Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[124] [ANONIMUS I]

1 Omnis nota in cantu mensurato vel est longa vel est brevis vel semibrevis. Longa formatur cum filo a parte dextra, sic: [L], vel sic: [Lpdsn], vel sic: [Bpssncsdx]. Brevis formatur sine filo, sic: [B], vel sic cum longiori filo a parte sinistra: [Bcdsnpddx], vel sic: [Bcssnpsdx]. Semibrevis, sic: [S,S,S].

2 Quandocumque prima nota ligature descendit et non habet filum, est longa, ut hic: [Lig2d,Lig3odart,Lig3odart,Lig3ddcsdx]

Item si ultima nota descendit sicut quadrata, est longa, ut hic patet in exemplis: [Lig3cdsndd,Lig5cdsndodad]

Item quandocumque filum ascendens est in principio cuiuscumque ligature, semper sunt due semibreves, ut hic: [Lig2cssnod,Lig2cssnod,Lig2cssnod,Lig3cssndod,Lig3cssnaacddx]

Item quandocumque ultima nota ligature ascendit, si est adversus sinistram, longa est, ut hic: [Lig4dodart,Lig2art]

Omnes alie note, de quibus non fit mentio hic quarumcumque ligaturarum, sunt breves, ut hic: [Lig3cdsndod,Lig3aa,Lig3cdsnoda,Lig5cdsnddoda]

3 Longa ante longam valet tria tempora, ut hic: [L,L; L,L,L,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bpssncsdx]

[125] Item longa ante duas breves solas vel ante tres solas valet tria tempora, ut hic: [L,B,B; L,B,B,B]

Item quandocumque punctus ponitur post longam, valet tria tempora, ut hic: [L,pt].

Quando autem longa nota est ante unam solam brevem vel plures semibreves, tunc longa valet duo tempora, ut hic patet: [L,B,L,S,S,S,L; L,S,S,S,L]

Nota quod longa valet semper duo vel tria tempora nec plus nec minus; brevis unum tempus; sed quando sunt solum due breves, secunda valet duo tempora, ut hic: [B,B,L,Lig3cdsnodart,B,Lig3ad]

Semibreves aliquando due vel tres, aliquando quatuor ponuntur pro uno tempore, et distinguntur per punctum, ut hic: [S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,S,pt]

4 Pausa que tenet tria spatia, valet tria tempora. Que tenet duo, valet duo tempora. Que tenet unum, valet unum tempus. Ut hic: [LP,BP,SP,MXP,LP,BP,SP on staff5]

5 Modi sunt quinque. Primus modus procedit ex longa et brevi, sic: [L,B,Lig3Lad]

[126] etiam [ex omnibus] longis, ut hic patet: [L,L,Lig2cdsndcsdx]

Secundus modus est ex brevi et longa, sic: [B,L,Lig2cdsnd]

Tertius modus est ex longa et duabus brevibus, sic: [L,B,B,L]

Quartus modus est ex duabus brevibus et longa, sic: [[B,B,L,B,B]]

Quintus modus est ex brevibus et semibrevibus, sic: [B,B,S,S,S,S,B]

6 Item penultima nota semper est longa. Item nota duplex longa valet sex tempora, ut hic: [2L].

[Anonymous, [Tractatulus], 126; text: longa, brevis, semibrevis] [ANO1OMN 01GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License