Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[354] (in margine) De musica

De quantitate discreta mobili est musica: est enim de sono vel est contractus numerus in proportione sonoritatis, que est triplex. Una est instrumentalis, alia mundana, alia humana. Instrumentalis musica est, que perspicitur in sono [355] tybiarum, timpanarum et huiusmodi instrumentorum. Mundana percipitur in sonoritate partium mundi et maxime corporum supercelestium. Posuerunt enim philosophi, quod dulcisona est armonia in corporibus inferioribus, que forte non auditur a nobis propter nimiam distanciam inter nos et illa. Humana percipitur in modulata elevacione et depressione vocis secundum diversas cantilenas. (in margine) Auctor musice Boecius.

Huius autem scientie Boecius est auctor et dividitur in quinque libros partiales.

(in margine) Divisio musice

In primis duobus agitur de eis, que pertinent ad scientie veritatem. In tribus sequentibus agitur de ipsis reprobando opiniones auctorum, secundum quod dicitur in principio elencorum, quod "sapientis opus est non mentiri de quibus novit et mentientem manifestare posse." Leguntur autem duo libri huius totalis scientie, quia in istis duobus, ut dictum est, manifestat auctor omnium illorum scientiam, de quibus intendendum, sed in primo libro exequitur de eis generaliter, in secundo vero specialiter determinando proprias paulisper in tonis et consonantiis. Et notandum, quod hic agit de musica instrumentali et si de humana, huius est in quantum proportionem quandam consonantiam habet cum instrumentali. De mundana autem nullatenus hic agitur, eo quod sicut dictum est de ipsa apud nos non est circa cognitionem.

[358] (in margine) Questiones musice

[1 in marg.] Cum in secundo libro Arismetice determinetur de numero secundum aptitudinem sue proportionis, set numerus proportionatus idem est quod contractus in sonoritate, de tali autem sono est musica. Quare videtur, quod musica superfluat, cum determinatum sit de sono sic considerato in secundo arismetice.

Ad primum dicendum, quod quoniam determinatum est de numero contracto generaliter ad numerum sonorum et ad numerum, qui est in rebus secundum aptitudinem sue proportionis. Et propter hoc poterat esse alia scientia specialis, in qua determinetur de numeris generaliter, non specialiter contractis ad proportionem sonoritatis. Unde differunt iste due scientie sicut generale et speciale, que tamen generalia et specialia considerantur in diversis passionibus. Propter hoc dicuntur esse scientie diverse.

[2 in marg.] Item in musica determinatur de numero contracto in proportione sonoritatis, in arismetica vero determinatur de numero simpliciter. Ergo musica subalternatur arismetice. Quare male dividuntur ex opposito.

Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens unam scienciam subalternari alteri secundum aliquid determinatum in ipsa tamen non simpliciter. Dicit enim Aristoteles in primo posteriorum, quod medicina supponit a geometria, propter quid rotunda vulnera tardius sanantur, non tamen medicina subalternatur geometrie. Unde ad hoc, quod sit vera subalternatio oportet, quod sciencia subalternata supponat generales passiones a sciencia subalternante sicut rectum et contrarium de linea perspectiva supponit a geometria, que scilicet perspectiva de linea visuali determinat. Unde licet musica agat de numero contracto, non tamen agit de eo in supponendo generales passiones numeri, que sunt iste quadratum, quas non supponimus ita.

Vel aliter dicendum, quod numerus duplicem habet naturam. Unam enim naturam habet prout abstrahit a re numerali et de tali est arismetica, in qua determinatur de numero secundum diversas sui conbinationes in abstractione; aliam naturam habet numerus, secundum quod abstrahit ab omni numero in via sonoritatis. Et ita patet, quod non oportet unam alteri subalternari.

[3 in marg.] Item quare non habemus unam scientiam, in qua principaliter determinetur de musica humana.

Ad tertium dicendum, quod quoniam humana musica uno modo potest dici quod instrumentalis, eo quod sit per instrumentum nature, unde falsum in questione supponebatur. Vel aliter dicendum, quod hic determinatur de musica instrumentali principaliter, quia soni et melodie principaliter diversificantur, penes ipsam et propter hoc principaliter hic de ea determinantur. Unde si aliqua passio hic ostendatur de musica, evidentius potest ostendi de instrumentali quam de humana.

[4 in marg.] Item cum nos habeamus unam musicam mundanam, non autem habemus [359] scientiam, in qua de illa determinetur, videtur nobis una scientia musice deficere.

Ad quartum dicendum sicut dictum est in divisione philosophie, quod apud nos non percipitur vel propter nimiam distanciam inter nos et supercelestia vel propter aliquam causam nobis non revelatam.

[5 in marg.] Item cum omnis mathematica sit de rebus abstractis, musica autem est de numero contracto. Quare videtur, quod musica non sit scientia mathematica.

Ad quintum dicendum, quod contractio numeri in sonoritate non repugnat abstractioni. Dicitur enim contractus numerus in sonoritate non quod contrahatur ad aliquam materiam specialem, set quia contrahitur ad passiones specialiores quam sint passiones numeri in arismetica determinate.

[6 in marg.] Item cum sonoritates et melodie fiant in tempore sicut actiones nature, videtur, quod musicus similiter deberet determinare de tempore sicut et naturalis.

Ad sextum dicendum, quod non est simile, quoniam naturalis agit de accionibus nature, secundum quod concomitantur tempus et propter hoc de tempore determinat. Set propter hoc musicus tonos et melodias a tempore abstrahit penitus et propter hoc musicus de tempore non habet determinare.

[7 in marg.] Item queritur, unde dicatur musica.

Ad septimum dicendum, quod musica dicitur a moys grece, quod est aqua latine, quoniam sonoritas primo percepta fuit in concursibus fluviorum. Unde Mercurius primo fecit fistulas de arundinibus, in quibus invenit aliquos tonos et melodias secundum diversam elevationem et depressionem digitorum.

[8 in marg.] Item queritur, quot sunt symphonie in musica.

Ad octavum dicendum, quoniam una melodia dicitur dyatesseron et hec colligitur ex proportione, que est inter sex et tria et sex et duo. Sex enim duplum est ad tria, triplum est ad duo. Alia est dyapente et hec symphonia est ex proportione senarii ad quaternarium in duplo et ternarium ad binarium in triplo et ex inde potest elici ternarius numerus. Unde dyapente dicitur a "dya", quod est "duo", et "pente", quod est "quinque". Tercia vero est dyapason, que sequitur ex dupla proportione istarum et sunt iste symphonie discrepances et consonances secundum diversitates proportionum, que reperiuntur in numeris et sic patent quesita.

[9 in marg.] Item solet queri, utrum scientie poetice sub musica reponantur. Quia videtur, quod sic, cum agatur in eis de proportionibus pedum in metris secundum numerum. Et dicendum, quod ars poetica secundum ea, de quibus agit, <agit> de aliquo per medium scientie. Agit enim de fabulis et fictis et sic non est scibilis nec aliter subalternatur secundum vero modum conspectum in versibus quantum ad numerum, cum hec sint de natura musice; secundum vero, quod exprimitur in talibus in omni modo pulchri proprie sub rethorica habet reponi.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License