Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[80] Regule Roberti de Handlo

Incipiunt regule cum maximis magistri Franconis cum additionibus aliorum musicorum, compilate a Roberto de Handlo.

I. Incipit prima rubrica. De longis, brevibus et semibrevibus, et qualiter in divisione se habent.

Maxima 1

Franco: Gaudent brevitate moderni, etc.

<Regula I>

Idem: Quandocunque punctus quadratus vel nota quadrata, quod idem [82] est, tractum habet a parte dextra descendentem, longa vocatur, ut hic:

[L,L,L,L on staff2]

<Regula II>

<Handlo>: Si tractum habeat a parte dextra solumodo ascendentem, erecta longa vocatur, ut hic:

[Bcsdx,Bcsdx,Bcsdx,Bcsdx on staff2]

[84] <Maxima 2>

<Idem>: Ponuntur enim iste longe erecte ad differenciam longarum precedentium, que sunt recte. Et vocantur erecte, quia ubicunque inveniuntur, per semitonium eriguntur.

<Regula III>

Franco: Longa vero duos tractus possedens quorum dexter longior est sinistro, plicata longa vocatur, ut hic:

[Lpdsn,Lpdsn,Bpssncsdx,Bpssncsdx on staff2]

<Maxima 3>

Handlo: Erecte longe, sive perfecte sint sive imperfecte, nunquam plicari possunt.

<Regula IV>

Franco: Quandocunque punctus quadratus invenitur qui caret omni tractu, brevis dicitur, ut hic: [B,B,B,B on staff2]

<Regula V>

Handlo: Si tractum habeat a parte sinistra solumodo ascendentem, erecta brevis vocatur, ut hic: [Bcssn,Bcssn,Bcssn,Bcssn on staff2]

[86] <Maxima 4>

<Idem>: Et etiam per semitonium eriguntur veluti longe erecte.

<Regula VI>

Franco: Brevis vero duos tractus habens, quorum sinister longior est dextro, plicata brevis vocatur, ut hic: [Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcssnpsdx on staff2]

<Maxima 5>

Handlo: Sicut erecte longe non plicantur, ita nec erecte breves.

<Regula VII>

Franco: Semibreves vero ad modum losonge formantur, ut hic: [S,S,S,S on staff2]

<Regula VIII>

Idem: Plicari non possunt, nisi quando tres super unam sillabam ordinantur: [S,S,Scsodx; S,S,Scsodx; S,S,Scsodx on staff2]

<Maxima 6>

Handlo: Que quidem quando sic ordinantur suo modo, coniungi dicuntur, ultima manente plicata sursum, non deorsum.

[88] II. Incipit secunda rubrica. De longa, etiam semilonga et earum valore, et de longa duplici.

<Regula I>

Franco: Longa ante longam valet tria tempora, ut hic: [L,L,L,L,L,L on staff2]

<Maxima 1>

Idem: Longa perfecta vocatur longa trium temporum, imperfecta duorum.

<Maxima 2>

Handlo: Longa, quando imperfecta est, semilonga magis proprie, et si perfecta, longam dici oportebit.

<Regula II>

Idem: Semilonga vero et longa similes sunt in figura, dissimiles vero in proportione et ore secundum vocem, ut hic: [L,L,B,L,L,B on staff2]

<Regula III>

Idem: Hec que dicenda sunt de longis et semilongis erectis, ut hic: [Bcsdx,Bcsdx,B on staff2]

[90] <Regula IV>

Franco: Duplex longa valet sex tempora et formatur sic: [2L,2L,2L on staff2]

<Maxima 3>

Handlo: Sic non est de longa erecta, quia simplex est.

<Regula V>

Idem: Longa vero duplex est quinque temporum <quando imperficitur> per brevem precedentem vel sequentem, vel per brevis valorem, ut patet in regula tertia quinte rubrice et in eius exemplo.

[92] III. Incipit tertia rubrica. Ad cognoscendum longas a semilongis et e converso per breves et semibreves et pausas eis appositas, et de equalitate brevium et de brevi altera.

Regula I

Franco: Quandocunque sola brevis vel valor precedit <longam>, imperficit eam, ut hic:

[B,L,S,S,L,S,S,S,L,S,S,S,S,L,S,S,S,S,S,L,Lig2cssnod,L,BP,L,BP,L,BP,L,BP,L,BP,L,[BP,L] on staff2]

Regula II

Idem: Si autem sola brevis vel valor sequatur longam, imperficit eam, ut hic: [L,B,L,S,S,L,BP on staff2]

Regula III

Idem: Nisi per divisionem modi aliter distinguantur, ut hic:

[L,pt,B,L,L,pt,S,S,L on staff2]

Maxima 1

Idem: Tunc prima longa habebit tria tempora, et brevis sequens vel valor refertur ad longam sequentem, et imperficit eam.

Maxima 2

Idem: Sciendum est quod omnes breves sunt inequales tribus modis, quorum primus est quandocunque inter duas longas due breves inveniuntur. Prima brevis valet unum tempus vel valor, ultima brevis valet duo tempora, et vocatur altera brevis.

Maxima 3

Handlo: Que magis proprie potest dici brevis alterata, quia a sua recta proportione alteratur.

[94] Regula IV

Franco: Ambe autem longe erunt perfecte, ut hic:

[L,B,B,L,L,S,S,S,B,L on staff2]

Regula V

Idem: Nisi brevis sola vel valor precedat vel subsequatur, ut hic:

[B,L,B,B,L,L,S,S,S,B,L,B on staff2]

Maxima 4

Handlo: Due breves igitur inter duas longas inequales manent.

Regula VI

Franco: Nisi per divisionem modi aliter distinguantur, ut hic:

[L,B,pt,B,L,L,BP,pt,B,L,L,S,S,S,pt,B,L on staff2]

Maxima 5

Idem: Tunc ambe breves erunt equales, et prima primam longam imperficit, secunda secundam.

Regula VII

Idem: Si autem tres breves inveniantur inter duas longas, predicte breves erunt equales. Ambe autem longe erunt perfecte, ut hic: [L,B,B,B,L on staff2]

[96] Regula VIII

Idem: Nisi predictas longas brevis vel valor precedat vel subsequatur, ut hic: [B,L,B,B,B,L,B,pt,S,S,L,B,B,B,L,S,S on staff2]

Maxima 6

Handlo: Tres ergo breves inter duas longas equales manent.

Regula IX

Franco: Nisi per divisionem modi aliter distinguantur, ut hic:

[L,B,pt,B,B,L on staff2]

Maxima 7

Idem: Tunc prima brevis primam longam imperficit, secunda brevis valet unum tempus, et tertia duo tempora, et est altera brevis. Et hic modus est secundus quod breves fiunt inequales.

Regula X

Idem: Tertius autem modus est si plures quam tres inveniantur inter duas longas, vel etiam sine prima longa, ita quod semper ultima longa remaneat. Computentur ergo tres et tres pro perfectione, et si in fine due remaneant, tunc ultima brevis duo tempora habebit, ut hic:

[L,B,B,B,B,B,B,L,B,B,B,B,B,L on staff2]

Regula XI

Handlo: Sed quid si quatuor breves inter duas longas inveniantur? An manebit prima longa perfecta, et tres breves computabuntur pro perfectione, et ultima brevis imperficiet longam ultimam, vel prima brevis primam longam imperficiet, et tres computabuntur pro perfectione, manente ultima perfecta? Respondeo: Prima quamvis via abolenda est, secunda tenenda, ut hic:

[L,B,B,B,B,L on staff2]

[98] Regula XII

Idem: Fallit tantum modi divisione apposita, ut hic: [L,pt,B,B,B,B,L on staff2]

Maxima 8

Idem: Tunc prima tenenda est via.

Regula XIII

Idem: Si etiam inter duas longas quinque breves inveniantur, recurrendum est ad Franconem, dicentem longam primam perfectam fieri, manentibus tribus equalibus et duabus ultimis inequalibus, quia ultima brevis alterata manet, ut hic: [L,B,B,B,B,B on staff2]

Regula XIV

Idem: Fallit tantum modi divisione apposita, <ut hic>: [L,B,pt,B,B,B,B,L on staff2]

Maxima 9

Idem: Et tunc prima brevis primam longam imperficit, manentibus tribus equalibus, et ultimam longam ultima <brevi> imperficiente.

Regula XV

Idem: Sciendum est quod brevis alterata potest fieri erecta veluti brevis recta, ut hic: [L,B,Bcssn,L,Bcssn,Bcssn,L on staff2]

[100] IV. Incipit quarta rubrica. De semibrevibus et de earum equalitate et inequalitate et modi divisione, et quot pro brevi et longa debeant sumi.

Regula I

Franco: Quandocunque due semibreves inter duas longas vel breves, vel longam et brevem vel e converso inveniantur, prima semibrevis habebit unum tempus semibrevis, id est tertiam partem unius temporis, secunda vero duo, ut hic: [L,S,S,L,Bcssn,S,S,B,L,S,S,B on staff2]

Regula II

Idem: Si autem tres semibreves inveniantur, erunt equales, ut hic:

[L,S,S,S,L,B,S,S,S,B,L,S,S,S,B on staff2]

Maxima 1

Handlo: Equales vocantur, quando tres pro una brevi ponuntur. Et etiam dicuntur minores. Minor enim semibrevis tertiam partem unius brevis habet.

Regula III

Franco: Si autem quatuor semibreves inter duas longas vel breves inveniantur, tunc semper due et due pro recta brevi computantur, ut hic:

[L,S,S,S,S,L,B,S,S,S,S,B on staff2]

Maxima 2

Handlo: Regula Franconis precedens, que est tertia in hac quarta rubrica, locum habet quando valor brevis non currit nisi ad proportionem trium semibrevium, que siquidem vera est in hoketis et in quampluribus motetis.

Regula IV

Idem: Securius tamen et verius in motetis et in aliis cantibus ubi semibreves sunt, addatur punctus inter duas et duas, vel inter tres et tres, vel inter [102] duas et tres, vel inter tres et duas, ut ponit Petrus de Cruce. Hoc idemque faciunt moderni cantores, ut hic:

[S,S,pt,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,S,S on staff2]

Regula V

Franco: Sciendum est quod quando plures semibreves quam tres inveniuntur inter duas longas vel breves, vel longam et brevem vel e converso, predicte semibreves erunt inequales, nisi tres in fine remaneant. Ille erunt equales, ut hic:

[L,S,S,S,S,S,L,B,S,S,S,S,S,S,S,B,L,S,S,S,S,S,S,S,B,B,S,S,S,S,S,S,S,L on staff2]

Regula VI

Idem: Nisi per divisionem modi aliter distinguantur, ut hic:

[L,S,S,S,pt,S,S,S,L,B,S,S,S,pt,S,S,S,B,L,S,S,S,pt,S,S,L,B,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,B on staff2]

Maxima 3

Handlo: Tunc punctus inter tres et tres positus facit eas equales. Et si due in fine remaneant, ille erunt inequales.

Regula VII

Petrus de Cruce: In semibrevibus est evidens nostra intentio. Ponimus, ut prius dictum est, inter duas et duas punctum, et tunc erunt inequales; hoc est, prima erit minor et secunda maior. Vel inter tres et tres, et tunc erunt equales; hoc est, omnes erunt minores. Vel inter duas et tres, et tunc erunt [104] <due> inequales et tres equales. Vel inter tres et duas, et tunc tres equales et due inequales, ut hic: [S,S,pt,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,S,S on staff2]

Maxima 4

Petrus le Viser: A. Triplici vero more longe, semilonge, breves et semibreves in voce proferuntur, scilicet more longo, <more> mediocri et more lascivo.

B. More vero longo, semibreves, quotquot sunt, cum longis, semilongis et brevibus proferri et describi possunt.

C. More vero mediocri proferuntur tres, vel quatuor, vel quinque semibreves pro brevi cum semilongis et brevibus, et aliquando cum longis, et tunc has semibreves oportet coniungi, non dividi, et si dividi debeant, sint tres et non plures divise.

Maxima 5

D. Idem: In hoc vero more due semibreves equales sunt, et tres inequales, et quatuor equales, et quinque inequales. More tamen longo omnes precedentes regule tangentes de equalitate et inequalitate semibrevium locum habent; more tamen mediocri nequaquam.

E. More vocato lascivo proferuntur longe, semilonge et breves cum semibrevi minori et maiori, divisis, ligatis, vel obliquis, et aliquando cum eis proferuntur longe duplices. Sed nec tres, nec quatuor, nec quinque semibreves in hoc more inveniuntur, nisi omittantur longe et semilonge, et tunc, eis omissis, proferuntur breves et semibreves, scilicet due vel tres pro brevi, non plures.

F. Ex hiis itaque semibrevibus proveniunt hoketi lascivi quamplures in hoc more. Et sic regula tertia in hac rubrica locum habet, teste maxima secunda sequente.

[106] Regula VIII

<Idem>: A. In hoc vero more denegamus omnem brevem alteram et omnes brevium inequalitates, quarum equalitatem affirmamus.

B. Due igitur breves inter duas longas posite in hoc more sunt equales, ambe longe imperfecte; et sic deneganda est regula quarta tertie rubrice que tamen locum habet in longo more.

C. Si tamen in hoc more lascivo tres breves inter duas longas inveniantur, ambe longe erunt perfecte, nisi brevis vel valor eas precedat vel sequatur, ut patet supra in regula quinta tertie rubrice.

D. Breves vero inter ipsas longas posite sunt equales, ut patet supra in regula septima tertie rubrice.

<Regula VIIIa>

Petrus de Cruce: A. Quatuor semibreves, divise sive coniuncte, brevem valent unam <quando inter longas et breves> vel inter breves et semibreves ligatas vel obliquas posite sunt.

B. Si inter semibreves divisas semibreves quatuor divise inveniantur, et punctus post eas sequatur, tunc unius brevis valorem habebunt.

C. Idem: Etiam est dicendum si quinque, vel sex, vel septem inveniantur, cum punctu eas sequente, ut patet in hoc moteto:

[Handlo, 106; text: Aucun ont trouve chant par usage] [HANREG 01GF]

[108] Maxima 6

Petrus le Viser: Hec omnia vera sunt, ubi semibreves more longo proferuntur.

Maxima 7

Johannes de Garlandia: De semibrevibus autem verum et iudicium bonum dabimus in hoc opere sequente.

Regula IX

<Idem>: Rectum est ut tam in figura quam in signo semibrevis maior a minore distinguatur sic: si maior, sic formabitur, ad modum losonge habens [110] subtus se tractum in obliquum; si minor, nudo modo ad modum losonge formabitur, ut hic: [Scd,S,Scd,S,Scd,S,Scd,S,Scd,S on staff2]

Regula X

Handlo: Et ideo aliquando maior precedit minorem, et e converso, puncto deposito, ut hic: [Scd,S,Scd,S,S,Scd,S,Scd on staff2]

Maxima 8

Johannes de Garlandia: Pro valore brevis sumuntur tres semibreves, vel quatuor, vel quinque, vel sex, vel septem, vel octo, vel novem, ad quas pertinet unius brevis proportio.

Regula XI

Idem Johannes: Minimas et minoratas agnoscere oportet. Nam minor semibrevis tres minimas valet, brevis valet tres minores, ergo brevis novem minimas valebit. Et formari debent ut semibreves minores, sed per signum rotundum distinguntur, ut hic: [S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv on staff2]

Regula XII

Idem: Sunt etiam minorate semibreves. Unde minorata una duas minimas valet, et formatur veluti minima. Naturaliter vero precedit minima minoratam, quando ambe post se signum rotundum habent, ut hic:

[S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,ptv on staff2]

[112] Regula XIII

Idem: Si autem sola semibrevis habeat post se signum rotundum, minor dicetur, et tunc misceri debet inter minimas et minoratas. Due etiam semibreves minores duo signa rotunda habebunt inter minimas et minoratas, quando tertia deest, ut hic: [S,ptv,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,ptv,S,ptv,S,ptv,S,S,ptv,S,S,ptv,S,ptv,[S,ptv] on staff2]

Regula XIV

<Idem>: Et si inter minimas et minoratas tres semibreves minores continentur, punctum habebunt post se, ut hic: [S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,[pt,S],ptv on staff2]

Regula XV

Handlo: Minorata nunquam poni potest sine minima ipsam precedente, ut hic: [S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,ptv,[S,S,ptv] on staff2]

Regula XVI

Idem: A. Tot igitur modis dicuntur semibreves, scilicet maior et minor vel equalis, minorata et minima.

B. Brevis denique maiorem et minorem <valet>, vel tres minores, et tunc sunt equales, vel tres <minimas et tres> minoratas mixtim se habentes, vel novem minimas.

[114] C. Tres breves se habent in perfectione; ergo perfectio habet 27 minimas, vel novem minimas et totidem minoratas mixtim se habentes, vel novem minores, vel tres maiores et totidem minores mixtim se habentes, vel e contrario, ut hic:

[B,S,Scd,B,S,S,S,B,S,S,ptv,S,S,ptv,[S,S,ptv],B,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,[S,S,S,ptv] on staff2]

[B,B,B,L,pt,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv on staff2]

[S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,L,pt on staff2]

[S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,ptv,[S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,ptv],L,pt on staff2]

[S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,L,pt,Scd,S,Scd,S,Scd,S,L,pt,S,Scd,S,Scd,S,Scd on staff2]

<Regula XVII>

Johannes de Garlandia: Semibreves itaque maiores atque minores divisim et coniunctim inter minimas et minoratas concomitari possunt, ut hic: [Scd,S,S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,ptv,S,ptv,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,ptv on staff2]

[Scd,S,S,S,ptv,Scd,S,ptv,S,S,ptv,Scd,S,S,S,ptv,S,ptv,S,S,ptv,S,ptv,S,S on staff2]

[S,S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,S,B,B,B,L,L,L,L,L,L,L on staff2]

[116] V. Incipit quinta rubrica. De longis que excedunt valorem longe duplicis, et que figure debent adinvicem associari.

Regula I

Handlo: A. Figura siquidem habens in se tres quadrangulos longa triplex, id est trium perfectionum nota, vocatur.

B. Si quatuor habeat, quadruplex, id est quatuor perfectionum nota, dicetur.

C. Si quinque, quinque; si sex, sex; si septem, septem; si octo, octo; si novem, novem.

D. Nec ultra debet longa maiorari.

E. Quia sic longa simplex habet in valore novem semibreves minores, sic longa novem perfectionum novem longas in valore debet habere et non plures.

F. Ecce omnium istarum longarum figure hic patent:

[Handlo, 116] [HANREG 01GF]

Maxima 1

Idem: Talibus vero longis utitur vetus organum purum, sed non formantur sic. He itaque sic figurantur, ut melius et securius agnoscantur.

Maxima 2

Idem: He longe prefigurate nunquam imperfici possunt, quia inter breves [118] non ponuntur, nec inter semibreves. Decet enim eas inter longas simplices et duplices poni.

Regula II

Idem: Longe vero simplices cum brevibus misceri debent, cum semibrevibus et maioribus et minoribus concomitari possunt, sed cum minimis et minoratis nequaquam. Breves vero cum longis duplicibus misceri possunt, cum semibrevibus etiam et obliquis, ut hic patet consequenter:

[Handlo, 118; text: Rota versatilis rubens versucia] [HANREG 01GF]

<Regula III>

Idem: Ideo longa duplex, id est sex temporum, imperficitur per brevem precedentem vel subsequentem vel per pausam unius temporis, et <tunc> est longa quinque temporum, ut hic:

[B,2L,2L,B,pt,B,2L,2L,B,pt,2L,2L,BP,2L,2L,BP on staff2]

Maxima 3

Idem: A. Breves etiam cum semibrevibus minoribus et maioribus, cum minimis et minoratis, associari debent.

B. Et si alia mixtura sit, inconsona est.

C. Patet igitur que note cum quibus <mixtim se> habere possunt.

[120] VI. Incipit sexta rubrica. Ad cognoscendum principia ligaturarum, obliquitatem et obliquitates, et quemadmodum obliquitates in ligaturis se habent.

Maxima 1

Handlo: Tribus modis noscuntur principia ligaturarum, scilicet cum proprietate, sine proprietate, et cum proprietate opposita.

Regula I

Franco: Quandocunque secundus punctus altior est primo, et primus punctus caret omni tractu, cum proprietate dicitur, ut hic:

[Lig2a,Lig3aa,Lig3aacddx,Lig4adod,Lig4add on staff3]

Regula II

Handlo: Si etiam primus punctus habeat super eum obliquitatem ascendentem vel descendentem, si tractu careat, cum proprietate etiam dicitur, ut hic:

[Lig3aod,Lig3aoa,Lig3aoacddx,Lig4aoda,Lig3aod,Lig3aodcsdx on staff3]

Regula III

Franco: Quandocunque primus punctus altior est secundo, et ille primus habet tractum a parte sinistra descendentem, cum proprietate dicitur, ut hic:

[Lig2cdsnd,Lig3cdsndd,Lig4cdsnddod,Lig4cdsnddodcsdx,Lig4cdsndodacddx,Lig7cdsnddaodaoacddx on staff3]

Maxima 2

Handlo: Ligatura est congeries figurarum in notis rectis et obliquis apte formata. Obliquitas est annexio solida in qua due note per vocem inveniuntur, [122] sine voce vero subintelliguntur, in eius principio et in fine. De cuius medio nichil est curandum.

Maxima 3

Idem: Obliquitatem vero distinguere oportet a ligatura, quando per se sola est.

Maxima 4

Idem: Precedentibus tribus modis dictis in prima maxima huius rubrice utitur obliquitas nuda, vel quando ligata est in principio ligature.

Maxima 5

Franco: In ligatura cum proprietate brevis est prima.

Maxima 6

Handlo: Hoc idem dicendum est in principio nude obliquitatis vel ligate, tractum <descendentem> habentis a parte sinistra.

Regula IV

Idem: Ad hanc animadvertendum est, quod duobus modis fit ligatura cum proprietate: uno modo, si ligatura sit ascendens, nec in sinistra primi puncti parte aliquis tractus invenitur, tunc est cum proprietate, ut in exemplo regule prime huius rubrice.

Regula V

Idem: Alio modo, si ligatura sit descendens, vel per punctus quadratos vel per obliquitatem, habens in principio unum tractum descendentem, cum proprietate etiam dicetur, ut hic: [Lig2cdsnd,Lig3cdsndd,Lig5cdsnodadd,Lig3cdsnoda,Lig2cdsnd,Lig3cdsndd on staff2]

[124] Maxima 7

Idem: Nulla nuda obliquitas per se ligatura dici debet. Et est ratio, quia oblique breves dummodo in sola obliquitate manent, vel semibreves non sunt nisi in uno corpore. Inconveniens igitur est dicere eas ligari, cum ligatura duo corpora ad minus requirat. Maneat ergo obliquitas nuda per se simplex in qua breves et semibreves obliquantur, et non ligantur.

Regula VI

Idem: Plures tamen obliquitates ligate ligaturam adinvicem constituunt, ut hic: [Lig16cdsnodaodaodaodaodaodaodaod on staff2]

Regula VII

Idem: Obliquitas descendens habens in principio tractum descendentem cum proprietate dicetur, et si ascendens fuerit habens tractum in principio descendentem, obliquitas etiam cum proprietate dicetur, ut hic:

[Lig2cdsnodcsdx,Lig2cdsnodcddx,Lig2cdsnoacsdx,Lig2cdsnoacddx on staff2]

<Maxima 7a>

Franco: Quandocunque secundus punctus altior est primo, et ille primus punctus habet a parte dextra tractum descendentem, sine proprietate dicitur.

Regula VIII

Handlo: Licet super primum punctum ligetur obliquitas ascendens vel descendens, ut hic:

[Lig2La,Lig3Laa,Lig3Laoacddx,Lig3Laodcsdx,Lig4Laad,Lig3Laa,Lig2La on staff2]

[126] Regula IX

Franco: Quandocunque vero primus punctus altior est secundo, et ille primus punctus caret omni tractu, sine proprietate dicitur, ut hic:

[Lig2d,Lig3dd,Lig10ddodaodaaaoa,Lig3dd on staff2]

Regula X

Handlo: Si etiam descendendo plures punctus primum sequantur in ligatura vel obliquitate, et primus punctus omni tractu caret, ligatura sine proprietate dicetur, ut patet hic consequenter:

[Lig4ddd,Lig3doa,Lig3dod,Lig3doa,Lig3dod on staff2]

Maxima 8

Franco: In ligatura sine proprietate prima longa est.

Regula XI

Handlo: Non plures longe quam due in una ligatura ligari possunt descendendo vel ascendendo. Sic ligari dicunt, ut hic patet:

[Lig2d,Lig2d,Lig2Lart,Lig2Lacddx,Lig2d on staff2]

Regula XII

Idem: Longa vero simplex precedens cum longa duarum perfectionum ligatur in descensu et e converso, ut hic: [Lig2dMX,Lig2dMX,Lig2MXd on staff2]

Regula XIII

<Idem>: In ascensu vero longa simplex supra longam duarum perfectionum recte stat sed non e converso, ut hic: [Lig2MXcddxacddx,Lig2MXcddxacddx,Lig2MXcddxacddx on staff2]

Regula XIV

Idem: Tribus atque modis noscitur ligatura sine proprietate quorum primus est, si ligatura sit ascendens habens tractum a parte dextra primi puncti [128] descendentem, ut supra dictum est. Secundus est, si ligatura sit descendens et primus punctus caret omni tractu. Tertius est, si ligatura incipiat per descendentem obliquitatem, eadem omni tractu carente, dicetur ligatura sine proprietate, ut hic patet in exemplo:

[Lig2od,Lig5odaaa,Lig3odart,Lig3odart,Lig4odaod,Lig5odadd on staff2]

Regula XV

Idem: Obliquitas ascendens sola manet, nisi eam precedant longa vel brevis, vel plures breves, vel obliquitas vel obliquitates, ut hic:

[Lig3Laoacddx,Lig3aoacddx,Lig4aaoacddx,Lig4cdsnodaoacddx,Lig6cdsnodaodaoacddx,Lig3Laoacddx on staff2]

Maxima 9

Idem: Post ascendentem vero obliquitatem nichil potest ei ligari nec adiungi, nisi plica. Superfluum vero est imponere obliquitatem ascendentem, plica carente.

Regula XVI

Idem: Obliquitas autem, ascendens et descendens, carens in sinistra parte tractu, longa dicetur, ut hic: [Lig2oacddx,Lig2oacsdx,Lig2odcsdx,Lig2odcddx on staff2]

<Regula XVII>

Idem: Principium vero obliquitatis sine proprietate perficitur quando punctus preest; finis quoque ad id quod sequitur pertinebit, ut hic:

[pt,Lig4odaa,pt,Lig4odaa,pt,Lig4oadd,pt,Lig6oaaadod on staff2]

[130] <Regula XVIII>

Idem: Obliquitas quoque descendens, si sola sit, cum plica vel sine semper potest poni; ascendentes autem nequaquam, ut hic patet in exemplo:

[Lig2cdsnod,Lig2cdsnod,Lig2cdsnodcsdx,Lig2cdsnodcsdx,Lig2cdsnod,Lig2cdsnod,Lig2oacddx,Lig2oacsdx,Lig2oacddx,Lig2oacsdx on staff2]

<Regula XIX>

Franco: Opposita proprietas est quandocunque in primo punctu ligature tractus ascendens invenitur, vel in uno corpore obliquo, ut hic:

[Lig2cssna,Lig5cssndddoa,Lig2cssnod,Lig2cssnoa on staff2]

Maxima 10

Handlo: Et sunt semibreves, scilicet minor precedens maiorem, que vero obliquantur per se solumodo, non ligantur.

<Regula XX>

Idem: Recta semibrevis precedens cum obliquitate ligari potest ascendendo et descendendo, ut hic:

[Lig3cssnaoacddx,Lig3cssndodcsdx,Lig3cssndoacddx,Lig3cssndoacsdx,Lig3cssnaod on staff2]

<Regula XXI>

Idem: Plures semibreves quam due nunquam ligantur vel obliquantur; coniungi tamen possunt adinvicem, ut hic:

[Lig4cssnacudd,Lig4cssnacuaa,Lig4cssnodcuad,Lig4cssnodcudd,Lig4cssnacudd,Lig4cssnacuaa on staff2]

[132] <Regula XXII>

Idem: Ligarique possunt semibreves recte et oblique cum brevibus rectis et obliquis, semilongis et longis, ut hic:

[Lig6cssndddaoacsdx,Lig6cssnddodaa,Lig8cssnddodaaaod,Lig10cssnddddaoaddodcsdx,Lig3cssnad,Lig3cssnoda,Lig6cssnodaaad,pt,Lig7cssnadodaad on staff3]

<Regula XXIII>

Idem: Si tractus autem ascendens, qui causat oppositam proprietatem, fiat curtus, tunc in hac obliquitate sive ligatura maior semibrevis minorem precedit, ut hic patet: [Lig2cssnod,Lig2cssnod,Lig2cssna,Lig2cssnd,Lig3cssnaodcsdx on staff2]

<Maxima 11>

Franco: Omnis opposita proprietas signum est semibrevitatis duorum.

[134] VII. Incipit rubrica septima. Ad cognoscendum ligaturarum mediales.

Regula I

Franco: Omnes medie sunt breves, nisi per oppositam proprietatem defendantur, et tunc media est semibrevis, ut hic:

[Lig3da,Lig5aaoda,Lig4cssnaaodcsdx,Lig5cssnaaodacddx on staff2]

Regula II

Handlo: Et ratio <est, quia> due prime semibreves sunt; id quod sequitur nequaquam. Sic patet in exemplo regule prime huius rubrice.

<Maxima 1>

Franco: Ratio est quia nulla semibrevis sola potest esse.

<Regula III>

Handlo: Ligature obliquitatum quarum medie breves sunt, sic formantur:

[Lig6cdsnodaodaodcsdx,Lig6cdsnodaodaod,Lig6cdsnodaodaod on staff2]

<Regula IV>

Idem: Recte breves cum eis ligantur quarum etiam medie sunt breves, ut hic:

[Lig8cdsnodadodaaodcsdx,Lig11cdsnodaadodaaodadod,Lig4Laaod,Lig6cdsndodadod,Lig8cdsnodadodaaodcsdx on staff2]

<Maxima 2>

Idem: Obliquitas in medio ligature descendens semper est, non ascendens.

[136] VIII. Incipit octava rubrica. Ad cognoscendum ligaturarum terminationes.

Regula I

Franco: Quandocunque ultimus punctus recte stat super penultimam, cum perfectione dicitur, ut hic: [Lig2art,Lig3aart,Lig4Laaart,Lig2art,Lig2art on staff2]

Regula II

<Idem>: Quandocunque in fine ligature ultimus punctus quadratus sub penultima invenitur, cum perfectione dicitur, ut hic:

[Lig5cdsnodaad,Lig5aadd,Lig5odaad,Lig2cdsnd,Lig3cdsndd,Lig9cdsnodadodaa[odd] on staff2]

Regula III

Handlo: Ascendendo vero longa super longam, vel super brevem, vel super plures breves, super semibreves penitusque super omnem obliquitatem descendentem recte stari potest, et fiunt ligature cum perfectione, ut hic:

[Lig2Lart,Lig2art,Lig3cssnaart,Lig3odacddx,Lig3cdsnodacddx on staff2]

Maxima 1

Franco: Omnis perfecta longa.

Regula IV

Handlo: Si ligatura desinat descendendo, et habeat ultimam quadratam, ultima erit longa, licet sub longa vel brevi, vel sub pluribus brevibus, vel sub semibrevibus inveniatur, ut hic: [Lig2d,Lig2cdsnd,Lig4cdsnddd,Lig3cssndd,Lig5cssndddd on staff2]

Regula V

Franco: Quandocunque ultimus punctus stat indirecte super penultimam, brevis est, ut hic: [Lig2a,Lig3aa,Lig5adoda,Lig3oda,Lig4aaa on staff2]

[138] Regula VI

Idem: Quandocunque due note in uno corpore obliquo in fine ligature inveniuntur, ultima erit brevis, ut hic:

[Lig3cdsndod,Lig4ddod,Lig4aaoacsdx,Lig3dod,Lig3Laoacddx,Lig3Laoacsdx,Lig3cdsnaoacddx on staff2]

Regula VII

Handlo: In ligatura descendente brevis cum longa duarum perfectionum ligari potest, sed non e converso, ut hic: [Lig2cdsndMX,Lig2cdsndMX,[Lig2MXdMX] on staff2]

Regula VIII

Idem: Similiter duplex longa cum se ipsa deorsum ligari potest, ut in exemplo regule proxime precedentis.

Regula IX

Idem: In ascendente vero ligatura longa duplex precedens ligatur cum brevi et cum se ipsa, ut patet hic: [Lig2MXcddxa,Lig2MXaMXrt,Lig2MXcddxa,Lig2MXcddxaMXrt on staff2]

<Regula X>

<Idem>: Una brevis vel plures inter duas duplices longas ligari possunt, ut hic: [Lig3MXddMX,Lig4MXdddMX on staff2]

Regula XI

Idem: Sciendum est etiam quod brevis altera latet aliquando in ligatura rectarum brevium et in obliquitate, ut hic:

[Lig3Laa,Lig3dod,Lig4ddd,Lig4Laodart,Lig3ad,Lig3Laa,Lig3cdsnodart on staff2]

[140] <Maxima 2>

Idem: Denique viciosum est notas ligabiles non ligare, ligareque nonligabiles.

[142] IX. Incipit nona rubrica. De coniunctionibus semibrevium, et quibus figuris seu ligaturis semibreves debeant coniungi.

Regula I

Handlo: Notandum est quod tres semibreves minores ordinatim coniunguntur sursum et deorsum, cum punctu divisionis quando necesse est, ut hic:

[S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt on staff2]

Regula II

Idem: Minime et minorate simili modo cum figuris rotundis coniungi possunt, ut hic:

[S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv on staff2]

Regula III

Idem: Due vero semibreves cum longa vel brevi coniungi decet, ut hic:

[Lig3Lcudd,Lig3Lcuaa,Lig3cdsncudd,Lig3cdsncuaa,Lig3cdsncudd on staff2]

Regula IV

Idem: Quando due semibreves similes sunt in coniunctione, prima erit minor, alia maior, ut supra in exemplo regule tertie huius rubrice.

Regula V

Idem: Nisi tractum obliquum sit impedimentum; et tunc erit semibrevium dissimilitudo, et fiet prima maior, altera minor, ut hic:

[L,Scd,S,L,Scd,S,L,Scd,S,Bcdsn,Scd,S,Bcdsn,Scd,S on staff2]

Regula VI

<Idem>: In fine siquidem cuiuslibet ligature vel obliquitatis, semibreves due vel tres vel quatuor deorsum vel sursum, vel partim deorsum vel partim [144] sursum, coniungi possunt, si ligature vel obliquitates non plicentur, ut hic:

[Lig4acuad,Lig5cssnacuadd,Lig6cdsndcuddaa,Lig7Lacuaddaa,Lig5cdsndcudaa,Lig4acuda,Lig7cssnacudadda,Lig6cssnodcudaad,Lig7cdsnodcuaddaa,Lig5cdsnodcuadd,Lig4cdsnodcuda,Lig8cdsnodacudddda,Lig7artcudddaa on staff2]

Regula VII

Idem: Quatuor semibreves adinvicem coniunguntur sine signo, valorem habentes unius brevis, ut hic: [S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S on staff2]

Regula VIII

Idem: Fallit tamen modi divisione opposita, ut hic: [S,S,S,pt,S,S,pt,S,S,S,pt on staff2]

Maxima 1

Idem: Et tunc tres pro brevi computantur. Ultima vero ad id quod sequitur pertinebit, scilicet ad divisam semibrevem proximam sequentem vel eius valorem.

Regula IX

Idem: Tres vero semibreves vel quatuor cum brevi vel longa coniungi possunt et e converso, ut hic:

[Bcdsn,S,S,S,[Bcdsn],S,S,S,S,S,S,Bcdsn,S,S,S,S,Bcdsn,L,S,S,S,L,S,S,S,S,S,S,S,L on staff2]

Regula X

Idem: Brevis vero precedens quando semibreves duas vel tres vel quatuor in coniunctione se habent, nuda non potest esse, sed tractum a parte [146] sinistra habebit descendentem, et dicetur brevis coniungens, ut patet supra in exemplo regule tertie et regule none huius rubrice.

Regula XI

Idem: Semibreves etiam oblique et recte adinvicem possunt coniungi sub perfectionis valore, quarum coniunctio patet in exemplo regule vigesime prime sexte rubrice.

Regula XII

Admetus de Aureliana: Cantores de Navernia minoratas et minimas per se sic coniungunt adinvicem cum signis, et coniunguntur deorsum non sursum, ut hic:

[M,Scdsno,M,Scdsno,M,Scdsno,M,Scdsno,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M on staff2]

Regula XIII

Idem: Semibrevis maior vel minor precedens aliquando minoratas et minimas coniungit, ut hic:

[Scd,S,S,ptv,Scd,S,S,ptv,S,ptv,S,S,S,ptv,S,ptv,S,S,ptv,S,S,S,S,ptv,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,ptv,Scd,S,S,ptv,Scd,S,S,ptv,S,ptv,S,S,S on staff2]

[148] Regula XIV

Idem: Et e contrario, minime et minorate, semibrevem minorem vel maiorem vel utramque, ligatam vel obliquam, coniungunt, ut hic:

[S,S,S,ptv,Scd,S,S,ptv,Lig2cssnod,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,ptv,S,S,ptv,Scd,S,S,S,ptv,Lig2cssna,S,S,ptv,S,S,ptv,S on staff2]

Regula XV

Handlo: Si vero nude semibreves quinque in coniunctione inveniantur, et post tres fit punctus divisionis, tres pro brevi computantur; due vero sequentes minores iudicantur, si sola semibrevis divisa sequens inveniatur, ut hic: [S,S,S,S,S;S,S,S,pt,S,S,S on staff2]

Regula XVI

Idem: Due etiam semibreves vel breves ligate vel oblique, cum tribus minoribus vel cum duabus et minima et minorata sequentibus, coniungi possunt, et e converso, ut hic patet in exemplo:

[Lig2cssnod,S,S,S,Lig2cssna,S,S,S,Lig2a,S,S,S,Lig2cdsnod,S,S,S,Lig2cssna,S,ptv,S,ptv,S,S,ptv,Lig2cssnod,S,ptv,S,ptv,S,S,Lig2a,S,ptv,S,ptv,S,S,Lig2cdsnod,S,ptv,S,ptv,S,S,ptv,S,S,S,Lig2cssna,S,S,S,Lig2cssna,S,S,S,Lig2a,S,S,S,Lig2cdsnod,S,ptv,S,ptv,S,S,Lig2cssna,S,ptv,S,ptv,S,S,Lig2cdsnod on staff2]

[150] <Maxima 2>

Idem: Sola vero semibrevis post omnem ligaturam vel obliquitatem coniungi potest; referri vero debet ad proximam semibrevem sequentem vel eius valorem.

Maxima 3

Idem: Coniunctio est conglutinatio figurarum debito modo supra sillabam ordinata.

Maxima 4

Idem: Optimum est denique notas iungibiles iungere, disiungereque noniungibiles.

Maxima 5

Idem: In divisionibus igitur figurarum, in ligaturis et in obliquitatibus et in coniunctionibus earum, hec est ars inventa quam cuilibet cantori habere necesse est.

[152] X. Incipit decima rubrica. Quomodo se plice habent in ligaturis et in obliquitatibus, et qualiter simplex longa plicata transit a vi plice in erectam longam <et qualiter longa ad perfectionem et ad imperfectionem> equivocatur.

Maxima 1

Handlo: In ligaturis vel obliquitatibus nunquam ponitur plica, nisi in fine.

Regula I

Franco: Quandocunque in fine ligature plicatur, punctus quadratus pro longa tenetur.

Handlo: Sive sit ascendens ligatura sive descendens, sive partim ascendens vel partim descendens, ut hic: [Lig2apsdx,Lig3aapddx,Lig3cdsnddpddx,Lig2cdsndpsdx,Lig3cdsnodapddx,Lig4cdsndddcsdx,Lig4cdsndddpddx,Lig6cdsnodaaadpddx,Lig7aaddodapsdx,Lig2Lapddx,Lig2Lapsdx,Lig2cdsndpsdx,Lig2cdsndpddx on staff2]

Regula II

Franco: Quandocunque in fine ligature due note in uno corpore obliquo sunt, et in fine sit tractus ascendens vel descendens, ultima pro brevi plicata tenetur, ut hic: [Lig3dodpsdx,Lig3dodpddx,Lig3doapsdx on staff2]

Regula III

Handlo: Et si in fine ligature, obliquitas ascendens utitur plica; aliter vitiosum esset eam imponere, ut supra patet in maxima nona sexte rubrice.

<Regula IIIa>

Idem: Obliquitas duarum semibrevium habet ascendentem plicam et descendentem, ut hic: [Lig2cssnodpsdx,Lig2cssnodpddx,Lig2cssnoapddx,Lig2cssnoapsdx,Lig2cssnoapddx on staff2]

Regula IV

Idem: Tres etiam semibreves minores habent in fine plicam solumodo ascendentem, ut patet in exemplo regule octave et in maxima sexta sequente prime rubrice.

[154] Regula V

Idem: Duplex vero longa ascendendo et descendendo plicari potest, ut hic: [2Lpdsncddx,2Lpssncsdx,2Lpdsncddx on staff2]

Regula VI

Idem: Et si sit in fine ligature, et ascendendo et descendendo, perplicari potest, ut hic: [Lig3ddMXpddx,Lig3ddMXpsdx,Lig4aadMXpddx on staff2]

Regula VII

Idem: Sciendum est quod longa vel semilonga ligata in fine ligature vel obliquitatis habens tractum ascendentem transit a vi plice in erectam longam quando nota vel pausa sequens invenitur ibi quo plica tendit, et dicetur erecta longa, ut hic patet in exemplo: [Lig4dddcsdx,L,Lig4dddcsdx,B,Lig4dddcsdx,BP,Lig5aaodacsdx,B,BP,BP on staff2]

Maxima 2

Idem: Omnis igitur ligatura, sive ex longis, brevibus vel semibrevibus, obliquitatibusve constituta sit, in fine plicari potest sursum similiter et deorsum.

Maxima 3

Idem: A. Omnis etiam coniunctio semibrevium minorum et in fine perplicari potest sursum, non deorsum; minimarum vero et minoratarum nequaquam.

B. Ille etiam magne longe, que mensuram excedunt unius longe duplicis, nunquam perplicantur neque ligantur.

C. Decet enim eas solido modo pronunciari.

[156] Maxima 4

Idem: Alterata vero brevis in fine ligature <vel> in obliquitate perplicari potest, dummodo cum longa a se divisa sequatur seu semilonga.

Maxima 5

Idem: Hic terminus longa equivocari potest ad perfectionem, videlicet et ad imperfectionem. Et sic longa pro se ipsa et aliquando pro semilonga sumi potest, ut patet supra in regula prima, et in maxima prima et in secunda secunde rubrice.

[158] XI. Incipit undecima rubrica. De valore plicarum.

Maxima 1

Handlo: A. Sciendum est quod plica unius longe duplicis valorem unius semibrevis maioris habet.

B. Simplicis vero longe et semilonge plica unam semibrevem minorem valet.

C. Brevis vero plica unius minorate valorem habet, et si alterata sit, eius plica semibrevem minorem valebit.

D. Plica etiam semibrevis maioris unam minoratam valebit.

E. Semibrevis quoque minoris unam minimam.

F. Recta semibrevis ligata, sed nec minime, nec minorate, perplicari possunt.

[160] XII. Incipit duodecima rubrica. De pausis que vocem omissam faciunt.

Maxima 1

Franco: Pausationum sex sunt species.

A. Prima est trium temporum.

B. Secunda, duorum.

C. Tertia, unius.

D. Quarta, duarum partium unius.

E. Quinta, tertie partis unius.

F. Sexta et ultima nullius temporis, sed potius immensurabilis pausa appellatur. Causa inventionis cuius, ut ubicunque inveniretur, penultimam notam designaret esse longam, licet penultima brevis vel semibrevis foret.

Maxima 2

Handlo: Minorate vero nec minime pausam non habent correspondentem.

Regula I

Franco: A. Pausa trium temporum tria spatia vel valorem trium tegit, scilicet cum duobus integris et duobus semis. Pausa vero duarum temporum duo spatia tegit vel unum integrum et duo semis.

B. Pausa vero unius temporis unum spatium tegit vel etiam duo semis.

C. Pausa vero duarum partium unius temporis duas partes unius spatii tegit tantum.

D. Pausa vero tertie partis unius temporis tertiam partem unius spatii tegit.

E. Pausa vero que immensurabilis dicitur, finis punctorum appellatur, quatuor spatia tegens.

[162] Et apparent forme suarum hic quinte: [MXP,3LP,2LP,BP,SP,MP,MXP]

<Maxima 3>

....

Maxima 4

<Handlo vel Garlandia>: Sepius per pausam vero duarum partium unius et tertie partis unius semibrevis minoris se maiori adiunctam causatur.

Maxima 5

Hoketi.

Jacobus de Navernia: Et tribus diversificantur hoketi.

A. Primo modo, per brevem et pausam unius vel duarum sibi adiunctam, vel e converso.

[164] B. Secundo modo, per semibrevem minorem et pausam duarum partium unius etiam sibi adiunctam, vel e converso.

C. Tertio modo, per pausam tertie partis unius semibrevibus minoribus attributam. Quorum trium modorum is ultimus difficilis est.

Maxima 6

Copais: Quando siquidem hoketus currit super tres semibreves minores, cum pausis tertie partis unius, iocundum post se et post earum pausas <parvulum circulum> habebit, ut pausarum et semibrevium minorum fallacia deleatur.

<Maxima 7>

Johannes de Garlandia: Super minimas et minoratas nunquam currit hoketus, quia de sua natura pausas non habebunt in hoketo. Tantum in hoketis contineri possunt.

[166] XIII. Incipit decimatertia rubrica. Quot modi cantus sive mensurarum fiunt.

Maxima 1

Franco: Modi cantus quinque ponuntur a modernis.

<Regula I>

Idem: Primus modus constat ex omnibus longis perfectis, ut patet in hoc moteto:

[Handlo, 166; text: In Bethleem] [HANREG 01GF]

Maxima 2

Handlo: Perfectissimus is modus est, qui modis omnibus mensurabilibus deservit.

[168] <Regula II>

Franco: Vel primus modus constat ex longa et brevi et longa, ut patet hic in exemplo:

[Handlo, 168,1; text: O Maria maris stella plena gratie] [HANREG 01GF]

<Maxima 3>

Handlo: Ad hunc modum primum pertinet trium temporum pausa, longa precedente, vel pausa duorum temporum cum pausa unius, brevi precedente, vel pausa unius, semilonga precedente, vel pausa unius duorum et unius, etiam semilonga precedente.

Maxima 4

Idem: A. In hoc primo modo, si in loco semilonge figurarum ligatura, vel obliquitas, vel semibrevium coniunctio, vel duorum pausa insit, et brevis sequens divisa maneat et de substantia primi modi dici oportebit.

B. Sed et si loco huius brevis divise sit semibrevium ligatura, vel obliquitas, vel coniunctio, vel unius pausa, idem erit dicendum.

<Regula III>

Franco: Secundus modus constat ex brevi et longa et brevi, ut patet in hoc exemplo:

[Handlo, 168,2; text: Mane prima sabbati surgens dei filius] [HANREG 01GF]

[170] Maxima 5

Handlo: Ad hunc modum secundum pertinet duorum pausa <brevi> precedente vel unius pausa cum pausa duorum, semilonga <precedente>.

Maxima 6

Idem: A. In hoc modo secundo, si loco brevis sit ligatura, vel obliquitas, vel semibrevium coniunctio, vel unius pausa, et semilonga sequens divisa maneat de substantia secundi modi convenienter dici oportet.

B. Sed et si loco semilonge figurarum ligatura, vel obliquitas, vel semibrevium coniunctio, vel duorum pausa insit, idem dicendum erit.

Regula IV

Franco: Tertius modus constat ex longa et duabus brevibus et longa, ut patet in hoc moteto:

[Handlo, 170; text: Quid miraris partum virgineum] [HANREG 02GF]

Maxima 7

Handlo: Ad hunc tertium modum pertinet trium temporum pausa, precedente longa.

Regula V

[172] Franco: Quartus modus <constat ex> duabus brevibus et una longa et duabus brevibus, ut hic:

[Handlo, 172; text: Rosula primula salve Jesse virgula] [HANREG 02GF]

Maxima 8

Handlo: Ad hunc quartum modum pertinet trium temporum pausa.

Maxima 9

Idem: Tertius et quartus modus transmutari debent, si more lascivo per vocem exprimantur, <ut supra> in maxima quinta quarte rubrice.

[174] Regula VI

Franco: Quintus modus constat ex brevibus et omnibus semibrevibus, ut patet in exemplis sequentibus:

[Handlo, 174; text: Agmina fidelium Katerina, Novum melos promere, Regina regni glorie, Sola salve singularis gratie] [HANREG 02GF]

[176] Maxima 10

Handlo: Ad hunc quintum modum pertinet trium temporum pausa, precedente longa, vel unius pausa, semilonga precedente, vel duorum pausa, brevi precedente, vel pausa duarum partium unius, semibrevi minori precedente, vel pausa tertie partis unius, semibrevi maiori precedente vel duabus minoribus precedentibus.

Maxima 11

Idem: A. Ab hoc siquidem modo proveniunt hoketi omnes, rundelli, ballade, coree, cantifractus, estampete, floriture, et universe note brevium et semibrevium que sub celo sunt, que semibreves, breves, atque longe in hoc modo quinto comprehenduntur.

B. Et hoc modo quinto computabuntur tres breves pro una perfectione, vel trium valores.

C. Et aliquando due breves pro una perfectione computande sunt, quando una duarum brevis altera est.

D. Ad quarum computationem evidens est Franconis intentio.

Maxima 12

Idem: Hic vero modus quintus ad omnes modos precedentes omnesque mensuras convenienter habet reduci.

<Maxima 13>

Idem: Hii prefati quinque mixtim se habere possunt. Cum igitur modus unus se habet in perfectione una, vel in pluribus, et ipsum sequatur modus alius, demum inter modos illos divisionis punctus addatur, ut melius noscatur mixtura modorum.

[178] {Maxima 14

Idem: Omnis modus mensurarum et omnis mensura cantuum ad prefatos quinque modos reduci habent.}

Maxima 15

Idem: Maxime vero a regulis differunt pro tanto, quia regule exemplis utuntur, maxime vero nudo modo sine exemplis intelliguntur, notitiam regulis exhibentes.

Et ideo faciendi plures regulas sive maximas nullus est finis. Verumtamen, kare mi, id modicum volumen cerne et vestigia eius serva. Hic est omnis cantor.

Et pro vita scriptoris

Deum intente ora.

Amen. Finito libro,

reddatur gloria Christo.

Expliciunt regule cum additionibus finite die veneris proximo ante Pentecoste Anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo sexto et cetera. Amen.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License