Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[34] p.1 Cantuagium

Dilecti in Christo, sicut alias pro aliquali introductione ad rhetoricam, ut clarius et citius sacram intelligeretis paginam, quendam vobis compilavi libellum nomine Loquagium, ita et nunc, ut advertentius cantetis, pro musica maxime ecclesiastica, quam pauci curant inventis tantum utentes, aliqualiter intelligenda alium propino tractatulum nomine Cantuagium. In quo primo modicum de musica pono in communi, secundo divisionem doceo monochordi cum litteris suis, syllabis cantualibus, sonis et eorum nominibus, tertio de combinationibus sonorum, quibus omnis contexitur cantus, quarto de ipsarum concordantiis et discordantiis cum characteribus notarum seu signis, quinto de tonorum naturis seu significationibus, finibus, principiis et mediis ambitibusque et transgressionibus, ornatibus etiam et tenoribus atque indiciis, sexto et ultimo de modo componendi cantus ecclesiasticos seu simplices alios, prout haec omnia pro titulis primae dictiones in singulis pandunt capitulis.

Capitulum primum.

Musica septem artium liberalium de quadruvio scilicet est una arithmeticae, quia de numero tractat sonoro, principaliter supposita, quam ob hoc nequaquam ignorare decet artistam. Est autem ipsa musica ars sonorum seu vocum regulabilium differentias certis proportionibus dijudicans et diciter a musa, instrumento olim magis usitato. Hanc ante diluvium invenisse creditur Tubal vel Jubal secundum aliquos, a quo etiam "jubilare" dictum est, quidam de stirpe Cayn, de quo scribitur Genesis (in capitulo) [35] quarto, quod fuit pater canentium in cithara et organo. Delectatus enim in sonis malleorum fratris sui Tubalcayn, qui ibidem /p. 2/ dicitur fuisse malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri, ex proportionibus ponderum ipsorum, ut dicitur in historia scholastica, musicas advertit consonantias. Quas, ne aqua perirent aut igne, quibus Adam praedixisse audiverat Deum mundum judicaturum, prout in aqua diluvii jam factum est et in igne fiet circa diem novissimum, in duabus scripsit columnis, scilicet una marmorea et altera latericea. Graeci scribunt Pythagoram philosophum musicam ex malleorum ponderibus, quia subtilis erat geometria et arithmetica, in paucis tantum clavibus invenisse, multiplicatam deinde per alios et demum per Boetium ac doctores ecclesiasticos litteris graecis imbutos et latinis publicatam. Est autem modulatio musica mirae in commovendis animis potentiae, ita, ut sua dulcedine tristos animos saepe relevet et anxios, mansueret rigidos, dulceret amaros, luxuriosos quandoque revocet a libidine, freneticos a rabie, daemoniacos a furore, iracundos mitiget, proeliatores animet, passiones temperet et mentem subtiliter quietet. Immo expertum est pueros ipsam audientes in cunabulis se movisse, vetulas gestivisse et bestias quasi tripudiasse. Quapropter rationabiliter pro devotione excitanda populi ea usi sunt sancti, Ignatius <Antiochensis> scilicet, Gregorius et Ambrosius et plures alii cantum sub ipsa per spiritum sanctum ordinantes ecclesiasticum. Incitamur etiam in veteri testamento multipliciter et novo ad laudes Deo instrumentis decantandas musicis. Unde David in ultimo psalmo novem tangens genera instrumentorum novem angelorum choris proportionalium ita dicit: "Laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo, laudate eum in cymbalis jubilationis et laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara, /p. 3/ tandem valedicendo omnis spiritus laudet Dominum!" Placeat igitur cantibus insistere ecclesiasticis, [36] organis et uti aliis instrumentis non ad lasciviam ut quidam discoli, sed ad laudem Dei, salutem propriam et aedificationem proximi.

Capitulum secundum.

Monochordum unius chordae instrumentum est musicum omnium aliorum instrumentorum fundamentum, per quod, quia ex proportionibus partium sonantium certissime dividitur, verissime cantus examinatur. Hoc olim communiter scholares utebantur, praecipue canonici et monachi, quia, ex quo, si recte dividitur, sonat infallaciter, pueri dissoni se illi conformando in cantu cito fiunt consoni. Accipe igitur regulam ligneam ad modum lineae scriptorum ad minus quinque pedum, super quam trahas de incausto vel rubrica lineam rectam in longum ponens in capite ejus versus sinistrum pro gamma-ut tale signum [Gamma] vel G-grossum. A quo divide eam totam in novem partes aequales vel cum filo superposito et in novem partes plicato vel cum circino vel aliter quovis modo. Signatis igitur partibus evenientibus per puncta vel lineas incausti vel rubricae in latum trahas, ponas supra intersectionem in termino primae partis post gamma-ut versus dextrum A pro A-re, in secundo nihil, in tertio D pro D-solre, in quarto nihil, in quinto a pro a-lamire, in sexto d pro d-lasolre, in septimo aa pro aa-lamire. Rursus dividas eam ab A-re in novem partes aequales et ponas in termino primae partis B pro B-mi, in secundo nihil, in tertio E pro E-lami, in quarto nihil, in quinto b pro b-fami-duro, in sexto e pro e-lami, in septimo bb pro bb-fami-duro, in reliquis nihil. Item divide /p. 4/ eam totam a gamma-ut in quatuor partes aequales ponens in termino primae partis C pro C-faut, in secundo G pro G-solreut, in tertio g pro g-solreut, in quarto nihil. Similiter, si a C-faut diviseris in quatuor aequales, prima terminabit in F pro F-faut, secunda in c pro c-solfaut, tertia in cc pro cc-solfa, quarta finit. Sicque, si ab [37] F-faut diviseris in quatuor aequales, terminus primae partis terminabit in b-molle, secunda in f pro f-faut, reliquae vacant. Ab f-faut quoque quatuor aequalibus partitis prima finiet in b-rotundum seu -molle supremum, reliquae vacant. Dividas etiam a d-lasolre in quatuor, et prima terminabit in g pro g-solreut, quod signatum est, secunda in dd pro dd-lasol, reliquae vacant. Finaliter autem dividas ab E-lami inferiori in quatuor aequales, et terminus tertiae partis dabit ee pro ee-la, reliquae vacant, et est completum. Si autem plures velles habere claves vel litteras, fac, sicut jam fecisti. Pro ee-la quaerendo per duas octavas versus sinistrum retrograde secundam scilicet et non primam litteram prius signatam vel inventam illi similem, quam habere vis, et ab illa residuum totum in quatuor aequales dividas, et terminus tertiae partis dabit litteram, quam quaeris, verbi gratia. Si velles habere ff post ee-la, divide ab F-faut inferiori in quatuor, et terminus tertiae partis dabit ipsum. Et sic, si bene videris, ab inferioribus litteris, scilicet gamma-ut et F-faut, primo inventis levissime invenirentur reliquae dividendo ab ipsis per quatuor, quia terminus primae partis offerret semper quartam ab illa et secundae post illam quintam similem primae litterae et terminus tertiae partis octavam a quinta ista in simili littera etiam, /p. 5/ sicut patet in tertia divisione superius facta a gamma-ut, et similiter fieret de reliquis sequentibus. Litteras igitur invenis in monochordo viginti duas dissimiliter scribendas, quae syllabas cantuales, quae tantum sex sunt, innuunt, scilicet ut, re, mi, fa, sol, la. Et habentur in primo versu hymni "Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum, solve polluti labii reatum, sancte Johannes!" Harum litterarum primae octo scribantur per litteras capitales sequentes septem cum b-molli primo per minores, residuae quinque cum b-molli supremo per minimas. [38] Quarum omnium primae quatuor dicuntur graves, sequentes quatuor finales, tertiae quatuor dicuntur acutae, tres sequentes dicuntur superacutae, residuae excellentes. Antiquissimi musici olim non nisi quindecim habebant litteras replicando partem alphabeti et incipiendo scilicet ab A-re usque ad a-lamire, deinde usque ad aa-lamire. Quibus moderniores praeposuerunt gamma-ut, tum, quia aliqui cantus ipso indigebant, cum, quia decuit musicam incipere a prima syllaba cantuali immutabiliter, qualis est ut in gamma-ut, ut certum terminum haberet. Addiderunt etiam b-mollia vel rotunda duo propter ipsorum dulcedinem in cantibus humilibus et supplicatoriis. Reliquas autem supradictas addiderunt, ne discantus quandoque multum ascendentes in notis deficerent, postremum autem ee-la, quod debet poni in manu puerorum exterius post unguem majoris digiti, ut etiam musica certum finem haberet in ultima syllaba cantuali immutabiliter, qualis est la in ee-la.

Nomina autem praedictarum clavium apud Graecos fuerunt mirabilia contra dolorem dentium vetuli forte valentia in musica Boetii et aliis posita ac in musica /p. 6/ Johannis (de Muris) interpretata. Quae pro solacio scribo pueris, ne stupeant, cum ipsa invenirent aliis in libris. A-re enim vocabant proslambanomenos, B-mi hypate hypaton, C-faut parhypate hypaton, D-solre lichanos hypaton, E hypate meson, F parhypate meson, G lichanos meson, a mese, b paramese, c trite diazeugmenon, d paranete diazeugmenon, e nete diazeugmenon, f trite hyperbolaion, g paranete hyperbolaion, aa nete hyperbolaion. Regulae autem ligneae seu lineae sic per litteras recte divisae, si chordam sonoram superposueris elevando eam modicum a principio, scilicet in gamma-ut, et in fine, sicut fit in guitternis, rebebis et viellis, notas omnes certissime sonabit percussa, et apertius, si ipsas concavo <corpori> superposueris, et hoc propter proportiones [39] numerorum, quibus divisa est, certissimas. Est enim ita in natura rerum, quod, qualis est proportio corporum sonantium uniformium, talis est proportio econverso in acutie sonorum. Unde, si dividatur chorda in duas partes aequales, quaelibet pars per se pulsata sonabit diapason in duplo acutiorem sono totius, hoc est octavam, quae pendet in proportione dupla, scilicet duorum ad unum. Si dividitur in tres aequales, duae simul sumptae sonabunt ad sonum totius diapente, hoc est quintam, sub proportione sesquialtera, scilicet trium ad duo. Si in quatuor dividitur, tres simul sumptae sonabunt ad sonum totius diatesseron, id est quartam, sub proportione sesquitertia, videlicet quatuor ad tria. Si autem diviseris chordam in novem partes aequales, octo simul pulsatae sonabunt ad sonum totius tonum unum sub proportione sesquioctava, scilicet novem ad octo. /p. 7/ Et haec ob hoc, quod, qualis est proportio sonantium uniformium, talis econverso est sonorum, quod verissime experieris, si divisionem monochordi recte perpenderis. Est autem et hoc monochordum omnium instrumentorum musicorum fundamentum. Claves enim seu notas, quas ipsum habet in se conjunctim, alia instrumenta habent divisim, ut patet in psalteriis et citharis organisque et aliis ludis similibus, in quibus, si chorda vel clavis una sonat ut, alia divisa ab illa sonat re, tertia mi, quarta fa et sic ultra. In guitternis vero et viellis et rebebis et similibus, si superior chorda maximum ascensum digitorum praesentat quinque notas vel sex, altera totidem sonat, et sic usque ad infimam et semper divisim, quod tantum monochordum facit conjunctim. Quapropter etiam monochordum fideliter examinat omnem cantum.

Capitulum tertium.

Combinationes seu consonantiae sonorum, quibus, sicut quasi ex litteris, syllabis et dictionibus componitur oratio, omnis sub sex syllabis cantualibus supratactis contexitur cantus, tredecim fiunt modis, quos per ordinem prosequimur. Unisonus est consonantia unius soni in eodem spatio vel linea bis vel pluries ab uno [40] vel pluribus sonantibus repercussi sicut sol, sol, la, la. Semitonium est, quando per unam notam modicum ab unisono tali declinatur; et fit communiter a fa in mi vel econverso. Pro quo notandum, quod tonus est, quando duae voces sibi immediatae sub proportione sesquioctava a linea in spatium continuantur vel econverso; et fit communiter seu usualiter in omnibus syllabis cantualibus praeterquam inter mi et fa et econverso, quatuor scilicet modis, de ut in re, de re in mi, de fa in sol, de sol in la /p. 8/ et econverso. Nec potest tonus talis perfectus in duo aequalia dividi propter naturam proportionis sesquioctavae in partes aequales non divisibilis, ut probat Boetius in musica sua, sed bene dividitur in duo inaequalia, quae dicuntur semitonia non a semis dimidio, sed a semus, sema, semum, quod est imperfectum. Quorum unum est minus, et dicitur a Graecis diesis, et alterum majus, et dicitur apotome, quod est incisio, quia modicum differt a tono. Consistit autem semitonium minus secundum Boetium in proportione sesquiseptima decima, scilicet decem et octo ad decem et septem, majus vero in sesquisexta decima, scilicet decem et septem ad sedecim. Dicitur autent tonus talis perfectus, qui causatur ex duobus semitoniis inaequalibus, imperfectus vero, qui fit ex duobus semitoniis imperfectis id est minoribus. Haec etiam semitonia ex quolibet tono per divisionem proportionibus possent fieri, sed usualiter ponuntur inter mi et fa et econverso, et hoc vel in diversis clavibus consequenter positis, sicut inter e-lami et f-faut et econverso est semitonium minus, vel in eadem clave composita tamen, sicut in b-fami cadit inter fa et mi et econverso semitonium majus. Quapropter nec proprie loquendo una clavis dici potest, ex quo pro suis diversis vocibus signa habet diversa, et ob hoc nec in ipso fit mutatio. Unde, sicut f de f-faut superat mi de e-lami in semitonio minori, ita mi de b-fami superat fa de b-fami in semitonio majori. Et quia voces altiores debent sequi graviores et mi ibidem est altius, ideo in nominatione illius clavis ponitur mi post fa. Ex hoc solvitur difficilis (quaestio) in musica, quare scilicet dicitur b-fami et non b-mifa, cum tamen mi praecedat fa in syllabis cantualibus. Semitonium [41] ergo, quod limma a Platone vocatur, quia non est plenus tonus, est immediata declinatio ab /p. 9/ unisono in tonum imperfectum, et potest dici distantia illa una secunda, quia in secundam clavem declinat; et fit uno tantum modo, scilicet a mi in fa et econverso. Tonus vero est declinatio immediata ab unisono in tonum perfectum, et dicitur etiam distantia illa una secunda ut supra; et fit quatuor modis, ut supra dictum est. Et dicitur a tonando, quia perfectius sonat quam semitonium. Semiditonus est una tertia, quia in tertiam declinat clavem, habens tonum perfectum et semitonium minus; et fit dupliciter, scilicet re-fa, mi-sol et econverso. Ditonus etiam est tertia, sed habet duos tonos perfectos, et dya, quod est duo, dictus et tonus; et fit dupliciter, scilicet ut-mi, fa-la et econverso. Diatesseron est quarta et dicitur a dia, quod est de, et tessara quatuor, quia in quartam declinat clavem, habens duos tonos perfectos cum semitonio minori; et est trimodum, scilicet ut-fa, re-sol, mi-la et econverso. Tritonus etiam est quarta habens tres tonos perfectos deficiens a diapente in semitonio minori et superans diatesseron in semitonio majori; et fit inter F-faut inferius et mi de b-fami-duro, similiter inter b-molle et e-lami superius. Diapente est quinta et dicitur a dia, quod est de, et penta quinque, ut supra, habens tres tonos perfectos cum semitonio minori; et est quadrimodum, scilicet ut-sol, re-la, mi-mi, fa-fa et econverso. Semitonium cum diapente est sexta, et est una dictio unum significans modum et constat ex tribus tonis perfectis et duobus semitoniis minoribus; et fit inter E-lami et c-solfaut et inter D-solre et b-molle, scilicet mi-fa et re-fa et econverso. Tonus cum diapente etiam est sexta, et reputatur una dictio unum significans modum et constat ex quatuor tonis perfectis cum semitonio /p. 10/ minori; fit ut-la et econverso et aliquando ab F-faut in d-lasolre et econverso. Semiditonus cum diapente est septima, et est una dictio habens quatuor tonos perfectos cum duobus semitoniis minoribus; et fit inter c-solfaut et D-solre et econverso. Ditonus cum diapente [42] etiam est septima continens quinque tonos perfectos cum semitonio minori; et fit de C-faut ad mi de b-acuto. Diapason est octava, et est distantia notarum similium et litterarum, sicut de C-faut in c-solfaut, et dicitur a dia, quod est de, et pan, quod est totum vel omne, et son, quod est sonus, quasi omnes continens sonos, videlicet tonum, semitonium et reliquas combinationes jam dictas, includens quinque tonos cum duobus semitoniis minoribus; et sic ipsam constituunt diapente et diatesseron. Has combinationes seu consonantias et consequenter omnem cantum, si pueri levissime velint discere, curent saltem cantum hunc brevissimum cordetenus tenere:

[Eger, Cantuagium, 42; text: unisonus, semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, diatesseron, tritonus, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum diapente, semiditonus cum diapente, ditonus cum diapente, diapason] [EGECAN 01GF]

p. 11 Capitulum quartum.

Concordant autem ex his combinationibus sive consonantiis aliquae, si simul proferantur sub duobus instrumentis vel vocibus, aliquae discordant. Est enim concordantia duorum vel plurimum sonorum simul prolatorum harmonia auditui complacens; quanto autem plus se compatiuntur secundum auditum, tanto meliorem faciunt concordantiam. Et si quae nullatenus se compatiuntur apud [43] auditum, sed quaelibet per se proferri velint, illae penitus discordant. Tres autem sunt concordantiarum species, perfecta scilicet, imperfecta et media. Perfecta est, quando sic se compatiuntur, quod auditus vix inter eas valet distinguere, et tales sunt duae, scilicet unisonus et diapason, quibus ob hoc magis utitur ecclesia. Imperfecta est, quando ab auditu multum differre sentiuntur, non tamen discordant, et sunt duo, scilicet semiditonus et ditonus. Semiditonus tamen melior est, ex quo semitonium habet, cujus dulcedinem omnis concordantia requirit; licet semitonium per se sumptum discordantiam faciat. Media est, quarum harmonia melior est quam imperfectae, non tamen tanta sicut perfectae, et sunt duae, scilicet diatesseron et diapente, quae simul sumptae constituunt diapason; et aptius est, ut diatesseron supra diapente ponatur quam econverso, quia diapente dulcior est, ex quo in majori proportione fundatur numerorum. Poteris autem experiri pulchram simplicem harmoniam, si (quis) grossae vocis cantet cantum ecclesiasticum non multum ascendentem, sicut esset cantus sexti toni, et alter unus grossae vocis cantet quintam desuper et puer acutissimus ad principalem cantum cantet octavam. Ab his enim tribus, tenore scilicet, quinta ejus et octava discantores quandoque hinc inde declinando discordantias /p. 12/ etiam immiscentes concordantiis pulcherrimas faciunt harmonias, motetos scilicet et rondellos, prout experiri poteris, si mensuras notarum ipsarum et pausarum ascensionumque et descensionum proportiones didiceris. Discordantiarum vero duae sunt species, perfecta scilicet et imperfecta. Perfecta est, quando non compatiuntur se secundum auditum, et sunt quatuor, scilicet semitonium, tritonus, semitonium cum diapente, ditonus cum diapente. Imperfecta est, quando quodam modo secundum auditum se compatiuntur, sed discordant, et sunt tres, scilicet tonus, tonus cum diapente, semiditonus cum diapente. Praeter etiam concordantias sunt quaedam aliae, scilicet tonus cum diapason, quae bona est maxime, cum in medio profertur diapente, et constat ex duabus diapente, quae dici potest nona, diapente etiam cum diapason, quae potest dici duodecima et consistit in proportione tripla secundum [44] Boetium. Diatesseron autem non facit concordantiam cum diapason secundum Boetium, quia non fit consonantia (ex proportione) superpartiente. Bisdiapason etiam est bona, quae dici potest quintadecima et consistit in proportione quadrupla. Omnis etiam imperfecta concordantia immediate veniens ante bonam bona, et maxime ante diapason et unisonum. Plana musica consonantiam diapason excedentem non recipit, sed discantualis bene propter cursum cantuum diversimodum, prout in discantibus olim factis sub tenore, triplo et motetis videre poteris.

Characteres seu signa vel notas certum modum cantandi designantes antiqui habuere musici, quos communiter ad hoc saecularium tenent libri, quorum nomina etiam forte pro dolore dentium valentia cum /p. 13/ notulis pro solacio scribo pueris versibus his. Unde versus:

[Eger, Cantuagium, 44; text: Eptaphonus, strophicus, punctus, porrectus, oriscus, virgula, cephalicus, clivis, quilisma, podatus, scandicus, et salicus, climacus, torculus, ancus, et pressus minor, et major] [EGECAN 01GF]

nec pluribus utor. Eptaphonus dicitur quasi aptus sonus, scilicet propter dulcedinem suam, strophicus similis est signis, quae ponuntur in strophis et in cingulis ad decorem, porrectus quasi protractus punctus, oriscus, quia de ore subtiliter formatus, cephalicus, quia caput habet quasi clausum, clivis, quia declinat, quilisma ad modum aniculae quidem ac podatus quasi pedatus, climacus, quia climaliter id est gradatim descendit, torculus quasi retortus, ancus quasi uncus; cetera (signa) patent ex vocabulis suis. Sed quia ex notulis his non redactis ad mensuram cantari contigit olim satis discorditer, ideo quidam magni artistae Parisius, quorum [45] nomina in quodam discantu ponuntur, qui incipit "Zodiacus", si bene recolo, et (quorum unum) vidi episcopum, ante annos circiter quinquaginta, circa annum videlicet Domini millesimum trecentesimum tricesimum, specialiter dederunt se musicae certis mensuris temporum ipsam regulantes sub notis quadratis et quadrangulis, simplicibus et colligatis punctis etiam et pausis, quibus jam religiosi utuntur cumvis propter concordantiam servandam in cantibus et mensuras in discantibus. Erat etiam maximus cantor, quidam magister Franco de Colonia, qui pulchrum de arte illa edidit librum, quem et alios, si perlegeris, mensuras mirabiles notarum et pausarum in cantibus multis per ipsos regulatis et compositis perpendere poteris. Sufficit autem simplicibus /p. 14/ pro illis notis scire, quod inter notas simplices seu separatas quadrangula parva superius acuta talis [S] dicitur semibrevis valens unum simplicem ictum vel punctum vocis vel temporis, quadrata vero plana talis [B] dicitur brevis valens unum tempus, hoc [46] est moram duorum ictuum vocis vel trium, duos scilicet breves (ictus) vel tres; cui, si addatur virgula vel cauda taliter [L], dicitur longa valens duo tempora vel tria. Inter vero notas colligatas, si secunda est altior prima, tunc prima, si est sine cauda, valet brevem, si cum cauda inferius, valet longam. Quando autem secunda est inferior prima, tunc est per oppositionem ita, quod prima caudata valet brevem, non caudata longam. Ultima autem inter colligatas, si recte stat supra penultimam vel infra, pendet sub penultima vel juxta penultimam averso capite, cum plica id est cauda inferius stat, valet semper longam, si autem juxta stat averso capite sine cauda, tunc valet brevem. Si vero duae extremitates in uno grosso corpore seu nota continuentur, tunc ultima valet brevem. Si autem aliqua istarum colligatarum habuerit caudam elevatam in prima sursum a dextris in signum levitatis, tunc prima et sequens immediate simul unam brevem valent, hoc est quaelibet semibrevem. Alias autem semper media quaelibet inter colligatas valet unum tempus. Exempla horum omnium patent in libris. Haec autem posui, non ut per tales mensuras choraliter semper cantetur, sed ut proportionum longae et breves et semibreves aliqualiter cantando differantur. Sed etiam in lecturis ecclesiasticis et sermonibus publicis, si recte intelligi debeant, oportet /p. 15/ syllabas quasdam aliis teneri longius, primas scilicet semper post silentium, ne in aperitione oris leviter tunc sileant, et dominantes; quae sunt in monosyllabis dictionibus ipsamet dictio, in dissyllabis latinis semper prima, in polysyllabis longa ultimae proxima, in hebraicis vero et graecis semper ultima.

Capitulum quintum.

Tonus, prout in hoc capitulo finitur, est plurium notarum certis principio, medio et fine proinde certa decantanda regulatarum artificiosa combinatio. Quatuor tantum olim apud Graecos erant toni juxta illud psalmi "Psallite Deo nostro, psallite, psallite Regi nostro, [47] psallite!" Quorum primus dicebatur protus, secundus deuterus, tertius tritus, quartus tetrardus. Ex nominibus etiam gentium seu terrarum vocabant primum dorium, secundum phrygium, tertium lydium, quartum mixolydium. Hos autem quatuor tonos principales diviserunt tandem moderniores ex causis infra dicendis in octo dantes eis nomina imparis numeri, et sunt primus, tertius, quintus et septimus apud nos, quos etiam vocabant autentos, addentes pro nominibus illorum, qui paris sunt numeri, pro secundo scilicet, quarto, sexto et octavo hoc nomen plagius vel plagalis ad prima quatuor nomina. Sicque secundus noster vocabatur apud eos plagius proti vel plagalis, quartus noster plagius deuteri vel plagalis et sic de aliis. Sed ad alia quatuor nomina, scilicet dorius, phrygius, etiam pro plagalibus addiderunt "hypo", id est "sub", et sic secundus noster dicebatur hypodorius, id est subditus dorii vel plagalis, quartus hypophrygius et sic de reliquis. Nos autem plane vocamus illos octo primum, secundum, tertium et sic consequenter.

Sciendum igitur, quod non, ut simplices putant, quaelibet materia indifferenter /p. 16/ quolibet tono regulariter in ecclesiasticis cantibus decantata est a sanctis vel adhuc ab aliis decantanda, immo alii et alii toni diversis competunt materiis, complexionibus, aetatibus, regionibus et affectionibus, et hoc ex natura vocum vel sonorum sub ipsis mirabiliter aures audientium et mentes immutantium. Unde primus tonus ex vi prolationis suae praecipue habilis est ad commovendum animos ad diversos affectus; quapropter et nobilis dicitur, curiosus seu curialis, aliquando morose gradiens, aliquando vage currens, ob hoc tamquam egregius, advocatus historiis cantuum saepe praepositus ut ibi "O pastor aeterne" et "Gloria tibi trinitas". Secundus vero, plagalis ejus seu collateralis, flebilis est et gravis seu raucus, ob hoc ad tristes materias maxime idoneus; quapropter omnia illa "O sapientia", quibus ecclesia cum tristitia quasi et taedio exspectans [48] adventum Domini se desiderare commemorat, solus sibi venditat. Tertius severus dicitur et indignans, ad furias quasi incitans et ad bella, crudelis et petulans, habilis ob hoc ad materias fortitudinem, potentiam et victoriam innuentes, sicut est in responsorio "Angelus Domini" in pascha, quando Dominus mortem morte subegerat. Quartus adulatus est seu adulatorius, blandus, quandoque garrulus atque morosus, supplicanti maxime idoneus. Quintus est modestus, laetus, dulcis et voluptuosus, recreans aliquando saltando et consolans, ob hoc sibi b-molle potissime venditans, ut patet in antiphona "Alma redemptoris". Sextus lacrimosus est et pius, omnium tonorum dulcissimus, animos ad pietatem et lacrimas provocans sicut in responsorio gregoriano "Videns Jacob". /p. 17/ Septimus saliens dicitur seu saltans, suavis, lascivus atque jucundus ut in antiphona "In civitate Domini" et ibi "Assumpta est Maria". Octavus matronalis dicitur, aliquando garrulus, morosus sive morulus et gaudens, decenter gradiens, ob hoc praecipue ad senes pertinens ut ibi "Dominus ortus" et similibus. Quamvis autem istae sint verae tonorum naturae ex eorum harmoniis, tamen quandoque ex causis una materia sub diversis tonis aut diversae materiae sub uno licite decantari possunt. Congrue etiam ecclesia in suis cantibus tonis utitur sic significatis. Recte enim juxta significationes suas et proprietates jam dictas gradus quidam eveniunt et ascensiones spirituales hominibus noviter ad Deum conversis. Postquam enim primo de peccatis suis quis contractus convertitur quasi sub primo tono diversimode ac in anima titubat, quare statum suum religione vel alio modo salubriter commutet, demum mutato statu peccata sua quasi sub secundo tono humiliter deflet. Tertio sentiens ob hoc diabolum, mundum et carnem sibi temptando magis infestos viriliter et strenue resistendo contra eos militat. Quarto videns se sine gratia Dei illos vincere non posse pro adjutorio devotius supplicat. Quinto quasi veniam consecutus et victoriam laetitia spirituali jubilat. Sexto orationibus vacans ac devotis meditationibus Deum pro se et aliis lacrimis placat. Septimo per sursum actiones seu raptus atque furores spirituales conversationem [49] suam in caelo deputat. Octavo et ultimo quasi in pace sit factus locus ejus; sobrie, pie et juste, humiliter et patienter vivens cum Paulo dissolvi et esse cum Christo desiderat. Ecce scalam spiritualium militum juxta significationes, /p. 18/ proprietates et ascensiones tonorum! Unde nota versus: A movet ingenuus, vagus et curiose morosus, B gravis et raucus, taedet exspectans, quod amat, flens, C petulans, habilis, furiens ad bella, severus, D blandus supplexque, morosus, garrit adulans, E dulcis, laetus, recreans saltansque, modestus ipse voluptatis, ideo b-molle tenebit, F pius, invitat fletus, praedulcior omnium, G laetans saltat, lascivus, dulcia cantat, H matronalis, garrit gaudetque, morosus, iste senum fertur, nam leniter graditur.

Fines seu finales habere debent toni certos, unde, quia antiquorum quatuor tantum toni quatuor etiam habuere finales, scilicet D-solre, E-lami, F-faut, G-solreut. Moderni postea ipsos in octo dividentes eosdem ipsis finales reliquerunt, duobus tonis tamquam sociis unum deputantes finalem ita, quod, quicumque cantus terminantur in D-solre, primi sint toni vel secundi, qui in E-lami, tertii sint vel quarti, et sic de aliis. Ab his igitur finalibus tamquam a tonorum seu cantuum domiciliis musici suos regulant cantus. Quicumque enim cantus secundum principium suum vel medium dubius videat et vagus, in sua tamen finali, si regularis est, capitur et certus dijudicatur, nimirum, quia perfectio rerum finis est et exitus acta probant omnisque laus in fine incanitur. Merito autem illa quatuor loca sunt finalia, cum, quia plus decet cantum sobrie descendendo finire quam ascendendo turpiter finire, tum etiam, quia illis locis eorum syllabae cantuales, quae tantum debent esse finales, scilicet re, mi, fa, /p. 19/ sol, principalius inveniuntur. Ex quo enim de natura tonorum est, aliquando ascendere posse et aliquando descendere, et ut, quia notarum infima est, sub se descensum dictum per se non patitur nec la supra se ascensum, ideo ut et [50] la finales esse non possunt, sed quatuor dictae tantum in locis illis aptioribus. Quapropter, si cantus aliquando in aliis locis finalem habuerit, scilicet in quarta vel in quinta, octava vel alia supra loca praedicta, quod permittitur, quia superius saepe cantatur aptius vel dulcius propter vel semitonium vel b-molle ibidem existens, hoc tamen fit pro eo, quod praedictae syllabae terminales seu finales in illis proportionaliter reperiuntur clavibus. Sicque ex hoc primus et secundus a-lamire pro finali propter re ipsius habere possunt, similiter et tertius et quartus propter mi ipsius et sic de aliis. Et si aliquando cantus terminatur in ut, sicut saepe fit in octavo tono et quandoque in quinto, hoc tantum fit propter sol vel fa ibi latentes, ex quibus talis cognoscitur cantus. Breviter igitur a finalibus omnis regulatur cantus.

Principia etiam habere debent toni certa. Ex quo enim in quatuor finalibus octo pendent toni, oportet cuilibet propter differentiam habendam certa assignare loca, quibus quisque sub finali vel supra habeat principium vel hemitonia id est inceptiones, quae fiunt in medio cantuum post pausationes. Et hoc vocabant antiqui intentionem toni et remissionem, de quo breviter se expedientes dixerunt et bene, quod autenti, id est toni imparis numeri, scilicet primus, tertius, quintus et septimus, possint intendere supra finalem ad quintam inclusive excepto solo tertio, qui hoc facit ad sextam, remittere vero possint ad proximam sub finali, plagales vero, id est secundus, quartus, sextus /p. 20/ et octavus, possint ad quartam intendere et ad quintam quandoque remittere. Moderniores vero retorquentes cantus sub ambitibus certis infra dicendis volunt, quod autenti regulariter sub finali excepto solo primo non habeant principium nec plagales ultra quartam infra excepto solo octavo ita, quod soli primus et octavus in hoc sunt transgressiones. Et quia nec autenti nec plagales in quibuslibet mediis illorum terminorum sub et supra, sed in quibusdam tantum inchoari possint et in quibusdam non, de quo versus tres hic posui vocum: Principiant primum C-gravis cum quinque, quae quartum versant, A, C, D, F alterum, E, G, a, c tertium, F, G, a, c quintum, C, D, F [51] sextum, G, a, b, c, d septimum, absque b, C, c octavum. Quorum summa est haec, quod primus tonus potest inchoari a C-faut usque a-lamire inclusive, sed quia rarius in E-lami et G-solreut, ideo sibi aliqui tantum quatuor asserebunt initia; similiter quartus habet eadem principia, sed quia rarius in a-lamire, ideo quidam quinque sibi tantum assignant. Tertius ab E-lami, G-solreut, a-lamire, c-solfaut (potest inchoari), quintus ab F-faut, G-solreut, a-lamire, c-solfaut, sextus a C-faut, D-solre et F-faut, septimus a G-solreut, a-lamire, b-fami, c-solfaut et d-lasolre, octavus a C-faut usque ad c-solfaut inclusive excepto solo b-fami. Si cui autem placuerit, poterit ex principiis his tonorum comparando discutare, quae, quibus vel quot communia fuerint vel propria. Quando etiam cantus elevatur extra locum proprium ad quintam vel quartam, ut supra tactum est, cum finali tunc nimirum proportionaliter elevatur et ejus principium; propter quod antiphona "Dominus regit me" et similes, quae quarti sunt et terminantur in a-lamire propter mi ipsius, inchoantur /p. 21/ a b-fami. Propter principia haec diversa cantuum mutari solent caudae, ut infra dicetur, seu fines tonorum.

Mediaque debent habere toni certa, ut duo in uno convenientes finali ab ipso nec ascendendo nec descendendo certis currentes limitibus ab invicem differant, quod et antiqui ascensionem tonorum et descensionem vocabant. Videntes enim moderniores, quod antiqui sub tonis suis quatuor quandoque per duodecim claves quandoque per plures, quatuor videlicet sub finali vel quinque, supra vero per octo vel decem currentes cantus satis habuerunt mirabiles nec ululando in gravibus nec in acutis concrepando, sicut apparet in antiphona "Fidelis sermo" et in quodam "Gloria in excelsis" sollemni et saepe in gradualibus, quae cursum habent quasi plagalium et versus eorum quasi autentorum in signum exultationis, sub uno finali quemlibet illorum tonorum antiquorum diviserunt seu distinxerunt in duos sub octo clavibus regulariter ipsos stringentes. Quorum quibusdam claves altiores, supra scilicet finalem, assignaverunt, quos et ob hoc autentos vocabant, hoc est autorales, magistrales seu principales, dicendo autentus protus, autentus deuterus et [52] sic similiter de aliis, qui apud nos, ut supra tactum est, imparis sunt numeri, primus scilicet, tertius, quintus et septimus, aliis vero graviores, sub finali scilicet et modicum supra, quos etiam ob hoc plagales vocabant, hoc est circa plagas seu regiones finalium currentes vel collaterales autentorum, scilicet discipulares, subjugales vel minus principales, dicendo plagius protus vel plagalis proti, quos nos sub pari nominamus numero, secundum scilicet, quartum, sextum et octavum. Ascensionum ergo lex secundum modernos haec est, quod autenti supra finalem usque ad octavam /p. 22/ inclusive regulariter possunt ascendere et de rigore, ad nonam vero vel decimam licenter seu gratiose vel ex causis infra dicendis excusatione, infra vero finalem non regulariter, sed licenter seu usualiter uno descendere possunt tono excepto quinto, qui, quia tono subtus caret, semitonio aliquando descendit vel semiditono. Plagales autem supra finalem usque ad quintam inclusive regulariter scandere possunt, sed raro, ad sextam vero licenter et rarius, scilicet semel ac bis, ad septimam quoque rarissime et excusatorie, infra vero finalem regulariter descendunt ad quartam, sed licenter ad quintam. Regularibus autem clavibus tamquam debitis uti licet libere, licentialibus vero rarius, humilius et cum pudore; immo, si cantus quandoque licentiales tetigerint, statim fugiant, ac si, talis cantus sicut virgo pudens tetigisse doleat. Si enim impudenter nimis plagalis quandoque ter vel quater quintam repercussit, autentus velut dominus vindex ipsum irreverentem ejiciet, etiamsi quartam infra plagali propriam tetigerit, sicut patet in antiphona "Ecce, tu pulchra es", quam ob hoc primus tonus sibi venditat. Parcant tamen autenti suis sic plagalibus subditis, ne antiquum adducant chaos vagationis, ut vix semel tangant quartam infra, ubi plagalis rex est. Immo, si semel quartam infra tetigerint, licentia sua super octavam omnino careant nec scandant ultra decimam, si chordam sub finali tetigerint licentialem.

Ambitus ex jam dictis secundum regulares modernos singulorum leviter elicere pueri possunt tonorum. Ex quo enim cursus cujuslibet sub octo stringitur clavibus et plagales quartam infra finalem [53] attingere possunt et quintam supra finalesque eorum gradatim ascendunt, liquet ipsorum ambitus /p. 23/ inter duas inclusive litteras similes esse et consequenter unum sequi alium, secundi scilicet ambitum inter A-re et a-lamire, quarti inter B-mi et b-fami-durum, sexti inter C-faut et c-solfaut, octavi inter D-solre et d-lasolre. Rursus, quia autenti confidenter sub octo stringuntur clavibus et octavam supra finalem attingere possunt finalesque eorum gradatim ascendunt, constat etiam ambitus ipsorum inclusive et consequenter inter duas similes esse litteras, primi scilicet inter D-solre et d-lasolre, tertii inter E-lami et e-lami, quinti inter F-faut et f-faut et septimi inter G-solreut et g-solreut. Contingit autem in his ambituum designationibus eundem octavo et primo evenire ambitum. Ex quo enim ambitus trium primorum plagalium, secundi scilicet, quarti et sexti, sic gradatim ab A-re et consequenter ascendunt, quia non distet alter ab altero nisi unica chorda tam infra quam supra, oportuit ultimum plagalem, scilicet octavum, in simili continuatione, proxima scilicet chorda, hoc est in D-solre, plagali jungi penultimo, hoc est sexto, ne, si in altioribus poneretur, proportio confunderetur aequa, in qua maxime viget musica. Praeterea, quia quilibet tonus ad minus tres sub finali suo debet habere claves et A-re apud antiquos infima fuit clavis, oportuit D-gravem primi esse finalem, in quo D-gravi, ut jam tactum est, oportuit etiam octavum propter proportionem continuationis servandam sexto jungi et unum ambitum fieri; et quia talis proportio in primo tantum contingit et octavo, unum ambitum sortiti sunt et non alii. Et si objiceretur pueris, videntur ergo primus et octavus idem esse tonus, quia eundem ambitum habent et claves easdem. Dicendum, quod, licet secundum substantiam eaedem sint claves et ambitus idem, differunt tamen in ipsis ratione et modis, quia D-gravis assignatur /p. 24/ primo sicut finalis, sed octavo sicut ultimus ejus recipiens descensus, sicut et G-gravis, ut finalis octavo competit, sed non sicut primo. Item videtur, quod septimus et secundus eundem sicut primus et octavus habere debeant ambitum, ex quo videtur, quod, sicut se habet primus autentus ad ultimum plagalem, ita se [54] habere debeat ultimus autentus ad primum plagalem. Dicendum, quod non est simile, quia primus octavo situ est inferior, sed septimus secundo situ est superior, et sic, quia septimus est ascensivus et secundus gravium appetens (clavium), idem non competit eis ambitus. Item videtur, quod magis vel major debeat esse differentia seu distantia autenti a suo plagali quam autenti ab autento vel plagalis a plagali, ex quo pluribus differt punctis seu clavibus, scilicet tribus infra finalem a plagali suo, et autentus ab autento non nisi una, scilicet D, et plagalis a plagali. Dicendum, quod diversitas tonorum ex finalibus tantum est et non ex differentia clavium vel communicatione, sicut patet in primo et octavo, qui differunt per finales, licet easdem habeant claves; et sic adhuc autenti divisorum finalium plus differunt quam autentus et plagalis suus unius finalis. Item videtur, quod plures debeant esse ambitus et per consequens toni, ex quo super g-supremum, quod est terminus ultimi ambitus, sunt plures claves haud dubium non superfluentes. Dicendum, ex quo scala tonaria sive ambitus tonorum voci humanae sunt proportionati, sicut g-supremum viribus vocis humanae sufficiens est meta, ita et ambitus metam illam transcendens esse non debuit nec potuit. Et si cantus aliqui per licentiam accommodationis aliam vel in discantibus illam (metam) transcenderint, nihilominus aliquae finalium haberent praedictorum et, sic tantum accipitur, a cantibus differrent regularibus. Quapropter nec excellentes post g-supremum superfluunt nec ambitus vel toni plures erunt.

/p. 25/ Comparare autem hos ambitus vel tonos ad invicem pro differentiis videndis et convenientiis, si pueris placet, et primo autentum ad plagalem suum, scribe litteras omnes primi plagalis et sui autenti alphabetariter vel monochorditer, incipiendo scilicet ab A-re usque ad d-lasolre inclusive, et interclude duobus circulis, lineis vel arcubus se intersecantibus uno litteras plagalis et alio litteras autenti cum annotatione. Quis, cujus sit, et invenies, quod plagalis tres habet claves infra finalem regulariter sibi proprias et [55] autentus totidem supra quintam a finali plagali regulariter prohibitas; quinque vero mediae utrique (sunt) communes. Consimiliter scribe, si vis, pro aliis, et idem in ipsis videbis. Secundo autentos inter se, si comparare vis, scribe sicut prius ambitus autentorum, scilicet a D-solre usque ad g-supremum intersecans singulos litteris inclusive similibus, et invenies, quod, licet inferiores ascendere possint in ambitus seu regiones superiorum, hoc est, commutent in clavibus superiorum, tamen superiores in inferiorum ambitus non regulariter regulabuntur, quia finales eorum saltem non habent, item, quod duo extremi autenti proprias habent claves aliis non attingibiles, scilicet primus D-finalem et septimus g-supremum; aliae vero claves intermediae sunt communes, quaedam duobus, ut E-finalis primo et tertio et f-supremum septimo et quinto, ceterae vero intermediae communes sunt ut G, a, b, c, d. Tertio, si comparare vis plagales inter se, scribe ut supra ambitus omnium plagalium, incipiendo ab A-re usque ad d-lasolre inclusive, dividens singulos per circulos intersecantes se litteris similibus inclusive, et invenies, quod, sicut est in autentis, quod uterque extremorum unam habet clavem sibi propriam aliis regulariter non attingibilem /p. 26/ et reliqui nullam, ita etiam est et in duobus plagalibus extremis et duobus intermediis, quia claves intermediae communes sunt aut duobus aut tribus aut omnibus. Sed differunt in hoc, quod ambitus plagalium inferiores sunt quam ambitus autentorum. Quarto, si autentos omnes et plagales inter se comparare volueris, scribe ut supra ambitus omnium simul, incipiendo ab A-re usque ad g-supremum inclusive, cum circulis intersecantibus et similes litteras intercludentibus, et invenies, quod aequa proportione alter ab altero distat et quod duae claves tantum, scilicet G-finalis et a-lamire, communes sunt omnibus tonis, ceterae vero tam infra quam supra, quanto illis duabus sunt propinquiores, tanto sunt communiores, et quanto illis duabus remotiores, tanto specialiores et magis proprii (generis), et quod uterque extremorum tonorum unam sibi venditat propriam aliis non tangibilem.

[56] Transgrediuntur autem seu excedunt aliquando cantus hos suos regulares ambitus, ut supra tactum est, et hoc permittitur ex causis excusantibus. Sicut enim in grammatica quaedam orationes dicuntur praeceptivae, scilicet quae constructiones habent congruas, aliae permissivae, aliae prohibitivae, et ita (est) in musica. Cantus quidam dicuntur praeceptivi, directi seu perfecti, illi scilicet, qui regulariter incipiunt, mediant et finiunt servantes ea, quae servari ars praecipit aut regula. Permissivi dicuntur qui, licet ab arte quodam modo deficiant; excessus tamen ipsorum seu defectus excusabiles sunt. Quorum quidam dicuntur transpositi, scilicet illi, qui olim in gravibus facti ibidem duriter cantabantur et dissone. Postea a modernioribus in acutorum regionem propter dulcedinem vel b-mollis vel toni vel alterius (modi) ibidem convenientiorum translati, et hoc per diapente sicut antiphona "Germinavit radix" vel per diatesseron /p. 27/ sicut antiphona "Oculi mei" et similes. Defecti quidam (nominantur), illi scilicet, qui altero pede claudicant ac non habentes proprium principium, sed a socio suo accommodatum sicut responsorium "Vidi Dominum" in quadragesima, quod sexti toni est ex finali incipiens in a-lamire sicut quintus ad designandum stuporem Jacob visionis Dei declamantis, aut finalem non habentes proprium, sed vocem terminalem suo tono consonum, ut si cantus primi toni terminaretur in G-solreut propter re ibidem latens. Transgredientes aliqui (dicuntur), qui, licet proprium principium habeant et finem, metas tamen exeunt medio debitas, quando scilicet autentus attingit decimam et plagalis septimam, quod utrique vitium est, sed excusatur, si vox cum materia merito exaltanda fuerit, sicut in responsorio "Sicut cedrus" de beata virgine illa dictio "monte" tangit septimam, si devotio denotetur specialis, si exclamatio, si dolor, si laetitia vel aliquid simile sicut in antiphona "O sapientia" et "O pastor" et aliis multis sanctorum cantibus. Communes (vocantur), qui autenti plagalisque jus quasi communiter tenent sicut (illi), qui a finali ad sextam ascendunt vel ad septimam, tamquam autenti, et sub finali per tonum vel semiditonum, tamquam plagales, descendunt assignanturque autento tamquam [57] digniori. Neutrales autem (dicuntur), qui nec autenti naturam plane habent aut plagalis, qui scilicet ultra quintam a finali non scandunt nec nisi per unam clavem descendunt. Et illi attribuntur tono, cujus conditiones ex parte finis magis servant vel de sursum scilicet terminando cum semitonio sicut antiphona "In patientia vestra", et est primi, vel de subtus sicut antiphona "O Domine, salvum me fac", quae est secundi; vel communiter isti cantus, communes scilicet et neutrales, assignantur tono illi, cujus saeculorum ipsis magis ex parte principii competit vel finis. Et recte congruunt verbis Domini Jesu vel humili supplicationi vel aliquibus hujusmodi, quae sine strepitu aptius /p. 28/ solent fieri. Prohibitivi seu anormali sunt, qui nec regulam servant artis suae nec excusari possunt; legitime fugiendi sunt ob hoc penitus sicut in grammatica barbarismus et soleocismus.

Ornatus etiam habet musica proprios sicut rhetorica. Ornat etiam cantum, si cuilibet materiae, sicut supra tactum est, proprius adaptetur tonus, si cantus sententiarum seu verborum sequatur cursum, in laetis saliens et lasciviens, in tristibus bassius et modestius gradiens, si interrogationes aliqualiter exacuat, si exclamationes exaltet, si involutiones multis notis super unam dictionem vel syllabam cohaerentibus exprimat, et breviter, si, quid verbis vel sententiis innuitur, cantus quasi loqui et exprimere videatur. Ornat etiam, si cantus distinctiones habeat legitimas, hoc est, si in puncto sententiae suspensivo dictio colon, id est membrum apud rhetores, diastema vero, id est disjunctus ornatus apud musicos, non in finali, sed in alia clave decenter pauset, sique in puncto legitimo dictio comma, id est incisio, et apud musicos systema, id est conjunctus ornatus, in finali pauset, et si in puncto ultimato dictio periodus, id est clausura vel circuitus, a musicis teleusis, semper pauset in finali. In plagalibus etiam ornat, si finalem saepe repetant et circa illam currendo ludant in quarta a finali rarissime pausantes et in quinta nunquam, immo, si quintam quandoque tetigerint, quasi timentes statim desiliant, per diatesseron licite cadentes et resurgentes praeter quartum tonum, qui hoc competenter quandoque facit per diapente, cum et suus autentus [58] melius faciat idem per sextam. In autentis autem ornat, si in acutis magis versentur et si, cum in quinta ab enim finali quandoque pausaverint, finalem postea /p. 29/ revisant et rursus festinanter ascendant saepius per diapente cadentes et resurgentes; quintus tamen pulchre per ditonum a finali saepe surgit. Diatesseron autem et diapente, si convenienter situentur, satis adornant, et hoc, si remissa quandoque statim in eisdem vocibus eleventur, et praecipue diatesseron, si aliquotiens varie repercutiatur et semiditonus vel ditonus ipsum nunc praecedat nunc sequatur. Ornat etiam, si, per quas notas neuma descendit, per easdem quandoque ascendat, et quod neuma una, id est concursus plurium notarum super unam syllabam, non nimis saepe iteretur, quod tamen aliquando in tractibus quadragesimalibus factum est et alibi in cantibus sanctorum ad designandum dolorem vel laetitiam et (quod constat) vix compesci posse per rationem. Ornat etiam, si autentus ad finem paulatim et reverenter de supra ducatur, plagalis vero aliqualiter praecipitanter et de subtus. Ornat etiam, si syllabae praedominantes longius teneantur. Ornat etiam et cantum sustentat, si notae in descendendo ultimae seu infimae aliquando decantentur semitonialiter quasi vel modicum a sibi contiguis penultimis declinando, sique penultimae in ascendendo ad ultimam sibi contiguam aliqualiter eleventur; et notas taliter vel inferius duriter tentas vel superius elevatas quidam vocant falsas vel falseta. Et breviter ornant omnia, quae cantum dulcem faciunt et audientibus placentem propter majorem excitandam devotionem vel affectionem salvis tamen semper his, quae ad artis hujus regulas spectant, limites atque moderationes. Omnium autem praedictorum exempla in cantibus ecclesiasticis invenies sanctorum, si diligenter eos inspexeris. Et miraberis, quam artificialiter cantus illi a sanctis doctoribus /p. 30/ compositi mentium exprimant conceptiones, rerum habitudines et cantantium voluntates, ita, quod nec una quidem nota in ipsis inveniatur superflua aut specialis [59] intentionis vacua vel otiosa. Immo, si alte clamandum est quasi in caelum rogando, inchoant cantum altisone ut in responsorio "Da mihi Domine" et "Emitte Domine" de historia Augustini, si aperte publicandum est vel docendum, similiter sicut in antiphona "Hoc est praeceptum meum" et "Post dies octo" et antiphona "Stephanus autem", si jubilandum est, exultando surgunt cum saltu ut in antiphona nativitatis "Angelus" et sequentibus ad laudes, et sic similiter in multis cantibus missalibus et aliis. Si vero humiliter supplicandum est vel consulendum de cordum quasi intimis, incipiunt ab imis ut in responsorio "Rorate caeli desuper" in adventu et in responsorio "Praeparate corda vestra" de libris regum. Si autem medio modo se habendum est loquendo quasi vel socialiter conversando, inchoant circa medias claves sicut in responsorio "Justi autem in perpetuum vivent" et in similibus, ita, quod vix est aliquis cantus regularis, qui non certis inchoatus sit causis vel indiciis. De mediis autem cantuum cursibus non possum exprimere, quam pleni sint notamine. Si enim tristitia sit designanda specialis, cuilibet (cantui) quasi similem unam assignant notam, ac si non possint pro fletu observare cantuum mensuram, ut patet in communione "Videns Dominus flentes sorores" ante sabbatum "Sitientes". Similiter, si laetitia exprimenda sit singularis, idem faciunt, ut patet in communione "Oportet te fili gaudere" ante dominicam "Oculi mei", ita, quod breviter in mediis cantuum cursibus nunc innuunt tarditatem, nunc vehementiam, nunc involutionem in multis notis, nunc expeditionem in pausis, nunc applaudunt, nunc arguunt, aliquando designant altitudinem, aliquando bassitudinem, nunc hoc subtile innuunt, nunc illud, prout hoc et multa alia in cantibus sanctorum advertere poteris, si ipsos acute inspexeris. Immo etiam similiter est aliqua materia decantanda; occurrerunt partiales clausulae /p. 31/ vel dictiones ad speciales tonorum naturas pertinentes (et) illis saepe neumas illius toni adaptavere proprias, sicut patet in responsorio "Ecce vidimus eum non habentem speciem", ubi in dictione "neque decorem" lamentando quasi et ad lacrimas provocando (cantus) declinat in b-mollare. De finibus autem miraberis, [60] si, quam industrie cantus claudant, adverteris, ad finem ordinate vergentes sicut libra seu trutina mota paulatissime ad quietem per breviora revertens spatia, sicut patet pro exemplo in responsorio "In conspectu angelorum", ubi super syllabam "o" de "tuo" tangunt primo altum d-lasolre, breviter post hoc dicendo per breves notas revertentes statim bassius ad c-solfaut, a quo et iterum breviter cadentes et revertentes in b-durum et postea in a-lamire et demum in finali, hoc est in G-solreut, quiescentes. Ecce, qualiter per quinque notas descendunt paulatissime deponentes! Sed et mirare, quod, si non occurrerent in deponendo tot notae ad minus, ne videantur rapide cadere, primo tangunt b-durum et secundo b-molle, ut descendant sobrie, sicut patet in responsorio "Adaperiat" de historia Machabaeorum, ubi in fine super syllabam "a" primo tangunt c-solfaut leniter descendendo, et de hinc tangunt b-durum iterum desiliendo, et postea b-molle, quia a-lamire supremum non convenit tangere, et sic consequenter usque ad finem! Aliquando vero contrarium faciunt, et hoc circa principia vel media, sicut patet in alleluja "Specie tua" et similibus, ubi super syllabam "tu" de secundo "tua" b-molle primo cadit et b-durum secundo, ita, quod breviter, sive paulatissime cantus finiant sive repente, semper hoc faciunt industrie et cum notamine. Unde verum aestimandum est, quod supra dixi, quod nec una quidem nota in cantibus rectis sanctorum superflua sit vel otiosa. Quod multi heu ignorari non advertentes, sed /p. 32/ putantes cantus casualiter currere et sine arte, ita miserabiliter ipsos corruperunt, quod vix invenitur aliquis in fontalibus suis subsistere notis, prout leviter videbis, si artem istam et libros cantusque communiter discordantes diligenter adverteris.

Tenores etiam habent toni singuli certos. Psalmodia enim in singulis tonis per unam certam chordam currit et communiter in linea excepto septimo tono, in quo currit in spatio, a qua chorda tonali in principio sive medio et fine psalmodia ipsa declinat modicum declinantibus [61] ab ipsa plus hinc inde antiphonis vel introitibus sub et supra. Et haec declinatio ab ipsa in fine dicitur tenor. Est igitur tenor cursus cantualis circa finem psalmodiae a chorda cantuali declinans et ex hoc et certum tonum indicans. Et dicitur a tenendo, quia totum cantum et psalmodiam sicut medium quoddam continet ludentibus hinc inde supra ipsum et infra aliis notis cantuum. Subscribuntur autem communiter tenoribus vocales de "saeculorum amen", scilicet EUOUAE, propter finem psalmodiae sub cursu ipsorum antiphonis vel introitibus applicandum. Et sunt octo tenores octo tonis correspondentes. Unde autenti, quia octavam a finali attingere possunt, tenores in chorda sua tonali jam dicta, quae scilicet semper in quinta a finali currit, ab eadem tamquam a medio sui cantus inchoant excepto tertio tono, qui hoc facit ex sexta, vitando scilicet duplicem notarum, mollis et durae, quae habetur in b-fami. Plagales vero, quia quintam a finali possunt attingere, tenores suos etiam in chorda sua tonali, vel a tertia a finali, sicut secundus et sextus, vel a quarta, sicut quartus et octavus, inchoant finem principalis tenoris semper habentes revertentem ad finalem, quia in gravibus ambulant, quod in principalibus tenoribus autentorum non fit, quia scilicet in acutioribus currunt. Sunt enim quidam tenores necessarii vel /p. 33/ principales, illi scilicet, quos olim musici primitivi singulos singulis adaptavere tonis cuilibet tono unum tantum dantes tenorem, qui adhuc aptissime sufficerent ipsis. Quidam (sunt) curiosi seu curiales, illi scilicet, quos moderniores postea in cantibus lascivientes adinvenerunt addentes principalibus praedictis caudas diversas, et hoc, ut corresponderent diversis antiphonarum et introituum inchoationibus, quae variationes caudarum etiam adhuc vocantur differentiae. His autem differentiis confuderunt tonos omnes exceptis secundo, quinto et septimo implentes libros et contentiones saepe procurantes ac confusiones. Et quia diversae dioeceses, collegia et religiones usualiter habent differentias illas diversimodas, non potest ipsarum poni certus numerus nec sub [62] arte cadunt, sed sequuntur quaelibet suos libros; scire volens eas videlicet legat autores de ipsis tractantes! Audivi olim in quibusdam ecclesiis differentias illas seu caudas non ad quemlibet psalmodiae reiterari versum, sed tantum in fine super "saeculorum amen" propter congruentiam deveniendi ad principium antiphonae vel introitus, quod laudo, quia displicenter satis et taediose ad singulos repetuntur versus. Quidam tenores dicuntur peregrini seu usuales, illi scilicet, quos usuardi quidam et indocti in diversis ecclesiis psalmodiis applicuere finalibus nec principales curantes antiquorum tenores nec curiosos, scilicet artificiales novos. De quibus reputatur tenor usualis illius psalmi "In exitu Israel de Aegypto" super antiphonam "Nos, qui vivimus", qui octavi magis debet dici quam alterius propter antiphonam ex finali octavo debitam. Concessus est autem cursus iste jubilosus et saltuosus pueris ad designandum laetitiam Judaeorum de transitu maris rubri et nostram de redemptione per sanguinem Jesu Christi. Mediae etiam psalmodiarum distinctiones in diversis ecclesiis /p. 34/ sunt diversimodae; in hoc tamen omnes puto conveniunt, quod graecae dictiones, hebraicae et latinae monosyllabae in mediis distinctionibus circa finem acuto quasi accentu elevantur in omnibus tonis excepto tertio aliis dictionibus versum communem ibi servantibus. Inchoationes etiam psalmodiarum apud diversas ecclesias diversimodae sunt; conveniunt tamen communiter puto in hoc, quod in solo quinto tono inchoatio fit a quinta sub chorda sua tonali, in secundo vero, tertio et octavo a quarta, in primo et sexto a tertia sub tonali. Quartum autem quidam inchoant a quarta sub tonali, quidam ab ipsamet tonali, septimum quidam a tertia sub tonali, quidam vero a proxima sub eadem. Magnificat autem et Benedictus, quia sollemnia sunt cantica, in aliquibus tonis immodice aliter etiam ad singulos versus inchoantur vel mediantur quam communis psalmodia. Similiter etiam psalmi post introitum sollemnius inchoantur, mediantur et tenorisantur seu finiuntur. Ejusdem sunt naturae introitus in hoc et [63] alleluja, invitationes et responsoria, quod in finalibus ipsorum attenditur tonus, non autem in psalmorum ipsorum vel versuum finalibus. Versus responsoriorum in tonis autentis semper inchoantur a chordis suis tonalibus et in eisdem principalius currunt; in plagalibus vero in quarto tono inchoantur a tonali et in ceteris a tertia subtus vel quarta currentibus secundo et octavo in tonali principalius. Hoc etiam scias pro mirabili, quod in antiquorum cantibus versus responsoriorum communiter circa finem declinant a tonali vel alia chorda, in qua principalius currunt, in quinta syllaba ante finem superplentes postea quatuor syllabas ad finem, et hoc similiter faciunt circa medium, scilicet in quinta declinantes vel in sexta, si penultima fuerit brevis. Exemplum in versu "Confitebor tibi Domine" de responsorio /p. 35/ supernotato "In conspectu angelorum" syllaba "ba" declinat, et sequuntur quatuor syllabae, scilicet "oris mei". Similiter circa medium syllaba "to" declinat, et sequuntur quatuor, scilicet "corde meo". Et si esset loco "meo" dictio, cujus penultima esset brevis sicut "proprio" vel similis, tunc "to" ut sexta declinasset. Similis declinatio a fine et medio reperitur in quibusdam tonis in psalmis versualibus introituum, et hoc forte factum est in memoriam quinque principalium vulnerum Domini vel quinque sensuum moderandorum. Immo, quod plus est, quia in musica regulata per notas quadratas, ut supra dictum est, tria tempora perfectionem constituunt, invenies, si bene notati sint cantus ecclesiastici de notis quadratis in libris religiosorum, quod cantus tonalis in teleusi vel diastemate vel systemate vel in aliis punctis in numero impari clauditur, cujus ternarius semper est aliquotus forte ad honorem sanctae trinitatis, ex quo patet, quam regulariter sub numero, pondere et mensura a sanctis patribus sint (facti) ecclesiastici cantus. Verum tamen in cantibus noviter et aliter faciendis, qui plus trahent ad devotionem vel laetitiam spiritualem quam antiqui, non oporteret talem servare cursum in responsoriis et versibus, dummodo tonorum non casserentur ambitus, quemadmodum factum est in illo versu "Praestet nobis gratia" de trinitate et in illo versu "Eructavit" de responsorio [64] "Regnum mundi" et sic de aliis in novis cantibus jubilosis. Judicare leviter et breviter de cantibus tam factis quam faciendis, cujus toni sint vel quis duorum autentus sit vel plagalis, ex praedictis bene pensatis patet esse difficile, et hoc ex variatione levi principiorum, mediorum et finium atque mala assignatione tenorum vel "saeculorum amen". Inchoantur enim cantus aliqui omnes consimiliter et diversorum sunt tonorum sicut istae antiphonae "Iste pauper erit enim" et "In odore". Inchoantur etiam aliqui omnino dissimiliter ex /p. 36/ transpositione et ejusdem sunt toni. Finiuntur etiam aliqui cantus vel consimiliter vel dissimiliter ex transpositione vel aliter et in tonis diversificantur. De mediis autem in cantibus ecclesiasticis jam factis satis magna invenitur diversitas pro autento assignando vel plagali. Quidam enim ex experientia cantuum plurium sanctorum pro regula asseruerunt omnes cantus autentis assignandos, qui quintam attingunt vel sextam vel septimam supra, licet inferius vero nullam (clavem) vel tonum tantum vel semitonium vel semiditonum, si fuerit quinti toni, sub finali habebant semel vel pluries. Si autem plus quam tono vel semitonio seu semiditono sic infra finalem descenderit, semper plagalis erit, nisi superius octavam attingat; quando tacta (erit octava), semper autentus erit, etiam si quartam infra tetigerit. Sed primae parti hujus regulae obviat antiphona illa de nativitate Domini "Dominus dixit ad me", quae plagali, scilicet octavo, assignata est, licet supra tangat sextam et infra vel nihil vel tantum tonum habeat secundum quosdam libros. Secundae parti obviat antiphona "Ecce tu pulchra es", quae plus tono descendit nec tangit octavam et tamen autento assignata est. Et si tertia pars staret scilicet, quod autenti tangentes octavam supra leviter tangere possent quartam infra, reverteretur chaos vagationis quatuor tonorum antiquorum, quod esset contra divisionem ipsorum in octo, ut supra dictum est et regulationem ambituum, unde, quia invenimus tenores tonorum, hoc est EUOUAE, saepe diversimode et per consequens non recte signatos, sicut patet in antiphona "Domus mea" in quibusdam libris assignata primo, cujusdam et est, in quibusdam secundo, et in [65] multis aliis libris necnon et in cantibus ecclesiasticis ablatas notas aliquas et aliquas additas neumasque miserabiliter variatas quia discordantes; nec deceat musicam irregularem esse atque confusam aut tonos effrenos seu vagabundos. Habeamus divisionem sequentem tamquam regulam infallibilem pro novis cantibus faciendis et antiquis /p. 37/ regulandis vel saltem pro defectus jam dictos et alia licentialia vel permissiones excusandis. Omnis cantus aut attingit quintam a finali supra aut non, si non plagalis est. Si attingit, aut igitur tunc cum hoc descendit infra sub finali aut non, si non autenti est. Si autem et attingit quintam supra et cum hoc descendit infra, hoc est tripliciter, quia, si pluries ascendit, autenti est, si pluries descendit, plagalis, si quotiens ascendit et totiens descendit, tunc vel communis est vel neutralis; et fiet de eis, sicut supra dictum est, in decantibus permissivis. Ecce regulam seu divisionem optimam, sub qua et cantus novi regularissime poterint fieri, antiqui nosci et corrigi vel saltem, quam corrupti sint, experiri! Et nosci igitur possunt cantus usualiter tantum, ut patet, ex auditu vel aliter, quantum ad principia, ex inchoationibus similibus, quantum ad media, ex divisionis jam positae partibus, quantum ad finalia, ex tenorum, si recti essent, assignationibus. Diapente etiam, si circa principium apparuit et finem, signum est autenti ut in antiphona "Scimus quem", si vero diatesseron, plagalis ut in antiphona "Beatam me dicent omnes". Item, si cantus in principio a finali diapente repente petiverit, signum est autenti sicut antiphona "Juravit Dominus", et si a finali ad quartam caput inclinaverit, signum est plagalis ut in antiphona "Insignium virorum". Ex his et similibus signis perpendendis, et si conjecturari possit prima facie, cujus toni sint aut quis autentus vel plagalis, sciri tamen non potest certissime nisi examinatis ipsis per regulam divisionalem cum aliis licentialibus et moderationibus supradictis. Differentias autem tonorum hoc est caudas principalibus tenoribus a modernioribus additas competentes licet et artificiales, quamvis sufficeret eas non esse inventas, Ordinis mei bene ponerem, sed arti praesenti, [66] quam omnibus feci, in hoc praejudicarem. /p. 38/ Volens tamen eas quis scire in sua ecclesia transcursis omnibus sui antiphonarii antiphonis vel aliquid similibus caudas illas et principia comparet, et statim, quae quibus, si recte signatae fuerint, competant aut quomodo conveniant aut differant, inveniet. Quibus inventis, quot primus, quot tertius et sic de aliis habuerit differentias, suis scribat sociis, quia pauci vel nulli in numero ipsarum conveniunt vel in aliis usualibus.

Capitulum sextum et ultimum.

Modus autem componendi cantus ecclesiasticos vel alios regulares simplices ex supradictis breviter habentur bene perpensis. Commoveo tamen novum volentem facere cantum, quod ante omnia materiam cantus consideret, qualis sit, et secundum hoc de tono aptiori juxta supradicta de naturis tonorum vel significationibus sollicitus sit. Verum tamen, si materia non nimis fuerit notabilis, ex speciali scilicet laetitia vel tristitia, tonum pro tono ad commovendum animos ad placentiam vel displicentiam vel aliquid hujusmodi ponere poterit, ut scilicet primi toni vel octavi vel alterius cujuslibet eadem materia ex causis sit. Quod et moderni cantores in quibusdam novis historiis fecerunt ordinantes antiphonas et responsoria juxta quocitatem ipsarum ita, ut primam primo dederint tono et secundam secundo et sic de ceteris. Et si hoc fecerunt materias certas suis certis adaptando tonis, quemadmodum sancti olim fecerunt musici, laudandum est, sin autem retorquendo inepte materiam tono vel tonum notabiliter materiae, vituperandum. Mirabiliter enim immutat animos tonus materiae propriae debitae adaptatus; ut autem taceam de cantu clamoso, ita notabiliter immutaret animos, si quis tonaliter saltem loqueretur aut praedicaret, materias scilicet proprias suis modis loquendi vel praedicandi tonalibus /p. 39/ aptando, quod esset mirabile. Flectunt enim per hoc naturaliter et si non artificialiter mulieres viriles animos et rhetores ac adulatores tyrannos magnanimos. Dicitur enim, quod sanctus Bernardus (Clarevallensis) haud dubium de corde tonaliter [67] loquens affectivo et devoto communiter in suis ad lacrimas provocabat audientes sermonibus; de quo admirans Hugo de Sancto Victore mittensque clericum sermonem ipsius sancti de ore suo scripturum, ut experiretur, in quo vis haec lateret, postquam ipsum prae lacrimis scribere non posse comperit, amicus sancti factus est et vitam mutavit. Comperto igitur tono pro materia competente inspiciat aliquem cantum toni illius et cogitet de principio, si alte incipiendus cantus sit vel basse vel medie. Attendat etiam de pausis competentibus et demum ter vel quater cantet illum cantum jam factum cum suo tenore, et tunc quasi naturaliter incidet sibi cantus suus. Addendo ergo vel subtrahendo notas vel etiam mutando aut numerando, si oportet, salvis semper certis ambitibus, quae supradicta sunt, faciat, quousque suum cantum perficiat. Expedit etiam pro cantibus faciendis neumas in cantibus jam factis notare dulciores, quae communiter fiunt circa b-molle vel f-faut, et illis cantibus imponere et breviter omnia illa admiscere vel noviter facere, quae audientes ad majorem provocare possint attentionem, complacentiam et devotionem; quod maxime fiat, si neumas audiverit dulcisonas non horribiliter salientes, si cantus non fuerint difficiles, sed leviter cantabiles, et sic de aliis supradictis, quae, quia non attenderunt aliqui in novis suis cantibus, minus placent ob hoc ipsos audientibus. Ecce, carissime feci, quod promisi, aperiens vobis! Hostium musicae /p. 40/ praecipue ecclesiasticae, si cui autem placuerit, intrare longius ad musicam speculativam vel practicam, legat libros et studeat Boetii, Augustini, Hieronymi (de Moravia) et aliorum musicorum ecclesiasticorum, qui cantus corrigunt, qui differentias tonorum in diversis tonis dividunt et multa exempla de cantibus ecclesiasticis ponunt. Discantus autem discere vel musicis instrumentis insistere, licet multum esset pro juvenibus, non audeo persuadere, quia religiosus sum, ne forte occasionem dem lasciviae. Sufficiat ergo saltem hoc scire cantuagium ad laudem Dei et omnium sanctorum, ut post hanc miseriam det nobis gloriam idem ille, quem laudant mille milia angelorum per omnia saecula saeculorum, amen!



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License