Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[177] MAGISTRI MARCHETTI DE PADUA

BREVIS COMPILATIO IN ARTE MUSICE MENSURATE PRO RUDIBUS ET MODERNIS

I

De tempore et notis

QUoniam omnis cantus mensuratus, mensuratus dicitur eo quod tempore mensuratur, et quoniam temporum musicorum aliud perfectum, aliud imperfectum, et quoniam perfectum precedit imperfectum; ideo videndum est quid sit tempus musicale; et primo de perfecto cum eius divisionibus et subdivisionibus videamus.

Ubi primo sciendum est quod tempus perfectum musicum est illud quod est minimum in plenitudine vocis; et hoc secundum Franconem. Quam diffinitionem sic probamus. Unumquodque perficitur minimo sui generis; et hec clara. Nam unitas, que est principium numeri et est minimum, perficit totum numerum; nam dicere quattuor est dicere quattuor unitates, et cetera. Cum igitur mensura [178] ipsius cantus sive notarum consistat in tempore, ut dictum est, concluditur quod minimum tempus quod est reperiri in ipsa mensura, sit causa et perfectio mensurandi totum ipsum cantum. Hoc est autem illud tempus in quo debet formari plenitudo vocis; et ob hoc bene subiunxit Francus, cum dixit: Non quodcumque minimum, sed quod est minimum in plenitudine vocis.

QUESTIO. Sed dicet aliquis: Da mihi illud minimum.

RESPONSIO. Dicimus: Dictum est alibi in nostro opere musice plane quot sint instrumenta necessaria ad vocem formandam. Quando ergo plene dicta instrumenta concurrunt ad formationem vocis, non nimis nec parum, sed decenter, tunc fiet plenitudo vocis. Et istud fiet quando, cum canna pulmonis seriose et decenter impleta anhelitu cum decenti inflatione ventris ad hoc exprimendum, emittitur anhelitus feritque sic auditum quod sentit proferens hunc prolatum sonum in sui ipsius, seu in alterius proferentis pectore, seu in quodam tintinnabulo resonare.

Hoc est tempus quod format omnia tempora musice mensurate. Et quia musica sequitur numeros, quia de proportione numerorum est ipsa, igitur sicut est de numeris, sic est de notis. Sed in numeris ita est, quod unus numerat duos et tres, per quos duos et tres omnes alii numeri numerantur. Nam dicere quattuor est dicere bis duo, et dicere quinque est dicere duo et tria, et cetera. Sic similiter est de notis; nam unum tempus mensurat duo et tria tempora per que mensurantur omnia alia tempora in musica mensurata.

QUESTIO. Sed si dicatur: Quid est perfectius in numeris, unum quod mensurat duo et tria, an duo et tria?

[179] RESPONSIO. Dicimus quod duo et tria. Et si dicatur: quid est perfectius duo an tria, dicimus quod tria; nam tria comprehendunt duo, et non e contrario.

Sic similiter est de notis, quia nota duorum temporum et trium est perfectior quam nota unius temporis, et adhuc est, perfectior nota trium quam nota duorum temporum, ratione data de numeris. Itaque sic est quod nota trium temporum perfectior est, continens primum gradum; nota vero duorum temporum imperfectior est, continens secundum gradum; sed nota unius temporis brevis est, continens tercium gradum.

Nunc autem restat videre figuras ipsis notis competentes; ubi dicimus quod figure, in quibus debet poni tempus dictarum notarum, depingi debent quadre plane et recte ad modum quadranguli, nullam innuentes sissuram per angulos, neque divisionem, neque adiectionem, sed cum aliquibus proprietatibus adiuntis eis per quas cognoscamus ipsas ad invicem esse distinctas, sic videlicet quod nota quadrata sine aliqua proprietate competat brevi; nota autem quadrata cum cauda in deorsum a latere dextro competat longe.

Cuius ratio est quod cauda semper longitudinis est in rebus, ut infra de caudis dicetur; et ipsa cauda est propria proprietas ipsius longe. Propria autem proprietas note duorum temporum est situs in quo necessario figuratur, quia nota brevis potest poni in principio perfectionis et in fine.

[180] Nota autem duorum temporum, que dicitur altera brevis, semper debet poni et necessario in ultimo loco perfectionis, quem locum appellamus ubi tria tempora sunt completa, puta quando duas breves sequitur longa; nam prima brevis valet unum tempus, secunda valet duo, et vocatur altera brevis.

Silogizamus enim sic. Propria proprietas alicuius est que convenit omni, et soli et semper; sicut risibile convenit omni homini, et soli homini et semper homini; sed locari in ultimo loco perfectionis convenit omni altere brevi, et soli altere brevi, et semper altere brevi; ergo talis locatio est propria proprietas ipsius altere brevis, per quam cognoscimus ipsam esse distinctam a longa et a brevi.

Dicamus ergo sic: Nota brevis de se principaliter et per se habet unum tempus; altera brevis vero de se principaliter et per se, non per subtractionem, habet duo tempora.

QUESTIO. Quomodo ergo nota duorum temporum est caudata in latere dextro, sicut longa perfecta, in cantibus mensuratis?

RESPONSIO. Dicimus quod hoc est per subtractionem, scilicet quando longam perfectam sequitur vel precedit sola brevis, ut infra de modis dicetur.

II

De tempore perfecto

A. De principali divisione partium temporis perfecti

NUnc autem applicatum est tempus secundum ipsas notas sed secundum totum et non secundum divisionem. Sed [181] quomodo tempus applicari debeat notis secundum eius divisionem videamus.

Ubi sciendum est quod tempus perfectum, ut perfectum est, debet applicari illi divisioni que est perfectior. Secundo, tempus perfectum debet dividi secundum ternariam divisionem, et tunc secundum binariam, que est imperfectior; quod sic probatum est: Illa divisio dicitur esse perfectior que comprehendit aliam tamquam partem sui; sed ternaria divisio comprehendit binariam, tamquam partem sui; ergo, et cetera.

QUESTIO. Sed instatum est sic: Tempus perfectum multociens dividitur in duas semibreves, ut hic patet:

Exemplum 1.

[Marchettus, Compilatio, 181,1] [MARBREV 01GF]

RESPONSIO. Dicimus hoc verum esse, quia tunc ille due semibreves continent tres partes temporis indivisi, videlicet sic quod prima ponitur una pars, in secunda vero due, quia secunda finis est; finis enim est causa causarum et omnibus causis nobilior. Omnia enim que agunt, propter finem agunt; et tunc res habet suam perfectionem, quando habet suum finem. Patet ex dictis quod perfectiores partes debent sumi a parte finis et non a parte principii, et dicimus via nature; via autem artis, que quidem est per accidens, possumus in prima semibrevi duas partes ponere eidem, scilicet per accidens a nigredo, que est cauda in deorsum, ut hic:

Exemplum 2.

[Marchettus, Compilatio, 181,2] [MARBREV 01GF]

[182] Si autem plures quam tres semibreves pro tempore perfecto sumantur, tunc transimus ad secundam divisionem temporis perfecti, que est in sex, que vocantur minores; quod si quattuor sumantur pro tempore uniformiter figurate, ut hic patet:

Exemplum 3.

[Marchettus, Compilatio, 182,1] [MARBREV 01GF]

tunc due prime erunt minores et pertinentes ad senariam divisionem, reliquis remanentibus in ternaria.

QUESTIO. Sed si queratur: Quare due prime non dicuntur maiores?

RESPONSIO. Respondeo: Ex duplici ratione:

Prima ratio est que superius de duabus dicta est, scilicet quod maiores partes debent sumi a parte finis, et non a parte principii.

Secunda ratio est quod ratione totius divisibilis est quod primo dividatur in partes, et si partes illas dividere volumus, primo debemus dividere primam, secundo secundam et tercio terciam dividere debemus.

Unde si tribus semibrevibus addatur una, ut sint quattuor, prima pars primo dividitur, scilicet semibrevis, et vocabitur ipsa addita sibi minor, ambe pertinentes ad secundam divisionem, reliquis remanentibus in prima.

Si autem quinque, ut hic patet:

Exemplum 4.

[Marchettus, Compilatio, 182,2] [MARBREV 01GF]

tunc ratione immediate dicta, prima pars primo dividitur et secondo secunda, sicque quattuor prime dicentur minores ad secundam divisionem pertinentes, ultima remanente in prima.

[183] Quod si sex, ut hic patet:

Exemplum 5.

[Marchettus, Compilatio, 183,1] [MARBREV 01GF]

tunc ratione superius dicta, prima pars primo dividetur, secundo secunda, tercio tercia, que omnes minores dicentur, ad primam et secundam divisionem pertinentes. Et quod dictum est de dictis semibrevis intelligendum est de ipsis via nature, hoc est uniformiter figuratis.

Via autem artis potest aliter sumi; nam si due semibreves ponuntur pro tempore, prima potest dici maior via artis, signis artis eidem additis, scilicet cauda in deorsum, ut hic inferius patet:

Exemplum 6.

[Marchettus, Compilatio, 183,2] [MARBREV 01GF]

et tunc secunda dicetur maior via nature.

Si autem de tribus caudetur una, quecumque sit illa, ut hic inferius patet:

Exemplum 7.

[Marchettus, Compilatio, 183,3] [MARBREV 01GF]

continebit tres partes temporis divisionis secunde que est in sex, cuius ratio est quod cauda que additur ipsi semibrevi necessario aliquid addit sibi ultra illud quod habebat. Si primo habebat terciam partem divisionis secunde, scilicet unam de sex, et sic habebat tres de sex, et sic prima que caudetur, ratione predicta, continet tres et vocatur maior per artem, quia in valore excedit maiorem per naturam; secunda vero habet unam de sex, et vocatur minor ultima divisione.

Si vero secunda caudetur, ut hic inferius patet:

Exemplum 8.

[Marchettus, Compilatio, 183,4] [MARBREV 01GF]

[184] tunc etiam de sex partibus habet tres, prima unam, ultima in sua natura existente.

Si vero caudetur ultima, ut hic inferius patet:

Exemplum 9.

[Marchettus, Compilatio, 184,1] [MARBREV 01GF]

tunc prima habet unam de sex, secunda vero habet duas de sex, eo quod finis est duarum naturalium, ultima vero habet tres.

QUESTIO. Si dicatur quare caudata in deorsum de tribus non continet duas partes temporis perfecti prime divisionis, et due subsequentes contieneant aliam partem terciam, et vocentur minores;

RESPONSIO. Respondeo que ratione superius dicta, scilicet quod quando partes debent dividi, primo debemus dividere primam, secundo secundam, et cetera. Sed hic oportet nos addere dicte semibrevi caudate plusquam primo habeat, quod facere non possumus, nisi dividamus unam de duabus naturalibus. Et ideo primam natura sive sit post divimus in duas partes, unam ipsarum partium addendo caudate predicte, ita non oportet quod ambe semibreves dividantur, sed solum una.

Si autem sint quattor quarum una caudetur, ut hic inferius patet:

Exemplum 10.

[Marchettus, Compilatio, 184,2] [MARBREV 01GF]

tunc ipsa tres partes divisionis secunde, hoc est senarie, continebit, reliquis remanentibus in dicta divisione, hoc est continentibus singulariter solum unam, quia tunc semibrevis naturalis, que habebat duas partes senarie divisionis cum erant tres, nunc in duas senarie divisionis dividitur, sive sit illa, que caudatur, a parte principii, medii [185] sive finis, ut hic inferius patet:

Exemplum 11.

[Marchettus, Compilatio, 185,1] [MARBREV 02GF]

QUESTIO. Sed si dicatur quare semibrevi prime de quattuor, vel secunde, adduntur due partes senarie divisionis per caudam que additur eisdem, et duabus reliquis, scilicet tercie et quarte, per caudam que additur eisdem, non additur singulariter nisi una pars que manifesta patet; (quia prima semibrevis et secunda naturali via continebunt secunde divisionis singulariter solum unam; nunc si caudetur, tres continent; tercia autem et quarta naturali via continebunt secunde divisionis singulariter duas; nunc eisdem si additur cauda, non addimus nisi unam partem divisionis predicte):

RESPONSIO. Respondeo quod artifex minus laborat et minus ponit de suo artificio ad operandum quid de linea quattuor ulnarum quam de linea trium; et quia due prime semibreves de quattuor sunt minores, ideo plus indigent de adiutorio artis ad proportionem perfectionis inveniendam; secunde autem due de quattuor caudate habent de perfectione via naturali, ideo nimis indigent de adiutorio artificiali ad perfectionem scilicet inveniendam.

Si autem de quattuor caudentur due, ut hic inferius patet:

Exemplum 12.

[Marchettus, Compilatio, 185,2] [MARBREV 02GF]

tunc caudate, quecunque sint ille, ad primam pertinent divisionem, et vocantur maiores via artificiali, licet essentialiter contineant tempus unius naturalis, reliquis non caudatis remanentibus in secunda.

Si autem de quinque caudetur una quecunque sit illa preterquam ultima, que caudari non debet quia finis, ut hic inferius patet:

Exemplum 13.

[Marchettus, Compilatio, 185,3] [MARBREV 02GF]

[186] continet unam partem prime divisionis, et vocatur maior artificialis, licet essentialiter unius naturalis, reliquis remanentibus in secunda.

QUESTIO. Si autem queritur utrum de quinque possint caudari due;

RESPONSIO. Respondeo quod non, in secunda divisione existente, que est in sex, sed transeundo ad terciam divisionem, que est in novem vel duodecim, possunt due caudari. Et quod dictum est de dictis semibrevibus caudatis dicimus in deorsum.

De sex autem non potest aliqua caudari, nisi ad divisionem <novenariam> sive ad duodenariam transeamus.

QUESTIO. Sed posset aliquis dicere: Tu primo dividis tempus perfectum secundum ternariam divisionem, quam dicis esse maiorem et perfectiorem divisionem. Sed videtur quod tu non bene procedas. Nam si tempus perfectum, tu dicis, dividis secundum ternariam divisionem, quam dicis esse maiorem et perfectiorem, partes eius si debes dividere eo modo quo divisum est tempus, debes dividere in tres, ut sint novem, et non in duas, ut sint sex.

RESPONSIO. Respondeo quod, quando tempus est divisum et dividere volumus partes, debemus incipere ab inferiori divisione; sicut incipiendo ab unitate devenimus in omnem cognitionem numeri. Sed quia inferior est binaria diviso quam ternaria, ergo debemus incipere in divisione talium a binaria divisione et non a ternaria, ut possimus post hec eas dividere secundum omnem numerum divisionis ipsarum. Et solvimus illud, scilicet quod partes alicuius perfecti temporis non debent necessario primo dividi secundum quod divisum est tempus, quia tempus perfectum est de quo agimus, et eidem applicamus perfectiorem divisionem. Partibus autem suis tamquam imperfectis applicamus omnem modum divisionis qui cadere potest in divisionem talium partium, non a divisione ternaria tamquam a secunda, sed a prima, que est binaria, inchoando.

[187] Si autem ultra sex semibreves pro tempore figurantur, ut hic inferius patet:

Exemplum 14.

[Marchettus, Compilatio, 187,1] [MARBREV 02GF]

tunc transimus ad terciam divisionem, que est in duodecim, que vocantur minime, quia dicitur ex minoribus partibus.

Quod si septem uniformiter figurantur, ut hic inferius patet:

Exemplum 15.

[Marchettus, Compilatio, 187,2] [MARBREV 02GF]

tunc due prime minime nominantur ad ipsam duodenariam divisionem pertinentes, reliquis remanentibus in senaria. Et ratio est que superius de quttuor semibrevibus dicta est, scilicet quod si partes alique dividuntur, primo debent dividi prime, secundo secunde, tercio tercie.

Si autem octo semibreves sumantur pro tempore, ut hic inferius patet:

Exemplum 16.

[Marchettus, Compilatio, 187,3] [MARBREV 02GF]

tunc quattuor prime ad duodenariam pertinent divisionem, reliquis remanentibus in senaria; et tunc prima pars et secunda de sex semibrevibus sunt divise.

Si autem novem semibreves sumantur, ut hic inferius patet:

Exemplum 17.

[Marchettus, Compilatio, 187,4] [MARBREV 02GF]

dicimus quod, licet ad novenariam divisionem pertineant, in qua tempus infra dividetur, tamen pertinent ad duodenariam de qua [188] ad presens tractatur, ita videlicet quod sex prime sex partes duodenarie divisionis continent, reliquis remanentibus in senaria; et tunc prima pars primo, secunda secundo, tercia tercio divisionis senarie est divisa.

Sed quia principaliter novem semibreves ad novenariam pertinent divisionem, ut infra ostendetur, volumus quod, si ad ipsam debent novenariam pertinere, uniformiter et naturaliter figurentur et secundum ipsam novenariam proferantur. Si autem debent secundum duodenariam divisionem mensurari, volumus quod semibrevibus pertinentibus ad ipsam duodenariam divisionem debeant caude in sursum apponi, sive sit a parte principii, medii, sive finis, ut hic inferius patet:

Exemplum 18.

[Marchettus, Compilatio, 188,1] [MARBREV 03GF]

et per hoc cognoscimus quando ad novenariam et quando ad duodenariam divisionem debeant pertinere.

Si autem decem semibreves pro tempore figurentur, ut hic inferius:

Exemplum 19.

[Marchettus, Compilatio, 188,2] [MARBREV 03GF]

tunc octo prime ad duodenariam pertinent divisionem, duabus ultimis remanentibus in senaria; et tunc prima pars primo senarie divisionis est divisa, secundo secunda, tercio tercia et quarto quarta.

[189] Si autem undecim semibreves pro tempore ponantur uniformiter figurate, ut hic inferius patet:

Exemplum 20.

[Marchettus, Compilatio, 189,1] [MARBREV 03GF]

tunc decem prime ad duodenariam pertinent divisionem, ultima in senaria existente; et tunc prima pars, secunda, tercia, quarta et quinta divisionis senarie est divisa. Et quod dictum est de dictis semibrevibus intelligendum est via nature; via autem artis possunt aliter diversificari, videlicet illis que ad duodenariam pertinent divisionem in sursum caudam addendo, reliquis remanentibus naturaliter figuratis, ut infra ostendetur.

Si autem duodecim semibreves pro tempore posite fuerint, ut hic inferius patet:

Exemplum 21.

[Marchettus, Compilatio, 189,2] [MARBREV 03GF]

tunc omnes uniformiter figurate vocantur minime et equaliter proferuntur; nam tunc omnes sex partes divisionis senarie sunt divise.

Per artem vero possumus semibreves ad duodenariam pertinentes divisionem cum septem, cum octo, cum novem, cum decem, [190] cum undecim, in principio, in medio et in fine locare, ipsas caudando necessario in sursum, ut infrascriptis figuris clarius apparebit:

[Marchettus, Compilatio, 190; text: Exemplum 22. 23. 24. 25. 26. 27.] [MARBREV 03GF]

[191] B. De secunda divisione partium temporis perfecti scilicet quomodo ipse divisibiles in novem partes sint

VIso de tempore perfecto quomodo oportebat ipsum primo dividi in suas primarias partes, ac quomodo ipse partes erant divisibilies et subdivisibilies secundum binariam divisionem, et non secundum ternariam, nunc restat videre quomodo partes temporis prelibati divisibilies sint secundum ternariam divisionem, ut secundum omnem diffinitionem ipsarum possimus invenire in cantibus mensuratis diversimodam armoniam. Ubi dicimus quod, sicut dictum est superius, tempus perfectum dividitur secundum ternariam divisionem, scilicet in tres semibreves, que quidem tres semibreves singulariter in alias tres necessario dividuntur, et sic sunt novem; que quidem novem singulariter in alias tres, si possibile esset humane voci ipsas posse proferre, in tres alias dividuntur.

Quod si sint quattuor ad ipsam novenariam pertinentes, ut hic inferius patet:

Exemplum 28.

[Marchettus, Compilatio, 191,1] [MARBREV 04GF]

tunc una caudabitur necessario in sursum, et unam partem de novem necessario continebit; precedens vero ipsam vel sequens inmediate, si nulla ipsam precedat, duas partes de novem continebit, reliquis sua remanentibus in natura.

Si autem quinque, ut hic patet inferius:

Exemplum 29.

[Marchettus, Compilatio, 191,2] [MARBREV 04GF]

[192] tunc due non inmediate caudabuntur in sursum, unam de novem singulariter continentes, mediantibus ipsas vel perficientibus continentibus singulariter duas de novem, ultima in sua natura existente.

Quod si sex, ut hic inferius patet:

Exemplum 30.

[Marchettus, Compilatio, 192,1] [MARBREV 04GF]

tres non inmediate caudabuntur in sursum continentes tres partes de novem, reliquis continentibus singulariter duas de novem.

Quod si septem, ut hic inferius patet:

Exemplum 31.

[Marchettus, Compilatio, 192,2] [MARBREV 04GF]

tunc tres prime naturaliter figurantur et continebunt tres partes de novem, reliquarum vero quattuor due caudabuntur in sursum non inmediate, continentes duas partes de novem, relique vero duas de novem singulariter continebunt.

Per artem vero possunt aliter figurari, ut hic patet inferius:

Exemplum 32.

[Marchettus, Compilatio, 192,3] [MARBREV 04GF]

Si vero octo ponuntur, ut hic inferius patet:

Exemplum 33.

[Marchettus, Compilatio, 192,4] [MARBREV 04GF]

[193] tunc sex prime sex partes de novem continebunt, septima continet duas, ultima vero unam continebit, que necessario in sursum caudabitur.

Possunt tamen aliter diversificari per artem, ut hic inferius patet per exemplum:

Exemplum 34.

[Marchettus, Compilatio, 193,1] [MARBREV 04GF]

Quod si novem, ut hic patet per exemplum:

Exemplum 35.

[Marchettus, Compilatio, 193,2] [MARBREV 04GF]

tunc uniformiter figurate tempus perfectum secundum divisionem novenariam adequabunt.

III

De tempore imperfecto

VIso de tempore perfecto musice mensurate per nos etiam de imperfecto similiter est videndum.

Tempus enim imperfectum musicum mensuratum est illud quod est minimum non in plenitudine, sed in semiplenitudine vocis. [194] Et hanc diffinitionem sic probamus. Certum est enim quod sicut tempus perfectum est cui nihil deest, ita imperfectum est cui aliquid deest; sed certum est per diffinitionem superius probatam de tempore perfecto quod tempus perfectum est illud quod est minimum in plenitudine integre vocis, modo ibi declarato; oportet ergo quod tempus imperfectum, cum deficiat a perfecto, sit non in integra plenitudine vocis.

Tempus autem imperfectum deficit a perfecto in tercia parte sui; quod sic probamus. Certum est enim quod tempus imperfectum non est tantum in quantitate quantum perfectum, quia sic non esset imperfectum; oportet ergo quod deficiat a perfecto in aliqua quantitate. Deficere autem non potest in minus quam in una parte, quia si dicas in dimidia, illa dimidia erit una, licet possit esse dimidia alterius partis.

Cum igitur prime et principales partes temporis perfecti sint tres ad minus, ut superius dictum est, si tempus imperfectum deficiat a perfecto, non poterit in minus deficere quam in tercia parte sui; patet ergo quod tempus imperfectum de se et essentialiter solum duas partes prefecti temporis comprehendit.

Tempus autem imperfectum secundum se et secundum eius totalitem et per omnia sic applicatur ad notas sicut perfectum et eodem modo nota trium temporum, duorum et unius reperitur loquendo de tempore imperfecto sicut et de perfecto et eodem modo etiam figurantur, et accidentia omnia quo ad pausas, puncta, caudas, et ad omnia alia accidentia ita se habent in cantu temporis imperfecti, sicut et perfecti. Et ratio est hec: quia de imperfectis nunquam potest esse scientia mentalis, nec etiam cognitio sensitiva, [195] nisi per comparationem ad perfectum. Nunquam enim nec per intellectum, nec per sensum possemus cognoscere aliquid esse imperfectum, nisi cognosceremus quid esset ei necesse ad hoc ut esset perfectum.

Dividitur enim tempus imperfectum, sua primaria divisione, in duas partes, que sunt equales in valore et equivalent duabus de tribus primarie divisionis temporis perfecti. Et ideo debent similiter figurari, ut hic inferius patet:

Exemplum 36.

[Marchettus, Compilatio, 195,1] [MARBREV 05GF]

et tales due vocantur semibreves maiores naturales, eo quod duabus maioribus perfecti temporis comparantur.

Si autem ipsarum duarum caudetur una, tunc secundum Ytalicos transimus ad secundam divisionem ipsius temporis imperfecti que est in quattuor que vocantur minores adequantes ipsum tempus equaliter. Et tunc dicta caudata sive sit prima, sive secunda, tres partes continet ipsius, reliqua vero unam, ut hic inferius patet exemplum:

Exemplum 37.

[Marchettus, Compilatio, 195,2] [MARBREV 05GF]

Secundum autem modum Gallicum, eo quod ipsi dividunt secunda divisione tempus predictum non secundum quaternariam [196] divisionem, sed secundum senariam, dicta semibrevis caudata continet quinque partes de sex, reliqua vero unam; que quidem partes sex minime nuncupantur.

Si autem tres semibreves pro dicto tempore figurentur uniformiter, ut hic inferius patet:

Exemplum 38.

[Marchettus, Compilatio, 196] [MARBREV 05GF]

tunc secundum Ytalicum modum prime due ad secundam pertinent divisionem, que est in quattuor, ultima vero, eo quod finis, ad primam pertinet divisionem.

Secundum autem modum Gallicum dicte tres semibreves sic se habent, quod prima unam partem prime divisionis habet, scilicet medietatem; secunda duas partes secunde divisionis, scilicet duas de sex, et vocatur minor; tercia vero unam partem continet de sex, et minima nuncupatur.

QUESTIO. Sed posset aliquis dicere: Quomodo tres semibreves uniformiter figurate possunt diversimode modulari? Quia si diversimode cantari debent, oportet quod diversimode figurentur. Nam si diversorum diversa sunt genera, et diversorum cantuum debent esse diversa signa.

RESPONSIO. Respondeo quod in divisione parium partium temporis imperfecti Gallici naturaliter constituunt sex partes quibus correspondent sex semibreves note uniformiter et naturaliter figurate, et talis divisio partium fit secundum ternariam divisionem, et [197] non secundum binariam, licet prime partes ipsius temporis secundum binariam, et non secundum ternariam, sint divise. Si vero tres semibreves dentur, in quibus sex partes predicte includantur, prima continebit tres, secunda duas, tercia vero unam continebit; et dicentur maior, minor et minima. Nam Gallici ponunt imperfectiores partes a parte finis et non a parte principii.

Et ratio que movet eos est hec: Dicunt enim quod sicut in divisione partium temporis perfecti perfectiores partes sumuntur a parte finis, ita in divisione partium temporis imperfecti perfectiores partes debent sumi a parte principii, et hec est naturalis via et rationabilis in tempore scilicet imperfecto.

Ytalici vero in divisione parium partium temporis imperfecti ponunt quattuor semibreves uniformiter et naturaliter figuratas. Nam in talium partium divisione ipsi procedunt secundum binariam divisionem, et non secundum ternariam.

Si vero tres semibreves naturaliter fuerint figurate, in quibus debeant includi quattuor partes predicte, in duabus primis ponunt duas, in ultima vero duas. Nam ipsi conantur imperfectum reducere ad perfectum, et ideo maiores partes sumunt a parte finis, sicut de tempore perfecto superius est ostensum; quare dicimus quod utraque procedendi via rationabilis et naturalis existit. Sufficit enim quod solum dentur signa in cantibus, per que possimus cognoscere quando notas secundum Ytalicum modum aut secundum Gallicum proferamus.

Dicimus quod si cantus de modo Gallico cantari debeat, supra signum innuens imperfectionem temporis volumus quod .g. apponatur hoc modo .g. Si vero secundum Ytalicum modum proferri debeat cantus, tunc supra signum, idest .y. grecum, ponatur; que due littere sunt in principio nominum predictorum, scilicet Gallicorum et Ytalicorum.

[198] Si autem quattuor fuerint uniformiter figurate, tunc secundum Ytalicos equabiliter proferuntur, et minores vocantur, ut hic inferius patet:

Exemplum 39.

[Marchettus, Compilatio, 198,1] [MARBREV 05GF]

Secundum autem Gallicos prima dicitur minor, cum secunda que dicitur minima faciens mediatatem temporis, tercia minor cum quarta que minima est faciens aliam medietatem.

Si vero quinque fuerint uniformiter figurate, tunc secundum Ytalicos due prime duas partes de octo continent, reliquis continentibus de quattuor singulariter solum unam, ut hic inferius patet per exemplum:

Exemplum 40.

[Marchettus, Compilatio, 198,2] [MARBREV 05GF]

Secundum autem Gallicos tres prime tres partes continent de sex, quarta duas, ultima vero unam.

Si vero sex fuerint uniformiter figurate, tunc secundum Ytalicos quattuor prime quattuor partes continent de octo, reliquis continentibus de quattuor singulariter solum unam, ut hic patet:

Exemplum 41.

[Marchettus, Compilatio, 198,3] [MARBREV 05GF]

[199] Secundum autem Gallicos omnes sex vocantur minime et equaliter proferuntur.

Si autem septem, secundum Ytalicos tunc sex prime sex partes de octo continent, ultima, eo quod finis, continet duas, ut hic inferius patet:

Exemplum 42.

[Marchettus, Compilatio, 199,1] [MARBREV 05GF]

Gallici autem non transeunt ultra sex, licet possent, ut in opere nostro mensurate musice alibi est tractatum.

Si vero octo fuerint, tunc omnes minime secundum Ytalicos equaliter proferuntur, ut hic inferius patet:

Exemplum 43.

[Marchettus, Compilatio, 199,2] [MARBREV 05GF]

Possunt tamen et in modo Gallico et in modo Ytalico semibreves superius dicte aliter diversificari per artem, ut infrascriptis figuris clarius apparebit:

[Marchettus, Compilatio, 199,3; text: Exemplum 44. 45.] [MARBREV 06GF]

[200] [Marchettus, Compilatio, 200; text: Exemplum 46. 47. 48. 49. 50. 51. 52.] [MARBREV 06GF]

[201] IV

De figuris compositis seu ligatis

DIcto de figuris simplicibus tam longis quam brevibus quam etiam semibrevibus, dicendum est de compositis seu ligatis, quod idem est.

Ubi sciendum est primo quod ligatura est coniunctio figurarum simplicium per tractus debitos ordinata.

Ligaturarum enim alia ascendens et alia descendens: ascendens dicitur illa cuius secundus punctus altior est primo, ut hic inferius patet:

Exemplum 53.

[Marchettus, Compilatio, 201,1] [MARBREV 06GF]

Descendens dicitur illa cuius primus punctus altior est secundo, ut hic inferius patet:

Exemplum 54.

[Marchettus, Compilatio, 201,2] [MARBREV 06GF]

Sed quia a parte principii, medii, sive finis ligaturarum sumuntur longe, breves et semibreves, idcirco que ligature dicant longitudinem, [202] brevitatem et semibrevitatem videre oportet. Ubi dicimus quod, si prima nota ligature ascendentis careat omni tractu, brevis est, ut hic inferius patet:

Exemplum 55.

[Marchettus, Compilatio, 202,1] [MARBREV 07GF]

Si autem habeat tractum in parte dextra descendentem, longa dicitur, ut hic inferius patet:

Exemplum 56.

[Marchettus, Compilatio, 202,2] [MARBREV 07GF]

Si vero tractum habeat in sinistra parte in sursum, semibrevis dicetur, ut hic inferius patet:

Exemplum 57.

[Marchettus, Compilatio, 202,3] [MARBREV 07GF]

Si autem prima nota ligature descendentis careat omni tractu, longa dicetur, ut hic inferius patet:

Exemplum 58.

[Marchettus, Compilatio, 202,4] [MARBREV 07GF]

[203] Si vero tractum habeat in parte sinistra descendentem, brevis dicetur, ut hic inferius patet:

Exemplum 59.

[Marchettus, Compilatio, 203,1] [MARBREV 07GF]

Si vero in sinistra in sursum, semibrevis dicetur, ut hic inferius patet:

Exemplum 60.

[Marchettus, Compilatio, 203,2] [MARBREV 07GF]

Item omnis nota que directe ponitur supra penultimam, longa dicetur, ut hic inferius patet:

Exemplum 61.

[Marchettus, Compilatio, 203,3] [MARBREV 07GF]

Que autem indirecte ponitur, brevis dicetur, ut hic inferius patet:

Exemplum 62.

[Marchettus, Compilatio, 203,4] [MARBREV 07GF]

[204] nisi forte eidem adderetur cauda in latere dextro, et tunc dicetur plica longa, ut hic inferius patet:

Exemplum 63.

[Marchettus, Compilatio, 204,1] [MARBREV 07GF]

Omnis ultima nota quadrata in fine descendentis ligature, longa dicetur, ut hic inferius patet:

Exemplum 64.

[Marchettus, Compilatio, 204,2] [MARBREV 07GF]

tractu vero obliquo, brevis dicetur, ut hic inferius patet:

Exemplum 65.

[Marchettus, Compilatio, 204,3] [MARBREV 07GF]

Omnes vero medie breves dicuntur, ut hic inferius patet:

Exemplum 66.

[Marchettus, Compilatio, 204,4] [MARBREV 07GF]

[205] Quare autem sit istud de dictis longis, brevibus et semibrevibus in hoc opusculo rationem ponere non curamus, quia ab omnibus cantoribus hoc universaliter observatur. In alio enim opere nostro musice mensurate rationem assignavimus predictorum.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License