Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.80r] INCIPIT. COMPENDIVM. BREVE. ARTIS. MVSICAE.

Gaudent breuitate moderni. Quandoque punctus quadratus, aut nota quadrata, quod idem est. tractum habet a parte dextra descendentem. Longa dicitur ut hic.

Longa plicata ascendens et descendens sic formatur.

Quandoque punctus quadratus inuenitur qui caret omni tractu. Breuis dicitur: ut hic.

Breuis plicata ascendens et descendens sic formatur. ut hic.

Semibreuis sic formatur. et plicari non potest.

[de ualore praedictarum in marg.] Longa ante longam ualet tria tempora. ut hic.

Perfecta longa uocatur longa trium temporum. ut hic.

[f.80v] Duplex longa ualet sex tempora. ut hic.

Quandoque sola breuis, uel ualor unius breuis praecedit longum imperficit eam. ut hic.

Et si sola breuis, uel ualor unius breuis sequatur longam, imperficit eam. ut hic.

Nisi per diuisionem modi aliter distinguatur. tunc prima longa habebit tria tempora. et breuis sequens refertur ad longam sequentem, et imperficit eam. ut hic.

[de ualore breuium. in marg.] Omnes breues sunt aequales, nisi duobus modis scilicet quandoque inter duas longas duae breues inueniantur, uel ualor duarum breuium: tunc prima breuis uel ualor unius breuis habebit unum tempus. Secunda uero duo. et uocatur tamen altera breuis. Longae autem erunt ambae perfectae. ut hic.

Nisi per diuisionem modi distinguantur: tunc ambae breues erunt aequales. et prima uel ualor primae breuis imperficit propriam longam. Secunda uero ultimam: ut hic.

[f.81r] Si autem tres [breues add. supra lin.] inueniantur inter duas longas: praedictae breues erunt aequales: et ambae longae perfectae. ut hic.

Nisi per diuisionem modi aliter distinguantur: tunc prima breuis imperficit primam longam. Secunda uero breuis ualet unum tempus. Tertia uero duo: ut hic.

Item si plures quam tres inueniantur inter duas Longas. uel etiam sine prima Longa, ita tamen quod ultima Longa maneat: computantur enim tunc tres pro perfectione. et si in fine duae breues remaneant: tunc ultima breuis habebit duo tempora. et erit altera breuis. ut hic.

[De semibreuibus. in marg.] Quandocumque duae semibreues inter duas longas: uel breues, uel breuem et longam uel e conuerso inueniantur: Prima habebit unum tempus semibreue. Secunda duo: Si autem [[omnes]] tres fuerint: omnes erunt aequales. ut hic.

Si enim quatuor: tunc semper duae et duae pro recta breui computantur. ut hic

Et sciendum quod quandocumque plures semibreues quam tres inueniuntur inter duas longas, uel breues, uel breuem et longam: uel e conuerso: omnes erunt inaequales: nisi tres in fine remaneant: tunc ille tres erunt aequales. Sed prius semper duae et duae pro recta breui computantur in fine: aut tres si remaneant. ut hic.

[f.81v] Nisi per diuisionem modi aliter distinguatur ut hic.

[De Ligaturis. in marg.] Ligatura ascendens est: cum quandoque secundus punctus est altior primo. ut hic.

Ligatura descendens est quandocumque primus punctus est altior secundo. ut hic.

Quandocumque primus punctus est altior secundo: habes tractum a parte sinistra descendentem cum proprietate dicitur. ut hic.

Quandocumque secundus punctus est altior primo: et primus caret omni tractu cum proprietate dicitur. ut hic.

[De ualore ipsarum. in marg.] Omnis ligatura cum proprietate prima est breuis. Quandocumque secundus punctus est altior primo: et primus punctus habeat tractum a parte dextra descendentem, sine proprietate dicitur. ut hic.

Quandocumque uero primus punctus est altior secundo: carens omni tractu, sine proprietate dicitur. ut hic.

[f.82r] [de ualore Ligaturarum in marg.] Omnis ligatura sine proprietate prima est longa.

[De opposita proprietate. in marg.] Opposita proprietas est: quandocumque in principio ligaturae ascendentis: tractus ascendens inuenitur. ut hic.

Omnis opposita proprietas signum est semibreuium duarum.

[de perfecta et imperfecta. in marg.] Quandocumque ultimus punctus recte stat supra penultimum: cum perfectione dicitur.

Quandocumque in fine ligaturae descendentis punctis quadratus inuenitur: cum perfectione dicitur. ut hic.

Omnis perfectio longa.

Ligatura imperfecta ascendens, est quandocumque ultimus stat ab obliquo supra penultimum: ut hic.

Ligatura imperfecta descendens: est quandocumque duae notae in uno corpore obliquo, in fine ligaturae inuenitur. ut hic.

Omnis imperfecta breuis.

[f.82v] [de mediis. in marg.] Omnes mediae breues: nisi per oppositam proprietatem defendantur. Tunc quandoque mediae erunt semibreues cum prima. ut hic.

Ratio est: quia nulla semibreuis sola esse potest. Item plures semibreues quam duae non possunt per se stare ligatae. ut hic.

[De plicis Ligaturarum. in marg.] Ligatura quae est cum perfectione ascendendo et descendendo sic plicatur.

Ligatura quae est imperfecta ascendendo et descendendo sic plicatur uel formatur.

[de Pausis. in marg.] Pausa est quae capit medium spatium: ualet unam semibreuem. ut hic.

Pausa quae capit unum spatium: ualet unum tempus. ut hic.

Pausa quae capit duo spatia, ualet duo tempora. ut hic.

Pausa quae capit tria spatia: ualet tria tempora. ut hic.

Finis punctorum est quae capit omnes lineas: siue quatuor spatia.

[f.83r] [de modo. in marg.] Modus in musica: est debita mensuratio temporis per longas et per breues notas, sicut in mutellis et conductis: et in aliis canticis organorum. unde ex sex modis omnes mutelli facti sunt.

Primo uidendum est qualiter mutelli procedunt qui facti sunt in primo modo. Omnes enim facti de primo modo procedunt. uidelicet ex una longa et altera breui usque ad finem per ordinem, uel per aequipolentiam. Et omnes pausae in isto modo sunt minus temporis. Omnes notae longae in primo modo ualent duo tempora, si ueniat Longa ante Longam. ut hic.

Vel aut ligaturam trium notarum: uel duarum. ut hic.

[de secundo modo. in marg.] Illa longa semper ualet tria tempora.

Secundus modus procedit ex una breui, et altera longa usque ad finem, per ordinem, uel per aequipolentiam. Et omnes pausae in isto modo ualent duo tempora: a uia penultima nota ante pausam, est duorum temporum. Pausae etiam in tenore istius modi, ualent duo tempora. Et sicut mutellus secundi modi procedit ex una breui et altera longa per pausas usque in finem. ut hic.

[f.83v] [tertius modus. in marg.] Tertius modus procedit ex ipsa longa et duabus breuibus usque ad finem per ordinem, uel per aequipolentiam. Et omnes pausae eius, ualent tria tempora. Pausae etiam in tenore ualent tria tempora. De duabus uero breuibus sequentibus, prima ualet unum tempus: Secunda duo. ut hic.

[quartus modus. in marg.] Quartus modus procedit ex duabus breuibus: et tertia longa: qui non reperitur in mutellis: Sed in conductis. ut hic.

[quintus in marg.] Quintus modus procedit ex omnibus notis longis. et quaelibet ualet tria tempora. ut hic.

[sextus in marg.] Sextus modus procedit ex breuibus notis: cuius pausae sunt unius temporis: Vt hic:

Laus deo.

.1476.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License