Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[62] [TRACTATVS DE MVSICA SECVNDVM PETRVM PICARDVM ALIOSQUE SCRIPTORES.]

(E CODICE VPSAL. C 453.)

[f.172ro] Quoniam nonnulli et maxime auditores noui compendiosa breuitate laetantur, quattuor tantum capitula mensurabilis musicae, quae quidem sunt ipsis nouis auditoribus necessaria, breuiter enodabo; dictaque mea arti [= a-e] magistri Franconis de Colonia necnon et arbore Ioannis de Burgundia, quantumcunque potero, confortabo. Primum capitulum erit de simplicibus figuris, secundum de ligaturis, tertium de pausationibus, quartum et ultimum fit de modis.

Figurarum simplicium tres sunt species, quae tres ramos perficiunt in Ioannis arbore supradicti; longa, ut hic (fig. Nr 1);

[STM10:63] [PETMUSUP 01GF]

breuis, ut hic patet (fig. Nr 2);

[STM10:63] [PETMUSUP 01GF]

semibreuis, ut hic (fig. Nr 3).

[STM10:63] [PETMUSUP 01GF]

Longa quidem in tres diuiditur, scilicet in longam perfectam et in imperfectam et in duplicem longam, sic formatam (fig. Nr 4).

[STM10:63] [PETMUSUP 01GF]

Longa perfecta ualet tria tempora, et hoc potest fieri multis modis: primo, si longam longa sequitur, tunc prima longa semper est perfecta, ut hic (fig. Nr 5);

[STM10:63; text: Pater omnium] [PETMUSUP 01GF]

secundo fit longa perfecta, si longam tractulus, qui signum perfectionis dicitur, immediate sequitur (fig. Nr 6).

[STM10:63; text: Ja n'amerai] [PETMUSUP 01GF]

Tertio, si longam sequantur duae breues, sola breui non praecedente, ut hic (fig. Nr 7).

[STM10:63; text: O Maria] [PETMUSUP 01GF]

Quarto [63] fit longa perfecta, si longam immediate tres breues sequantur, sola [breui] etiam non praecedente, ut hic patet (fig. Nr 8).

[STM10:63; text: Praebeas auxilium] [PETMUSUP 01GF]

Sic patet, quot modis potest fieri longa perfecta. -- Longa uero [64] imperfecta duobus temporibus tantum mensuratur; et potest fieri multis modis. Primo, si longam sola breuis praecedat, licet ipsam [notam] sequantur duae, uel tres, uel plures, ut hic (fig. Nr 9).

[STM10:63; text: Gaude chorus] [PETMUSUP 01GF]

Secundo fit longa imperfecta, si longam sola breuis sequitur, ut hic patet (fig. Nr 10).

[STM10:63; text: Mellis stilla] [PETMUSUP 01GF]

Tertio fit longa imperfecta, si duae breues longam sequantur, signum diuisionis in medio earum habentes, ut hic (fig. Nr 11).

[STM10:63; text: Dari, tradi] [PETMUSUP 01GF]

Quarto fit [f. 172vo] longa imperfecta, si longam tres breues sequantur, habentes tractulus, (= tr--os) qui est signum diuisionis, inter primam breuem et duas sequentes, ut hic (fig. Nr 12).

[STM10:63; text: Manus pedes] [PETMUSUP 01GF]

Quinto modo potest longa imperfecta [fieri], si plures breues quam tres sequuntur, ut hic patet (fig. Nr 13).

[STM10:63; text: Mamel eteri asi] [PETMUSUP 01GF]

Et tot modis potest fieri longa imperfecta.

Breuis in duas diuiditur, scilicet in breuem rectam et alteram breuem. Recta quidem breuis tantum ualet unum tempus et fit, ubicumque est sola breuis uel plures quam duae, ubi uisum est in exemplis prius dictis. Altera breuis est, quae ualet duo tempora, et hoc fit, ubicumque sunt tantummodo duae breues, et hoc fit, quando sunt inter duas [longas] uel inter breues et longam, dum tamen per signum diuisionis ab illis distinguantur; et tunc ultima illarum altera dicitur breuis, sed prima recta breuis appellatur. Et hoc prius patuit et per aliud exemplum declaratur, ut hic patet (fig. Nr 14).

[STM10:63; text: Praesentis mentis est inopia] [PETMUSUP 01GF]

Et sic patet de breui et altera breui. Notandum est, quod idem est iudicium de breuibus et semibreuibus, sed intelligendum est, semibreues plures quam tres pro recta breui non posse accipi, quantum est de arte, et tunc sunt aequales omnes et dicitur quaelibet minor semibreuis, ut hic (fig. Nr 15).

[STM10:63; text: Doy sillones] [PETMUSUP 01GF]

Nec minus quam duae, quarum prima minor, secunda uero maior semibreuis dicitur, pro una recta poneri potest, ut hic (fig. Nr 16).

[STM10:63; text: In ueritate] [PETMUSUP 01GF]

Et sic patet de semibreuibus, quantum ad ualorem earum.

Sed sciendum est, quod quacumque plures semibreues inueniuntur alicubi, quam duae, tunc duae et duae pro uno tempore debent accipi, ut hic patet (fig. Nr 17);

[STM10:63; text: A ma dame] [PETMUSUP 01GF]

sed si tres pro uno tempore positae sunt, et (= etiam) tres sequantur, ut hic (fig. Nr 18),

[STM10:63; text: Pro nobis exorans] [PETMUSUP 01GF]

uel duae sequantur tres, ut hic (fig. Nr 19),

[STM10:63; text: Et que deruliens] [PETMUSUP 01GF]

uel etiam tres sequantur, ut hic (fig. Nr 20);

[STM10:63; text: En cantant liperquele] [PETMUSUP 01GF]

[f. 173ro] tunc semper ponendus est tractulus qui diuisionem signat (= significat) inter tres et tres, [65] uel inter tres et duas, uel inter duas et tres, ubicumque uisum est prius in exemplis dictis. [* * *]

Praeterea omnes simplices figurae plicari possunt, excepta semibreui, cui repugnat plica propter figurationem eius. Longa plicabilis est [dupliciter:] ascendendo et descendendo, et similiter breuis ita, quod quodlibet tempus cuiuslibet notae plicetur in duas semibreues, et sic patet primum capitulum (fig. Nr 21).

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

Ligaturarum alia est ascendens [hs: adcendens!], alia descendens. Ascendens erit ligatura, quando secundus punctus est altior primo, ut hic (fig. Nr 22);

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

descendens uero e contrario dicitur, scilicet quando primus punctus altior (Coussemaker: inferior!!) est secundo, ut hic (fig. Nr 23).

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

Item ligaturarum, tam ascendentium quam descendentium, alia cum proprietate, alia sine proprietate, alia cum opposita proprietate. His tribus differentiis differunt essentialiter ab inuicem omnia principia ligaturarum, [66] ut in magna arte Magistri Franconis, prius dicti, latius declaratur. Sed a fine duabus tantum differentiis differunt ab inuicem ligaturae, scilicet perfectione et imperfectione. Media uero ligaturarum pullas habent differentias essentiales, quare omnia media idem (= item) dicuntur figurae, ut postea apparebit.

Et sequuntur regulae omnium ligaturarum.

Omnis ligatura ascendens cum proprietate dicitur, si careat omni tractu, ut hic (fig. Nr 24).

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

Quae si tractum habeat a primo puncto descendentem a parte sinistra, ut hic (fig. Nr 25) [nr 1]

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

uel dextra, quod magis proprium est, (fig. nr 26) [Nr 3]

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

tunc sine [hs: cum!!] proprietate dicetur. Item omnis ligatura descendens [, tractum gerens] a primo puncto descendente[m] sinistro(rsum?), cum proprietate dicitur, ut hic patet (fig. Nr 27) [nr 4];

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

quae si careat sine proprietate dicetur, ut hic patet (fig. Nr 28) [nr 5].

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

Item omnis ligatura, tam ascendens quam descendens, tractum gerens a primo puncto ascendente[m], cum opposita proprietate dicetur, ut hic patet (fig. Nr 29) [nr 2], [* * *]

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

(f. 173vo). A parte autem finis tales dantur regulae:

Omnis ligatura, cuius ultimus punctus recte stat supra penultimam, est perfecta, ut hic (fig. Nr 30),

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

uel sub penultimo, ut hic (fig. Nr 31),

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

uel auerso capite cum plica, ut hic patet: (fig. Nr 32).

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

Item omnis ligatura, cuius ultimus punctus auerso capite stat supra penultimam sine plica, est imperfecta, ut hic patet (fig. Nr 33);

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

similiter omnis ligatura, cuius duo ultima puncta in uno corpore obliquo, tam ascendente quam descendente, commiscentur, est imperfecta, ut hic (fig. Nr 34).

[STM10:65] [PETMUSUP 02GF]

-- Sequitur de plicis ligaturarum:

Omnis ligatura plicabilis est [dupliciter,] scilicet ascendendo [hs. adcendendo] et descendendo. Plicatur enim ligatura perfecta, ut hic [staff3], et etiam descendendo, ut hic [staff3] Similiter uero ligatura imperfecta plicari potest dupliciter, scilicet ascendendo el descendendo, ut hic patet [staff3]. Sequitur ualor omnium quinque differentiarum praedictarum: Omnis proprietas [est] breuis; omnis sine proprietate longa; omnis [67] opposita proprietas duae primae semibreues; omnis perfecta longa; omnis imperfecta breuis; omnis media breuis, nisi per oppositam proprietatem per accidens semibreuietur. Et haec quinque differentiae in arbore dicti Ioannis subtiliter declarantur. Et nota in ligaturis, longam, breuem et semibreuem: quantum est de ualore, subiacent regulis simplicium figurarum (Coussemaker: praedictarum) et in hoc secundum capitulum terminatur.

Pausationum sex sunt species: prima pausatio est trium temporum, secunda duorum, tertia unius temporis, quarta duarum partium unius temporis, quinta tertiae partis unius temporis, sexta et ultima nullius temporis sed potius immensurabilis dicitur. Causa [hs. Cum] inuentionis eius fuit, ut, ubicumque inueniretur, penultimam signaret [= significaret] esse longam.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License