Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.[[94]]95r] REgule Magistri Johannis de Muris Incipiunt.

INtendentes sciencie musicalis exquirere cognicionem ad sonum applicatum eius subiectum quoniam ad duo se diuertit. Ad vocum scilicet distanciam. et ad earum mensuram secundum temporis diuisibilitatem ipsam vocem mensurantis. Set quia de primo membro est singulis doctrina generalis tradita. De secundo membro erit presens tractatus in cuius fine aliqua ponentur proprium membrum contingencia. Iste tractatus diuiditur in duas partes. in prima parte ponuntur figure cum earum nominibus et cognicionibus. in secunda parte. tractatur de figurarum valore siue mensura.

Incipit prima pars figurarum alia Longa. alia Breuis. alia Semibreuis. alia Minima. Longarum alia Simplex. alia Duplex. alia Multiplex tam simplicium quam duplicium. Alia per se stans. Alia ligata alijs figuris. Longa simplex per se stans est figura quadrata. habens tractum .a. parte dextre siue ascendentem siue descendentem. vel ex vtraque parte tractum. longiorem tamen a parte dextra. vt hic [L,Bcsdx,Lpdsn,Bpssncsdx on staff3]. Longa duplex per se stans est figura quadrata multo lacius protracta quam longa simplex set protractum habens a parte dextra. Multiplicatur enim talis figura per tractus inter fleccionales ita quod quilibet tractus addat vnam longam simplicem vt hic

[London, British Library, Lansdowne 763, f.95r] [MURREG 01GF]

Sequitur De longis ligatis. Prima nota ligature descendentis carens omni tractu longa est vt hic. [Lig2od,Lig2od on staff3] Alia regula est hic. Prima nota ligature ascendentis habens tractum descendentem a parte dextra longa est vt hic. [Lig3Laod,Lig2La on staff3] Alia regula est hic. Vltima nota ligature descendentis stans quadrata descendendo longa est vt hic. [Lig2cdsnd,Lig3cdsndd on staff3] Alia regula est hic. Vltima nota ligature ascendentis stans erecto capite supra [f.[[94]]95v] penultimam longam vt hic [Lig3artart,Lig2art on staff3] Et si stet aduerso capite a penultima dummodo habeat tractum a parte dextra longa est vt hic. [Lig2acddx,Lig3cdsnodart on staff3] Et longa ante longam in modo perfecto valet tria tempora. Sequitur De Breuibus. Alia per se stans. Alia ceteris alligata figuris Breuis per se stans est figura quadrata carens omni tractu. Vel habens tractum. a parte sinistra. vel ex vtraque parte tractum ascendentem vel descendentem. longiorem tamen a parte sinistra. vt hic. [B,Bcssnpsdx,Bcdsnpddx on staff3] Sequitur De Breuibus ligatis. Prima nota ligature ascendentis carens omni tractu. breuis est vt hic. [Lig2a,Lig2a on staff3] Prima nota ligature descendentis habens tractum descendentem .a. parte sinistra. breuis est vt hic. [Lig2cdsnod,Lig2cdsnod on staff3] Vltima nota ligature descendentis. stans per obliquitatem descendendo. breuis est vt hic. [Lig3cdsndod,Lig3cdsndod on staff3] Vltima nota ligature ascendentis stans euerso capite. a penultima breuis est vt hic. [Lig2a,Lig2a on staff3] Vtraque regularum immediate precedencium per regulam semibreuium semibreuietur vt hic [Lig2cssnod,Lig2cssna on staff3] Omnis medie note quotcunque fuerint in ligatura breues sunt nisi ita fuerit quod tantum secunda per regulam semibreuium peractam semibreuientur vt hic. [Lig6cdsndodaodacddx,Lig5cssnodaodart on staff3] Sequitur De Semibreuibus Quare Alia per se stans. Alia alijs ligata figuris. Semibreuis per se stans est figura quadrangularis. cuius secundo anguli. appositi sursum et desursum directi sunt acuti. et secundo anguli laterales obtusi vt hic [S,S on staff3] De Semibreuibus ligatis talis datur regula. Prima nota ligata habens tractum ascendentem a parte sinistra semibreuis est vt hic. cum nota sequente tercia breuis [Lig3cssnoda,Lig3cssnaod,Lig2cssnod,Lig2cssna,Lig3cssndod on staff3] Sequitur De Minimis. Minima est quadrangularis figura sicut semibreuis angulata. habens tractum ascendentem supra suppremi anguli acumine vt hic. [M,M,M on staff3]

Sequitur De Simplis. Notandum est quod Simpla est [f.[[95]]96r] huiusmodi figura. Vel Minima habens in suppremo acumine tractuli partem cuiusdam circuli vt hic. [SM,SM,SM,SM,SM,SM on staff3] Que quidam simpla indiuisibilis et inpartibilis est quia solam vnitatem significat. Dicto de Figuris sequitur de valore siue mensura. Et nota quod duo attenduntur in valore figurarum scilicet Modus et Mensura. Modus est breuium continencia. longam constituencium Modorum. Alius perfectus. Alius inperfectus Modus perfectus continet in se tres. breues Modus inperfectus duas tantum. Modus perfectus est quando longa continet in se tres breues. et in eis resoluitur vt hic. [L,Lig3cdsndod,L on staff3] Modus inperfectus est. quando longa continet in se duas breues tantum. et in eis resoluitur vt hic. [L,Lig2cdsnod,L on staff3] De longa perfecta tales dantur regule. Longa ante longam est perfecta in modo perfecto vt hic. [L,L,Bcsdx on staff3] Nisi aliqua breuis precedens ad eam referatur. vt hic. [L,pt,Lig2cdsnd,Lig2cdsnod,B on staff3] Vel semibreuis vt hic. [L,pt,S,B,Lig3aod on staff3] Vel eciam minima vt hic [L,pt,B,S,pt,M,L,L on staff3] Et tunc de tanto inperficitur quantum quod aufertur. Alia regula est Longa cum punctu immediate sequente perfecta est in modo perfecto vt hic [L,L,pt,Lig3cdsndod on staff3] Item longa ante plenam perfeccionem in breuibus. semibreuibus. minimis. et simplis resolutam. perfecta est in modo perfecto. eciam si nullus punctus talem longam signet vt hic. [L,B,B,Lig3cssnoda,L,S,S,S,B,pt,L on staff3] Omnis longa inperfecta continet in se duas breues tantum. nisi ab ea abstrahatur semibreuis. minima. vel due simple pro minima. siue a parte ante. siue a parte post vt hic. [L,S,pt,S,L,L,M,pt,M,L,L,SM,SM,pt,SM,SM,L,L,M,pt,L on staff3] Sequitur de Mensura Breuium. Quia mensura est in breuibus. diffinitur ergo mensura

Mensura est semibreuium continencia. breuem constituencium. Mensura est diuersa. quedam perfecta. quedam inperfecta. Mensura perfecta est. quando breuis in se continet tres semibreues et in eis resoluitur vt hic. [B,S,S,S on staff3] Mensura inperfecta est quando breuis continet in se duas semibreues [f.[[95]]96v] et in eis resoluitur vt hic. [B,S,S on staff3] Tamen tam breuis perfecta quam inperfecta potest alterari scilicet quando due breues tantum veniunt inter duas longas. secunda breuis erit alterata. et valebit duas breues. ita quod cum priori resultet vna longa perfecta. et illa regula est tantum intelligenda in modo perfecto vt hic [L,Lig3cdsndod,L,Lig3cdsnodacddx,Lig2cdsnod,L on staff3] Set si forte interuenerit punctus diuisionis inter tales breues. neutra erit alterata. set prima breuis refertur ad primam longam secunda ad secundam vt hic. [L,B,pt,B,L on staff3] Sicut de longa perfecta potest abstrahi tercia breuis siue a parte ante siue a parte post et quod tunc remanet. est longa inperfecta. Sic a breui perfecta potest abstrahi tercia semibreuis a parte [ante add. supra lin.] siue a parte post. et quod remanet est breuis inperfecta vt hic. [S,B,S,S,S,B,S on staff3] Eciam tam .a. breui perfecta. quam inperfecta potest abstrahi vna minima. vel due simple pro minima siue .a. parte ante siue .a. parte post vt hic. [B,S,S,S,M,B,pt,B,M,SM,SM,B,B,SM,SM on staff3] Sequitur de mensura Semibreuium. Quare alia perfecta Alia inperfecta Semibreuis perfecta est que continet in se tres minimas vel sex simplas tantum. et in eis resoluitur vt hic [S,M,M,M,S,SM,SM,SM,SM,SM,SM on staff3] Semibreuis inperfecta est que continet in se duas minimas vel quatuor simplas tantum et in eis resoluitur vt hic. [S,M,M,S,SM,SM,SM,SM on staff3] A. semibreui perfecta potest abstrahi. vna minima. vel due simple .a. parte ante. vel a parte post remanente semibreue inperfecta. sicut .a. longa perfecta tercia breuis et .a. breui perfecta tercia semibreuis vt hic. [M,S,M,M,M,S,S,M,pt,M,S,B,SM,SM,S,M,M,M,B,S,SM,SM,S,M,L on staff3] Item semibreuis ante semibreuem in modo perfecto perficitur vt hic. [M,M,Lig2cssnod,pt,M,S,S on staff3] Item quando due semibreues concurrunt inter duas breues perfectas. secunda erit alterata nisi apponatur punctus diuisionis vt hic. [B,S,S,B,S,S,B,M,M,S,B on staff3] Sequitur de Minimis Minima aliquando alteratur. quando due minime concurrunt per semibreui perfecta vt hic. [S,M,M,S,pt,M,M,M,S,S on staff3] [f.[[96]]97r] Eeodem modo possunt poni post et ante due simple set nullo modo possunt alterari quia inpartibiles sunt vt hic [S,M,SM,SM,M,SM,SM,S on staff3] Et nota quia tam longe. quam breues. et semibreues perfecte possunt inperfici per pausas breuium. semibreuium. minimarum. simplarum. vt hic. [L,BP,pt,B,SP,S,MP,S,SMP,SMP on staff3] Item quando due minime sunt posite inter due semibreues perfectaso secunda alteratur nisi apponatur punctus diuisionis. vt hic. [S,M,pt,M,S,M,M,S,M,SM,M,S on staff3] Sequitur de Pausis. Pausa attingens quatuor regulas. et tria spacia valet longam perfectam vt hic [3LP,3LP,3LP on staff4] Pausa attingens tres regulas valet longam inperfectam. vt hic [2LP,2LP on staff3] Pausa attingens duas regulas valet breuem vt hic. [BP,BP,BP on staff2] Pausa secans regulam. et attingens partem vtriusque spacij valet semibreuem perfectam vt hic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.97r] [MURREG 01GF]

Pausa attingens partem spacij sub regula inferiori valet semibreuem inperfectam vt hic. [SP,SP on staff3] Pausa attingens partem spacij superiorem supra regulam. non secans illam. vel pausa duarum simplarum valet minimam vt hic [MP,MP,SMP,SMP on staff3] Determinato complete de Mensura vocum quantum ad temporum duraciones. Sequitur de earum Mensura quantum ad eleuaciones. et depressiones. et de proprietatibus notarum. de tonis. de consonancijs. et de arte inueniendi consonancias ad planum cantum. secundum diuersitatem ascensus et descensus Nota quod sex sunt note. quarum due sunt graues. due acute. et due circumflexe Note graues sunt ille scilicet Vt Fa. Vt est tantum nota grauis. quia per vnum planum tonum deprimit proximam superiorem scilicet Re. Fa. grauis est. in descensu. et mollis in ascensu in tanto quod non distat .a. Mi. nisi per semitonium. Due ille note sunt acute scilicet Mi. La. La. est nota acuta. quia ab eius inferiori scilicet Sol ad eam [f.[[96]]97v] fit acutus ascensus per plenum tonum Mi est nota peracuta. quia ad eam fit acutus ascensus. et peracutus descensus Note circumflexe sunt ille scilicet Re Sol. quia plures tonos .a. notis scilicet proximis. secundum. sub et supra vniformiter circumflectuntur Sequitur De Tonis Sciendum est quod Tonus est eleuacio vocis .a. sono inchoato per proporcionem id est duos semitonos diuisibilem diuisioni subicere se potentes. et sunt quinque Toni. cum duobus semitonis .a. vocis fundato vsque ad vocis consonanciam concresunt qui Dyapason vocatur scilicet Vt Re Mi Fa Sol La.Mi.Fa. Et constat Dyapason. ex tono. semitono. Ditono. Semiditono. Dyatessaron. Dyapente. tono cum Dyapente. Ditono cum Dyapente a quo proximus tonus vel semitonus eleuatus est Dyapason. Tonus est inter notas scilicet Vt Re Mi Fa Sol La. Semitonus est inter illas scilicet Mi. et Fa. tam ascendendo quam descendendo. Ditonus. est inter Vt et Mi. Fa et La. quia includunt in se duos tonos perfectos Semiditonus est inter Re et Fa. Mi et Sol. et vocantur semiditoni quasi inperfecti Ditoni. non enim includunt duos perfectos tonos. set tonum cum semitono Dyatessaron est inter Vt et Fa. Re et Sol. quia includunt in se duos tonos cum semitono. Dyapente est inter Vt et Sol. Re. et La. quia includunt in se tres tonos cum semitono Tonus cum Dyapente est inter Vt et La. Ditonus cum Dyapente est inter Vt et Mi. Mi. sumpto post. La. que est sexta nota. ab Vt Dyapason. est inter Vt et Fa. eiusdem clauis suprauenientis. sic inter Vt in Cfaut. et Fa. in Csolfaut supraueniente et illi fit concressus qui est Dyapason. includens omnes tonos. Sequitur de Consonancijs. Quedam sunt Consonancie per se. quedam cum alijs Consonancie per se sunt ille. Ditonus. Dyapente. Tonus cum [f.[[97]]98r] Dyapente et Dyapason. Et nota quod inter omnes quinque vel quintas notas est Dyapente. set tamen in eisdem proprietatibus scilicet le Mi. in Elami. et le Fa. in bfa[sqb]mi. que est. quinta nota ab eam non est Dyapente. quia in Dyapente includit Ditonus cum semitonio set inter illas notas predictas includuntur due Semiditoni tantum. et sic deest semitonus a Dyapente. Requiritur enim quod quinta nota sic acuta sicuti pes ad eandem. quod et dictum est in Dyapente intelligatur in Dyapason. Volens igitur Dyapason ascendere replicet easdem raciones supra Dyapason. quas habet supra pedem vsque Dyapason. quia vt predictum est Dyapason includit in se omnes tonos et omnes consonancias Consonancie cum alijs sunt ille. Semiditonus Dyatessaron. Vtraque enim Consonancia consonat cum Dyapente. Omnis enim alij Toni ab hijs videlicet supradictis sunt Dissonantes De arte inueniendi Consonanciam ad Discantum non hic notatur quia et ante et post in Anglicis. quod J. Wylde.

Explicit Tractatus Magistri Johannis de Muris. De distancia. et Mensura Vocum.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License