Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[927] [c.25r] Sciendum est quod antiquitus solummodo fuerunt adinventi quatuor toni sive modi, videlicet protus, deuterus, tritus et thetardus. Sed propter inconvenienciam ascensus et descensus in ipsis modis cadentem, subcessores magistri alios quatuor invenerunt ad hoc, ut octo adtribuerentur ascensus alioquin descensus, et sic sunt octo, videlicet protus, plagalis proti, deuterus, plagalis deuteri, tritus, plagalis triti, thetardus et plagalis thetardi, vel sic primus, secundus, tertius, quartus, quintus, sestus, septimus et opthavus. Quorum modorum sive tonorum alii dicuntur impares et alii pares, vel alii autentici alii placales, vel alii domini vel alii subiugales. Inpares autentici et domini sunt qui in numero inpari constituuntur, ut primus, tertius, quintus et septimus. Pares placales et subiugales sunt qui in numero pari denotantur, videlicet secundus, quartus, sextus et ottavus. Ipsorum tonorum quatuor sunt finales, videlicet quarta D, quinta E, sesta F, septima G. Sed quia sunt aliqui cantus qui propter aliqua inconveniencia in ipsis cadencia, in propriis finalibus finiri non possunt, ideo alii quatuor confinales fuerunt adinventi, videlicet octo ad a novem <ad> b, decem <ad> c, undecim <ad> d; [c. 25v] et dicuntur confinales quia predictis quatuor finalibus correspondent: unde primus et secundus in d vel in a, tertius et quartus in E vel in b, quintus et sextus in f vel in c, septimus et opt[t]avus in G vel in d terminantur. Notandum quod aliquando secundus finitur in tertia C et <in> quarta vel in nona B, et tunc per b molle talis finis cantabitur. Et dicun<tur> irregulares thoni qui non secuntur doctrinam etiam aliorum tonorum. Et iterum nota quod regulariter toni in quatuor finalibus predictis terminari debent. Si autem in confinalibus vel alibi terminabuntur, tunc irregulares dicunt tam ex parte compositionis quam etiam et collocacionis, utpote unus cantus extra ex suis propriis speciebus compositus, et in finem deponet tonum sive semitonium ultra sui regulam. Qui quidem cantus non dicetur in propriis ex parte composicionis sed solum terminacionis, ex eo terminacio est in propria, et cetera. Que quidem in <parte> composicionis in posterum apparebunt. Sciendum est quod quamvis dy<a>pente presertim quandocumque [928] summatur, unum et idem erit quantum ad sui proporcionem et integralitatem, non tamen idem erit quo ad ordinem sue disposicionis, ut evidenter apparebit per eius differencias. Ideo est notandum quod quatuor sunt dyapente, ut primum, secundum, tercium et quartum. Primum dyapente incipit in d gravi et terminatur in A acutum, que quidem est disposicio toni semitoni cum duobus sequentibus tonis. Secundum dyapente incipit in e gravi et terminatur in fa b acutum, et est disposicio [c. 26r] semitoni cum tribus tonis. Tertium incipit in f gravi et terminatur in c acutum, et est disposicio trium tonorum cum semitonio. Quartum et ultimum incipit in G gravi et terminatur in d acutum, et est disposicio duorum tonorum cum semitonio et tono.

Dyatessaron vero triplex est. Primum incipit in eadem d et terminatur in G gravi. Secundum incipit in eadem E et terminatur in A acutum. Tercium et ultimum incipit in eadem f et <terminatur> in primum b acutum, nec aliter dyatessaron potest variari. Sed est sciendum quod quamvis dicatur quod prima incipit in d et secunda in E, [et] hoc dicitur quoa<d> tonorum sive modorum composicionem. Sed, simpliciter loquendo, ubicumque predicte species et earum dixposiciones invenientur, poterunt esse prime et cetera: utpote a prima [dyapente] A ad quartam d erit prima dyatessaron et ab eadem A ad quinta<m> E erit prima dyapente, quia disposicio toni semitoni cum duobus tonis est ipsa dyapente prima, et disposicio toni semitoni et toni est ipsa dyatessaron prima, et sic de similibus. Et eadem ratione sequitur quod quamvis dicatur quod prim<us> cum suo subiugali proprie terminetur in quarta d gravi, tamen scias quod ubicumque in manu species ex quibus primus tonus et eius subiugalis forma<n>tur inveniri possunt, ibi de ipsi<us> toni poterunt cantus collocari et eadem ratione cantari, et sic dicendum est de omnibus aliis tonis. Primus tonus formatur ex prima specie dyapente que incipit in d gravi et <ex> prima [c. 26v] dyatessaron superius, addito tono infra. Primus tonus perficitur gravis et infra. Debet enim primus tonus semper cantari per b quadrum quando suum modum implet, ratione sue composicionis. Si vero modum suum non implet, tunc autem solum ascendit ad B et non plus ascendit, et tunc cantabitur per b molle quia cum sexto tono dicitur esse commistus; aut plurime tanget sopradictum B et post hec tanget C et tunc cantabitur per b quadrum. Sed si post tactionem dicti b tanget F, et tunc cantabitur per b molle. Regula ergo in primo tono talis est: quod si prius occurrerit C quam F, cantatur per b quadrum; si primo F quam C, [929] cantetur per b molle. Et hec de primo superficialiter dicta sufficiant.

Secundus tonus formatur ex prima specie dyapente et ex prima specie dyatessaron communi que incipiens in D gravi sursum tendit, nec non ex prima specie diatessaron inferius; addito semitonio supra, secundus tonus perficitur. Deberet namque secundus tonus ratione sui autentici cantari per b quadrum; sed quia de natura placalium est solum ascendere super finem dyapente cum tono vel semitonio supra, ut supra dictum est; quociescumque igitur talis tonus vellet ad suum acutum ascendere, videlicet ad suam sextam notam que erit ipsa b, et tangetur F, vel descendendo a predicta b et tangetur F, inveniret tritoni duricie<m>; que quidem duricies talis est evitanda. Ideo dicendum est ipsum secundum tonum per b rotundum debetur modulari: quod quidem b talem d [c. 27r] uricie<m> refrenabit[ur]. Et hoc de secundo sufficiat.

Tertius tonus formatur ex secunda specie dyapente et <ex> secunda dyatessaron superius, addito tono infra. Debet namque tertius tonus, ratione sui composicionis, semper cantari per b quadrum; nam si per b molle cantaretur, tunc sequere<n>tur duo inconveniencia. Primum inconveniens est quod cum quilibet autenticus ad suum dyapente gliscat ascendere, et ab E ad ipsum b dyapente nullatenus reperiatur. Ergo et nec proprie tonus ad eius dyapente ascendere poterit, sed potius in eius composicione caderet dyapente inperfectum: quod quidem in omni recta tonorum formacione[m] infallibi<li>ter est evitandum. Secundum inconveniens est quod prout dictum superius, talis tonus appetit dyatessaron supra b superius: quod quidem haberi non potest si per b molle cantaretur; nam a primo b ad E, dyatessaron nullatenus cadere non potest, ymmo, a b predicto ad predictum E, erit tritoni spacium; quod quidem, ut dictum est, omnino evitandum. Et hoc de tertio <et> cetera.

Quartus tonus formatur ex eadem specie secunda dyapente et <ex> secunda dyatessaron communi adque secunda dyatessaron inferius, addito semitonio supra dicto. Debet namque quartus tonus, ratione sui autentici, cantari per b quadrum: sed actende quod sunt aliqui cantus quarti toni qui non ascendunt nisi dyapente tangendo F in suo ascensu, vel etiam in suo descensu iterum tangendo F; isti cantus et similes cantari debent per b molle, et ratio est ut non inveniat<ur> tritoni duricia que accedat continue ab F ad b, et e continuo si per b quadrum cantaretur. Et hoc de quarto et cetera.

[c. 27v] Quintus tonus formatur in suo ascensu ex tertia specie dyapente et ex tertia dyatessaron superius, et in eius descensu ex eadem dyatessaron et ex quarta dyapente, addito semitonio vel semiditono [930] infra. Et actende quod propter inconvenienciam in semitonum, tolleratur posse descendere semidictoni; debet namque quintus tonus in suo ascensu cantari per b quadrum et hoc triplici ratione. Prima, ratione tertie speciei dyapente que, in ipsius formacione et sui plagalis, proprie cadit nec a quo alio tono nominaliter ordinari. Secunda, quod quandocumque talis cantus vult supra dyapente ascendere, qualiscumque sit talis ascensus apertior adque sonorior erit in ore proferente. Tertia et ultima quod cum talis tonus ad suum acutum ascendere voluerit, non inveniat tritoni duricie<m>. In eius vero descensu cantabitur per b molle, ut cum talis tonus vellet ad eius finem deponere, possit tritoni duriciem evitare. Et hoc de quinto.

Sextus tonus formatur in suo ascensu ex eadem dyapente tertia, addito tono supra, et ex tertia dyatessaron communi; in eiusque descensu ex quarta dyapente et ex tertia dyatessaron inferius. Debet namque talis tonus cantari prout quod consunat autenticus cantus in omnibus in eius aute<n>tico adsignante. Et hoc de sexto et cetera.

Septimus tonus formatur ex quarta specie dyapente et <ex> prima dyatessaron superius, addito tono infra. Debet namque ipse tonus cantari per b quadrum, tam ratione sui composicionis quam etiam tonorum narrationis. Nam si septimus tonus per b molle cantaretur, tunc similis esset primo, et per consequens ottavo similis esset, secundo quod ex similibus speciebus formaretur. Et hoc <de> septimo.

[c. 28r] Octavus tonus formatur ex eadem quarta specie dyapente et <ex> tertia dyatessaron communi, nec [et] non ex prima dyatessaron inferius; debet namque ottavus tonus ratione sui autentici cantari per b quadrum. Et hoc de octavo.

Ex predictis colligere potes naturam tonorum ad quam composicionem et qualiter debeant cantari, nec non et eorum potenciam tam in ascensu quam etiam in descensu toni autenticorum quam esset placalium. Sed scias quod ipsorum tonorum alius perfectus, alius imperfectus, [931] alius plus quam perfectus, alius mistus et alius commistus. Perfectus tonus ille dicitur, sive sit autenticus sive sit plagalis, qui super suam predictam composicionem intendit, ut supra dictum est. Inperfectus vero qui in aliquo deest. Plus quam perfectus est qui plus quam debeat regulariter, licencialiter habeat de ascensu si est autenticus, vel qui plus habeat de descensu si est plagalis. Mistus autenticus dicetur ille qui ultra id quod habet, in aliquod tangit suum placalem. Et mistus placalis qui tangit suum autenticum. Dicetur mistus autenticus a parte ynfra et placalis mistus a parte supra. Commistus vero tonus sive autenticus sive placalis dicuntur ille que retinent aliquas species que supra non aliter non competunt, sed alteri tono quam suo subiugali sive autenticus, vel quam suo autentico si est placalis.

Ut possis plene cognoscere cantus, videlicet Alleluia cum versibus, Gradualis cum versibus, Tractu<s> cum versibus, Kyrie cum Christe et Sanctus [c. 28v] et Agnus Dey et generaliter omnem cantum cuius toni sit, est sciendum quod prius debet, videlicet si potest, per formulas supra dictas cognosci, quia si tonus erit perfectus vel plus quam perfectus faciliter cognoscitur. Si autem est mistus, tunc aut e contra si ascensus est maior, autenticus mistus est indicandus; si minor, placalis mistus infallibiter est decensendum. Sed nota quod si sint aliqui cantus qui ob eorum brevitatem nec ascendunt autenticaliter nec descendunt placaliter et per consequens in eius ascensu vel descensu cuius toni sit poteris minime iudicare, igitur ad cordam ipsius est recurrendum: que quidem corda a fine per tertiam inclusive habet respectum. Et corda non numerata, si note inferius sunt plures quam note que sunt superius, placalem iudicabis; si vero pauciores, ipsum autenticum denotabis: et quoad cognicionem, dicta sufficiant. Sed actende quod Alleluia cum suo versu unus cantus est, Garduale cum versu[s], Tractus cum versu[s], Kyrie cum Christe, Gloria cum Amen, et similiter tres Agnus Dey ad invicem, et sic iudicandum.

Iterum scias quod in cantu plano tantum modo duo semitonia inveniuntur, videlicet dyatonicum et armonicum. In discantu vero quatuor, videlicet predicta duo et cromaticum et diesis. Dyatonicum habet tres <partes> de quinque, armonicum duas de quinque, cromaticum quatuor de quinque, dyesis unam de quinque. Et hoc quoad tonorum cognitionem. Predicta sunt Magistri March<ett>i de Padua expertissimi doctoris musice et secundum cum predicta compilavi.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License