in .F. ut:

[Utrecht, Tractatus de musica, 25,2; text: Gaudeamus omnes fideles;] [ANOTRUT 03GF]

in .G. ut: Nesciens mater.

In introitibus

[Utrecht, Tractatus de musica, 25,3; text: Saeculorum amen. Quasi modo.] [ANOTRUT 03GF]

Hodie scietis

Sacerdotes. Dicit dominus.

Iusti epulentur.

[Utrecht, Tractatus de musica, 25,4; text: Omnes gentes.] [ANOTRUT 03GF]

REGULA

Istae duae communiones, Panem de caelo et Anima nostra, propriae sunt de quinto et secunda differentia propter eos hos cantus qui subter descripti sunt qui esse possunt in ea voce quae duobus intenditur tonis, vel etiam tribus. Sunt alii plures qui non esse possunt nisi in ea voce quae elevatur per duos tonos et deponitur tono et semitonio, utpote .C. et .G. quod cum evenerit, multis erit inpromptum, utrum autento an plagae tetrardi seu triti conferantur. Prudenti autem in brevi plura patebunt.

Aspiciebam in.

Potestas eius.

Graduale. Ad dominum, Versus.

[Utrecht, Tractatus de musica, 25,5; text: Domine] [ANOTRUT 03GF]

Graduale. Misit dominus verbum V. Confiteantur

Alleluia. Versus. Domine.

Offertorium. Sicut in holocausto.

Domine convertere.

[26] <XVI>

REGULA

[232v in marg.] SEPTIMUS modus in voce septima terminatur cuius acutissima est quarta decima, quae cum fine eodem caractere denotatur. Hic assumit nonam secundam .[sqb]. ut habeat duos tonos post finem, post quos semitonium et duos tonos, ac iterum semitonium et unum tonum. Deponitur vero a fine tono uno hoc modo:

[Utrecht, Tractatus de musica, 26,1; text: .F. .G. .A. .[sqb]. .C. .D. .E. Tonus, Semitonium] [ANOTRUT 03GF]

Quod si decacordum placeat facere: unum ei semitonium adhuc a fine adiunge, ad quintam non tamen hoc frequenter invenies. Notandum autem quod si ei nona .b. prima concedatur, nichil restat nisi ut duodecima ad eam diatesseron fiat, et ad semitonium retrahatur, eritque per omnia primus, quia habebit tonum ac semitonium, ac deinde duos tonos, et iterum tonum et semitonium, et duos tonos, et deponitur a fine uno tono, sicut in primo dictum est, et iam non erit septimus sed primus. Non enim ut stultissimi cantores putant gravitate vel acumine unus modus ab alio discrepat. Nichil enim impedit quemcumque modum, si acute vel graviter decantare ut primus in .A. tercius in .b. quintus in .C. quando sunt pauciores voces, sed tonorum ac semitoniorum, quibus et aliae

consonantiae fiunt, diversa positio diversos ab invicem ac differentes modos constituant. Iterum si una tantum voce depravata, finiatur in septimam, rursus sit per omnia primus. Habebis autem a fine tonum ac semitonium et duos tonos et reliqui qui sunt primi.

Principia eius sunt haec: in .F. vix exempla repperies. In .G. ut: Assumpta est; in .A. ut. Orante sancta lucia; in .[sqb]. ut Dixit dominus; in .C. ut:

[Utrecht, Tractatus de musica, 26,2; text: Benedictus dominus; in .D. ut: Sit nomen domini.] [ANOTRUT 03GF]

<XVII>

Autenticus tetrardus constat ex quarta specie dyapente, et ex eadem specie dyatesseron superius.

TETRARDUS

Nonan noe ane. Septem sunt spiritus ante thronum dei.

Differentia .I.

Saeculorum amen

Iherusalem respice. Ad te de luce. Statuit ea.

Cito euntes. Ego veritatem.

Saeculorum amen.

Afferte domino. Ingenua. Adtendite. Exortum.

Orante sancto clemente.

.II.

Saeculorum amen.

Dixit dominus. Quid me quaeritis. Quo progrederis. Stella ista.

Clamaverunt. Benedicta.

[27] Saeculorum amen.

Benedictus. Recordare mei

.III.

Saeculorum amen

Omnes sitientes. Mecum enim. Domine si adhuc. Sit nomen.

.IIII.

Saeculorum amen.

Veterem hominem.

Te qui in spiritu. Angelus. Facta est. Puer qui nobis.

.V.

Saeculorum amen.

Mirificavit dominus. Constitues eos. Exiit qui seminat.

Saeculorum amen.

Loquebantur.

Saeculorum amen.

Populus syon.

Puer natus est. Oculi mei. Aqua sapientia. Ne timeas zacharias.

Respice domine. Iudicant. Expecta dominum.

Ne derelinquas. Audivit dominus. In virtute tua.

Protexisti. Probasti.

<XVIII>

REGULA

DESCRIPTIS tropis tam autenticis quamque plagalibus ultima restat plagalibus quam prae aliis omnibus optamus et diligimus. Dulcior etenim cunctis fertur modis et ut figurate loquamur, cum a primo usque ad septimum labores huius vitae significentur, cum iam ad septimum venerit in quandam transitur theoricam et contemplativam vitam, sed quae adhuc carne gravetur. Octava autem pars in omnibus perfecta est, et transcendit labores et erumnas, nec iam dedita est lamentis, nisi his quae amorendi fiunt. Unde difficile et ineptum est ex eodem modo lamentabile carmen fieri. Sed libet in fine operis intexere quae vis unicuique accidat parti. Per protum etenim ostendimus melius qualitates vel hystorias alicuius rei. Per plagis proti orare vel petere aliquid possumus. Per deuterum vero dignitates vel qualitates animorum indicare possumus. Per plagin eiusdem deuteri magnifice aliquid extollere possumus. Per tritum quoque actio uniuscuiusque exprimitur. Per plagam eiusdem triti, repetitionem ac lamentationem fieri oportet. Per tetrardum autem beatitudo exprimitur sed quae adhuc carne gravetur. Per eiusdem subiugalem, aeterna quies et habitu exprimitur. Quia ergo diximus quid unicuique modo conveniat, explicare volumus, quomodo vel quot | [233r in marg.] formulas habere dinoscitur. Habet namque quatuor praepositivas, duas vero appositivas, unamque suppositivam. Affinitate autem coniungitur, cum autento deutero et plaga triti, unde et minus capacibus tam perfusas error sit, ut multa male quae sunt deuteri modi, faciant in sexto aut octavo et ea quae sunt sexti, faciant in deutero aut plagae tetrardi, sitque error maximus ignorantibus qui cuiquem tribuere possint ignorant. Quia ergo necesse hanc errorem destruere, quibus signis eos [28] perfecte discernere possumus proponamus. Et haec melius per distinctiones et vocum longitudines ostendimus. Deuterus autentus distinctiones mittit in semetipsam vocem, hoc est .G. et in secundam acutam quae est .[sqb]. et vocem acutam primam quae est .A. semper habet longam, nisi cum .[sqb]. secunda acuta vim distinctonis acceperit ascendens ab uno. Et plagis triti a finali voce fere has distinctiones mittit raro usque in terciam super se. Sub se autem tanto frequentius quanto et liberius. Tono vero numquam sub se distinctiones habebunt. Plagis autem tetrardi distinctionem facit sub se, et super suam finalem vocem tono, quo alii penitus carent, nec habet secundam acutam id est .[sqb]. umquam in semet longam, nisi cum plagae triti admiscetur, et hoc nonnisi in prolixioribus melis. Ergo deuteri distinctiones quibus supremi affines modi sunt hi: tetrardus in .G. deuterus ignobilis .[sqb]. aliorum supremorum affinium non meminiscitur.

Plagis autem triti rarissime umquam super se tercius transmittit, sub se uberius absque proximo tono, inter hos autem et tetrardus proprios habet domesticos id est sub se proximiorem tritum super viciniorem protum, in quibus bene distinguitur ab aliis modis.

<XIX>

Octavus autem modus procedit cum septimo usque ad duodecimam .E. deponitur autem ad terciam tono et semitonio et duobus tonis sitque decacordum hoc modo:

[Utrecht, Tractatus de musica, 28; text: .C. .D. .E. .F. .G. .A. .[sqb]. Tonus, Semitonium] [ANOTRUT 03GF]

Supradiximus autem huiusmodi decacordum ter dyatesseron non habere ideo non facile recipitur utraque id est acutissima .C. simul in uno cantu ut quibusdam placet. Perspicuum est autem quod octavus in depositione a fine per omnia est secundus. Quod si ei in elevatione prima, nona .[sqb]. daretur, ut haberet tonum et semitonium et duos tonos a fine, etiam in elevatione permaneret secundus. Sed deridenda est iners incautorum scurrilitas, quia de modorum discretione nil sentiunt. Id solum sequntur quod aliquomodo aures delinire videtur, sicut qui gastrunargiae inserviunt, per falsam dulcedinem verae sobrietatis regulam falsant. Invenitur praeterea, cum octavus ad quartam descendens terciam decimam quae iure est septimi, appetat, ac sibi regulare decacordum tanta praesumptione licet raro restituat.

Principia eius sunt haec: in .C. gravi ut: Stabunt iusti; in .D. ut: Dulce lignum; in .E. ut: Hora est; in .F. ut: Nato domino; in .G. ut: Angeli eorum; in .A. ut: Magister quod est; in .C. acuta ut: Factus est repente.

Differt autem octavus a septimo, quod octavus habet terciam, quartam et quintam quas non habet septimus. Et septimus habet terciam decimam .F. et quartam decimam .G. quas iure non habet octavus. Sane in his cantibus qui inter octavi depositionem et septimi elevationem medii sunt: in quo tono maneant discernantur ut in reliquis quoque dictum est secundum formularum varietates, per ipsas quoque varietates uniuscuiusque modi principia aliquando pervidebis: dum vix paucos cantus his regulis contrarie invenio: eorumque [29] paucitatem ut ita dicam furtivam singularitatem a praesumptoribus viciatisque cantoribus factam esse non dubito. Regula est unius cuiusque artis commune mandatum. Quae autem singularia sunt, secundum artificialem regulam non consistunt. Sed precor secundum uniuscuiusque vocis | [233v in marg.] positionem pauca adhuc de modorum lege subiungas. Me petitioni tuae aequum est respondere. Unaquaeque enim vox aliquibus supradictorum modorum similitudinem tenet ut .[Gamma]. quidem quod habet ante se duos tonos post quos semitonium et duos tonos adiungit, ac deinde semitonium tonumque apponit, non inmerito similitudinem septimi toni vel modi tenet, cum et finis septimi ad .[Gamma]. diapason concinat; prima quoque vox quae habet post se tonum, ante se vero tonum et semitonium et duos tonos, iterumque semitonium et duos tonos, primi modi legem custodit. Unde et prima non sine causa dicta est. Secunda vero cum deponatur post se duobus tonis, iterum semitonio et tono, usitatam quarti modi regulam servet.

Tercia praeterea cum post se habeat semitonium et duos tonos ante se vero duos tonos et semitonium, ac deinde tres tonos, quinti vel sexti proprietate fulcitur. Iam vero octavam primi locum tenere diximus, ad similitudinem primae cuius est dyapason. Aliquando si eam cum prima nona .[sqb]. perpendas, habebit in depositione tonum, in elevatione semitonium et tres tonos ad similitudinem tercii. Prima nona .b. in depositione continet semitonium et duos tonos ad similitudinem sexti: in elevatione, sive quia tres toni sequuntur, sive magis quia nulla sequentium diatesseron ei caritate coniungitur quae principalis est consonantia, nullius regularis si militudinem tenet, neque per dyapason etiam a posterioribus fieri potuit: ideo neque cantum neque distinctionem in ea, nec principium vel finem habere probabis, nisi raro vel vicio ad fiat, si cum solummodo in communione: Beatus servus, quae nullatenus recto cantabitur, nisi in prima nona incipiatur ad similitudinem tercii. Secunda nona .b. ad similitudinem secunda vocis, a qua per dyapason facta est, quarti modi tenet imaginem. Decima ad similitudinem terciae concordat sexto. Alias vero si secunda .[sqb]. privetur habebit post se tonum et semitonum et duos tonos ante se vero duos tonos et semitonium, ad comparationem octavi a cuius fine diatesseron designat. Reliquae quae secuntur per similitudinem litterarum facile perpenduntur. Ex his quae dicta sunt assiduus perscrutator tam de tonis quam de reliquis huius artis regulis divina gratia illustrante, alia quamplura intelliget. Quod si aut negligenter agit, aut hoc non per divinam illustrationem sed sui sensus acumine se capere posse praesumpserit, aut nequaquam intelligit aut dum non refert gratiam donatori efficietur quod absit electioni inserviens minus iam subditus creatori qui est benedictus in saecula amen.

[30] <XX>

Plagis tetrardi constat ex eadem specie dyapason qua et autenticus eius et ex eadem specie diatessaron inferius.

PLAGIS TETRARDI

Nonan noe ane. Octo sunt beatitudines.

.I. Differentia

Gloria. Saeculorum amen.

Stabunt iusti. Sapientia clamitat. In camino ignus.

.II.

Saeculorum amen.

Iherosalem gaude. Dixit dominus mulieribus etiam.

.III.

Saeculorum amen.

Nuptiae factae. Hora est. Bonum est. Potens es.

Factum est.

.IIII.

Saeculorum amen. Gloria in exelcis.

Magi videntes. Nato domino. Deus misereatur.

Mitte manum. Misi digitum. Domine iste.

.V.

Saeculorum amen.

Angeli eorum. Congaudete mecum. Advenerunt nobis. Miserere mei.

Cum turba. Diviserunt sibi. Ihesus iunxit.

.VI.

Saeculorum amen.

Ab oriente venerunt. Apertum est.

Iudica causam. Occurrunt turbae. Quodcumque.

Laurentius bonum.

.VII.

Saeculorum amen.

Hodie scietis. Lux de luce. Beatus venter. O vos omnes.

Dextera domini. O ypolite si credideris. Summa ingenuitas.

O ineffabilem.

.VIII.

Saeculorum amen.

Crastina erit. Beatus es et bene. Omnis plebs. Erat enim.

Zelus domus. Factus est. Confirma. Emitte spiritum.

Avertantur. Cogitaverunt. Euntes ibant



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License