Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[255] Ars probat artificem quae scribitur arte Guidonis.

Musica scripta docet quam sit in arte potens.

Laude liber dignus, sed dignior auctor honore.

Sic opus auctorem comprobat, auctor opus.

1. Si cantus ascendit duas voces et organum incipit in duplici voce, descenderit tres voces et erit in quinta, vel descenderit septem voces et erit cum cantu.

2. Si cantus ascendit tres voces et organum incipit in duplici voce, descenderit duas voces et erit in quinta, vel descenderit sex voces et erit cum cantu.

3. Si cantus ascendit quatuor voces et organum incipit in duplici voce et erit cum cantu, vel descenderit octo et erit in quarta de sub cantu.

4. Si cantus ascendit quinque voces et organum incipit in duplici voce, descenderit quatuor voces et erit cum cantu, vel descenderit septem voces et erit in quinta (l. quarta) sub cantu.

5. Si cantus descenderit duas voces et organum incipit in quinta, ascenderit tres voces et erit in duplici voce.

[256] 6. Si cantus descenderit tres voces et organum incipit in quinta, ascenderit duas voces, et erit in duplici voce.

7. Si autem descendit quatuor voces et organum incipit cum cantu, ascenderit quinque voces et erit in duplici voce.

8. Si cantus descendit quinque voces et organum incipit cum cantu, ascenderit quatuor voces et erit in duplici voce.

9. Si cantus ascendit duas voces et organum incipit in quinta, descendet quatuor voces et erit cum cantu, vel descendet octo voces et erit in quinta de sub cantu.

10. Si cantus ascendit tres voces et organum incipit in quinta, descendet tres voces et erit cum cantu, vel descendet septem voces et erit in quinta de sub cantu.

11. Si cantus ascendit quatuor voces et organum incipit in quinta, descendet duas voces et erit cum cantu, vel descendet sex voces et erit in quinta de sub cantu.

12. Si cantus ascendit quinque voces et organum incipit in quinta...

13. Si cantus descendit duas voces et organum incipit cum cantu, ascendet [257] quatuor voces et erit in quinta, vel ascendet septem voces et erit in duplici.

14. Si autem descendit tres voces et organum incipit cum cantu, ascendet tres voces et erit in quinta, vel ascendet sex voces et erit in duplici.

15. Si cantus descendit quatuor voces et organum incipit cum cantu, ascendet duas voces et erit in quinta, vel ascendet quinque voces et erit in duplici.

16. Si cantus descendit quinque voces et organum incipit cum cantu, ascendet quatuor voces et erit in duplici, vel descendet octo voces et erit in quinta desuper duplici.

17. Si cantus est aequalis et organum incipit cum cantu vel in quarta, vel in quinta, vel in duplici, vel in quarta desuper duplici, vel in quinta desuper duplici, vel in quarta de sub cantu, vel in quinta, vel in duplici, vel in quarta desuper duplici, vel in quinta desuper duplici; si incipit cum cantu, ascendet quatuor voces et erit in quarta; vel ascendet quinque et erit in quinta; vel ascendet octo et erit in duplici; vel ascendet undecim et erit in quarta desuper; vel ascendet duodecim et erit in quinta desuper duplici. Si incipit in quarta de sub cantu, ascendet quatuor voces et erit cum cantu (vel incipit cum cantu, descendit quatuor voces et erit cum cantu?); vel [258] incipit cum cantu et descendet quatuor voces et erit in quarta de sub cantu.

18. Si incipit in quinta de sub cantu, ascendet quinque voces et erit cum cantu; vel incipiet cum cantu et descendet quinque voces et erit in quinta de sub cantu.

19. Si incipit in duplici voce de sub cantu, ascendet octo voces et erit cum cantu, vel incipiet cum cantu et descendet octo voces et erit in duplici de sub cantu.

20. Si incipit in quarta desuper duplici de sub cantu, ascendet undecim voces et erit cum cantu; vel incipiet cum cantu et descendet undecim voces et erit in quarta desuper duplici sub cantu.

21. Si ipsa incipit in quinta desuper duplici sub cantu, ascendet duodecim et erit cum cantu; vel incipiet cum cantu et descendet duodecim voces et erit in quinta desuper duplici sub cantu.

Expliciunt regulae majores; incipiunt exprobationes.

[CH 258; text: c, a, b, e, C, D, E] [GUICHA 01GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License