Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.83r] Que quidem quasi epilogando sed abreuiando: Petrus Picardus scribens [[a]] ait. Quoniam non nulli maxime noui auditores compendiosa breuitate letantur: quatuor tantum capitula mensurabilis musice que quidem sunt ipsis nouis auditoribus necessaria: breuiter enodabo. Dictaque [f.83v] mea arti magistri [Franconis de Colonia necnon et arbor [arbori corr. supra lin.] magistri m.sec. in marg.] [[ol]] Iohannis de Burgundia quantumcumque potero formabo [conformabo corr. supra lin.]. Primum uero capitulum erit de simplicibus figuris. secundum de ligaturis. tercium de pausacionibus: quartum et ultimum fit de modis. Figurarum simplicium: tres sunt species: que tres ramos perficiunt in Iohannis arbore supradicti. longa ut hic [L] breuis aut hic [B] semibreuis ut hic [S] Longa quidem in tres diuiditur scilicet in longam perfectam et in duplicem longam: sic formatam [MX] Longa perfecta ualet tria tempora. Et hoc potest fieri: multis modis Primo si longam longa sequatur tunc prima longa semper est perfecta ut hic

[exemplum deest; text: pater pater omnium]

Secunda fit: longa perfecta: si longam tractulus qui signum perfeccionis dicitur in mediate sequatur [sequantur ante corr.] ut hic apparet

[exemplum deest; text: janamerai]

Tercio si longam sequantur due breues: nulla breui subsequente: ut hic.

[exemplum deest; text: Maria]

Quarto fit longa perfecta: si longam in mediate: tres breues sequantur sola breui eciam non sequente. ut hic. [[sequi sequente ut hic]]

[staff5; text: prebeas auxilium]

Sic patet quot [[n]] modis potest fieri: longa perfecta. Longa inperfecta duobus tantum temporibus: mensuratur. Et potest fieri multis modis. Primo noto. Si longam sola breuis antecedit. licet ipsam longam sola breuis sequatur. uel due uel tres. uel plures ut hic patet

[staff5; text: Gaude chorus.]

Secundo fit longa inperfecta: si longam sola breuis sequatur ut hic.

[exemplum deest; text: A madame.]

Sed si tres pro uno tempore posite tres sequantur ut hic

[exemplum deest; text: Pro nobis exorans]

uel due sequantur tres ut hic.

[exemplum deest; text: Et que de mille]

uel eciam sequantur duas ut hic.

[exemplum deest; text: ne una.]

Cudiuitant liqui quale uie mille. tunc semper ponendus est tractulus: qui diuisionem significat inter tres et tres. uel inter tres et duas uel inter duas et tres: ut [f.84r] uisum est in exemplis prius dictis. Preterea omnes simplices figure [[p]] plicari possunt excepta semibreui. cui repugnat plica: propter eius figuracionem. longa plicabilis est: dupliciter. ascendendo: et descendendo Ascendendo uero sic [exemplum deest] sed descendendo sic [exemplum deest] Item breuis dupliciter plicatur ascendendo: et descendendo. ascendendo sic: [exemplum deest] sed descendendo sic [exemplum deest] Et in hoc apparent plice simplicium figurarum: et per consequens totum capitulum earundem. Figurarum alia est ascendens: alia descendens. Ascendens dicitur ligatura. quando secundus punctus alcior est primo. ut hic [exemplum deest] descendens uero: econtrario dicitur scilicet quando primus punctus inferior est secundo ut hic patet [exemplum deest] Item ligaturarum tam ascendencium quam descendencium: alia cum proprietate. alia sine proprietate: alia cum opposita proprietate. his tribus differenciis differunt essencialiter ab inuicem omnia principia ligaturarum: ut in magna arte magistri Franconis prius dicti lacius declaratur. Sed a fine duabus tantum differenciis differunt ab inuicem ligature. scilicet perfeccione et inperfeccione. Media uero ligaturarum [[n]] nullas habent differencias essenciales quare omnia media idem dicuntur significare. ut postea apparebit Et secuntur regule: omnium ligaturarum: Omnis ligatura ascendens cum proprietate dicitur: si careat omni tractu ut hic in exemplo declaratur [exemplum deest] Que si tractum habeat a primo puncto descendentem a parte sinistra ut hic [exemplum deest] uel dextra quod magis proprium est ut hic [exemplum deest] tunc sine proprietate dicetur. Item omnis ligatura descendens tractum gerens a primo puncto descendentem: cum proprietate dicitur ut hic [exemplum deest] Quod si careat sine proprietate dicetur ut hic patet [exemplum deest] Item omnis ligatura tam ascendens quam descendens tractum gerens a primo puncto ascendentem: cum opposita proprietate dicetur ut hic [[patet]] [ul m.alt.] [exemplum deest] Item omnis ligatura tam ascendens quam descendens [om m.alt. supra lin.] [exemplum deest] A parte autem finis: tales dantur regule. Omnis ligatura cuius ultimus punctus recte stat supra penultimum: est perfecta ut hic [exemplum deest] uel auerso capite et cum plica ut hic [exemplum deest] Item omnis ligatura. cuius ultimus punctus auerso capite stat supra penultimum sine plica: est inperfecta. ut hic patet [exemplum deest] Similiter omnis ligatura cuius duo ultima puncta in uno corpore obliquo tam ascendente quam descendente commiscentur. ut hic: [exemplum deest] est inperfecta. Sequitur de plicis ligaturarum. Omnis ligatura [f.84v] plicabilis est: duplicitur scilicet ascendendo et descendendo. plicatur enim ligatura perfecta ut hic: [[descendendo]] ascendendo [exemplum deest] Sed eadem descendendo: sic plicatur [exemplum deest] Similiter uero ligatura inperfecta plicari potest: dupliciter ascendendo: [sic [exemplum deest] sed eadem descendendo add. in marg.] sic plicatur [exemplum deest] Sequitur ualor: omnium quinque differenciarum predictarum. Omnis proprietas: est breuis. Omnis opposita proprietas: est [[breuis]] semibreuis Omnis perfeccio: longa: omnis inperfeccio breuis Omnis media est breuis: nisi per oppositam proprietatem. per accidens semibreuietur. Et hec quinque differencie. in arbore [Respice in scedula. magna m.alt. in marg.] dicti Iohannis subtiliter declarantur. Et nota in ligaturis. longa. breuis. et semibreuis. quantum est de ualore: subiacent regulis simplicium predictarum. Et in hoc secundum capitulum: terminatur. Pausacionum: sex sunt species. prima est pausacio: trium temporum. secunda duorum. tercia unius temporis. quarta duarum parcium unius. quinta tercie partis unius temporis: Sexta et ultima. nullius temporis. sed pocius inmensurabilis appellatur. Causa inuencionis eius fuit. ut ubicumque inueniretur: penultimam significaret esse longam. Pausa trium temporum: tria spacia uel ualorem trium tegit. scilicet cum duobus integris: duo semis. Pausa duorum temporum: duo tegit spacia uel [[una]] unum integrum et duo semis. Pausa uero unius temporis unum spacium tegit: uel eciam [[d]] duo semis. pausa duarum parcium [[u]] unius temporis: duas partes unius spacii tantum tegit. Pausa uero tercie partis temporis: terciam partem spacii [spaciei ante corr.] tegit. Pausa que inmensurabilis dicitur: finis punctorum appellatur. hec enim plusquam [tria add. in marg.] spacia tegit. Et apparent forme earum in exemplo.

Modi secundum magistrum Franconem sunt quinque licet secundum antiquos plures essent. Primus enim procedit es duabus longis ut hic patet

[exemplum deest; text: Bethleem.]

uel ex longa et breui ut hic apparet in exemplo

[exemplum deest; text: O Maria.]

Secundus procedit ex breui. et longa ut hic.

[exemplum deest; text: Marie.]

Tercius procedit ex longa et duabus breuibus

[exemplum deest; text: Marie]

Quartus procedit ex duabus breuibus et longa ut hic

[exemplum deest; text: bone <sint>]

Quintus et ultimus: fit ex omnibus breuibus et semibreuibus ut hic.

[exemplum deest; text: huonores]

Hec omnia leuiter [patent add. supra lin.] in arbore qui sequitur.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License