Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[1] [I. DE MUSICA IN GENERE]

/ f. 1r. Item diceres, quare musica studetur? Respondetur quod illo modo: quod cultus divinus, sive laus divina, per ipsam musicam celebratur; seu illo, ut cantus ad divinum officium a sanctis patribus institutum debita depromat harmonia. Sed heu nunc pauci inveniuntur musici, multi vero cantores. Est enim differentia inter musicum et cantorem; musicus enim dicitur ille qui a musica denominatur [vel] appelatur; sed cantor proprie usualis dicitur esse, quia musicus per artem recte semper incedit, cantor rectam aliquociens viam solummodo ex usu tenet. Cui ergo cantorem melius comparaverim, quam ebrio, qui viam reperit sive arripuerit, sed quo calle revertatur omnino ignorat; quia et molaris rota discretum aliquando efficit sonum, sed tamen nescit quid agit, quia est res inanimata. Teste Guidone in libro suo neumico sic dicente: Musicorum et cantorum magna est [2] distancia; illi dicunt, isti sciunt quae component musicam; nam qui facit quod non sapit, diffinitur bestia.

Versus:

Bestia, non cantor, qui non canit arte, sed usu;

Non vox cantorem facit artis, sed documentum.

Consideramus ergo nostris temporibus quantum musica in parvis scolasticis quam ecclesiasticis efficit; ex quo est una de necessariis in ecclesia Dei. Scolasticos enim relevat, pauperes nutrit ignotos promovet, ignorantes pervicit. Sine ea tam in scolis quam in ecclesiis qui aliis volt praeesse sibi nomen cantoris usurpando per Johannem Holandrinum pocius bestiae quam cantori assimiletur. Item dicit Isidorus in libro tercio Ethymologiarum: Sine musica nulla disciplina potest esse perfecta; nichil enim est sine illa, quare, et caetera.

Item notandum quod duae sunt causae quare nunc clerici negligunt musicam; una est illa quod rectores scolarium et alii quorum interest gubernare alios raro se occupant de hac disciplina; secunda est ea quod discipuli raro se aplicant ad exercitandum se in hac sciencia. [3] Supputa eciam qualiscumque est magistra deligentia. Atediantur enim stare in choro et si ibi permaneant non diligunt nec advertant rem et simpliciter fugiunt scholas et quaerunt ludos, et non solum ludos pueriles, vero eciam ludos taxilorum et alios ludos qui ad discipulos non pertinent.

Item qui volt musicus et non dici cantor, non solum debet boare, sed eciam scire alios musicam informare, et cum hoc tonos cognoscere. Venerabilis Johannes Holandrinus: Musicus octo tonos ignorans non reputatur, ergo scias bene quod a te toni inveniuntur.

Item notandum: Musica sic diffinitur: est ars armoniae rite canendi ad honorem Dei finaliter adinventa. Et dicitur musica, ut quidem volunt, a mosa, quod est instrumentum musicae. Sed secundum Hugoviconem, dicitur a moys Grece, quod est aqua Latine, quia euphonia, id est bona sonoritas sine humore fieri non potest, vel quia iuxta aquam reperta est.

Item notandum: Musica est duplex, scilicet mensuralis et coralis. Musica coralis est continua prolacio vocum. Musica mensuralis est, ut dicit Boecius, menti iocundissima et tripudissima, elevans et decorans, vocem rectificans et mensurans, supremis placens omnibus, dans auditui gratulamen. Vel aliter musica mensuralis diffinitur: est cantus longis brevibus similibusque figuris mensuratus; et [4] dicitur mensuralis, quasi apta pronunciari sub mensura debita.

Item notandum quod in manu habentur omnes claves / f. 1v. seu signa et omnes voces in debitis locis positae, quia in ea eciam quasi omnia principia artis musicae continentur.

Versus:

Disce manum tamen bene qui vis discere cantum;

Absque manu frustra disces per plurima lustra.

Item sciendum quod secundum intencionem Johannis Holandrini superior pars cuiuslibet digiti in manu vocatur caput sive vertex; inferior autem pars radix, locus sub vertice dicitur collum, locus autem sub collo vocatur venter.

Versus:

Tu qui solfabis, tres cantus notabis;

Ecce B duralis, naturalis, atque B mollis.

Et illi tres cantus subdistinguuntur per tres litteras in manum positas, scilicet G, C, et F.

Versus:

G, B duralis, C naturalis, F que B mollis.

[5] [Wingell, 5; text: Primus b duralis, Secundus b mollis, Tercius b duralis, Primus naturalis, Secundus naturalis, Secundus b duralis, Primus b mollis, [Gamma] ut, A re, B mi, ee la mi, ff fa ut, gg sol re ut, C fa ut, d la sol re, dd la sol, aa la mi re, D sol re, c sol fa ut, cc sol fa ut, bb fa b mi, E la mi, b fa b mi, a la mi re, G sol re ut, F fa ut] [ANO11TDM 01GF]

Item notandum: manus seu monocordum prout canitur diffinitur sic: manus est organum destinctis clavibus et vocibus registratum. In ista diffinicione tanguntur duo, scilicet claves et voces; pro quo sciendum quod claves secundum usum unus, secundum vero artem sunt duo, ut sunt Gamma ut, A re, B mi, et caetera. Sed voces in numero sunt sex, secundum Johannem Holandrinum, quas ad opus musicae assumimus, scilicet: ut, re, mi, fa, sol, la. Item monocordum [6] concavum propter sonum acutiorem redendum mensuris et proporcionibus debite regulatum. Et monocordum dicitur a monos grece, quod est unus latine, et corda, cordae, quasi habens unam cordam.

Item notandum: Medium [Gamma], id est gamma ut, ponitur in linea et non in spacio. Et racio huius est quod linea est dignior / f. 2r. spacio, quia omne spacium in hac arte fit respectu lineae; seu aliter, quia si lineae non essent, spacia eciam non, quia deficiente causa, deficit effectus. Item gamma debet scribi per duo m, ut dicendo gamma quod interpretatur notam, et non gama quod interpretatur littera. Item notandum: linea sic describitur: est protracio habens duo spacia collateralia; sed spacium diffinitur sic: est inter . . . sticium spente duabus lineis distinctum.

Item sciendum quod natura ipsius musicae non potest haberi nisi congestis principiis, quia de prioribus prius est speculandum. Sunt ergo litterae quoddam principium in musica, et ergo de eis erit prior speculacio; et sunt septem in numero, in quibus ipsa tota musica comprehenditur, scilicet A, B, C, D, E, F, G, quibus septem litteris pro fundamento ponitur medium thau [Gamma], per quam litteram grecam in primo loco positam datur inteligi quod musica a grecis primordialiter [7] est inventa. Aliae vero septem litterae, scilicet A, B, C, et caetera, sunt latinae per quod datur inteligi quod ipsa musica a latinis est translata et ab eisdem regulariter consumata. Et ge grecum debet scribi per dimidium thau ut hic [Gamma]; et ponitur hic licenciative, quia non est littera necessitatis, quia non ponitur in debito ordine et numero; et ergo possumus cognoscere g grecum, id est thau, non esse de numero illarum litterarum; sed aliquando in necessitate ponitur pro clavis in cantu, et hoc propter descensum maiorem quod aliquando in secundo thono causatur. Item notandum: praedictae litterae quidem vocantur claves, et hoc illo modo quia per eas simili more cantuum diversitas clauditur, haec tocius musicae regulatam melodia reseratur; quia sicut clavis ferea in sera volvitur et revolvitur, ita tocius armonia cantus ecclesiasticus in clavibus seu litteris declaratur. Vel ideo, quia sicut claves fereae aperiunt nobis comoda clausa ad intrandum, sic eciam istae claves aperiunt nobis noticiam omnium illarum clavium. Eciam vocantur signa, ideo quia per eas sunt signata, scilicet debita, sol fa, id est vocum proprietas representata cognoscitur in quibus eciam litteris tantummodo sex voces continentur, quibus tota musica peragatur. Et [8] sunt haec sex voces, scilicet: ut, re, mi, fa, sol, la. Venerabilis Johannes Holandrinus: ut, re, mi, cum fa, sol iungas his, simile et la: cunctas claudit odas manus ut plenas docet illas.

Item sciendum quod de numero clavium aliae dicuntur claves graves, aliae acutae, aliae superacutae seu excellentes. Graves dicuntur primae octo: [Gamma], A, B, C, D, E, F, G; et dicuntur graves quasi deorsum tendentes quia inferiorem partem armoniae componunt; eciam ex illo dicuntur graves, quia virtuosiores sunt aliis clavibus, ex quo aliae claves ad illas octo sunt regulares. Sequentes vero septem a ventre auricularis usque ad ventrem medii digiti dicuntur acutae, et sunt istae: a, b, c, d, e, f, g. Et dicuntur ideo acutae, quia acuciori sono procedunt quam graves, quia sunt locatae in forma seu modo superiori, scilicet dyapason quae supra in forma indicatur quia a la mi re / f. 2v. ab A re distat per octavam, et ista est vera proporcio congrua et perfecta. Ultimae vero quattuor a ventre medii usque ad finem monocordi et tocius manus dicuntur excelentes sive superacutae sive suplicatae. Et aditur e la extra manum propter tercium cantum b duralem et non ultra proceditur. Et dicuntur ideo excelentes quia excelenter proficiunt vocem, vel quia omnes claves suis vocibus excedunt; eciam dicuntur superacutae, eo quod plus quam acutum sonum habent; et dicuntur duplicatae, et hoc inteligendum est dupliciter: uno [9] modo quia eas sonus duplicatur: id est duplex dyapason efficitur et compotando quoad graves quia ab A gravi usque ad a duplicatum est duplex dyapason; alio modo quia ibi litterae sunt duplicandae, ut hoc: aa, bb, cc, dd, ee, ff, gg.

Et ita praedictarum divisio patet in his metribus:

Unde claves octo graves, septem dicuntur acutae,

Quattuor excellent quas inchoat aa duplicata.

Sed alias divisio acuciorum praedictarum clavium, et est talis, quod primae quattuor claves, scilicet G grave cum [Gamma] dicuntur graves ex eo quod tamen deorsum tendunt, et eciam illo modo, quia nulla sedes finalis alicuius evophae, id est saeculorum amen, id est aliqua illarum clavium regulariter potest residere, id est finiri; et sunt proprie claves proti plagalis. Sequentes vero quattuor, scilicet D, E, F, G, dicuntur finales, quia omnis cantus regulariter compositus et non transpositus in eis terminatur. Post haec sequuntur quattuor, scilicet a, b, c, d, quae dici possunt afinales, quasi ad fines, ex eo quod sicut cantus principaliter potest terminari in quattuor clavibus praecedentibus, sicut in his quattuor terminari potest minus principaliter. Demum quattuor claves a fertice indicis usque ad ventrem medii, scilicet e, f, g, aa, dicuntur acutae ex eo quod acutis vocibus subordinantur. Sed ultimae quattuor, scilicet b, c, d, e, dicuntur excelentes.

[10] Item notandum praedictarum clavium, quae dicuntur signatae, quae non signatae. Signatae dicuntur quae in libris et in lineis signantur, et sunt quinque: [Gamma] fundamentale, F finale, c acutum, et d excelens. Aliae vero omnes praeter istas dicuntur non signatae, quia non signantur. De numero autem signatarum quae communiter signantur, ut F finale et c acutum; [Gamma] vero grecum raro signatur; c acutum rarius; d excelens rarissime. Eciam signantur b fa b mi per duplicem modum, scilicet: b fa per b rotundam, et b mi per h, et tunc canitur fa per b molle et mi per b durum.

Item sciendum quod cantus, quantum sufficit ad propositum, sic describitur: est neuma sive tropos debite principiatus et bene terminatus secundum illarum exigenciam arsim et tensim non excedens. Item notandum: cantus est triplex, scilicet: naturalis, b duralis, et b mollis, et triplex est modus cantandi in manu secundum omnem musicam seu cantum: scilicet durus, qui fit cum audacia, mollis / f. 3r. femineus, qui fit cum timore, et nauralis, id est mediocriter formatus.

Versus:

Tu qui solfabis, tres cantus notabis:

Ecce b duralis, naturalis, atque b mollis.

Et illi tres cantus subdistinguuntur per tres litteras in manu positas, scilicet B, C, et F.

[11] Versus:

G, b duralis, c naturalis, que b mollis.

Et illi tres cantus subdividuntur in septem: quae b duralis dicitur, in tres secundum tria G in manu, scilicet gammaut, G sol re ut, gg sol re ut; naturalis in duos secundum duo CC in manu contenta, scilicet C fa ut et c sol fa ut: b mollis eciam in duos dividitur cantus principales duo FF in manu contenta, scilicet F fa ut in linea in radice auricularis, et ff fa ut. Et hoc patet, quod ubi sit primum G in manu, ut hic gammaut, ibi incipitur primus cantus b duralis; et ubi secundum G, ibi incipitur eius cantus b duralis; eodem modo dicatur de E et F. Item notandum quod cantus naturalis finitur in A et b mollis in D, et b duralis in E. Et hoc patet in isto versu: in A naturalis, D b mollis, Eque b duralis.

Sed diceres contra prius dictum eo quod prius dictum est, quod ubicumque ponitur C in manu, et incipitur cantus naturalis, et eciam dictum est quod habemus tantum duos cantus naturales, sed quia habemus tria C in manu et per consequens eciam deberent cantus naturales, quod tamen est falsum. Et quae dicta prius dicuntur propter illam instanciam, non regulariter dicitur debet incipi; sed quia in C sol fa nullus cantus incipitur, eo quod omnis cantus incipitur ab ut, sed in C sol fa nullum ponitur ut, incipitur, et caetera.

[12] Item notandum: mutacio, ut hic sumitur, sic definitur: est unius cantus in alteram per voces variacio; vel sic: mutacio est unius vocis per altera in eadem consonancia et unisono posicio. In qua diffinicione tanguntur duo, scilicet consonancia et unisonus; consonancia est vocum debita concordancia; sed unisonus est unius et eiusdem vocis reiteracio, et est unus modus de novem modis. Item notandum quod omnis locus in manu per claves signatus vel unam vocem tantum vel plures voces representat; si unam tantum, scilicet gamma ut, A re, B mi, et ultimum ee la, tunc nulla fit mutacio.

Versus: Si vox est simpla, fiat mutacio nulla.

Vel hic: Unica si fuerit vox, invariata manebit.

Item notandum ideo quare in gamma ut, A re, B mi, vel in ee la extra manum nulla est mutacio: quia idem non mutatur in seipsum; sed ee la est propria vox ultimi cantus b duralis G. Si autem locus in manu plures voces representat, hoc iterum est distinguendum; vel talis locus representat duo locos vel tres; si duos, hoc iterum est duplex: vel istae duae voces inter se sunt unisonae vel dissonae; si unisonae, sic est: C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut in gravibus, et ee la mi, f fa ut in acutis, et c sol fa et dd la sol in superacutis vel excelentibus, tunc habent / f. 3v. duas mutaciones, quia prima mutatur [13] in secundam ascendendo, et converso secunda mutatur in primam descendendo.

Versus:

Si duplex vox detur, bis decet ut varietur.

Vel sic: Vox est dupla, fiat mutacio dupla.

Et racio huius est quare in praedictis illis clavibus fit mutacio, quia illae voces duplici cantus subordinantur, nec sunt inter se dissonantes, ergo ibi fit mutacio. Si vero duae voces positae in eodem loco inter se sunt dissonae, sicut b fa b mi in vertice auricularis, et b b fa mi in ventre fidii, ibi nulla fit mutacio. Racio istius quia istae duae voces impositae, scilicet fa et mi, inter se sunt dissonantes, et non sunt in uno sono; propterea quod illae duae claves ponuntur, scilicet b rotundum mollem sonum representans, et b quadratum loco cuius ut frequenter ponitur h, durum sonum representans, quarum una est alcior alia; et licet ponuntur in eodem loco in manu, tamen non sunt sub uno sono, ergo, et caetera.

Versus:

Sub b fa b mi duas voces volo demi;

Quas non mutabis, quia duplex in clavis.

Eciam potest probari taliter; primo sic, quia diversae claves diversas notas representant; sed istae duae litterae, scilicet b et b sunt huiusmodi, igitur, et caetera. Maior patet per omnes musicos, quia diversae claves diversas important notas. Brevior declaratur sic, quia [14] inter b et b est distancia, differencia, quia primum b sonat mi, secundum vero b sonat fa; ex quo quaelibet suam notam tenet; ergo nulla erit mutacio. Secundo sic probatur: quia si ibi esset mutacio, tunc sequeretur quod duae litterae essent una; consequens falsum, igitur et antecedens. Falsitas antecedentis patet quia ibi ponuntur b et b, quaeque suam notam habens; et secundum omnes musicos, omnis mutacio fit in uno sono; quia b quadratum est alcioris sonus quam b rotundum, igitur, et caetera. Quod autem b rotundum mollem sonum representat patet sic: mollem rotundum b dat, dat quadratum b ter durum.

Si autem locus in manu representat tres voces, sicut G sol re ut, a la mi re, c sol fa ut, tunc sextupla fit mutacio, quia primo prima vox mutatur in secundam ascendendo, et e converso secunda in primam descendendo; eciam prima in ultimam ascendendo, et e converso ultima in primam descendendo; quinto media in ultimam ascendendo, et ultima in mediam descendendo.

Versus:

Si vox fit terna, tunc fit mutacio sena.

Item notandum in ascendendo vox superior mutatur in inferiorem, ut patuit. Item notandum quod omnis mutacio desinens in ut, re, mi semper fit ascendendo; racio est quia cantus plus habet [15] ascendere quam descendere, ex ordine illarum vocum. Et omnis mutacio desinens in sol, la, fa semper fit descendendo; racio est quia cantus plus habet descendere quam ascendere ex ordine illarum vocum.

Versus:

Ut, re, mi scandunt, descendunt fa, quoque sol, la.

Et vox dicitur illius cantus a quo habet principium in ordine vocum sic posito: ut, re mi, fa, sol, la, et e converso descendendo, et caetera. / f. 4r.

[Wingell, 15; text: Gammaut, a re, be mi credo non posse variari, E la non varia extra manum dat la, Solvas et varias sic C fa ut et bene mutas, Debes D sol re mutando sic variare] [ANO11TDM 01GF]

[16] [Wingell, 16; text: Sic e la mi varia solfando sic quoque muta, Mutans solvabis sic f fa ut et variabis, Sic quoque mutandum g sol re ut et variandum, Sic a la mi re mutans solfando requirere, Sic bene / f. 4v. solfamus c sol fa ut et variamus, Sic quoque d la sol re solfans mutando resolve] [ANO11TDM 02GF]

[17] [Wingell, 17; text: Sic solvans ee la mi muta sic quoque variando, F fa ut sic varia solvando sic quoque muta, Sic est mutandum gg sol re ut et variandum, Sic a la mi re solvando debes adire, Semper sic sol fa muta varia cc / f. 5r. sol fa, Artem dd la sol inter claves quoque tenet sol et caetera] [ANO11TDM 03GF]

[18] Restat nunc de modis seu formis musicae intervidere, scilicet de vocum inter se habitudinibus, ut sciatur in monocordo, scilicet in ambitu tocius manus, et consequenter tocius musicae armonia vel tonus vel semitonium causetur. Unde modus est modulata intensio vocum vel remissio singularum notarum; vel est diversarum vocum conveniencia immediate iuxta se positarum. Sciendum quod noticia modorum multum valet nobis; nam sicut in octo partibus oracionis continetur quidquid dicitur, ita novem modis modulatur omne quod canitur. Sciendum ergo novem modis sumuntur omnes ascensus et descensus cuiuslibet cantus artificialiter; sunt igitur novem modi magis usitati, licet fuerint plures in usitate.

Primus igitur modus novem modorum dicitur unisonus, et habet fieri ex uno sono plurium notarum in eadem linea vel in eodem spacio resumptarum. Et diffinitur sic: unisonus est unius et eiusdem vocis reiteracio; et dicitur unisonus quasi unius vocis sonus consistens in proporcione aequitatis. Et iste modus est quasi causa omnium aliorum modorum, quia habet se sicut principium inter alios modos, quia omnes alii modi ab eo trahunt originem. Et iste modus improprie dicitur modus, eo quod nec intenditur reque remititur; id est, nec elevatur neque deprimitur; recte enim sicut positus gradus improprie [19] dicitur gradus; proponitur fundamento omnium aliorum graduum; et ultimus dicitur, eo quod alii toni cadunt ab eo; sic unus sonus dicitur modus, quia est omnium aliorum modorum fundamentum. Et fit sex modis secundum sex voces, scilicet ut, re, mi, fa, sol, la; quaelibet enim istarum vocum resumptarum aliquociens in spacio vel in linea dicitur unisonus.

Versus:

Unisonus clave solet in una resonare.

Vel hoc: unisonus clavem tantummodo postulat unam.

Secundus modus est semitonium, et diffinitur sic: semitonium est unius vocis in proximam immediatam modica et debilis intensio vel remissio; id est, elevacio vel depressio. Et dicitur semitonium a semis, id est imperfectus, et tonus, quasi non perfectus tonus, quia imperfecte sonat recti toni, cum distancia sit contraxior quam distancia toni, et tantum habet fieri duobus modis, / f. 5v. scilicet fa mi, mi fa.

Versus:

Fa mi semitonium modulacio dat ter rectum.

Notandum quod quidem dicunt quod omnes falsetas esse in illo modo qui dicitur semitonium; quod tamen est falsum, quia semitonium fit ex fa et mi et e converso; sed falseta non semper habet fa mi, [20] sed eciam sol fa, et caetera. Et ergo illi male dicunt, sed melius dicitur falseta quam falsa nota, id est, non omnino perfecta.

Tercius modus est tonus, et habet fieri inter voces regulares duas proximas in ascensu et descensu. Tonus sicut hic canitur diffinitur sic: est saltus unius vocis in proximam et immediatam potenter et viriliter sonans. Vel secundum Guidonem, est adhaerencia duarum vocum, plenum sonum emittencium, sine aliquo intervalo, id est distancia. Et dicitur atonacio, id est potenter et viriliter sonandum, quia fortem et potentem habet vocem sive sonandum rectu semitonii. Et habet fieri quattuor modis; scilicet ut re, re mi, fa sol, sol la, et e converso.

Versus:

Dant fa sol la tonos vel ut re mi ter plenos.

Quartus modus est semiditonus, et habet fieri quum aliquis ascensus vel descensus fit ex duabus vocibus semitonio incluso, ut dicendo re fa, fa re, mi sol, sol mi. Et diffinitur sic: semiditonus est unius vocis in terciam debilis intensio vel remissio. Et dicitur a semitonio et tono, vel dicitur a semis, imperfectus, et tonus. Et [21] dirigit saltum suum in terciam sicut ditonus; et different in hoc, quod ditonus numquam in suo ambitu et tonum et semitonium includit, semiditonus vero semper. Et habet fieri duobus modis, scilicet re fa, mi sol, et e converso.

Versus:

Semique ditonus est cum sol mi vel fa re iungis.

Vel hoc: Sol mi vel fa re notat semiditonus esse.

Quintus modus est ditonus, et habet fieri quum ad terciam clavem fit transitus duobus tonis inclusis, scilicet fa la, la fa, ut mi, mi ut. Et diffinitur sic: ditonus est saltus unius vocis in terciam plene et viriliter sonans, et dicitur a dia, quod est duo, et tonus, quasi duos tonos continens. Et habet fieri duobus modis, scilicet ut mi, fa la, et e converso.

Versus:

Ditonus est ut mi vel fa la cum sibi iungit.

Sextus modus est dyatasseron, et habet fieri quum fit descensus vel ascensus de aliqua voce in quartam proporcionaliter sonans. Et dicitur a dya, id est de, et thasseron, id est quattuor, quasi saltus de una voce in quartam; et constat ex duobus tonis et uno semitonio. Et habet fieri tribus modis, scilicet ut fa, re sol, mi la, et e converso.

[22] Versus:

Sol re cum mi la dyatasseron est, simul ut fa.

Et iste modus solus dividitur in tres species.

Septimus modus est dyapente, et habet fieri quum fit aliquis ascensus vel descensus de una voce in / f. 6r. quintam, et est dulcissima concordancia. Et diffinitur sic: dyapente est saltus ab una voce in quintam dulciter et iocunde resonans; et dicitur a dya, id est de, et pentha, id est quinque, quasi de quinta ad quintam. Et ille modus potest eciam fieri per tonum gamma cum omnibus suis proprietatibus. Et constat ex tribus tonis et uno semitonio, et fit quattuor modis: ut sol, re la, mi mi, fa fa.

Versus:

Dat voces quinque ter contextas dyapente

Infra si saltum capias vel in altum

Vis binas species in eo quaerere, debes

Cantando re la, sol ut, mi mi, quoque fa fa.

Octavus modus dicitur semitonium cum dyapente, et habet fieri quum aliquis ascensus vel descensus fit de una voce in sextam, sic tamen quod sexta vox sit semitonium. Et describitur sic: semitonium cum dyapente est saltus unius vocis in sextam imperfecte sonans, et dicitur a semis, quod est imperfectus, et tonus, quasi imperfectus tonus cum dyapente; est enim compositus ex semitonio et dyapente.

[23] Et iste modus alibi fieri non potest nisi ubi semitonium in sexta voce reperiri potest; quia si alibi fieret vel inveniretur, tunc statim duo modi essent unus modus, quod est falsum, ut dictum est: ergo oportet ut inveniatur in sexta nota semitonium. Et fit dupliciter, scilicet in ascendendo et descendendo de una voce in sextam, et in fine sextae semitonium in ascendendo; et constat ex tribus tonis et duobus semitoniis, ita quod a semitonio incipiatur, et in semitonio finiatur. Et fit dupliciter, scilicet in ascendendo, ut de E gravi in c acutum, et e converso.

Versus:

Semitonium iungit sibi diapente.

Nonus modus est tonus cum dyapente, et fit de sexta ad sextam, tam in ascensu quam in descensu. Et diffinitur sic: tonus cum dyapente est saltus unius vocis in sextam potenter et viriliter sonans. Et dicitur a tono et dyapente compositus. Constat enim ex quattuor tonis et uno semitonio, et fit dupliciter, scilicet ascendendo et descendendo, ut de C gravi in a acutum, et e converso.

Versus:

Cum dyapente tonus alio modo sit sociatus

Sex voces quae dato dyapente tonus sociato.

Additur ex praecedentibus modis decimus modus, scilicet dyapason, et hic fit ex concordancia earumdem litterarum, ut de A gravi in a acutum, de G in g, et iis tam in ascensu quam in descensu. Et [24] diffinitur sic: dyapason est saltus ab una voce in octavam dulcissime sonans, et constat ex quinque tonis et ex duobus semitoniis. Et dicitur ex dya, quod est de, et pason, totum, quia fit ex omnibus modis, vel quia continet in se omnes alios modos; vel dicitur a dya, quod est duo, et pason, proporcio, quia fit de una littera in aliam proxime sequentem sibi similem in specie.

Item notandum: quidem musici ultra illos novem modos superaddunt quattuor modos inusitatos, qui ex his / f. 6v. componuntur, et sunt isti: tritonus, semidyapente, semiditonus cum dyapente. Tritonus diffinitur sic: est saltus ab una voce in quartam dure et viriliter sonans; et dicitur a tris, quod et tres, et tonus, quasi constans ex tribus tonis, non intercluso semitonio. Et tantum licet fieri uno modo, scilicet de fa mi, mi durum, id est de F fa ut in b fa b mi, et e converso.

Versus:

Tritonus cum fa mi, vel aequa fertur habere.

Semidyapente est saltus unius vocis in quintam imperfecte sonans, et iste modus alibi fieri non potest, nisi ubi fit ascensus vel descensus de una voce in quintam, ita tamen quod a semitonio incipiatur, et ultima vox in semitonio finiatur, ut est de B gravi in F grave, id est [25] de B fa B mi in F fa ut, vel de ee la mi in b rotundum. Et constat ex duobus tonis et duobus semitoniis.

Sed semiditonus cum dyapente sic diffinitur: est ascensus vel descensus ab una voce in septimam debiliter sonans, ut de D gravi in c acutum et e converso; et constat ex quattuor tonis et duobus semitoniis.

Sed ditonus cum dyapente est ascensus vel descensus ab una voce in septimam viriliter sonans, ut de C gravi in b acutum, et e converso; et constat ex quinque tonis et uno semitonio.

Item sciendum quod sufficiencia illorum modorum, similiter et exampla de omnibus his praedictis modis tam usitatis quam inusitatis patent in ista figura sequenti.

[Wingell, 25; text: Una resonancia sic est unisonus, Secunda, Intensa debiliter sic est semitonium, Intensa potenter sic est tonus] [ANO11TDM 04GF]

[26] [Wingell, 26; text: Tercia, Debiliter sic est semiditonus, Potenter sic est ditonus, / f. 7r. Quarta, Debiliter sic dyatasseron, Potenter est tritonus, <Quinta>, Debiliter sic est semidyapente, Potenter sic est dyapente, Sexta, Debiliter sic est semitonium cum dyapente, Potenter est tonus cum dyapente, Ter terni sunt modi quibus omnis Cantilena contexitur scilicet Unisonus, semitonium, Tonus, Semiditonus, ditonus, dyatasseron, dyapente, Semitonium cum dyapente] [ANO11TDM 04GF]

[27] [Wingell, 27; text: Septima, Debiliter sic est semiditonus cum dyapente, Potenter sic est ditonus cum dyapente, Octava, superadditur dulcis dyapason, Tonus cum dyapente, ad hec modus dyapason, Sic quem delectat eius / f. 7v. hunc modum esse cognoscat, Cumque tamquam paucis clausulis tota armonia formetur utilissimum est eas alte memorie, Commendare nec prius <ab huius modi studio quiescere, donec, vocum intervais agnitis, armonie tocius facillime queat comprehendere noticiam.>] [ANO11TDM 05GF]

[28] [II. DE CONIUNCTIS]

Sequitur de naturis coniunctarum.

Pro quo advertendum: possit aliquis quaerere, quid est coniuncta; cui respondendum est, quod coniuncta, secundum vocem hominis vel instrumenti, est facere de tono semitonium, et e converso de semitonio tonum. Nam in eo loco in quo solebat esse semitonium, per coniunctam sumitur tonus; similiter in loco in quo solebat esse tonus, per coniunctam habetur semitonium; et cum dicitur mi fa, ut solebat dici re fa, et de similibus eciam per fa sol, mi fa: hoc modo fit de tono semitonium, et e converso. Et non est inteligendum quod tonus mutetur in semitonium, et e converso semitonium in tonum, sed in loco in quo solebat esse semitonium, per coniunctam fit tonus, et e converso. Et sciendum quod omnis coniuncta signata per b molle dicitur fa; sed per b quadratum dicitur mi, loco cuius frequenter h. Quum ergo cognicio talium coniunctarum necessaria sit in cantu plano, et eciam [29] organico, idcirco / f. 8r. videndum diligenter est de eis et scrutandum. Sunt autem octo in numero, scilicet quattuor superiores et quattuor inferiores, de quibus prima coniuncta accipitur in A et B, ut inter A re et B mi, et signatur in B gravi, id est in B mi, per B molle, et erit ibi fa; et hoc patet in illo responsorio "Sancta et immaculata" in loco in quo dicitur "non poterant." Similiter exemplificari potest de eadem coniuncta in responsorio quod cantatur de apostolis, scilicet "Fuerunt sine querela"; et hoc est verum si incipitur in A gravi, id est in A re, in quo canitur coniuncta praedicta in loco in quo dicitur "calicem Domini"; similiter in hoc responsorio "Emendemus in melius," canitur eadem coniuncta in loco in quo dicitur "et miserere." Et numquam pluribus aliis locis cantuum regularium prima coniuncta possit cantari. Sed tamen si aliquis evitare vellet praedictas coniunctas, tunc hoc responsorium, scilicet "Sancta et immaculata," incipi debet in a acuto, id est in a la mi re; sed sequencia duo responsoria, scilicet "Fuerunt sine querela" et "Emendemus" incipi debent in E finali, id est in E la mi.

[30] / f. 8v.

[Wingell, 30; text: Sancta et immaculata, Non poterant, Fuerunt Calicem domini, / f. 37r.] [ANO11TDM 06GF]

Secunda coniuncta incipitur inter D et E finales, id est inter D sol re et E la mi, et signatur in E gravi per b molle, sic quod ibi erit fa, ut patet in antiphona quae canitur de sancto Gregorio, scilicet "Gloriosa sanctissimi," in loco in quo dicitur "et precibus." Similiter eadem coniuncta habetur in hoc responsorio "Gaude Maria virgo" in loco / f. 8v. in quo canitur "interemisti," et eciam in hac antiphona "O Crux gloriosa," in loco in quo dicitur "et mirabile signum," si utrumque eorum [31] / f. 37v. inicium incipit in D finali, id est in D sol re, ut patet cuilibet sagaciter intuenti. Et eciam in locis aliis quampluribus eadem coniuncta potest cantari. Si autem velis praedictas coniunctas evitare, incipe cantum praedictum, videlicet "Gaude Maria," et "O crux" in E finali, id est in E la mi. / f. 8v.

[Wingell, 31; text: Gloriosa sanctissimi, Et precibus, / f. 37v.] [ANO11TDM 06GF]

Tercia coniuncta accipitur inter F et G finales, id est inter F fa ut et G sol re ut, et signatur in F gravi per b quadratum, sic [32] quod ibi cantetur mi, ut patet in illa communione "Beatus servus," in loco in quo dicitur "vigilantem." Similiter posset exemplificari in aliis cantibus de eadem coniuncta, ut patet sagaciter intuenti in exemplis sequentibus. Si autem volueris praedictam coniunctam evitare, tunc incipe illam communionem in a acuto, id est in a la mi re per primum cantum b mollem, ut patet in sequentibus.

[Wingell, 32; text: Beatus servus, Invenerit vigilantem, Gloria in excelsis deo, Missus est angelus] [ANO11TDM 07GF]

Quarta coniuncta accipitur inter G finale et a acutum, id est inter G sol re ut et a la mi re, et signatur in a acuto per b molle, sic quod ibi canitur fa; ut patet in hac communione "Fidelis servus," in loco in quo dicitur "in tempore." Et hoc est verum si incipitur in E gravi, id est in E la mi, ut patet in exemplo sequenti; / f. 9r. similiter patet in hoc responsorio "Conclusit vias meas," in loco in quo dicitur "lapidem contra me," et in locis aliis eiusdem responsorio. [33] Et hoc est verum, si inicium sumpserit in a la mi re; similiter eadem coniuncta potest cantari in diversis locis aliorum cantuum. Si autem in praefata communione coniunctam evitare volueris, incipe eam in G finali, id est in G sol re ut, per secundum cantum b duralem, ut patet eciam in exemplo sequenti. Est enim praedicta communio septimi toni, ergo ibi eciam regulariter debet incipi et eciam terminari. Si autem in hoc responsorio, scilicet "Conclusit vias," coniunctam praedictam evitare volueris, incipe ipsum in c sol fa ut, quia praedictum responsorium est octavi toni, ergo in c sol fa ut incipitur, et in G sol re ut regulariter debet terminari, ut patet cuilibet subtiliter intuenti. Item praedicta coniuncta potest cantari in pluribus locis huius responsorii "Jesum tradidit impius," si inicium sumitur in G sol re ut, et caetera.

[Wingell, 33; text: Fidelis servus et prudens, In tempore] [ANO11TDM 07GF]

[34] / f. 38r. Quinta coniuncta incipitur inter c et d acutum, id est inter c sol fa ut et d la sol re, et signatur in c acuto per b quadratum, sic quod ibi erit mi, ut patet in hoc iubilo, videlicet Alleluia quod canitur de Assumpcione virginis Mariae, "Assumpta est Maria in caelum." Et hoc est verum, si incipitur in a acuto, id est in a la mi re, ut patet in exemplo sequenti. Si autem in praecedenti iubilo coniunctam evitare volueris, incipi ipsum in F finale, id est in F fa ut per primum cantum b mollem, quia ibidem debet eciam terminari, ex quo est quinti toni, ut patet eciam in exemplo sequenti. Similiter potest exemplificari praedicta coniuncta in hac communione "Beatus servus," in loco praeallegato, videlicet "invenerit vigilantem," si incipitur in dyapente, scilicet in b acuto, id est in b fa b mi, ut patet in ultimo exemplo sequenti, et caetera.

[35] [Wingell, 35; text: Alleluia alleluia invenerit vigilantem] [ANO11TDM 07GF]

Sexta coniuncta accipitur inter d et e acutas, id est inter d la sol re et ee la mi, et signatur in e acuto per b molle, sic quod ibi erit fa, ut patet in hac antiphona "Immutemur," in loco in quo dicitur "ieiunemus." Similiter exemplificari potest de eadem coniuncta in hoc introitu "Adorate Deum" in loco in quo dicitur "Deum," similiter [36] in aliis locis quampluribus aliorum cantuum regularium, ut patet in istis exemplis.

[Wingell, 36,1; text: Immutemur ieiunemus adorate Deum] [ANO11TDM 08GF]

Septima coniuncta accipitur inter f et g acutas, id est inter f fa ut et g sol re ut et signatur in f acuto per b quadratum, sic quod ibi erit mi, ut patet in hac antiphona "Hodie Maria virgo," in loco in quo dicitur "Maria," si eius inicium reperitur in b acuto, id est in b fa b mi, ut patet in exemplo sequenti. Si autem in praefata antiphona illam coniunctam evitare volueris, incipe praefatum cantum in E finali, id est in E la mi per primum cantum naturalem, ut patet eciam in exemplo sequenti, et caetera.

[Wingell, 36,2; text: Hodie Maria virgo] [ANO11TDM 08GF]

[37] / f. 10r. Octava coniuncta accipitur inter g acutum et aa superacutum, hoc est inter g sol re ut et aa la mi re, et signatur in a superacuto per b molle, sic quod ibi erit fa. Et huic vero coniunctae musici non assignant unum locum naturalem, sed racioni committunt illo, tamen non obstante / f. 38v. sagax et subtilis cantor sibi ibi potest eam adinvenire exemplificando de ea sicut in praedictis. Et sciendum: mensuristae in locis in quibus committuntur coniunctae solent ponere tale signum ##; sed organistae ipsis notis solent adiungere quamdam virgulam per modum crucis +. Item notandum quod haec autem coniunctae ideo sunt hic positae et exemplificatae, quia tam cantus organicus quam eciam planus sine eis nequaquam cantari potest; ut patuit in exemplis praedictis. Similiter in aliis organicis cantibus exemplificari possit, quod fideli relinquitur traditori artis musicalis. Et ideo coniunctae praedictae memoriae diligenter sunt commendendae cum exemplis earum praenominatis.

[38] Item notandum: tria sunt semitonia in manu. Primo consideratur ubi haec vox, scilicet mi, includitur cum illa voce fa, et hoc est commune semitonium et principalius. Secundum est quod canitur ex b quadrato, et locatur inter tonos perfectos, ut inter E et D graves, inter F et G finales, inter d et e acutas; haec omnia representant hanc vocem, scilicet mi, sicut suum principium. Tercium semitonium canitur in b rotundo, et locatur inter tonos perfectos, ut inter D et E graves, inter G grave et a acutum, et inter d et e acutas; et haec omnia representant fa sicut suum principium a quo descendit. Et istae ultimae duo species dicuntur improprie semitonia, sed pocius flentae seu coniunctae, quia non sunt in isto modo qui dicitur semitonium, ut patet omnibus, quemadmodum prius exactum est in modo musicali qui dicitur semitonium, et caetera.

[39] [III. TONARIUM]

/ f. 10v. Item pro meliori informacione hic eciam advertendae sunt quae denominaciones neumarum sunt signa musicae, et caetera.

[Wingell, 39; text: Eptaphonus, Strophicus, punctus, porrectus, Oriscus, virgula, Cephalicus, Clivus, Quilisma, podathus, Scandicus, Salichus, Climachus, Torculus, Anchus, appressus brevior ac maior] [ANO11TDM 08GF]

[40] Nota: tonus sic diffinitur, ut hic sufficit: Thonus est debita troporum id est comprehensio regularis cantus respectu principii, finis, et thesis. Item thonus ab omnibus sic diffinitur: est certa lex vel regula tropum cantus coralis principiendi et finiendi secundum arsim et thesim per quam de quos in fine communiter indicamus. Sciendum quod octo sunt thoni, et quondam dumtaxat quattuor erant ad quattuor sedes tonorum, scilicet D, E, F, G. Nam moderni comprehenderunt incongruens esse uni et eidem tono ascensum tribuere et descensum, cum unus tonus naturaliter sursum tendit, et alter deorsum; ergo isti quattuor in octo per modernos divisi sunt. Et qui naturaliter sursum tendunt et ad acutas, autenti vocantur ab autenton de greco, quod est autoritas in latine, eo quod ascendendi auctoritatem habent. Reliqui vero quorum cantus naturaliter descendit plagales vocantur, quasi subiugales dicuntur, eo quod in gravibus moram faciunt, sicut tamen / f. 11r. quidem quod communibus. Apud grecos tantummodo quattuor toni fuerunt, nomina scilicet prothos, deuteros, tritos, et tetrartos; nichilominus tamen ex his quattuor alii quattuor resultabant, quia quilibet praedictorum in duos dividebatur, videlicet in autentem et in plagalem, id est magistralem et subiugalem, vel principalem et collateralem. Illos enim tonos quos nos impares consideramus, sicut sunt primus, tercius, quintus, et septimus, ipsi greci dixerunt autentos, et [41] nos principales vel magistrales, ex eo quod communiter suum EVOVAE et suum versum alcius assumunt. Quos vero tonos nos pares consideramus, sicut sunt secundus, quartus, sextus, et octavus, ipsi greci dixerunt vel plagales vel colaterales, ex eo quod communiter suum EVOVAEN et suum versum et descensum gravius, id est declivius, assumunt.

Venerabilis Johannis Holandrini:

Primum cum terno sic quintum septimus

Atque autentos dicit esse, similiter reliquosque plagales.

Quod vero autentus ascendit et plagalis descendit per hunc versum:

Volt descendere par, sed volt scandere tonos impar.

Vel: Impar it supra tonus, par ambulat infra.

Est autem notandum quod tonus gregorianus sive cantus continet octo tonos, quorum quattuor autenti vocantur, et quattuor plagales dicuntur. Et dicuntur autenti ideo quod sumunt dyapente quintam cordam a sua sede finali, et ipsam plures reverberant cum suo dyapason, id est octava corda. Reliqui vero quattuor dicuntur ideo plagales, quia plagantur a suis autentis ita quod autenti quoque decidunt introrsum suorum plagalium, scilicet in cordam gravem quae canitur [42] A re, vel B mi contra regulam. Hi autem quattuor toni habent quattuor sedes regulares in quibus omnes iubili et omnis cantus regularis similiter et carmina non transposita terminantur. Primi autem autenti et sui plagalis, id est secundi toni, est sedes et finalis corda D sol re; tercii et quarti, E la mi; quinti et sexti, F fa ut; septimi et octavi, G sol re ut.

Versus:

Primus et alter D tenent, Eque tercius quoque quartus;

F quintus, sextus; G septimus atque supremus.

Vel:

In re primus, secundus; tercius, quartus explicit in mi;

In fa quintus ac sextus; septimus aut octavus explicit in sol.

Et notandum quod in illis quattuor litteris vel clavibus iam / f. 11v. enumeratis non semper finiuntur toni seu cantus, sed eciam in aliis, scilicet in a, b, c, d, acutis, id est in la mi re, b fa b mi, c sol fa ut, d la sol re, quae alio nomine dicuntur affinales. Et ideo quia sicut principaliter terminari in quattuor clavibus prius enumeratis, sic in his quattuor terminari potest minus principaliter. Et illo modo in hac arte simplices huiusmodi cantus solent in dubiam provocari ex eo quod in clavibus finalibus regulariter non terminantur. Ex hoc eos nonnuli irregulares affirmantur esse, quum tamen quamplures cantus [43] diversorum tonorum in propria sua sede aliquando causa b mollis nec causa effectus toni vel semitonii stare non possunt. Ideo ad loca tranferunt antiphona propterea irregulares iudicare non debemus, sed cantus transpositos nominare. Quod per hos versus cito poteris comprobare.

Versus:

D vel a primus requiescit atque secundus.

Et secundum antiquos, secundus tonus eciam terminabatur in G.

Versus:

Et quandoque secundus in G retinet se; Tercius quartus in G vel B requiescunt.

Et notandum quod quartus tonus eciam terminatur in a la mi re, videlicet quum cantus quarti toni modulatur sub ista melodia, videlicet "Stetit angelus"; similiter "Benedicta tu in mulieribus" et "Exaltata est."

Cum quinta sextus in E vel in F reperiuntur

Septimus, octavus in D vel requiescunt, et caetera.

Item notandum, de principiis tonorum, nota hos versus:

A retinet c d f g simulque primus.

[44] Hoc est tamen dicere quod primus cantus habet sex principia, sive sex litteras iniciales, scilicet A C D F G a, id est A re, C fa ut, D sol re, et F fa ut, G sol re ut, et a la mi re. Item secundus tonus habet illa principia: gamma ut, A re, c fa ut, D sol re, sequens quoque F fa. Sed tercius tonus habet quattuor principia, scilicet E la mi, F fa ut, G sol re ut, et c sol fa ut.

Versus:

Bis duo ternus E F G si c addes.

Quartus autem tonus habet sex principia, scilicet C fa ut, D sol re, E la mi, et F fa ut, G sol re ut, et a la mi re.

Versus:

Quartus habet C D, simul E F G a la mi re.

Quintus vero tonus habet tria principia, scilicet F fa ut, a la mi re, et c sol fa ut.

Versus:

F fa ut et quintus a la mi re dabitque c sol fa.

Sextus vero tonus habet quattuor principia, scilicet C fa ut, D sol re, F fa ut, et G sol re ut.

Versus:

Et sex C D vel F G sol re ut poscit habere.

Septimus vero tonus habet principia quinque, scilicet [45] G sol re ut, a la mi re, / f. 12r. b fa b mi, c sol fa ut, et d la sol re.

Versus:

G vel A, b quadratum, c, d ter septimus effert.

Octavus vero tonus habet septem principia, scilicet C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, a la mi re, et c sol fa ut.

Versus:

Octavus servat C, D, E, F, G, a la que c sol.

Sed de principiis EVOVAEN; et sciendum quod primus tonus similiter quartus et sextus incipiunt EVOVAEN in a la mi re, in sede finali.

Versus:

Primus cum quarto sextus simul inchoat ex a;

tercius autem et quintus, octavus incipiunt in c.

Sed solus secundus tonus incipit suum EVOVAEN in F fa ut a sede finali. Sed septimus tonus ponit principium sui EVOVAEN in d la sol re.

Versus:

Fque secundus d septimus alcior istis.

Et hoc patet eciam in his versibus sequentibus:

Primus re la, secundus re fa, tercius mi fa, quartus quoque mi la, quintus fa fa, sextus fa la, septimus ut sol, octavusque ut fa.

[46] Item sciendum: antiphonarum praeincepcio secundum Innocencium tercium in sua summa penitencionali capitulo XXXIIo, in quo ponit ea scire quae necessaria sung sacerdoti, musicae representat plenam futurae cantus agnicionem seu saturitatem. De qua saturitate scriptum est psalmo XVIo in hoc versu: Tunc saciabor cum apperuerit gloria tua, oracio vero post psalmum, Servat laborem quo mente illud idem memoratur.

Item sciendum ex quo inter ceteros tonos prothos autentos, id est primus tonus tenet principium; ideo prior erit de eo melodia unicuiusque toni, secundoque sint formae sive intonaciones super singulos psalmos tam maiores quam minores. Maiores vero psalmi sunt "Benedictus Israhel," "Magnificat anima mea Dominum," "Nunc dimittis servum," qui alio nomine vocantur cantica. Omnes minores vero psalmi sunt isti, scilicet "Beatus vir," "Dixit Dominus Domino meo," "Laudate pueri." Tercio quae sunt differenciae sive a capitali EVOVAEN et quot unaquaeque differenciarum litteras contineat iniciales primi cantus autenti, id est primi toni iubilibus tali melodia modulatur; sequitur ulterius, et caetera.

[47] / f. 12v.

[Wingell, 47,1; text: Primum querite regnum dei] [ANO11TDM 09GF]

Deinde sequitur forma sive intonacio super psalmos breviores primi toni, et est sciendum quod intonacio psalmorum breviorum habetur in duplici differencia, quia aliqui psalmi breviores primi toni incipere solent in F fa ut, per tonum ascendendo, ut patet hic:

[Wingell, 47,2; text: Primi toni melodia psalmus in directo] [ANO11TDM 09GF]

Alia est intonacio magis regularis et communior, quae intonacio psalmorum minorum semper debet fieri seu inchoari in tenore cuiuslibet toni tam autenti quam plagalis; sed quia primus tonus tenorem suum habet in a la mi re, ideo intonacio psalmorum breviorum primi toni semper debet ibidem inchoari et modulari in tali melodia, ut hic:

[Wingell, 47,3; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis] [ANO11TDM 09GF]

[48] Deinde sequitur forma super psalmos maiores seu super cantica, videlicet "Magnificat," "Benedictus"; et intonacio talium psalmorum maiorum sive canticorum debet habere inicium in F finali, id est in F fa ut ascendendo per tonum, ut hic:

[Wingell, 48; text: Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus Israel quia fecit redempcionem plebis sue, / f. 13r. Evovaen] [ANO11TDM 09GF]

Primum autem et principale sive capitale EVOVAEN primi toni in cantu gregoriano tali forma modulatur; hoc enim EVOVAEN continet antiphonas incipiendas in D sol re, surgentes per tonum vel per semiditonum, sive cadentes a D sol re in C fa ut; surgentes ut patet in hac antiphona, "Jesus autem quum audisset"; similiter in illa "Ecce tu pulchra" et eciam in illa "Virgo prudentissima," et caetera.

[49] [Wingell, 49,1; text: Iesus cum audisset, Ecce tu pulchra, Virgo prudentissima] [ANO11TDM 10GF]

Cadentes a D sol re in C fa ut, ut patet in illa antiphona quae sequitur.

[Wingell, 49,2; text: Ecce in nubibus celi] [ANO11TDM 10GF]

Continet eciam antiphonas in F fa ut, incipientes ab F fa ut, remittentes non gradatim sed per dyathaseron in C fa ut, ut patet in antiphonis sequentibus.

[Wingell, 49,3; text: Ave Maria, Canite tuba, Tecum principium] [ANO11TDM 10GF]

Et hic patet duae litterae iniciales primi EVOVAEN; deinde notandum quod primus tonus in oracione secularium quinque habet differencias, quarum prima sic cognoscitur: quum cantus primi toni [50] incipit suum tropum in C fa ut, tunc semper et regulariter suum EVOVAEN dirigere debet finem suae differenciae punctos descendendo usque ad D sol re, sub hac sol fa la sol fa sol la sol fa mi re, ut patet in antiphonis sequentibus.

[Wingell, 50; text: Ecce ego mitto vos, Beati eritis, In plateis, Prima differencia] [ANO11TDM 10GF]

Quum vero cantus primi toni incipit suum tropum in D sol re, et saltat in principio in a la mi re usque ad c sol fa ut, / f. 13v. tunc suum EVOVAEN dirigit finem suae differenciae ligatim in a la mi re, replicacio super ultimam silbam sub hac: sol fa la la sol fa sol la sol la, ut patet in sequentibus antiphonis. Similiter quum primus tonus incipit suum tropum in G sol re ut, tunc suum EVOVAEN dirigit finem suae differenciae similiter sumitur, sicut patet eciam in antiphonis sequentibus.

[51] [Wingell, 51,1; text: Hy qui linguis loquuntur novis, Sapiencia edificavit, Leva Iherusalem, Hy novissimi, Evovaen] [ANO11TDM 11GF]

Quum vero cantus primi toni incipit suum tropum in F fa ut, tunc habet terciam differenciam: prima si incipit in F fa ut, et praecipitando cadit in C fa ut, et a C fa ut per tonum ascendit in D sol re, per dyapente in a la mi re, et ab a la mi re per semiditonum in c sol fa ut, tunc suum EVOVAEN capitale sub hac: sol fa la la sol fa sol la; ut patuit prius in his antiphonis, "Ave Maria," "Canite tuba," "Descendi." Secunda si leniter sive gradatim descendit, tunc suum EVOVAEN sub hac: sol fa la la sol fa sol la, et haec est in ordine tercia differencia, ut patet in antiphonis sequentibus.

[Wingell, 51,2; text: Reges tarsis, Volo pater, Evovaen, Tercia differencia] [ANO11TDM 11GF]

[52] Tercia quum tonus incipitur in F fa ut, leniter ascendendo, tunc habet EVOVAEN sub hac: sol fa la la sol fa sol sol la sol; et haec est in ordine quarta differencia, ut patet in his antiphonis sequentibus:

[Wingell, 52,1; text: Nisi tu domine, Lazarus, Virgo gloriosa E<vovaen>] [ANO11TDM 11GF]

/ f. 14r. Si vero cantus primi toni incipitur in a la mi re, tunc suum EVOVAEN hoc modo cantatur: la la sol la sol; similiter quum cantus primi toni incipitur in F fa ut, saltum faciendo in a la mi re, erit eadem differencia, et erit quinta in ordine, ut patet in his antiphonis, et primo ibi cantus incipitur in a la mi re, secundo ibi incipitur in F fa ut.

[Wingell, 52,2; text: Exi cito in plateis, Et tunc primi novissimi, Estote fortes, Evovaen] [ANO11TDM 11GF]

[53] Secuuntur aliae differenciae, quae proprie non sunt regulares, sed magis peregrinae, et aput seculares in usitate; de quibus non dantur aliquae regulae, quia ut in plurimum coincidunt cum praedictis et servantur in aliquibus antiphonis collegialis, et eciam claustris. Quarum prima est, ut patet in ista antiphona de Sancto Andrea:

[Wingell, 53,1; text: Biduo vivens, Evovaen differencia impropria] [ANO11TDM 11GF]

Secunda differencia inusitata non competens seu peregrina est haec ut patet in antiphona sequenti:

[Wingell, 53,2; text: Cristi virgo nec terrore, Evovaen] [ANO11TDM 11GF]

Secunda differencia impropria. Tercia autem differencia inusitata impropria patet in hac antiphona sequenti:

[54] [Wingell, 54,1; text: Non vos relinquam orphanos, Tercia differencia inusitata vel sic signata] [ANO11TDM 12GF]

Et ultra illas differencias non competentes additur quarta, et est illa quae sequitur, ut patet in illa antiphona "In omnem terram":

[Wingell, 54,2; text: In omnem terram exivit sonus, Quarta differencia impropria] [ANO11TDM 12GF]

Quae antiphona secundum aliquos magis est secundi toni quam primi, eo quod non habet ascensum prothi autenti, sed descensum, igitur, et caetera.

/ f. 14v. SEQUITUR NUNC FORMA sive melodia secundum quam omnes versus responsoriorum primi toni in cantu gregoriano formantur. Et notandam regulam, quod ubicumque est responsorium primi toni incipiatur versus semper a la mi re, vel in D sol re; habet inicium naturaliter tamen et secundum antiquos in a la mi re, sicut patet in hac forma sequenti:

[55] [Wingell, 55,1; text: Primus et altissimus deus et principium et clausula rerum] [ANO11TDM 12GF]

Sed quod versus primi toni in D sol re habet inicium, patet in hoc "Pasca nostrum"; similiter in sequenti versu, scilicet:

[Wingell, 55,2; text: Cherubim quoque ordo dicens] [ANO11TDM 12GF]

Notandum quod ista regula habet veritatem in omnibus versibus primi toni qui incipiunt in D gravi, et hoc secundum modernos; in a autem acuto secundum antiquos, ut patuit in hoc versu "Primus et novissimus"; similiter in isto versu "Qui potuit trangredi et non est transgressus." Sed secundum modernos, versus responsoriorum finiuntur in D gravi, ut patuit in hac diccione "dicens," quod est ultima diccio huius versus "Cherubim quoque" huius responsorii "Te sanctum Dominum." Sed secundum antiquos, versus responsoriorum finiuntur in F gravi, ut patet in hoc versu "Primus et novissimus," similiter in illo "Qui potuit transgredi." Et sicut exemplificatum est de his responsoriis, ita exemplificari potest de omnibus aliis responsoriis consimilibus.

[56] Item advertendum quod versus responsoriorum primi toni aliquando eciam terminantur in G sol re ut; et hoc est verum quum repeticio incipitur in C fa ut, sicut patet in illo responsorio "Felix namque," cuius repeticio incipitur in C fa ut, ergo finis versus debet in G sol re ut terminari, ut patet in hoc versu sequenti: / f. 15r.

[Wingell, 56; text: Ora pro populo inter tuam assumpcionem, Quia ex te] [ANO11TDM 12GF]

Postquam ostensa est forma cum litteris inicialibus primi toni in cantu antifonarum, similiter versus responsoriorum, in sequentibus restat ut ostendatur forma sive cantus officiorum, seu principalis tonus et differenciae specialibus; et quandoque communibus reguntur litteris inicialibus, quae differencias tonorum ad inficem faciunt; ita eciam in tonibus gradualium et bene inter omnes cantus officiales secundum eosdem octo tonos, easdem habent litteras iniciales. Quum de his hic non sunt multa dicenda, nec lectori seu cantori fastidium generent; sed primo et principaliter ponenda est forma seu melodia super psalmos officiorum secundum quam omnes psalmi seu versus introitum iubilantur, et videlicet ista quae sequitur:

[57] [Wingell, 57,1; text: Prima etate creati sunt adam et eva et positi sunt in sede beata, Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula Evovaen] [ANO11TDM 13GF]

Deinde sequitur principale EVOVAEN super introitos, et videlicet illud quod ponitur hic in principio; istud autem EVOVAEN habet duas litteras iniciales in cantu officiorum, videlicet D et F, id est D sol re et F fa ut. Continet enim introitus in D sol re inchoantes sive leniter surgentes sive vehementer; exemplum primi patet in hoc introitu sequenti "Exsurge quare"; exemplum secundi videlicet sive vehementer ascendit patet ibi: "Da pacem Domine," et caetera.

[Wingell, 57,2; text: Exurge quare, Da pacem domine] [ANO11TDM 13GF]

Continet eciam illud EVOVAEN introitus in F fa ut inchoantes, et dehinc non surgentes, sed cadentes, sicut patet in hoc [58] introitu "Dominus secus mare"; similiter in hoc "Etenim sederunt principes, ut hic modifeste. / f. 15v.

[Wingell, 58,1; text: Etenim sederunt principes] [ANO11TDM 13GF]

Notandum quod primus tonus habet duas differencias in cantu officiorum, quarum prima est haec quae sequitur, et caetera.

[Wingell, 58,2] [ANO11TDM 13GF]

Haec est differencia primi toni in cantu officiorum; habet tantum unam litteram inicialem, scilicet C grave, id est C fa ut. Continet enim introitus in C fa ut inchoantes, dehinc surgentes, sicut patet in his introitis sequentibus.

[59] [Wingell, 59,1; text: Rorate, Suscepimus, Gaudeamus, Secunda differencia, Evovaen] [ANO11TDM 13GF]

Et haec differencia habet duas litteras iniciales, scilicet F fa ut et in finalibus, et a la mi re in acutis. Continet enim introitus incipientes in F fa ut, et dehinc non cadentes sed surgentes, sicut patet in his introitis sequentibus.

[Wingell, 59,2; text: Ego autem, Misericors, Omnium] [ANO11TDM 13GF]

Continet eciam introitus in a la mi re inchoantes, sicut patet in his introitis sequentibus:

[Wingell, 59,3; text: Sapiencia sanctorum, Salus autem] [ANO11TDM 13GF]

[60] Quum autem dictum sit de primo tono, qui autentos prothos dicitur, consequenter dicendum est de primo plagali, qui suus est subiugalis vel collateralis; id est, de secundo tono, qui eamdem cordam finalem suae secundae continet quam et primus, videlicet D finali, id est D sol re. Unde primo videndum est de iubilo, qui talis est ut sequitur.

[Wingell, 60,1; text: Secunda autem simile est huic] [ANO11TDM 14GF]

Sed forma sive intonacio secundi toni secundum consuetudinem modernorum debet habere principium suum in F fa ut regulariter, nam ibidem secundus tonus ponit seu incipit / f. 16r. EVOVAEN suum, et ergo intonacio psalmorum breviorum regulariter ibidem ponit suum principium sub tali forma, ut sequitur.

[Wingell, 60,2; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis] [ANO11TDM 14GF]

[61] Deinde sequitur forma sive modulacio psalmorum aliorum quae sicut communiter in secundo tono ponit suum principium ut hic:

[Wingell, 61,1; text: Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redempcionem plebis sue, Evovaen] [ANO11TDM 14GF]

Deinde sequitur principale sive capitale EVOVAEN secundi toni, et est illud ut sequitur. Notandum autem quod iste tonus nullam differenciam habet in cantu antiphonarum quam officiorum secundum artem, secundum tamen usum potest ei talis differencia asignari ut hic:

[Wingell, 61,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 14GF]

[62] Haec autem differencia tantummodo est asignanda, quum aliquis cantus secundi toni incipitur in G gravi, id est in gamma ut; eius exemplum in antiphonis numquam invenitur et illo modo loco exempli sumatur hoc responsorium "Educ de carcere," quod responsorium communiter incipitur in gamma ut, ut hic:

[Wingell, 62,1; text: Educ de carcere] [ANO11TDM 14GF]

Notandum quod secundus tonus sub EVOVAEN habet quattuor litteras iniciales, scilicet A et C graves, D et F finales, id est quattuor sunt cordae sive claves in quibus antiphonae secundi toni inchoantur, scilicet A re, C fa ut, D sol re, et F fa ut. Continet enim antiphonas in A re incipientes, sicut patet in antiphona "Fidelis sermo," similiter in ista "Laudate."

[Wingell, 62,2; text: Fidelis sermo et omni accepcione dignus] [ANO11TDM 14GF]

[63] Continet eciam antiphonas in C fa ut inchoantes, ut patet in antiphona ista sequenti: / f. 16v.

[Wingell, 63,1; text: Laudate dominum, Sicut lilium inter spinas] [ANO11TDM 15GF]

Continet eciam antiphonas in D sol re incipientes, ut patet in antiphona sequenti:

[Wingell, 63,2] [ANO11TDM 15GF]

Continet eciam antiphonas in F fa ut, ut hic:

[Wingell, 63,3; text: Genuit puerpera regem] [ANO11TDM 15GF]

[64] Et sic patet forma cum litteris inicialibus super secundum tonum in cantu antiphonarum.

SEQUITUR ERGO FORMA CUM LITTERIS INICIALIBUS super cantum officiorum seu introitum; est igitur notandum quod litterae quae fuerunt iniciales in cantu antiphonarum eaedem sunt in cantu officiorum; et eciam sciendum quod nullam differenciam continet secundus tonus in cantu officiorum, sed solummodo continet principale EVOVAEN. Unde primo ponenda est forma seu melodia secundum quam psalmi seu versus introitum secundi toni modulantur, et est talis ut sequitur:

[Wingell, 64; text: Secunda etate natavit archa diluvio passim fluentem, Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen] [ANO11TDM 15GF]

Tunc sequitur EVOVAEN secundi toni in cantu officiorum, et est tale ut sequitur:

[65] [Wingell, 65,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 15GF]

Istud autem EVOVAEN secundi toni in cantu officiorum easdem litteras iniciales continet quas et ipsum EVOVAEN in cantu antiphonarum, sicut superius est dictum. Continet enim introitos inchoantes in / f. 17r. A re, ut patet in isto introitu "Ecce advenit"; similiter in sequenti:

[Wingell, 65,2; text: Salve sancta parens] [ANO11TDM 15GF]

Continet eciam introitos in D sol re inchoantes, sicut patet in isto introitu "Dominus dixit ad me"; similiter in illo sequenti:

[Wingell, 65,3; text: Fac mecum domine signum] [ANO11TDM 15GF]

[66] Continet eciam introitos in C fa ut inchoantes, ut patet in hoc introitu "Sicientes venite ad aquas"; similiter in sequenti:

[Wingell, 66,1; text: Michi autem nimis] [ANO11TDM 16GF]

Continet eciam introitos in F fa ut inchoantes, ut patet in sequenti introitu:

[Wingell, 66,2; text: Me expectaverunt] [ANO11TDM 16GF]

DEINDE SEQUITUR FORMA sive melodia super versus responsoriorum secundi toni, et notandum quod versus responsoriorum secundi toni in D finali aut in C gravi debent habere inicium, et debent finiri in C fa ut, ut patet in tali exemplo "Et sermo," ubi versus incipitur in D, et caetera.

[67] [Wingell, 67,1; text: Secundum testamentum meum precepit dignitate victus] [ANO11TDM 16GF]

Exemplum ubi versus incipitur in C fa ut:

[Wingell, 67,2; text: Cumque evigilasset Iacob, Gloria patri et filio, Seculorum amen] [ANO11TDM 16GF]

Et hic iam patet forma duorum tonorum, scilicet [primi] autenti et sui plagalis, id est secundi toni, et caetera.

SEQUITUR DE TERCIO TONO. CONSEQUENTER autem videndum est de tercio tono autenti et suo plagali, id est quarto; unde primo videndum est de iubilo tercii toni, et caetera. / f. 17v.

[Wingell, 67,3; text: Tercia dies est hec quod facta sunt] [ANO11TDM 16GF]

[68] Deinde sequitur forma sive intonacio super omnes psalmos minores tercii toni, et notandum quod omnes psalmi minores super tercium tonum debent incipi in G sol re ut, secundum antiquos, secundum quasdam pervincicans tali melodia, ut sequitur, et caetera.

[Wingell, 68,1; text: Tercium suspende in medio sed in fine precipita] [ANO11TDM 16GF]

Deinde sequitur forma minorum psalmorum magis regularis secundum modernos, cuius inicium debet esse in c sol fa ut, eo quod EVOVAEN tercii toni ponit ibi suum tenorem, ut hic:

[Wingell, 68,2; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis] [ANO11TDM 16GF]

Deinde sequitur forma sive intonacio psalmorum aliorum sive canticorum tercii toni, cuius inicium debet fieri in G sol re ut per tonum ascendendo in a la mi re, et ab a la mi re in c sol fa ut ascendendo per semiditonum sub signo musicae quod dicitur podathus; est [69] enim musicae signum quod fit saltus in eadem silba sub ligatis figuris et caetera, ut hic:

[Wingell, 69,1; text: Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redempcionem plebis sue] [ANO11TDM 17GF]

Deinde sequitur primum et principale EVOVAEN tercii toni in cantu antiphonarum, et est illud quod sequitur, et caetera. / f. 18r.

[Wingell, 69,2] [ANO11TDM 17GF]

Notandum quod tercius tonus habet quattuor litteras iniciales, scilicet E, F, G, et C, quarum litterarum primum et principale EVOVAEN usurpat sibi unam, scilicet F finale, id est F fa ut. [70] Continet enim antiphonas in F fa ut incipientes et ab F fa ut gradatim cadentes, ut patet in antiphonis sequentibus:

[Wingell, 70,1; Qui de terra est, Quando natus est, Evovae] [ANO11TDM 17GF]

Est eciam advertendum quod tercius tonus habet quattuor differencias a primo et principali EVOVAE differentes; quarum prima est haec quae praetacta est immediate praecedens antiphonas praecedentes, scilicet "Qui de terra est"; haec enim differencia tercii toni habet unam litteram inicialem, scilicet E finale, id est E la mi. Continet enim antiphonas in E la mi inchoantes, ut patet in hac antiphona "Favus distilans," similiter in illa "O gloriosum," et caetera.

[Wingell, 70,2; text: Favus distillans, O gloriosum, Quando nata est] [ANO11TDM 17GF]

[71] Est tamen advertendum quod quidam musici tenent praedictam differenciam pro tono capitali, et racio eorum est ista: quod quandocumque aliquis cantus incipitur in suo finali in veritate, tunc tonus capitalis est assignandus. Exempli gracia: quum enim aliquis cantus primi toni incipitur in suo finali proprio et principali, scilicet in D sol re, tunc tonus capitalis est asignandus. Sic eciam de tercio tono; quum enim aliquis cantus tercii toni incipitur in E gravi, tunc tonus capitalis est asignandus; sic simili modo dicendum est de quarto et quinto et sexto tono. Deinde sequitur alia differencia tercii toni, et est haec quae sequitur:

[Wingell, 71; text: Evovaen] [ANO11TDM 17GF]

Haec autem differencia simpliciter habet unam litteram inicialem, scilicet G finale, id est G sol re ut. Continet enim [72] antiphonas in G sol re ut inchoantes, et a G sol re ut per tonum in a la mi re surgentes, ibique aliquam moram facientes per tonum in a la mi re, dehinc per semiditonum in c sol fa ut ascendentes, ut patet hic: / f. 18v.

[Wingell, 72,1; text: Omnia quecumque, Quoniam in eternum] [ANO11TDM 17GF]

Deinde sequitur alia differencia tercii toni:

[Wingell, 72,2; text: Evovaen vel sic] [ANO11TDM 17GF]

Haec enim differencia eciam habet unam litteram inicialem, eamdem quam et praecedens habet, scilicet G finale. Continet enim antiphonas in G sol re ut inchoantes, et per tonum in a la mi re surgentes, ibique nullam moram facientes, sed statim per semiditonum in c sol fa ut mediate podatho ascendentes, ut patet hic in antiphonis sequentibus, scilicet "Tolite portas," similiter in illa "Tu Domine."

[73] [Wingell, 73,1; text: Tolite portas, Tu domine] [ANO11TDM 18GF]

Deinde sequitur ultima differencia tercii toni, et est illa quae sequitur:

[Wingell, 73,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 18GF]

Haec autem differencia habet duas litteras iniciales, scilicet G finale et c acutum, id est G sol re ut et c sol fa ut. Continet enim antiphonas in c sol fa ut inchoantes, et dehinc descendentes, sicut patet in sequentibus:

[Wingell, 73,3; text: Ista est speciosa, Vivo ego dicit dominus] [ANO11TDM 18GF]

[74] Continet enim eciam praedicta differencia antifonas in G sol re ut inchoantes, sicut antecedentes differenciae, sed dispari elevacione signorum; haec enim antiphonas a G sol re ut per tonum in a la mi re punctatim surgentes; ab a la mi re vero per semiditonum in c sol fa ut saltantes non sub ligatis figuris et signis neumarum, ut patet hic:

[Wingell, 74; text: Reliquit eum temptator] [ANO11TDM 18GF]

Et sic habetur intonacio psalmorum similiter et aliorum cum litteris inicialibus in cantu antifonarum. Sequitur huic melodia sive forma super versus responsoriorum tercii toni. Notandum quod versus responsoriorum tercii toni / f. 19r. secundum Gregorium semper debent iniciari in c sol fa ut, et finire in G sol re ut, sicut patet in hac melodia.

[75] [Wingell, 75,1; text: Tres persone sunt in sancta trinitate, pater et filius et spiritus sanctus, Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ANO11TDM 18GF]

DE INTROITIBUS. Postquam ostensa est forma cum litteris inicialibus tercii toni in cantu antifonarum, consequenter restat ut ostendatur forma in cantu officiorum; pro quo notandum quod forma officiorum easdem litteras iniciales continet, quas et forma antifonarum. Unde primo et principaliter datur forma sive intonacio super psalmos introitum tercii toni, et illo modo advertendum est quod versus introitum tercii toni inchoandi sunt in G sol re ut.

[Wingell, 75,2; text: Temptatus est Abraham tercia etate dilectum Ysacum mactari] [ANO11TDM 18GF]

[76] [Wingell, 76,1; text: voluit, Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principium et nunc et semper et in secula seculorum amen, / f. 19v.]

Deinde sequitur primum et principale EVOVAEN tercii toni, et est illud quod sequitur:

[Wingell, 76,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 18GF]

Notandum autem quod hac EVOVAEN habet duas litteras iniciales, scilicet E finale, id est E la mi, et F finale, id est F fa ut. Continet enim introitus in E la mi inchoantes sicut patet in hoc introitu "Vocem iocunditatis"; similiter in his qui sequuntur, ut hic:

[77] [Wingell, 77,1; text: Confessio, Dum clamarem, Dominus sanctificavit] [ANO11TDM 19GF]

Continet eciam introitus in F fa ut inchoantes, sicut patet in his introitibus sequentibus:

[Wingell, 77,2; text: Si iniquitates, Ego clamabo] [ANO11TDM 19GF]

Deinde sequitur differencia tercii toni in cantu officiorum, et est tamen unica, ut hic sequitur:

[Wingell, 77,3; text: Evovaen] [ANO11TDM 19GF]

[78] Haec autem differencia habet tantum unam litteram inicialem, scilicet G finale, id est G sol re ut; inchoantes a G sol re ut sive cadentes sive surgentes: cadentes sicut patet in hoc introitu sequenti:

[Wingell, 78,1] [ANO11TDM 19GF]

Surgentes autem sicut patet in his introitibus sequentibus:

[Wingell, 78,2; text: Omnia que fecisti nobis, Intret oracio dispersit] [ANO11TDM 19GF]

Aliqui autem musici utuntur hac praedicta differencia pro tono capitali; / f. 20r. sed tamen hoc non videtur esse congruens, et racio est quia introitus huius differenciae non incipiuntur in suo finali, scilicet in E la mi, quia, ut dictum est superius, quandocumque aliquis cantus incipitur in suo finali, tunc tonus vel cantus capitalis est asignandus. Potest tamen eciam ipse tonus capitalis super introitus huius differenciae asignari, et caetera.

[79] DE QUARTO TONO CERNE

Deinde sequitur forma secundi toni plagalis, id est quarti toni, qui eamdem litteram finalem habet cum tercio tono, scilicet E finale; unde ponendus est iubilus quarti toni, qui talis est:

[Wingell, 79,1; text: Quarta vigilia venit ad vos] [ANO11TDM 19GF]

Huic sequitur forma sive intonacio omnium psalmorum breviorum quarti toni, et primo more antiquorum. Et secundum quasdam provincias incipiendi sunt in E finali sub tali melodia ut sequitur:

[Wingell, 79,2; text: Quartus in primis gradatim ascendit sed tunc ab alto cadit] [ANO11TDM 19GF]

Sed secundum modum modernorum, psalmi breviores incipiendi sunt in a la mi re, et racio est quia quartus tonus ibidem ponit suum tenorem, ut sequitur:

[80] [Wingell, 80,1; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis] [ANO11TDM 20GF]

Deinde sequitur forma sive intonacio psalmorum maiorum, quorum incepcio sive intonacio fore debet in E la mi per semiditonum ascendendo in G sol re ut, ut hic:

[Wingell, 80,2; text: Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redempcionem plebis sue, / f. 20v.] [ANO11TDM 20GF]

Deinde sequitur primum et principale EVOVAEN in cantu antifonarum, et est illud quod iam immediate sequitur:

[Wingell, 80,3; text: Evovaen] [ANO11TDM 20GF]

[81] Notandum autem: quartus tonus habet sex litteras iniciales, scilicet C, D, E, F, G, et a; additur eciam in c. Quorum primum et principale EVOVAEN continet tres, scilicet G, F, et E, id est G sol re ut, F fa ut, et E la mi. Continet enim antiphonas in G sol re ut inchoantes, non surgentes, sed cadentes, sicut patet in hac antiphona "Rectos decet collaudacio"; similiter in antiphona sequenti, quae canitur de Sancta Cecilia, ut hic:

[Wingell, 81,1; text: Non scientes sanctum nomen domini] [ANO11TDM 20GF]

Continet enim antiphonas in F fa ut inchoantes, et ab F fa ut remittentes, ut patet in ista antiphona "Michael, Gabriel, Raphahel," et eciam in illa quae sequitur:

[Wingell, 81,2; text: Pater mundus te non cognovit] [ANO11TDM 20GF]

Continet eciam antifonas in E la mi inchoantes, ut sequitur:

[82] [Wingell, 82,1; text: Sicut novelle olivarum] [ANO11TDM 20GF]

Notandum quod quartus tonus in cantu antifonarum quattuor habet differencias, quorum prima haec est:

[Wingell, 82,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 20GF]

Haec autem differencia habet unam litteram inicialem, scilicet D finale, id est D sol re; continet enim antifonas in D sol re inchoantes et a D sol re gradatim surgentes in E la mi per tonum, et ab E la mi vero per semiditonum in F fa ut, sicut patet in ista antiphona, "Simon Bariona"; similiter in illa quae sequitur:

[Wingell, 82,3; text: Secus decursus aquarum] [ANO11TDM 20GF]

[83] Vel si cantus surgit a D sol re per semiditonum in F fa ut, et ab F fa ut quocumque modo procedat sive surgat sive cadat / f. 21r. semper continetur sub eadem differencia. Deinde sequitur alia differencia huius toni, quae est talis:

[Wingell, 83,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 20GF]

Haec autem differencia continet unam litteram inicialem, scilicet C grave, id est fa ut; continet enim antifonas in C fa ut inchoantes et dehinc surgentes gradatim, sicut patet in hac antiphona "Cum factus esset annorum duodecim"; similiter in illis antifonis sequentibus:

[Wingell, 83,2; text: Vigilia super nos, Simile est regnum, Tu domine universorum] [ANO11TDM 20GF]

Deinde sequitur alia differencia quarti toni quae secundum aliquos ecclesias ita notatur, ut hic sequitur:

[84] [Wingell, 84,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 20GF]

In aliquibus autem ecclesiis notatur in melius ut sic:

[Wingell, 84,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 20GF]

Haec autem differencia unam habet litteram inicialem, scilicet G finale, id est G sol re ut, sed quia antiphona huius differenciae inchoata in G sol re ut vadit per coniunctas minus perfecte; et illo modo propter veritatem sol fa mi, et propter evitare coniunctas, sumit inicium in c acuto, id est in c sol fa ut; et tunc EVOVAEN huius differenciae debet ponere suum tenorem in d la sol re secundum regulam superius dictam. Quantumcumque principium sive tenor EVOVAEN distat a sede principale, tantum eciam distat a sede minus principale.

[85] [Wingell, 85,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 21GF]

Continet enim antifonas in c sol fa ut inchoantes, et a c sol fa ut gradatim ascendentes in d sol re et iterum reverberantes c sol fa ut, sicut patet in ista antiphona "Sion renovaberis"; similiter in illa quae iam statim sequitur, et caetera, et caetera, et caetera.

[Wingell, 85,2; text: O mors ero mors tua morsus] [ANO11TDM 21GF]

Continet eciam praedicta differencia antifonas in E la mi inchoantes, et ab E la mi vehementer surgentes per semiditonum in G sol re ut, et a G sol re ut in a la mi re, ut sic: / f. 21v.

[Wingell, 85,3; text: Fidelia omnia mandata eius] [ANO11TDM 21GF]

[86] Deinde sequitur quarta et ultima differencia quarti toni, et est haec quae sequitur:

[Wingell, 86,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 21GF]

Ista autem differencia habet unam litteram inicialem, scilicet D finale; continet enim antifonas in D sol re inchoantes, et a D sol re surgentes per tonum in E la mi, per semiditonum in G sol re. Sed quia tunc talis cantus non habet sol fa perfectam, quia vadit per coniunctas, et ideo loco huius litterae sumit litteram inicialem, scilicet G; et haec tunc perfecta differencia continet antiphonas in G sol re ut inchoantes, per tonum in a la mi re surgentes, et ab a la mi re per semiditonum in c sol fa ut saltantes, ut patet in his antifonis:

[Wingell, 86,2; text: Exaltata es, Benedicta tu, Stetit angelus] [ANO11TDM 21GF]

Et sciendum quod antifonae huius differenciae sumuntur in a la mi re accidentaliter; et haec tunc differenciae huius toni super [87] praedictas antifonas debent ponere tenorem suum in D sol re:

[Wingell, 87,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 21GF]

Et sciendum quod haec differencia est asignanda super consimiles antifonas, videlicet quae in eadem melodia modulantur cum praedictis, videlicet "Stetit angelus," et sic de aliis. Et hoc est verum si incepcio earum fuerit in G sol re ut; si vero in a la mi re fuerit incepcio, tunc tonus capitalis est asignandus, ut in ista antifona "Da michi in disco caput Johannis."

SEQUITUR FORMA SIVE MELODIA super versus responsoriorum quarti toni; et hic est notandum quod versus responsoriorum quarti toni semper incipiendi sunt in a la mi re, melodia ut sequitur hic iam:

[Wingell, 87,2; text: Quatuor libris angeli instruuntur] [ANO11TDM 21GF]

[88] / f. 22r.

[Wingell, 88,1; text: instruuntur quatuor plage mundi, Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ANO11TDM 21GF]

Finis autem huius formae sive melodiae versuum responsoriorum quarti toni debet esse in D sol re; habet tamen aliquam differenciam in fine per verberacionem in F fa ut, ibi faciens terminacionem; et hoc est verum quum repeticio responsoriorum quarti toni incipitur in C fa ut; exemplum patet in hoc responsorio:

[Wingell, 88,2; text: Deus qui, Tibi, Quia tu solus] [ANO11TDM 21GF]

DE OFFICIIS. Sequitur forma sive melodia in cantu officiorum seu introitum huius toni; et est sciendum quod quartus tonus easdem litteras iniciales habet in cantu officiorum quas habet in cantu antifonarum. Est igitur advertendum quod forma sive melodia super [89] psalmos introitum debet habere inicium in a la mi re sub tali forma ut hic sequitur:

[Wingell, 89,1; text: Quarta etate Moyses legis tabulas Synay accepit in monte, Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen] [ANO11TDM 22GF]

Sequitur huic primum et principale EVOVAEN introitum quarti toni, et est illud quod sequitur:

[Wingell, 89,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 22GF]

Est autem notandum quod sub hoc EVOVAEN continetur omnis introitus quarti toni quocumque modo inchoatur, ut patet sic:

[90] [Wingell, 90,1; text: Accipite iocunditatem, Reminiscere miseracionum, Omnis terra adoret] [ANO11TDM 22GF]

Est tamen advertendum quod iste tonus secundum quasdam ecclesias habet differenciam in cantibus offociorum quae talis ut sequitur:

[Wingell, 90,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 22GF]

Haec autem differencia habet unam litteram inicialem, scilicet D finale, id est D sol re; continet enim introitos in D sol re inchoantes, ibique aliquam moram facientes ad minus ad duas unisonas, et deinde tamen in F fa ut per oriscum surgentes, sicut patet in hoc introitu sequenti:

[91] [Wingell, 91,1; text: Resurexi et adhuc, Evovaen] [ANO11TDM 22GF]

DE QUINTO TONO. CONSEQUENTER VIDENDUM de tercio tono autento, id est quinto, cuius finalis est in F fa ut; sed melodia sive iubilus eius tali forma iubilatur, ut hic:

[Wingell, 91,2; text: Quinque prudentes virgines intraverunt ad nupcias] [ANO11TDM 22GF]

/ f. 23r. Deinde sequitur forma psalmorum breviorum, pro quo notandum quod psalmi breviores isti tamen secundum antiquos habent incepcionem earum in F fa ut, ascendendo per ditonum punctuatim in a la mi re, et ab a la mi re iterum ascendendo per semiditonum punctuatim in sol fa ut, tali forma sive melodia, ut sequitur:

[92] [Wingell, 92,1; text: Quinta medietas septimo est similis sed in fine dissimilis] [ANO11TDM 23GF]

Sed secundum modernos, tunc psalmi breviores sub tono quinto incipiendi sunt in c sol fa ut, quia ibidem iste tonus ponit tenorem sui EVOVAEN tali forma:

[Wingell, 92,2; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis] [ANO11TDM 23GF]

Deinde sequitur melodia psalmorum aliorum quinti toni, quorum incepcio debet fieri in F fa ut per ascensum in a la mi re, et ab a la mi re in c sol fa ut tali melodia ut sequitur sic:

[Wingell, 92,3; text: Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus Israel quia] [ANO11TDM 23GF]

[93] [Wingell, 93,1; text: visitavit et fecit redempcionem plebis sue, Nunc dimittis servum tuum domine et caetera et caetera, Quod parasti] [ANO11TDM 23GF]

Deinde sequitur primum et principale EVOVAEN quinti toni in cantu antiphonarum, tali forma ut sequitur:

[Wingell, 93,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 23GF]

Advertendum autem quod quintus tonus habet tres litteras iniciales in cantu antifonarum, scilicet F finale et a acutum et c acutum, quarum istud primum et principale EVOVAEN / f. 23v. continet duas litteras, a et c acutas. Continet enim antifonas in a la mi re inchoantes, surgentes sive cadentes; continet eciam antiphonas in c sol fa ut inchoantes et a c surgentes sive cadentes; exemplum hic in praesenti patet.

[94] [Wingell, 94,1; text: Montes et coles, Elevamini porte eterna, Evovaen] [ANO11TDM 23GF]

Haec autem differencia unicam habet litteram inicialem, scilicet F finale, id est F fa ut; continet enim antifonas in F fa ut inchoantes, sed ab F fa ut non cadentes sed surgentes, ut patet in hac antiphona "Spes mes"; similiter in illa quae sequitur:

[Wingell, 94,2; text: Alma redemptoris] [ANO11TDM 23GF]

SEQUITUR FORMA SIVE MELODIA SUPER versus responsoriorum; versuum incepcio semper debet fieri in c sol fa ut, et finis in a la mi re, ut patet hic:

[95] [Wingell, 95,1; text: Quinque libris mosayce legis erudiebantur ebrey, Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ANO11TDM 24GF]

Inveniuntur tamen responsoria quinti toni, quorum versus incipiuntur in F finali; patet hoc in responsorio isto "Illumina oculos meos."

SEQUITUR FORMA SIVE MELODIA super psalmos seu versus introitum, quorum psalmorum seu versuum incepcio semper fieri debet in F finali, sub tali melodia, et caetera. / f. 24r.

[Wingell, 95,2; text: Quinta etate prevaluit david in funda et lapide contra goliat, Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen] [ANO11TDM 24GF]

[96] Deinde sequitur primum et principale EVOVAEN in cantu officiorum, et est tale ut sequitur:

[Wingell, 96,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 24GF]

Notandum autem quod quintus tonus habet easdem litteras iniciales in cantu officiorum quas habet in cantu antifonarum, scilicet F, a, et c, quarum istud primum et principale EVOVAEN continet duas, scilicet a et c, id est a la mi re et c sol fa ut, incipientes. Continet enim introitus in c sol fa ut incipientes, sive surgentes sive cadentes; surgentes sicut patet in hoc introitu sequenti primo, cadentes vero patet in hoc introitu sequenti secundo:

[Wingell, 96,2; text: Deus in loco sancto suo, Ecce deus venit] [ANO11TDM 24GF]

Continet enim antifonas in a la mi re inchoantes et dehinc sive surgentes sive cadentes: surgentes sicut patet introitu primo, cadentes vero patet introitu sequenti:

[97] [Wingell, 97,1; text: Miserere michi domine, Exaudi deus oracionem] [ANO11TDM 24GF]

Et est notandum quod quintus tonus principalem habet differenciam in cantu officiorum, quae est ut sequitur:

[Wingell, 97,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 24GF]

Haec autem differencia habet unam litteram inicialem, scilicet F finale; continet introitus in F fa ut inchoantes, et ab F fa ut surgentes leniter, ut patet hic:

[Wingell, 97,3; text: Domine refugium factus, Loquebar, Letare] [ANO11TDM 24GF]

[98] / f. 24v. Et sic patet forma quinti toni cum litteris inicialibus tam in cantu officiorum quam antifonarum.

SEXTUS. SEQUITUR NUNC FORMA TERCII TONI plagalis, id est sexti toni, qui cum quinto unam sedem finalem retinet, scilicet F in linea; et ergo primo videndum est de iubilo huius toni, scilicet sexti.

[Wingell, 98,1; text: Sexta hora sedet super puteum] [ANO11TDM 25GF]

Sed forma super psalmos breviores sexti toni, qui more antiquorum sunt incipiendi in F fa ut, ascendendo gradatim in a la mi re, tali melodia ut sequitur:

[Wingell, 98,2; text: Sextus autem ut primus imponitur sed aliter deponitur] [ANO11TDM 25GF]

Sed more modernorum psalmi breviores sexti toni sunt incipiendi in a la mi re, et responsus est quia sextus tonus ibidem ponit suum finem, ut patet hic:

[99] [Wingell, 99,1; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis] [ANO11TDM 25GF]

Deinde sequitur forma illorum qui incipiendi sunt in F fa ut, ascendendo gradatim in a la mi re, ut patet sic:

[Wingell, 99,2; text: Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redempcionem plebis sue] [ANO11TDM 25GF]

Deinde sequitur primum et principale EVOVAEN sexti toni in cantu antiphonarum, et est tale:

[Wingell, 99,3; text: Evovaen] [ANO11TDM 25GF]

[100] Notandum quod sextus tonus tam in cantu antifonarum quam officiorum habet quattuor litteras iniciales, scilicet C et D, F et G; sed nulla antiphona sexti toni invenitur habere inicium praeterquam in F fa ut. Sed introitus, graduales, offertoria, communiones, / f. 25r. et responsoria sexti toni inveniuntur aliquando in his litteris inicialibus praedictis inchoari, de quibus inferius dicetur. Et si aliqua antiphona sexti toni in aliquibus istoriis in his litteris praedictis inveniretur habere inicium, illo tamen eciam sub tono capitali semper est comprehendenda, quae non videtur esse aliqua differencia similis sexti toni pro his litteris inicialibus praeter F fa ut, ut patet cuilibet diligenter examinanti. Et est advertendum quod est istud primum et principale EVOVAEN sexti toni. Continet antiphonas in F fa ut inchoantes, et ab F fa ut surgentes sive cadentes, ut patet in his antifonis sequentibus.

[Wingell, 100; text: Conspicit in celis, O admirabile, O decus terribile] [ANO11TDM 25GF]

Notandum quod sextus tonus in cantu antifonarum unam habet differenciam, videlicet istam:

[101] [Wingell, 101,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 25GF]

Haec enim differencia eamdem litteram habet quam et principale EVOVAEN, videlicet F finale; continet enim antiphonas in F fa ut inchoantes, et ab F fa ut non cadentes sed surgentes per tonum in G sol re ut, et ibi non longam moram facientes; maxime ad duos unisonos, et dehinc per tonum in a la mi re sub signo in podatho tendentes, et ab verberantes F fa ut per tonum in depresione, ut in antifonis sequentibus patet.

[Wingell, 101,2; text: Benedictus, Benedixit filiis tuis in te] [ANO11TDM 25GF]

DEINDE SEQUITUR FORMA SIVE ME-lodia versus responsorium sexti toni. Est autem sciendum quod versus responsoriorum sexti toni debent incipere in F fa ut.

[102] / f. 25v.

[Wingell, 102,1; text: Sextam etatem dominus visitans hunc cultu suo dedicavit, Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ANO11TDM 26GF]

DE OFFICIIS SEQUITUR FORMA IN CANTU. Et primo ponenda est forma sive melodia secundum quam omnes versus officiorum sive introitum sexti toni formantur sive modulantur, quae talis est ut sequitur:

[Wingell, 102,2; text: Salvator noster dominus Iesus christus natus est in sexta etate, Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen] [ANO11TDM 26GF]

[103] Deinde sequitur primum et principale EVOVAEN sexti toni in cantu officiorum, et est tale ut sequitur:

[Wingell, 103,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 26GF]

Nota quod istud principale EVOVAEN in cantu officiorum habet easdem litteras iniciales / f. 26r. quas habet vel habere potest in cantu antiphonarum. Omnis enim introitus continet hoc EVOVAEN ubicumque incipiuntur, sive in D sol re sive in F fa ut, sive in a la mi re, praeterquam in C fa ut, ut infra dicetur. Continet enim introitos in F fa ut inchoantes, sicut patet in hoc introitu "Esto michi iudex"; similiter in isto introitu sequenti:

[Wingell, 103,2; text: Omnes gentes plaudite manibus] [ANO11TDM 26GF]

Continet enim introitus in D sol re inchoantes, et deinde surgentes, sicut patet in hoc introitu "Invenio ecce [?]"; similiter in isto quod sequitur:

[104] [Wingell, 104,1; text: Hodie scietis] [ANO11TDM 26GF]

Deinde nota: sextus tonus in cantu officiorum habet unam differenciam, quae est talis:

[Wingell, 104,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 26GF]

Haec autem differencia sexti toni unam habet litteram inicialem in cantu officiorum, scilicet C grave; continet enim in C fa ut inchoantes et a C fa ut surgentes, ut hic:

[Wingell, 104,3; text: Quasi modo geniti] [ANO11TDM 26GF]

Et est advertendum quod ista differencia in cantu officiorum aput nos non est communis; et quamvis iste introitus, videlicet [105] "Quasi modo geniti," continetur sub hac differencia, potest tamen eciam contineri sub capitali EVOVAEN, quia eius incepcio in pluribus libris est in D sol re, ut patet hic:

[Wingell, 105,1; text: Quasi modo geniti] [ANO11TDM 27GF]

Et sic patet forma sexti toni; sequitur nunc septimus.

SEQUITUR DE SEPTIMO TONO. Postquam ostensa est forma trium tonorum autenticorum et eorum deplagalium, congruenter restat / f. 26v. ut ostendatur forma quarti et ultimi toni autenti, qui alio nomine septimus tonus nuncupatur; et primo videndum est de iubilo, qui talis est.

[Wingell, 105,2; text: Septem spiritus ante tronum dei] [ANO11TDM 27GF]

Deinde sequitur forma breviorum psalmorum, qui secundum antiquos in b fa b mi sunt inchoanda per semiditonum in c sol fa ut ascendendo, et communiter a c sol fa ut in d la sol re per tonum ascendendo sub tali forma:

[106] [Wingell, 106,1; text: Septimus quintum in medio respicit sed in fine respuit] [ANO11TDM 27GF]

Sed more modernorum regularitatem considerando, tunc psalmi breviores in d la sol re sunt inchoandi; et racio huius est quia ibidem septimus tonus ponit tenorem sui EVOVAEN, ut patet in communione sequenti:

[Wingell, 106,2; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis] [ANO11TDM 27GF]

Et tamen advertendum quod septimus tonus secundum consuetudinem aliquarum ecclesiarum et provinciarum in psalmos breviores habet talem modum ut sequitur:

[107] [Wingell, 107,1; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis] [ANO11TDM 27GF]

Deinde sequitur forma aliorum psalmorum, qui eciam dupliciter inchoantur, videlicet more antiquorum et modernorum. More antiquorum psalmi maiores incipiendi sunt in b fa b mi per b durum ascendendo gradatim in d la sol re, ut patet hic:

[Wingell, 107,2; text: Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redempcionem plebis sue, / f. 27r.] [ANO11TDM 27GF]

Sed more modernorum regularitatem sequentes psalmi maiores inchoandi sunt in d la sol re, ut illo modo continet versus sub tali melodia ut iam sequitur, et caetera, et caetera, et caetera, et caetera.

[108] [Wingell, 108,1; text: Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus] [ANO11TDM 27GF]

Deinde sequitur primum et principale EVOVAEN septimi toni in cantu antifonarum, et est tale quod sequitur iam:

[Wingell, 108,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 27GF]

Unde nota quod septimus tonus habet quinque litteras iniciales, scilicet G, a, b, c, et d, quarum hoc primum et principale EVOVAEN continet duas, scilicet G et a, id est G sol re ut et a la mi re. Continet enim antiphonas in a la mi re inchoantes, sive surgentes sive cadentes; surgentes sicut patet in ista antiphona "Venite benedicti"; cadentes sicut patet in hac antifona sequenti, vidilicet illa ut sequitur:

[109] [Wingell, 109,1; text: Ipse preibit ante illum] [ANO11TDM 28GF]

Continet enim antiphonas in G sol re ut inchoantes, et a G sol re ut surgentes, sive per tonum, sive per ditonum, sive per dyatasseron, sicut patet in antiphonis sequentibus.

[Wingell, 109,2; text: Veni domine, Ascendo ad patrem, Anima mea] [ANO11TDM 28GF]

Vel continet antiphonas in G sol re ut inchoantes in dyapente in d la sol re saltantes, sic quod unus punctus inferior unam silbam sibi usurpat, in antifona sequenti: Verte folium: / f. 27v.

[Wingell, 109,3; text: Exortum est in tenebris] [ANO11TDM 28GF]

[110] Notandum autem quod septimus tonus in cantu antifonarum quattuor habet differencias, quarum prima est talis quae iam sequitur:

[Wingell, 110,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 28GF]

Haec autem differencia habet unam litteram inicialem, scilicet G finale; continet enim antiphonas in G sol re ut inchoantes, et a G sol re ut per dyapente surgentes in d la sol re sub signo musico quod dicitur podathus, sicut patet in ista antiphona "Precursor"; similiter in ista "Veterem hominem"; similiter in ista quae sequitur:

[Wingell, 110,2; text: Pater de celis filium sacrificans] [ANO11TDM 28GF]

Deinde sequitur secunda differencia septimi toni, quae talis est ut sequitur:

[111] [Wingell, 111,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 28GF]

Haec autem differencia habet duas litteras iniciales, scilicet d et c acutas; continet enim antifonas in c sol fa ut inchoantes, sive surgentes sive cadentes, ut hoc:

[Wingell, 111,2; Dixit dominus, Clamaverunt, Omnis spiritus, Ergo progrederis] [ANO11TDM 28GF]

Continet enim antifonas in b fa b mi inchoantes, et a b fa b mi non cadentes sed surgentes, ut patet sic ut sequitur:

[Wingell, 111,3; text: Stella ista] [ANO11TDM 28GF]

Deinde sequitur tercia differencia septimi toni, et est talis quae sequitur:

[112] [Wingell, 112,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 28GF]

Haec enim differencia habet unam litteram inicialem, scilicet d in spacio; continet enim eadem antiphonas in d la sol re inchoantes, et a d la sol re sive per tonum sive per ditonum, sub quocumque signo musicae, sicut patet in hac antiphona "Angeli archangeli"; similiter in ista: / f. 28r.

[Wingell, 112,2; text: Tu es Petrus] [ANO11TDM 28GF]

Sequitur quarta et ultima differencia huius toni, et est talis ut sequitur:

[Wingell, 112,3; text: Evovaen] [ANO11TDM 28GF]

[113] Haec autem differencia habet unam litteram inicialem, scilicet b acutum; continet enim antiphonas in b fa b mi inchoantes, et a b fa b mi non surgentes sed cadentes per ditonum in G sol re ut, ut hoc:

[Wingell, 113,1; text: Redempcionem misit dominus populo] [ANO11TDM 29GF]

Et sic patent differenciae huius toni in cantu antiphonarum cum litteris inicialibus.

DEINDE SEQUITUR FORMA VERSUUM responsoriorum septimi toni. Et nota: versus responsoriorum septimi toni incipiendi sunt in d la sol re, tali melodia ut sequitur:

[Wingell, 113,2; text: A septem demoniis Mariam Magdalenam dominus Iesus christus septiformis] [ANO11TDM 29GF]

[114] [Wingell, 114,1; text: gracia liberavit, Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ANO11TDM 29GF]

DEINDE SEQUITUR FORMA SIVE MElodia / f. 28v. super psalmos introitum septimi toni, quorum psalmorum incepcio debet fieri in c sol fa ut, sub tali melodia ut sequitur:

[Wingell, 114,2; text: Septima etate resurgemus racionem meritorum, Gloria patri et filio et spiritui sancto Sicut erat in principio et nunc et semper] [ANO11TDM 29GF]

[115] Deinde sequitur primum et principale EVOVAEN septimi toni in cantu officiorum, et est tale quod sequitur:

[Wingell, 115,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 30GF]

Nota quod septimus tonus nullam habet differenciam in cantu officiorum, unde istud EVOVAEN septimi toni continet omnes introitos, ubicumque incipiuntur, sicut patet in his introitibus sequentibus:

[Wingell, 115,2; text: Populus syon, Deus in adiutorium] [ANO11TDM 30GF]

Quidam tamen musici addunt unam differenciam septimo tono in cantu officiorum, et est talis ut sequitur:

[116] [Wingell, 116,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 30GF]

Haec autem differencia continet introitus in G sol re ut inchoantes et vehementer in d la sol re surgentes sub signo musicae quod dicitur podathus, ut sic: / f. 29r.

[Wingell, 116,2; text: Puer natus est] [ANO11TDM 30GF]

Sed tamen ista differencia non habetur in usu, sed solummodo ipse tonus capitalis, et caetera. Sequitur nunc octavus tonus.

SEQUITUR NUNC FORMA QUARTI PLAGALIS, id est octavi toni; et primo videndum est de iubilo eius.

[Wingell, 116,3; text: Octo sunt beatitudines] [ANO11TDM 30GF]

[117] Deinde sequitur forma psalmorum breviorum octavi toni qui dupliciter inchoantur, videlicet secundum antiquos et secundum modernos. Psalmi breviores secundum antiquos incipiendi sunt in G finali per ascensum in a la mi re, et ab a la mi re per semiditonum in c sol fa ut punctuatim ascendendo, tali modo:

[Wingell, 117,1; text: Octavus secundo respondens in medio tali tenore concluditur] [ANO11TDM 30GF]

Sed secundum modernos, psalmi breviores sub octavo tono incipiendi sunt in c sol fa ut, et racio est quia octavus tonus ibidem ponit tenorem sui EVOVAEN, ut hic:

[Wingell, 117,2; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis] [ANO11TDM 30GF]

Sequitur forma maiorum psalmorum, quae eciam est similis formae secundi toni in principio, in medio, sed in fine different:

[118] [Wingell, 118,1; text: Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redempcionem] [ANO11TDM 30GF]

Deinde sequitur primum et principale EVOVAEN in cantu antifonarum octavi toni, et est illud quod sequitur:

[Wingell, 118,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 30GF]

Notandum quod octavus tonus, tam in cantu antifonarum quam in cantu officiorum, habet septem litteras iniciales, scilicet C, D, E, F, G, a, b; et harum autem / f. 29v. litterarum hoc primum et principale EVOVAEN octavi toni continet tres litteras praedictas, scilicet D, G, et a acutum. Continet enim antifonas in D sol re inchoantes, sive cadentes sive surgentes:

[119] [Wingell, 119,1; text: Angele domini, Ierusalem gaude] [ANO11TDM 31GF]

Continet enim antifonas in G sol re ut inchoantes, et a G sol re ut sive surgentes sive cadentes, ut patet in his antifonis:

[Wingell, 119,2; text: Beatus vir qui sub fer tentacionem, Gaude et letare] [ANO11TDM 31GF]

Continet enim antiphonas in a la mi re inchoantes, et ab a la mi re cadentes sive per ditonum sive per tonum, ut patet in antifonis sequentibus:

[Wingell, 119,3; text: Completi sunt dies Marie, Ympnum cantate nobis] [ANO11TDM 31GF]

[120] Advertendum eciam quod octavus tonus in cantu antifonarum habet quattuor differencias, quarum prima est haec ut sequitur:

[Wingell, 120,1; text: Evovaen] [ANO11TDM 31GF]

Haec enim differencia habet duas litteras iniciales, scilicet E et F, id est E la mi et F fa ut; continet enim antifonas in F fa ut inchoantes, et ab F fa ut surgentes, sive per tonum sive per ditonum, ut patet in his antifonis:

[Wingell, 120,2; text: Iusti confitebuntur, Zachee festinans descende] [ANO11TDM 31GF]

Continet enim antifonas in E la mi inchoantes, et ab E la mi leniter surgentes per semiditonum in F fa ut, et ab F fa ut in G sol re ut, ut patet in sequenti:

[121] [Wingell, 121,1; text: Ecce nunc tempus acceptabile] [ANO11TDM 31GF]

Continet eciam praedicta differencia antifonas in D sol re inchoantes, et a D sol re surgentes gradatim sed per semiditonum in F fa ut, et ab F fa ut vehementer surgentes per ditonum in a la mi re, ut patet in antiphona sequenti:

[Wingell, 121,2; text: Spiritus domini replevit] [ANO11TDM 31GF]

Sequitur nunc differencia secunda octavi toni, quae talis est ut sequitur: / f. 30r.

[Wingell, 121,3; text: Evovaen] [ANO11TDM 31GF]

[122] Haec enim differencia habet unam litteram inicialem, scilicet c acutum; continet enim antifonas in c sol fa ut inchoantes, et a c sol fa ut non surgentes sed cadentes, ut patet in antiphona quae iam sequitur immediate:

[Wingell, 122,1; text: Interim, Deo nostro] [ANO11TDM 31GF]

Sequitur tercia differencia octavi toni, ut hic sequitur:

[Wingell, 122,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 31GF]

Continet enim antifonas in c sol fa ut inchoantes, et a c sol fa ut non cadentes sed surgentes per tonum in d la sol re, et iterum c sol fa ut reverberantes, ut hic:

[Wingell, 122,3; text: Zelus domus tue, Euntes ibant] [ANO11TDM 31GF]

[123] Potest tamen eciam praedicta differencia continere antifonas in c sol fa ut per semitonium in b fa b mi remissas, et mox c sol fa ut reverberantes, sicut patet in antifonis sequentibus:

[Wingell, 123,1; text: Venit, Bene fac domine] [ANO11TDM 31GF]

Deinde sequitur quarta et ultima differencia octavi toni in cantu antifonarum, quae aput modernos tonus peregrinus appelatur, ut hic:

[Wingell, 123,2; text: Evovaen, vel sic] [ANO11TDM 31GF]

Haec autem differencia unicam habet litteram inicialem, scilicet C grave, id est C fa ut; continet enim antifonas in C fa ut inchoantes, et a C fa ut per tonum surgentes, ut patet in his antifonis sequentibus:

[124] [Wingell, 124,1] [ANO11TDM 32GF]

Narratur enim fabulose de invencione formulae, quae aput nos modernos tonus peregrinus appelatur, quod quidam conventus viginti monachorum aggregatus extitit, cuius cantor secundus vero totus ad incipiendum psalmum cum providencie obmutuit; abbas vero aliis plus robustus venit EVOVAEN, immemor sub hac formula, non in acutis, sed in voce gravi in a la mi re incipientes, in D gravi autem finientes, hanc praedictam formulam sic tubavit ut sequitur. Verte folium; lathus fiant. / f. 30v.

[Wingell, 124,2; text: Tali tenore cantabitur tonus peregrinus] [ANO11TDM 32GF]

Versus:

Additur his novus tonus quem quidam reperit abbas

[125] Fabula quam narrat dum cantor "Nos vivimus qui"

Inchoatur, et fratrum nullus qui voce tonare

Flantu bachare reperisse totum peribetur.

Ex hoc pro levata modernis extitit ortum.

Ibidem monachi metra non potuere tonare.

Abba potens, motus in cantu, sublevat omnes.

Haec narro dicta, per me non sunt tamen ficta.

Unde nota quod tonus peregrinus non dicitur ex hoc peregrinus quod aput nos modernos non sit usitatus, sed proprio differenciae suae esse licet. Item advertendum quod psalmi breviores super tonum peregrinum secundum consuetudinem modernorum incipiendi sunt in a la mi re, et caetera.

[Wingell, 125; text: In exitu Israel de Egypto domus Iacob de populo barbaro] [ANO11TDM 32GF]

Sed psalmi maiores incipiendi sunt in D sol re sub tali melodia octavi toni ut sequitur:

[126] [Wingell, 126,1; text: Magnificat anima mea dominum] [ANO11TDM 32GF]

Aliqui autem chori cantores psalmos breviores atque maiores sub peregrino tono solent inchoare in a la mi re, ut patet hic:

[Wingell, 126,2; text: Magnificat anima mea dominum] [ANO11TDM 32GF]

Hoc tamen non videtur rectum sonum quod psalmi maiores debent eadem melodia inchoari quam breviores intonantur, sed enim psalmi alciores alia melodia modulantur quam psalmi breviores, ut patet sigilatim de quolibet tono, et illo modo psalmi maiores super tonum peregrinum incipiendi sunt regulariter in D sol re, ut iam patuit. Dicunt tamen quidam musici quod ista F F E vel differencia octavi toni peregrini non propter finem vel mediatatem ultimae, sed propter [127] inicium istius antifonae "Nos qui vivimus" potere finit. Et solus psalmus iste "In exitu Israel" nunc sub ipso solemniter decantari debet, cum tamen aliae antiphonae, videlicet "Sapiencia clamitat," "Stabant iusti" eiusdem inicii sub alia differencia regulariter cantantur.

SEQUITUR FORMA SIVE / f. 31r. MELODIA VERSUUM responsoriorum octavi toni, quae talis est:

[Wingell, 127; text: Octavus dies resurreccionis salvatoris perpetuum octavum diem figurat beatorum] [ANO11TDM 32GF]

Gloria eodem modo cantare debes sicut b scilicet ut patet in tunc.

DEINDE SEQUITUR FORMA PSALMORUM sive versuum in cantu officiorum octavi toni, quae talis est us sequitur:

[128] [Wingell, 128,1; text: Octava etate que carebit fine perpetua pace fruetur, Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen] [ANO11TDM 32GF]

Deinde sequitur primum et principale EVOVAEN octavi toni, et est ut sequitur:

[Wingell, 128,2; text: Evovaen] [ANO11TDM 32GF]

Istud autem EVOVAEN habet duas litteras iniciales, scilicet G et a, id est G sol re ut et a la mi re; continet enim introitos in a la mi re inchoantes, et ab a la mi re sive surgentes sive cadentes, sicut patet in introitibus sequentibus, ut sic:

[129] [Wingell, 129,1; text: Invocavit me, Miserere michi domine] [ANO11TDM 33GF]

Sed ille introitus "Miserere michi" in G sol re ut in quibusdam libris vicium habuerit; tunc iterum sub eodem / f. 31v. capitali EVOVAEN continebitur, quia praedicti capitalem EVOVAEN continet introitos in G sol re ut inchoantes, et a G sol re ut surgentes, ut patet sicut sequitur.

[Wingell, 129,2; text: Iubilate deo, In excelso trono, Letabitur iustus] [ANO11TDM 33GF]

Notandum autem quod octavus tonus in cantu officiorum habet unam differenciam, quae talis est ut sequitur:

[Wingell, 129,3; text: Evovaen] [ANO11TDM 33GF]

[130] Haec autem differencia continet duas litteras iniciales, scilicet C grave et D finale; continet enim introitus in C fa ut inchoantes, et a C fa ut surgentes, quod sic patet:

[Wingell, 130,1; text: Dum medium silencium] [ANO11TDM 33GF]

Continet eciam introitus in D sol re inchoantes, sive surgentes sive cadentes; surgentes sicut patet in isto introitu "Spiritus Domini"; similiter patet in isto introitu "Introduxit," quam introitum quidam consueverunt in F fa ut incipere, sed male; attamen si F fa ut inchoabitur, sub principale EVOVAEN continebitur. Cadentes autem a D sol re, sicut patet in isto introitu "Ad te levavi"; si inicium sumpserit in D sol re et cadit per tonum in C fa ut, et deinde surgit per dyathasseron in F fa ut, ut patet sic:

[Wingell, 130,2; text: Ad te levavi animam] [ANO11TDM 33GF]

[131] Si autem praedictus introitus incipitur in G sol re ut, et a G sol re ut cadit in D sol re, et a D sol re surgit in F fa ut, ut in quibusdam ecclesiis mos est, tunc continetur sub primo et principale EVOVAEN, ut patet sic:

[Wingell, 131; text: Ad te levavi animam] [ANO11TDM 33GF]

Item sciendum quod capitalis tonus super psalmos introituum octavi toni semper est tenendus. Sed differencialis regula solum asignari debet in ultimo versu, "Gloria Patri," et non in psalmo; et hoc est tenendum in omnibus differenciis aliorum tonorum, sive hoc fit in cantu officiorum sive antifonarum. Ergo pro regula / f. 32r. generali sit hoc notabile: quod omnis tonus uniformiter est tenendus in unoquoque versu psalmorum, Magnificat, et introituum. Sed si est differencialis regula alicuius toni, sive sit in cantu antifonarum sive introituum, regulariter et artificiose tenenda est, in ultimo versu sonum scribitur, ut communiter in fine antifonarum; similiter in introitum talis notificacio, scilicet EVOVAEN, quod in cantu videlicet tamen sicut [132] "saeculorum Amen." Cuius racio est haec, quia differenciae regulariter solum propter principia antifonarum et introituum antiphona et introitus diversa habent principia, sed tamen solum propter principia dantur differenciae tonorum. Et ergo terminus differenciae per modum debiti saltus petit principium antifonae sive introitus; quod solum debet per ultimum versum fieri, videlicet "in saecula saeculorum" post "Gloria," ergo id est "saecula saeculorum Amen"; solum datur differencia et non in unoquoque versu, cum non per quemlibet versum fit inchoacio antifonae. Habet enim similitudinem cum cursu naturali: unde aliquis volans saltum facere vehementer petit excursum, ut destinatum terminum saltus excursu pertingere possit; et quia ars est imitatrix nunc in quantum potest sic similiter in arte in differenciis tonorum similiter sit saltus ad destinatum terminum, per quem communiter potest habere principium antifonae. Si quae autem ecclesia, maxime catedralis vel collegiata, quae maxime volunt habere dispensacionem et modos finiendi ex libertate et voluntate, opositum fieri permitteret, hoc tamen magis perveniret ex voluntate et usu quam arte. Est item advertendum quod quaeque brevior differencia vel parva potest mitti in omnibus versibus; exemplum patet hic:

[133] [Wingell, 133,1] [ANO11TDM 33GF]

De quo item differenciae breviores ita sunt formatae quod in quolibet versu admiti possunt, et eas teneri oportet, et hoc maxime provenit ex aequalitate earum, ut patet hic:

[Wingell, 133,2] [ANO11TDM 33GF]

Sed tamen in alcioribus non oportet, nisi propter extraccionem temporis, ut si aliqui vehementer in magnificat differenciae / f. 32v. per singulos versus propter congruitatem turificacionis teneri possunt; nam ex ea de causa quinque in medio versuum pausae fiunt, maxime ritus ecclesiarum. Item circa praedictam de asignacione differenciarum quaeret quis, quomodo sit racio in differenciis, scilicet quod haec debeat esse prima, haec secunda, haec tercia, et caetera; respondeo quod nullam aliam racionem invenio quam quod haec earum ordinacio fuit de primi pontificis beneplacito, vel superveniencium voluntate.

[134] [Wingell, 134; text: Benedicamus domino, de apostolis, de angelis, de confessoribus, de martiribus, de virginibus, domina mea, dominicale, generale] [ANO11TDM 33GF]

[135] / f. 33r.

[Wingell, 135; text: Benedicamus domino, feriale, completo, de sanctis, Benedicamus devotis mentibus domino quem cristicole in terris adoret supremo o sancte Andrea pro nobis funde preces domino, de apostolis, Apostolorum solemnia sacra canit ecclesia corde pio et animo benedicamus domino, Benedicamus ad honorem virginis pie Katarine eximie domino, de domina, Benedicamus flore nato flore pulchra de radice virga Iisse domino, de beata virgine Marie in honorem virginisque sempiterne, Benedicamus domino alleluia alleluia alleluia] [ANO11TDM 34GF]

[136] / f. 33v.

[Wingell, 136; text: Dominicale, Benedicamus domino alleluia, Benedicamus domino ascendit in templo cum angelis elevatis manibus verbigena gaude Maria domino, Benedicamus eterno regi dignanti pro nobis nasci ex virgineo procedenti utero ut sponsus de talamo ornato domino] [ANO11TDM 34GF]

[137] [IV. DE MUSICA FIGURATIVA]

/ f. 34r. ARS COMPONENDI CANTUM FIGURATIVUM SYMPHORICE AC DULCITER sonantem.

Et primo de contrapuncto plano, pro cuius intellectus huius et omnium subsequencium declaracionum, notandum id quod in figura subsequenter patebit, scilicet contrapuncta:

[Wingell, 137; text: Quinque sunt species cum earum reiteracionibus Unisonus, Quinta, Octava, Tercia, Sexta, Perfectae, Imperfectae, nullam habet reiteracionem duodecimam, quintamdecimam, decimam, terciamdecimam per reiteracionem, Consonancia non reperitur In secundis, In quartis, In septimis, In nonis, In undecimis, In decima quarta] [ANO11TDM 35GF]

Item dicuntur perfectae, quia aliis consonanciis in melodia perfecciores ac delecciores sunt; item semiconcordia dicitur a semis, quod est dimidium latine, et concordia, quia imperfectae seu mediae [138] concordanciae, et caetera; item quaelibet nota in tenore dicitur improprie tenor. Item nota pro declaracione omnium regularum, quod quidquid dicitur de speciebus, hoc idem debet intellegi de earum reiteracionibus. Quo habito tamquam fundamento intrinseco, restat nunc de declaracione contrapuncti invencione ipsius, tali modo inveniendo quod quivis tenor componendus pro octava transeatur, sumitur deorsum, reiteracionem sursum. Item praedictae dicuntur species contrapuncti, quia punctus ad punctum, seu punctus cum puncto, per aliquam distanciam clavium sub praedictis speciebus naturaliter consonat; et ideo praedictae species seu distanciae clavium aut vocum species contrapuncti dicuntur.

Notandum de dissonanciis quod dissonanciae in omni cantu ab omni autore prohibitae sunt, et dari non debent nisi in cantu figurativo deutero in minima vel semiminima aut fusa; quibus notis dissonancia minus percipitur, seu percipi potest, racione parvae morae seu velocitatis in pronunciando. Et quae sunt dissonanciae patet superius, videlicet secunda, quarta, septima, nona, undecima, quartadecima, et sextadecima. Et dicuntur dissonanciae a dissono, quia dissonant sive discordant; ergo nulla eorum dari debet nisi in minima nota, ut dictum, racione praescripta; verum si diceretur in aliis, in quibus bene percipi posset, tunc talis dissonancia gueraret displicenciam audientibus. Et hoc ex praedictis concluditur quod talis est sonus in grave, scilicet perfecte consonans, imperfecte consonans, et discordans seu dissonans. Item [139] numquam duae consonanciae dari debent, nec in minimis nec in semiminimis, quamvis semiminimae unius minimae quantitatis sunt, et caetera.

Item contrapunctus aliquando accipitur pro tota rondela, videlicet discantu, tenore, et contratenore, et caetera.

[Wingell, 139; text: Item proporcionalia, Perfecta, Imperfecta, Unisonus, Octava, Tercia, Sexta, Decima, Quinta decima] [ANO11TDM 35GF]

Secuuntur nunc regulae composicionem docentes.

PRIMA: Omnis contrapunctus et debet incipi et finiri in specie perfecta.

SECUNDA: secunda regula: omnis contrapunctus non debet ascendere vel decendere cum tenore in specia perfecta, nisi tenor ascendat vel descendat per quinque vel plures gradus, et caetera.

TERCIA: tercia regula: contrapunctus non debet ascendere vel descendere cum tenore de specia imperfecta ad perfectam, nisi tenor ascendat vel descendat per quattuor gradus vel plures gradatim, et sine saltu.

QUARTA: quarta regula: quinta non debet fieri post sextam.

[140] QUINTA regula: contrapunctus debet capere proximas concordancias in quantum potest.

SEXTA regula: cum tenor ascendat per plures gradus quam per duos, tunc contrapunctus debet descendere, si saltem potest, et e converso.

SEPTIMA: quum tenor habet mi in b fa b mi, tunc contrapunctus non debet habere perfectam speciem in fa; et e converso, quum tenor habet fa in b fa b mi, tunc contrapunctus non debet habere perfectam in mi, nisi sustinentur b duraliter, et caetera.

OCTAVA: quum tenor habet duas vel tres notas vel plures in eadem linea vel spacio, tunc in illis non debet fieri sexta nisi in ultima, saltem potest, et caetera.

/ f. 34v. NONA regula: quum tenor descendit per simplices gradus, tunc in ultima illius descensus debet fieri terminacio in imperfecta specie.

DECIMA regula: plures terciae et plures sextae possunt sequi una post alteram, ita tamen quod non fiat ultra quattuor vel quinque, et post illas immediate sequatur perfecta species; hoc fit quum tenor ascendit vel descendit per simplices gradus.

UNDECIMA regula: terciae bene possunt ascendere vel descendere cum tenore per simplices gradus, sed non sextae.

DUODECIMA regula: quum tenor habet duas vel tres notas ascendendo per simplicem gradum, tunc contrapunctus non debet [141] haberi in ulla talium; sed prima potest esse octava vel tercia supra, secunda scilicet nota quinta vel octava; et tercia non debet esse tercia sub vel tercia supra, vel quinta.

TERCIADECIMA regula: quum tenor habet quattuor vel plures notas in ascendendo, tunc discantus debet habere mediam partem in sextis, et residuum in terciis descendendo ad unisonum.

QUARTADECIMA regula: quinta et sexta non debent simul stare in eadem linea vel spacio.

QUINTADECIMA regula: nullus contrapunctus a tenore debet incipi aut finiri infra octavam, nisi alte incipiatur, ut interdum fit; sic potest contrapunctus, id est discantus, seu supremus chorus, cum tenore incipi in unisono vel in quinta, si placet. Similiter et dum tenor alte finitur, potest bene discantus secum finiri in unisono seu in quinta; sed aliter infra octavam a tenore contrapunctus, id est discantus, non debet incipi aut finiri, sed bene ultra octavam si placet, non infra nisi condicione praescripta.

SEXTADECIMA regula: omnis contrapunctus ad punctum motu contrario dari debet per se, quem motum contrarium consonant datum specialis melodia generaliter et auri complacencia.

ALIA regula est de vera mixtura consonanciarum perfectarum cum imperfectis et e converso; nullus cantus de choro ad [142] chorum compositus potest componi, solummodo ex consonanciis perfectis absque imperfectis, aut e converso; sed imperfecta consonancia post perfectam in proximo dari, et e converso post imperfectam, perfecta in proximo dari debet, in quantum cursus tenoris petit; verum perfectae cum imperfectis commisceri debet.

ALIA regula: omnis contrapunctus debet componi ex pluribus variis speciebus praescriptis novem speciebus contrapuncti componi quibus oportet quod compositor credat quod cantantes tam alte in voce attingere possint, quia cantum alcius componere vanum esset quam cantare posset, sicut vanum esset balistam portare quae tendi non posset.

ALIA regula: numquam debent duo chori bis in simul dari sub unisono, qui unisonus unisonum in proxima sequi; sed semel tantum et ab eo immediate ad aliam speciem recedere in perfectam in quantum potest; verum unisonus perfecta consonancia est, igitur post se imperfectam petit, et caetera.

NOTA quod unisonus requirit post se terciam vel ante se potest immediate, non autem quod habere debeat; similiter tercia quartam, quintam post se vel ante se, et quinta sextam post se, sed non ante se; similiter sexta octavam post se vel ante se, non quod debeat habere; sed si in proximo potest fieri, tunc fiat, tamen adverte regulas post dictas.

[143] ARS CUIUSLIBET DISCANTUS. ET PRIMO DE SINCO-pacione cuiuslibet notae unum sciendum est, quod contra unam perfectam brevem possumus facere sex minimas; ita quod de illis minimis tercia pars sit mala et non bona, quia dictum est prius quod nisi sunt quinque species contrapuncti. Sed in discantu plures sunt, quia quarta et septima in discantu possunt esse species, et hoc in sincopacionibus, quia discantus debet componi primam melodiam verborum sive vocum.

Notandum; non pone sextam cum dupla; sequitur sine alia consonancia naturali descendendo per unum gradum, ut:

[Wingell, 143] [ANO11TDM 35GF]

/ f. 35r. Ulterius sciendum quod quum fit sincopacio contra unam semibrevem, tunc prima non debet esse bona species; [144] secunda potest esse ad placitum, et haec de specie bona secundum quod melodia requirit, et secundum quod quinta bene potest fieri post sextam et e converso; et in quocumque loco placet, potest poni sexta; et similiter omnes aliae concordanciae. Sed adhuc illa regula tenetur quae prius dicta est in contrapuncto, scilicet quod duae perfectae species non habent sequi similes una post alteram, ascendendo cum tenore vel descendendo. Sed in eadem linea vel in eodem spacio possunt fieri tres quintae vel quattuor vel plures; similiter tres octavae vel quattuor; similiter possunt fieri duae sextae vel tres, item terciae; sed hoc quum tenor habet longam vel maximam in eadem linea vel spacio, quia non est opus nec pulcrum sincopare omnes semibreves, quia non pulcra melodia, et caetera.

Notandum quod eciam discantus debet incipi imperfecta specie, scilicet in bona tercia puncta in tonis vel una sexta et finiri. Et discantus non volt semper habere proximas concordancias, sed volt habere secundum melodiam verborum; et eciam advertendum est quod species requirunt se mutuo una post aliam, videlicet post unisonum tercia, post terciam quinta, post quintam sexta, post sextam octava, post octavam, et caetera; et hoc in brevibus et in semibrevibus, et non in minimis, et caetera.

Ulterius sciendum quod discantus in tonis imparibus non potest ascendere ultra quindecimam supra finem tenorum; id est, si tenor sit [145] primi toni, tunc discantus potest ascendere usque ad dd la sol, et alius usque ad ee la et ultra, sed raro; sed si tenor sit tercii, tunc discantus potest ascendere usque ad tredecimam et ultra, sed raro; sed si fuerit quinti toni, tunc potest ascendere usque ad quindecimam, sed raro; sed si septimi, tunc potest ascendere usque ad quindecimam, sed raro. Et omnis discantus in tonis imparibus possunt vel unam descendere sub fine discantus, si finiatur in octava. Et ultimo sciendum quod discantus paribus in tonis potest tamen ascendere usque ad duodecimam vel tredecimam supra finem tenoris, sed non potest descendere tres vel quattuor notas sub fine illius discantus; exemplum patet practicanti.

SEQUITUR ARS CONTRATENORIS.

Si enim quis volt facere contratenorem supra quemlibet tenorem, debet videre ubi discantus incipiat; et si discantus incipit in octava, tunc contratenor debet habere quintam, si tenor sit in gravibus; sed si in acutis, tunc contratenor debet habere octavam sub. Sed si discantus incipit in quinta, tunc contratenor sit octava, si tenor est in gravibus; sed si discantus habet sextam, tunc contratenor potest habere quintam vel terciam sub tenore, si tenor sit in acutis; sed si tenor sit in gravibus, tunc contratenor debet habere terciam supra tenorem, vel octavam. Sed si discantus habeat terciam, tunc contratenor potest [146] habere terciam vel octavam supra tenorem, si tenor sit in acutis; sed si sit in gravibus, tunc contratenor debet habere quintam supra tenorem, vel sextam, vel eciam octavam. Sed quum discantus est in unisono, tunc contratenor debet habere octavam vel quintam, eciam terciam sub vel octavam supra, et caetera.

Sciendum quod volens facere contratenorem non debet facere duas octavas cum tenore, ascendendo nec descendendo, nec debet accipere proximas concordancias; sed accipiat secundum quod discantus requirit, ita quod contratenor concordat / f. 35v. cum tenore et non semper cum discantu, quia bene potest fieri in contratenore contradiscordancia, quatenus verum contratenor habeat quintam quum discantus habeat sextam, quia esset secunda, et caetera.

Notandum ulterius quod nec duodecima nec nona debent fieri contradiscordancia, et caetera. Et nota eciam quod supra notas tenoris non debemus numerare octo sicut in contrapuncto, vel in discantu, sed simpliciter una, quia contratenor est ita gravis sicut tenor, et aliquando gravior.

Regula generalis: discantus bene potest habere duas quintas contra contratenorem, et hoc quum contratenor est supra tenorem et acutas, et caetera.

[147] Alia regula generalis: contratenor bene potest descendere cum tenore de specie imperfecta ad perfectam, et similiter tenor cum contratenore; et est sciendum quod contratenor in quantum est gravior tenore dicitur tenor.

SECUUNTUR REGULAE QUINQUE NUNC IN FORMA PER QUAS FORMARI POTEST CONTRATENOR CUIUSLIBET CONTRAPUNCTI.

Prima: quum discantus habet octavam pro tenore et tenor est in gravibus, tunc contratenor potest habere terciam, quintam, sextam, octavam, decimam, et caetera; sed quum tenor est in acutis, tunc contratenor potest habere octavam, quintam, primam decimam sub tenore.

Secunda regula: quum discantus habet terciam et tenor est in gravibus, tunc contratenor debet habere octavam, quintam, et sextam; sed quum tenor est in acutis, tunc contratenor potest habere octavam, terciam, decimam, aliquando sextam sub tenore.

Tercia regula: quum discantus habet quintam et tenor est in gravibus, tunc contratenor potest habere terciam vel octavam supra; sed si tenor est in acutis, tunc contratenor octavam et aliquando sextam sub tenore.

Quarta regula: quum discantus habet sextam et tenor est in gravibus, tunc contratenor potest habere octavam vel terciam [148] supra; sed si tenor est in acutis, tunc potest habere octavam, quintam, vel terciam sub tenore.

Quinta regula: quum discantus habet unisonum et tenor est in gravibus, tunc contratenor potest habere terciam, quintam, sextam, octavam, decimam; sed quum tenor est in acutis, tunc contratenor potest habere octavam vel quintam sub tenore, et caetera.

Septem sunt consonanciae per quas omnis melodia componitur, scilicet unisonus, semiditonus, ditonus, diapente, tonus cum diapente, semitonium cum diapente, et diapason. Et dicitur diapason a dia, quod est de, et pan, id est totum, et son, quod est sonus, quia continet in se omnes alias consonancias. Et haec consonanciae possunt reiterari iuxta possibilitatem et abilitatem vocis; similiter potest dici semiditonus supra diapason, ditonus supra diapason, et hoc de aliis. Quarum consonanciarum tres dicuntur perfectae, scilicet unisonus, diapente, et diapason, cum earum reiteracionibus; reliquae dicuntur imperfectae, scilicet semiditonus, ditonus, semitonium cum diapente, et tonus cum diapente, cum earum reiteracionibus.

[149] / f. 36r.

[Wingell, 149; text: Rarissime duplicatae seu excellentes, e, dd, cc, bb, extra manum ad perficiendum tercium cantum [sqb] durali, septimum semitonium, sextum semitonium, Rarius superacutae, aa, g, f, e, quintum semi [tonium], Affinales vel acutae communiter, d, c, b, a, quartum semi [tonium], tercium, Finales, G, F, E, D, secundum, Graves, Raro, C, B, A, [Gamma], primum] [ANO11TDM 35GF]

[150] [iuxta e]: Sub imis est numerus sonorus vel numerus contractus ad sonum. Propria est consonancia de cantu b durali quod principium et finem.

[iuxta cc:] Notandum quod toni autenti in suas claves finales possunt descendere ad proximam, id est ad secundam; ascendere vero ad octavam. Et hoc habent ex naturali cursu.

[iuxta aa:] Ut primus tonus qui finitur regulariter in D sol re, hic potest in principio sui cantus in medio vel in fine ex natura sua descendere ad C fa ut, et ascendere ad octavam suae finalis, videlicet d la sol re, quando vero finitur in a la mi re; hoc idem intellige.

[iuxta g:] Et hoc idem intellige de singulis tonis autentis quoad suas claves in ascensu et descensu. Praeter quod quintus tonus qui propter semitonia imperfeccionem raro requirit ultimam suam vocem finalem, scilicet F fa ut, unam vocem sed plures ex licencia aut nullam. Ex lascivia enim sua in F finalem suam saepius descendit ad quartam, ut patet in Alleluia "Sponsa Christi speciosa margarita," et in reponsorio "Benedic domine domum istam" et aliis quampluribus cantibus.

[iuxta d:] Plagales vero toni infra claves finales regulariter et naturaliter possunt descendere cum diatessaron, ascendere vero ad diapente, ut secundus tonus finitur in D sol re. Hic potest regulariter seu naturaliter descendere ad A re, et ex licencia ad G grecum, ascendere vero ad a la mi re.

[151] [iuxta G:] dumtaxat

[iuxta F:] Et quandoque in c sol fa ut, licet raro, quum cantus in F in manu non potest rite neumari.

[iuxta E:] tercii et quarti et quandoque in b fa [sqb] mi, licet raro, per cantum [sqb] durum.

[iuxta D:] Primi et secundi et quandoque in a la mi re per cantum [sqb] durum.

[iuxta C:] Notandum quod tam autenti quam plagales, quamvis habeant naturalem cursum, ut supra dictum est, ibi permittitur tamen ex licencia ut quilibet ipsorum adhuc infra se et supra se assumat vocem, et ex lascivia interdum duas voces, ita quod primus descendere queat ad [sqb] mi, et ascendere ad E la mi. Et secundus ex licencia ad G grecum descendere et ad b fa [sqb] mi ascendere.

[iuxta [Gamma]:] Notandum quod plura responsoria permixtos habent tonos, scilicet quintum et sextum, qui tamen frequenter quinto tono attribuntur. In quibus frequenter fit descensus in F finalem ad quartam, ut patet in illo responsorio "Accipit Simeon," et "Suspiciens Jesum in ulnas suas"; et tamen hae responsoria habent principia sexti toni, quia incipiunt in D sol re. Idem intellige de aliis tonis. Et de primo tono sume exemplum in antiphona "Salve regina," quae secundum plures descendit ad A re. Et idem in antiphona . . .

[152] Versus:

Imparitas quae novem scandit bassatur ad unam;

Sex puritas scandit, descendit quattuor ymas.

Hisque manu laeva solet ipsi modoque locari

Pitagoras grecus ex fabrica componit illas.

Tu qui solfabis tres cantus esse notabis

G dat [sqb] durum, c naturalem, Fque b mollem

In C naturalem F b mollem Gque b durum

E finit [sqb] durum d mollem A naturalem

Singula praescripta manus monstrat hic tibi picta.

/ f. 36v. Ista autem omnia signa scripta in figura cantari per diminucionem, quamvis capacitas humanae vocis nequeat apprehendere, et hoc artificialiter. Sed diminucio sic habet fieri: maxima posita, longa cantatur; qua posita, brevis proferetur; ea posita, semibrevis cantatur. Talis autem si ponitur, minima profertur; qua posita, semiminima habet cantari, ut patet in exemplo illo.

[153] [Wingell, 153; text: Signa secundum antiquos, Signa secundum modernos, et sic de aliis] [ANO11TDM 36GF]

[154] [Wingell, 154; text: signum modi perfecti, Signum modi imperfecti, temporis perfecti, temporis imperfecti, maioris prolacionis, minoris prolacionis, et sic relucet] [ANO11TDM 36GF]

[155] Eciam illud signum diminucionis equivalet huic [Cdim];

Similiter illud [Odim] huic 02 secundum modernissimos cantores.

2) Signum dimunucionis cantus primus diminuti vel alio nomine signum diminutae diminucionis.

2) Signum positum post aliquam proporcionem representans oppositum proporcionis.

Signum maioris prolacionis temporis perfecti: [Od]

Signum maioris prolacionis temporis imperfecti: [Cd]

Signum maioris prolacionis temporis imperfecti per semi: [CLddim] [Cddim]

Signum brevioris prolacionis temporis perfecti: [O]

Signum brevioris prolacionis temporis perfecti per semi: [Odim]

Signum minoris prolacionis temporis imperfecti: [C]

Signum brevioris prolacionis temporis imperfecti per semi: [Cdim]

[Wingell, 155; text: Omnis cantus aut est maioris, brevioris, perfecti, imperfecti, simplex, per diminucionem] [ANO11TDM 37GF]

Et eciam modus est duplex; aut est perfectus aut imperfectus.

[156] / f. 38v.

[Wingell, 156; text: tenor] [ANO11TDM 37GF]

[157] / f. 39r.

[Wingell, 157; text: tenor] [ANO11TDM 37GF]

[158] [V. DE MODIS ET TONIS]

/ f. 39v. Notandum quod secundum musicos duplices sunt modi, scilicet principales et minus principales. Item minus principales sunt hi, scilicet: cisma, coma, dyacisma, dyeseos, et apothome. Item cisma est modus continens medium gradum; distat, id est, re ab ut novem gradibus. Sed coma est modus continens unum gradum. Sed dyacisma est modus continens duos gradus. Dyeseos est modus continens quattuor gradus, qui dicitur semitonium minus. Sed apothome est modus continens quinque gradus, et ille modus dicitur semitonium maius.

Sed modi principales sunt duplices, simplices scilicet et compositi. Simplices sunt tredecim, scilicet unisonus, semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, tritonus, diatasseron, diapente, semitonium cum diapente, exacordum, semitonium cum exacordo, eptacordum, et diapason.

UNISONUS est sonus concordans in eodem gradu, scilicet comate.

SEMITONIUM perfectum continet quattuor gradus cum medio.

[159] TONUS continet novem gradus.

SEMIDITONUS continet tonum cum medio, id est cum semitonio.

TRITONUS continet tres tonos.

DIATASSERON continet duos tonos cum medio.

DIAPENTE continet tres tonos cum medio.

SEMITONIUM CUM DIAPENTE continet quattuor tonos.

EXACORDUM continet quattuor tonos cum medio.

SEMITONIUM CUM EXACORDO continet quinque tonos.

EPTACORDUM continet quinque tonos cum medio.

DIAPASON continet sex tonos, id est quinquaginta quattuor gradus.

Sed modi principales compositi sunt infiniti, scilicet semitonium cum diapason, tonus cum diapason, diapente cum diapason, et caetera.

Sunt autem modi principales simplices solum duodecim usitati, ad excludendum tritonum quod est vicium in musica, et caetera.

Diversorum:

Primus habet sub se species sicut lego quinque

Alter habet nullam tercius subdat sibi trinas

Quattuor et quartus, unam quintus quoque sextus

Septimo bis binas, octavoque tot superaddas.

[160] Bis duo principia dat primus totque secundus A, C, D iungas F, A, sed in his variabis.

A medium primus A grossum datque secundus

[Gamma] ut ac E la mi cantum dat raro secundi,

Rarius hinc E la mi cantum promat tibi primi,

Saepius E, G, C, dat ternus rarius Fque

Ordine C, D, E, F, G quarto dabo quinque

A mediumque tono raro quarto sociabo.

F dat principium quinto simul ac acutum,

G raroque tono poteris coniungere quinto;

C dat principia dat et F, sextus tibi trina.

G simul a, b, c, d volt septimus associare.

C, D, E, F, G dabit ultimus addit A, C, D,

Raro principia repperis communia plura.

[Wingell, 160; text: Primus, C, D, F, E, a, gravia, inusitatum, acutum, Ductus est Iesus, Ecce nomen Domini, Volo pater, Ego te tuli--reponsoriorum, Salve regina] [ANO11TDM 38GF]

[161] [Wingell, 161,1; text: Secundus, A, C, D, F, E, gravia, raro, Ad te Domine levavi--Offertorium, Nonne cor nostrum, Ecce nubibus celi, Quem vidistis--antiphona, Educ de carcere] [ANO11TDM 38GF]

Aliquando secundus tonus malit incipi in E gravi, ut antiphona "Ecce Maria," quae secundum alios incipitur in F fa ut.

[Wingell, 161,2; text: Tercius, E, G, c, f, graves, acutum, raro, Qui natus est, Fac benigne--antiphona, Vivo ego, Nunc scio vere--Introitus, Quartus, c, d, e, f, g, Bethlehem--antiphona, Benedicta tu--antiphona, Fidelia--antiphona, Scientes quia--antiphona, O mors--antiphona, Quintus, a, c, f, g, raro, Fons hortarum--antiphona, Elevavimus--antiphona, Alma redemptoris--antiphona, Non vos reliquam--communio] [ANO11TDM 38GF]

[162] [Wingell, 162; text: Sextus, c, d, f, Alleluia . . . Si ego . . . Non turbetur, Septimus, G, a, b, c, d, grave, acutas, Assumpta est--antiphona, Tempore praeibit--antiphona, Constitues--antiphona, Scio quod illum--antiphona, Sit nomen--antiphona, Octavus, C, D, E, F, graves, Stabunt iusti--antiphona, Dixit Dominus . . . antiphona, Hora est . . . antiphona, Magi videntes, Dum ortus--antiphona, Scitote--antiphona, In . . . antiphona, Unde . . . antiphona] [ANO11TDM 39GF]

[163] [VI. DE PROPORCIONIBUS]

/ f. 40r. SEQUITUR HIC ALIQUA DECLARACIO ATQUE DENOMINACIO CUM REALIBUS EXEMPLIS omnium proporcionum musicalium quas in eodem poni licet. Pro quo notandum quod octo sunt proporciones musicales cantus mensuralis, quarum prima vocatur dupla, secunda tripla, tercia quadrupla, quarta sequialtera, quinta sesquitercia, sexta sequiquarta, septima superbiparciens, octava sesquioctava. Quarum octo proporcionum musicalium proprie denominacionis clare in ordine praescribuntur; et plures in cantu mensurali non ponuntur. Non obstante quando plures proporciones geometrices sunt, quarum denominaciones tres non scribuntur, nec in cantu mensurali ponuntur, nec poni licet, racione difficultatis modulacionis, videlicet quintupla, sextupla, septupla.

Sed haec clara declaracio atque musicale exemplum proporcionis duplae. Pro quo sciendum: proporcio dupla ex praescriptis in ordine prima habet fieri, quum maior numerus continet breviorem his, aut sic quum duae contra praeviam unam proferuntur; aut sic quum maior numerus duplicat breviorem, ut in exemplo duae ad unam aut [164] quattuor ad duo, et caetera. Sic intelligendo hanc proporcionem ad sensum musicalem, proporcio dupla est quum in cantu mensurali duae similes notae contra similem proferuntur, ut duae minimae contra unam minimam, vel quattuor contra duas, et caetera. Et hoc de singulis notis intelligendum est, scilicet de semibrevibus ad semibrevem, de brevibus ad brevem, aut longis ad longam, aut maximis ad maximam. Aut sic intelligendo, proporcio dupla est quum bis valor alicuius notae vel notarum contra notam seu notas componitur sive profertur. Et dicitur haec proporcio dupla a duplo, -as, -are, id est numerus numerum bis continere, quia fit quum ut numerus maior breviorem duplicat, aut quum maior numerus notarum duplus est ad breviorem notarum contra quas profertur. Et huic proporcioni praeponitur tale signum, videlicet binarius numerus algoristice positus, ut hic in exemplo:: 2 [Mv,Mv].

Secunda proporcio musicalis vocatur tripla, et habet fieri quum maior numerus ter breviorem continet, aut sic quum maior numerus breviorem triplicat, aut sic quum tria contra unam proferuntur, aut sex contra duo, vel 12 contra 4, et caetera. Sic intelligendo hanc proporcionem triplam musicaliter, proporcio tripla est quum in cantu mensurali tres similes notae contra similem ponuntur, ut tres minimae ad minimam, aut 6 ad 2, aut 9 ad 3, et caetera. Et hoc communiter de singulis notis ad singulas notas, videlicet semibrevibus ad semibrevem, [165] aut brevibus ad brevem, et caetera. Et dicitur a verbo triplo, -as, -re, id est numerus numerum ter continere, aut sic: numerus maior breviorem triplicat, et ei praeponitur tale signum, videlicet ternarius numerus algoristice positus, ut hic est in exemplo: 3 [Svcd,Svcd,Svcd] contra [Svcd].

Tercia proporcio musicalis quadrupla dicitur, et habet fieri quum maior numerus quater breviorem continet, aut sic quum maior numerus breviorem quadruplicat; aut sic quum quattuor contra unam componuntur, aut octo contra duas, vel 12 contra 3, vel 16 contra 4. Sic intelligendo hanc proporcionem ad sensum musicalem, tunc fit quum in cantu mensurali quattuor similes notae contra similem proferuntur, ut quattuor minimae ad minimam, aut 8 ad duo, et caetera. Et hoc de singulis notis intelligendum est, scilicet semibrevibus ad semibrevem, et caetera. Et dicitur quadrupla a quadruplo, -as, -re, id est unum numerum alteri quater continere. Et huic proporcioni praeponitur tale signum, videlicet quaternarius algoristice positus, ut hic: 4, ut in exemplo.

Quarta proporcio musicalis sesquialtera vocatur, et habet fieri quum maior numerus breviorem continet et alteram partem, id est mediam, ut tria ad duo, vel 6 ad 4, vel 9 ad 6, et caetera. Sed sic intelligendo hanc proporcionem ad sensum musicalem, ipsa fieri habet quum in cantu mensurali 3 minimae contra 2 proferuntur, aut sex ad 4, [166] et caetera. Et hoc de singulis ad singulas, ut patet. Et sequitur sesquialtera a sesqui, quod est totum, et altera, quasi continens totum et alteram eius partem. Et huic praeponitur tale signum, videlicet binarius algoristice positus inferius, et ternarius eciam algoristice positus superius, ut hic: 3/2; sequitur exemplum reale: [Mv,Mv,Mv] contra [Mv,Mv].

Quinta proporcio musicalis sesquitercia vocatur, et habet fieri quum maior numerus breviorem continet et eius terciam partem, ut 4 ad 3, 8 ad 6, 12 ad 9, et caetera. Sic intelligendo hanc proporcionem ad sensum musicalem proporcio sesquitercia est quum in cantu mensurali quattuor minimae contra tres ponuntur, aut 8 contra 6, et caetera; et hoc de notis, ut supra. Et dicitur a sesqui, quod est totum, et tercia, quasi continens totum et terciam eius partem. Et huic praeponitur tale signum, videlicet semicirulus reversus absque puncto aut tractu, ut sic: [CL]; sequitur exemplum: [Mv,Mv,Mv,Mv] contra [Mv,Mv,Mv].

/ f. 40v. . . . regula Muris. Item sub uno colore secundum opinionem aliquorum non debent sequi plures proporciones.

[167] Sexta proporcio musicalis sesquiquarta vocatur, et habet fieri quum maior numerus breviorem continet et eius quartam partem, ut quinque ad 4, 10 ad 8, et caetera. Sic intelligendo hanc proporcionem musicaliter, proporcio sesquiquarta est quum in cantu mensurali quinque minimae contra 4 componuntur, ut 10 ad 8, et hoc de similibus notis. Et dicitur a sesqui, quod est totum, et caetera. Et huic praeponitur hoc signum, videlicet quaternarius numerus atque quinarius algoristice positi quinario supra et quaternario infra, vel semicirculus reversus cum puncto, ut hic: 5/4; exemplum secundum: [CLd]; et sequuntur exempla: [Mv,Mv,Mv,Mv,Mv] contra [Mv,Mv,Mv,Mv].

Septima proporcio musicalis vocatur superbiparciens, et habet fieri quum maior numerus continet minorem et eius duas partes, ut quinque ad tres, similiter 10 ad 6. Sic intelligendo hanc proporcionem: superbiparciens est quum in cantu mensurali quinque minimae contra tres componuntur, aut 10 contra 6, et hoc de similibus notis, ut supra. Et dicitur a supra et parciens, quasi continens totum et duas partes tocius. Et huic proporcioni praeponitur tale signum, videlicet semicirculus reversus cum tractu per medium versus dextram, ut hic [CLdim]; per quod signum talis proporcio cognoscitur cuius proporcionis declaracio; sequitur exemplum: [Mv,Mv,Mv,Mv,Mv] contra [Mv,Mv,Mv].

Octava proporcio musicalis sequioctava vocatur, et habet fieri quum numerus continet breviorem et eius octavam partem, ut 9 ad 8, similiter 18 ad 16, et caetera. Sic intelligendo hanc [168] proporcionem musicaliter, habet fieri quum in cantu mensurali 9 minimae contra octo proferuntur, vel 18 contra 16, et hoc de singulis notis, ut supra. Et dicitur a sesqui, id est totum, et octava, quasi continens totum et octavam eius partem. Et huic praeponitur duplex signum, primum videlicet novenarius et octonarius algoristice positi, novenario supra et octonario infra; secundum signum est circulus cum duobus punctis; exemplum primi: 9/8 exemplum secundi: [O2d]; sequitur exemplum: [Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv] contra [Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv].

Sequitur hic aliqua specialis determinacio aliquarum proporcionum ex his octo praescriptis. Ubi notandum quod plures proporciones ex his octo praescriptis ponuntur aliquando absque addicione alicuius signi proprii proporcionis, scilicet his sequentibus in figura:

[Wingell, 168; text: Signa proporcionum, Duplae, Triplae, Quadruplae, Sesquialterae, Sesquiterciae, Sesquiquartae, Superbiparciens, Sesquioctava] [ANO11TDM 39GF]

[169] Quorum praescriptorum signorum quodlibet proprium signum est proporcionis, cuius terminus sed determinacio autem taliter signatur, et sunt illa, videlicet dupla et raro tripla. Istae proporciones, ut praescribitur, absque addicione propriorum signorum praenominatorum poni possunt et cognosci, sed valde raro recte ita ponuntur absque signis. Quando autem discerni valeant absque signis illis prohibitis, de hoc dantur aliquae regulae.

Prima regula est de proporcione dupla quod tociens quociens in aliquo cantu ponuntur ad invicem duae minimae colore variatae absque pluribus proporcione dupla computantur, id est duae contra unam. Et si quattuor minimae fuerint variatae, simili modo computantur, nisi aliquod signum speciale fuerit positum.

Alia regula de eadem est tociens quociens duae semibreves colore variatae ad invicem ponuntur absque pluribus sunt quattuor semibreves pro proporcione dupla habeantur, nisi aliquod signum speciale contrariae proporcionis ponitur. Simili modo si octo fuerint colore variatae, proporcioni duplae habeantur. Et sic est finis.

[170] Notandum quocienscumque in primo et secundo tonis non tangimus c acutum; semper per b cantare debemus; sed quum contingit scandere de a medio in c sol fa ut, tunc mutatur per [sqb]. Sed statim dimittimus, ita quod unum de b molle et unum de [sqb] quadrato accipimus. Illo tamen considerato quod quintus tonus regulariter per b canitur seu proprie, irregulariter autem per [sqb]. Et eciam octavus tonus proprie neumatur per [sqb], minus autem proprie per b molle, et caetera.

[171] [VII. DE PROPORCIONIBUS]

/ f. 41r. Proporcio est duorum terminorum vel duorum numerorum ad se invicem quidem comparacio.

Prima proporcio potest esse epogdoi, quae latine est sesquioctava, secundum Bohecium, et notandum quod proporcio epogdoi est quum de duobus numeris maior numerus continet totum breviorem in se, et octavam eius partem, quod est unum. Et dicitur epogdous grece, id est sesquioctava latine, ab epi quod est super, et egdo quod est 8, quasi continens totum et eius octavam partem; ex eo autem numero secundum musicos nascitur tonus.

Secunda proporcio est epitrita, latine dicta sesquitercia, et est cum de duobus numeris maior continet totum breviorem et insuper eius terciam partem, ut sunt 4 ad 3, 8 ad 6; et dicitur epitrita ab epi, quod est supra, et tritus, quod est tres. Et ex ea nascitur symphonia quae vocatur diatasseron, a dia quod est de, et thetra, id est 4, quasi de 4 vocibus constituta; et continet in se duos tonos cum semitonio breviori.

Tercia proporcio est emiolia, latine sesquialtera, et dicitur ab emi et olii, totum, quasi continens totum et eius mediam partem. Et ex hoc numero nascitur symphonia quae dicitur diapenthe, a dia, [172] quod est de, et penta, quinque, quasi de quinque vocibus constituta; et continet in se tres tonos cum semitonio breviori.

Quarta proporcio est dupla, et est quum maior numerus continet minorem bis. Et ex eo generatur symphonia quae dicitur diapason; dicitur a dia, quod est de, et pason, quod est 8, quia de 8 vocibus instituta; et continet in se 5 tonos cum duobus semitoniis brevioribus.

Quinta proporcio dicitur tripla, quum numerus maior continet ter breviorem, ut sunt 3 ad 1, et caetera; ex quo numero nascitur symphonia quae dicitur diapason cum diapenthe.

Sexta proporcio est quadrupla, ut quum maior numerus continet quater minorem, ut 4 ad 1, 8 ad 2. Ex quo numero nascitur symphonia quae dicitur duplex diapason; constat enim et tot tonis et semitoniis his sicut diapason similiter. Et haec sufficiant.

Septima vocatur dupla superbiparciens, seu dupla proporcionis epitritae, qui habet cantari per semi proporcionis epitritae; et continet 16 ad 6, sicut epitrite continet 8 ad 6; et eius signum est tale: [CLdim].

Octava et ultima sesquitercia in gravi superparticulari, ut 9 ad 6; et est subdupla proporcionis triplae, quia tripla habet 18 ad 6; [173] et huic proporcioni appropriatur tale signum: 9/6.

Sex sunt numeri proporcionales secundum Macrobium, qui ad afficiendam musicam conveniunt, scilicet Epitritus, Emiloius, Duplaris, Triplaris, Quadruplaris, et Epogdous. Epitritus secundum Bohecium dicitur sesquitercius; Emiolius dicitur sesquialtera, et caetera; Epogdous dicitur sesquioctavus.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License