Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[89] [ANONIMI TRACTATUS DE MUSICA COMPENDIUM CANTUS FIGURATI]

[Prologus]

Ssp 68v

Praesens compendium secundum famosiores musicos in quindecim capitula dividitur. In primo dicentur quaedam notabilia generalia ipsius musicae. In secondo dicetur de notarum speciebus. In tertio de ligaturis. In quarto de modo. In quinto de tempore. In sexto de prolatione. In septimo de pausis. In octavo de signis. In nono de punctis. In decimo de perfectione. In undecimo de imperfectione. In duodecimo de alteratione. In tredecimo de sincopatione. In quartodecimo de duplicatione. In quintodecimo et ultimo de proportionibus cantabilibus apud musicos communiter usitatis.

Capitulum primum

Ssp 68v

Musica sic describitur: est scientia liberalis modum cantandi artificialiter administrans. Et dividitur in musicam planam et figurativam. Musica plana cantus Gregorianus appellatur, de qua nihil ad praesens. Musica figurativa est diversorum cantuum secundum modum, tempus, et prolationem consonantia, quae alio nomine dicitur musica mensurabilis ob hoc quia mensuratur his tribus gradibus musicae figurativae -- modo, tempore, et prolatione. Subiectum musice est numerus sonorosus vel numerus ad sonum contractus. Propria passio est consonantia. Consonantia est diversorum inter se vocum in unum finem redacta concordia.

Capitulum secundum

Ssp 68v-69r

Species notarum sunt duplices, scilicet principales et minus principales. Principales sunt quinque, scilicet maxima, ut hic: [MXv]; longa, ut hic: [Lv]; brevis, ut hic: [Bv]; semibrevis, ut hic: [90] [Sv]; minima, ut hic: [Mv] Et dicuntur principales quia eis tres gradus musicae figurativae principaliter quoad sui perfectionem et imperfectionem consideratur, scilicet prolatio, modus, et tempus. Aliae sunt minus principales et sunt quatuor, scilicet semiminima, ut hic: [M] vel sic: [SMv]; fusa, ut sic: [SM] vel sic: [Mv2vx]; semifusa, ut sic: [M2vx] vel sic: [Mv3vx]; et oblonga seu dupla [Lig2vcdsnod,Lig2vcssnod,Lig2vod], quae dicuntur oblonga propter earum figurationem oblongam seu obliquam. Sed dicuntur duplae quia duas species vel unam bis in se continent. Illa enim quae sic formatur [Lig2vod] continet longam et brevem. Sed [Lig2vcdsnod] continet brevem et brevem. Illa vero [Lig2vcssnod] continet semibrevem [et semibrevem], et idem erit iudicium si pendat sursum [Lig2vcdsnoa,Lig2vcssnoa]

[MD39:90,1; text: Principales species notarum, Maxima, Longa, Brevis, Semibrevis, Minima, Minus principales, Semiminima, Fusa, Semifusa, Oblonga, vel Dupla] [ANOCOMP 01GF]

Capitulum tertium

Ssp 69r-69v

Sciendum quod solum quatuor sunt species notarum quae intrant ligaturam, scilicet maxima, longa, brevis, et semibrevis. Unde ligatura describitur sic: est praedictarum notarum ad invicem coniunctura secundum ascensum vel descensum earum in rectitudine vel obliquitate earum, de qua tales dantur regulae. Prima regula: maxima ubicumque posita fuerit in ligatura in principio, medio, vel fine, semper maxima est:

[MD39:90,2] [ANOCOMP 01GF]

[91] Secunda regula: omnis nota initialis in aliqua ligatura non habens tractum a qua in proxima sibi iuncta descendit, longa est: [Lig2vd,Lig3vdod,Lig2vod] Tertia regula: omnis ultima nota in ligatura descendens, si fuerit quadrata, longa est; sed si fuerit oblonga, brevis est. Exemplum primi [Lig2vd], exemplum secundi [Lig3vdod,Lig2vod] Quarta regula: omnis nota initialis habens tractum deorsum ductum in sinistra parte [a qua in proxima sibi iuncta descendit], brevis est, ut: [Lig2vcdsnd,Lig2vcdsnod] Quinta regula: omnis nota initialis sine tractu a qua in proxima sibi iuncta ascendit, brevis est: [Lig2va,Lig3vaod] Sexta regula: omnis ultima [nota] in ligatura ascendens sine tractu brevis est: [Lig2va,Lig3vaa] Servata cautelae septimae regulae, ut hic: exemplum cautelae [Lig8vcssnaddodaMXdcddx] Septima regula: omnis nota initialis habens tractum sursum ductum in sinistra parte cui proximae iuncta, sive ascendat sive descendat, semibrevis est, et proxima eam sequens; sed non ultima, quia tertia in ligatura posita numquam potest esse semibrevis, sed semper brevis aut longa aut maxima [est]: [Lig3vcssnaa,Lig3vcssnaacddx,Lig3vcssnaaMXcddx,Lig2vcssnod,Lig2vcssna,Lig2vcssnd] Octava regula et ultima: omnis inter media nota sine proprietate seu tractu brevis est:

[MD39:91] [ANOCOMP 01GF]

[92] Capitulum quartum

Ssp 69v-70r

Modus est duplex, scilicet perfectus et imperfectus. Modus perfectus est trium longarum contra unam maximam, vel trium brevium contra unam longam positio. Vel sic: modus perfectus est quando maxima mensuratur tribus longis, et longa tribus brevibus: exemplum [MXv,Lv,Lv,Lv], [Lv,Bv,Bv,Bv] Sed modus imperfectus est duarum longarum contra unam [maximam] positio. Vel sic: modus imperfectus est quando maxima mensuratur duabus longis, et una longa duabus brevibus: exemplum [MXv,Lv,Lv], [Lv,Bv,Bv], ex qua diminutione modi invenitur quod modus solummodo considerat maximam et longam. Pro quo nota quod cognitio modi perfecti potest habere dupliciter: per signa extrinseca de quibus dicetur capitulo de signis, alio modo per signa intrinseca et hoc multipliciter. Primo quando in aliquo tenore reperiuntur tres longae simul ordinatae: [Lig3vLaLacddx] Secundo [quando] reperitur pausa tegens tria spatia. Tertio quando brevis cum longa ordinatur vel ipsius brevis equivalens ad talem longam pertinens. Quarto quando inter duas longas ponuntur duae breves, ut sic de singulis:

[MD39:92; text: Exemplum primi, secundi, tertii, quarti, Equivalentes] [ANOCOMP 01GF]

Si autem in aliquo tenore illa signa hic posita non reperiuntur, vel aliqua ex eis, talis cantus est de modo imperfecto quia privative cognosci potest.

Capitulum quintum

Ssp 70r-70v

Tempus secundum musicum duplex est, scilicet perfectum et imperfectum. Tempus perfectum est trium semibrevium contra unam brevem positio. Vel tempus perfectum est quando una brevis mensuratur [93] tribus semibrevibus, ut hic: [Bv,Sv,Sv,Sv] Tempus imperfectum est duarum semibrevium contra unam brevem positio, ut hic: [Bv,Sv,Sv] Pro quo nota [quod] tempus perfectum dupliciter habet cognosci, uno modo per signa extrinseca de quibus dicitur inferius, alio modo per signa intrinseca et hoc multipliciter. Primo quando in aliquo tenore brevis ordinatur cum duabus pausis semibrevibus. Secundo quando tres semibreves simul ordinantur vel sex vel novem. Tertio quando duae breves habent inter se duas [semibreves] cum puncto vel sine puncto. Quarto quando fit brevium atque semibrevium extra proportionem denigratio. Exempla patent inferius.

[MD39:93; text: Exempla primi, secundi, tertii, quarti, brevis] [ANOCOMP 01GF]

Capitulum sextum

Ssp 70v-71r

Prolatio est duplex, scilicet maior et minor. Prolatio maior est trium minimarum contra unam semibrevem positio. Vel sic: maior prolatio est quando una semibrevis mensuratur tribus minimis, ut hic: [Sv,Mv,Mv,Mv] Sed minor prolatio est quando una semibrevis mensuratur duabus minimis. Vel sic: est duarum minimarum contra unam semibrevem positio, ut hic: [Sv,Mv,Mv] Sed tamen secundum aliquos prolatio dividitur in prolationem perfectam et imperfectam, quae divisio est sinonima primae divisioni, ut patet in praecedenti. Pro nota quod prolatio maior habet cognosci dupliciter, uno modo per signa extrinseca de quibus dicetur inferius, alio modo per signa intrinseca et hoc multipliciter. Primo quando minima nota ordinatur cum [94] duabus pausis minimis. Secundo quando tres minimae vel sex vel novem simul ordinantur. Tertio quando minima ordinatur cum semibrevi ad eam pertinentem. Quarto quando inter duas semibreves ponuntur duae minimae cum puncto vel sine puncto.

[MD39:94,1; text: Exemplum primi, secundi, tertii, quarti] [ANOCOMP 02GF]

Pro quo nota quod tres sunt gradus musicae figurativae, scilicet modus, tempus, et prolatio, de quibus dictum est, per quos procedendum est tamquam per notiora et fundamentaliora quibus ignotis necesse est ignora omnia quae in arte musicae figurativae sunt tradita. Qui tres gradus significantur nobis per haec signa tria, scilicet numerum, circulum, et punctum, ut: [Od3,O2] Numerus quidam significat modum perfectum, absentia eius significat modum imperfectum. Integritas circulo significat tempus perfectum, medietas eius tempus imperfectum. Punctus in circulo vel semicirculo significat maiorem prolationem, absentia vero eius prolationem minorem: [C,Cd,O,O2,Od3]

[MD39:94,2; text: Modus est duplex, Perfectus, Imperfectus, Tempus est duplex, Perfectum, Imperfectum, Prolatio est duplex, Maior, Minor] [ANOCOMP 02GF]

[95] Nota regulam Boetii: omne trinarium perfectum est in arithmetrica et similiter in musica, binarium vero imperfectum.

Capitulum septimum

Ssp 71r-71v

Pausa describitur sic: est obmissio vocis in quantitate debita alicuius gradus facta, de qua tales dantur regulae. Prima regula: pausa omnia tegens spatia dicitur pausa generalis ubi omnes voces simul pausantur. Secunda regula: pausa tria tegens spatia tria valet tempora, et fit solummodo in cantu de modo perfecto. Tertia regula: pausa duo tegens spatia duo valet tempora, et hoc indifferenter fit tam in modo perfecto quam imperfecto. Quarta regula: pausa tegens unum spatium unum valet tempus. Quinta regula: pausa descendens a linea ad medium spatii dicitur pausa semibrevis. Sexta regula: pausa ascendens ad medium spatii dicitur pausa minima. Septima regula: pausa minima cum unco deorsum in dextro latere ducto dicitur pausa semiminima. Octava regula: pausa minimae cum duobus uncis deorsum ad dexteram tractis dicitur pausa fusae. Nona regula: pausa minimae cum tribus uncis deorsum a dextro latere tractis dicitur pausa semifusae, quarum exempla patent per ordinem inferius.

[MD39:95; text: Exemplum primi, secundi, tertii, quarti, quinti, sexti, septimi, octavi, noni] [ANOCOMP 02GF]

[96] Capitulum octavum

Ssp 71v-72r

Signa musicae sunt duplicia, scilicet intrinseca et extrinseca. De signis intrinsecis dictum est superius in quarto, quinto, et sexto capitulis. Sed hic extrinseca sunt multiplicia. Aliquod est signum modi perfecti et est numerus ternarius adiunctus circulo vel semicirculo, ut hic: [O3,C3] Dicitur notanter adiunctus circulo quia numerus ternarius se solo positus est signum proportionis triplae, ut patebit capitulo de proportionibus. Aliquod est signum temporis perfecti et est circulus rotundus et integer, ut hic: [O], quod signum est circulus integer et perfectus perfecto cantui deserviens. Aliquod est signum prolationis maioris et est punctus positus in medio circuli vel semicirculi, ut hic: [Od,Cd] Dicitur notanter positus in medio circuli quia, positus per se cum adiunctione ad aliquam notam, erit signum perfectionis vel imperfectionis. Aliquod est signum reinceptionis et formatur sic: [signum], sub quo cantus in suo corpore progrediens principium repetit. Aliquod est signum [concordationis] et dicitur cardinalis. [CBd], sub quo omnes voces, scilicet discantus, tenor et reliqua, longo accentu dulci sonans fundunt consonantias. Aliquod est signum convenientiae et formatur sic: [signa], quod signum alio vocabulo dicitur signum cadentiae, ubi una vox post pausas cadit supra reliquam. Aliquod est signum [97] acutae vero aspirationis et formatur sic: #, quod signum tunc capitur quando vox quae naturaliter debeat fa cantari, pronuntiatur mi,

[MD39:97] [ANOCOMP 02GF]

Et haec sufficiunt de signis.

Capitulum nonum

Ssp 72r

Punctus, licet sit in quantitate minus, est tamen in virtute maximus, quia respectu illius causatur perfectio et imperfectio, ut patebit inferius. Et est duplex, scilicet additionis seu perfectionis, et divisionis seu imperfectionis. Punctus additionis est qui notam de sui natura imperfectionem perficit, scilicet addendo sibi dimidium sui valoris, et habet poni ad medium corpus notae lateris dextri, ut hic: [Lv,pt,Sv,pt,Bv,pt] Sed punctus divisionis est qui notam de sui natura perfectam imperficit, et hoc mediante [minori] specie in respectu ad notam imperfectibilem; et talis punctus non debet locari ad medium corpus notae sed sursum seu deorsum, ut hic: [Sv,pt,Mv] Et haec de punctis [sufficiunt].

Capitulum decimum

Ssp72r-72v

Perficere est notam imperfectam perfectam reddere et hoc mediante puncto additionis, et habet causari in cantu de gradibus imperfectis. Pro quo notandum primo, quod quando punctus additionis additur maximae vel longae in modo imperfecto, talis reddit eas perfectas. Exempla, ut hic: [MXv,pt,Lv,pt], in quibus exemplis maxima valet tres longas et longa valet tres breves et hoc per punctum additionis, ac si staret in modo perfecto, sine puncto. Secundo, nota quando punctus additionis additur brevi in tempore imperfecto, reddit eam perfectam, ut hic: [Bv,pt], in quo exemplo brevis per puncti additionem valet tres semibreves, ac si staret in tempore perfecto, [98] sine puncto. Tertio, nota quod semibrevis per puncti additionem in prolatione minori redditur perfecta, ut hic: [Sv,pt], in quo exemplo semibrevis valet tres minimas per puncti additionem, ac si staret in prolatione maiori, sine puncto. Ex quibus invenitur quod punctus additionis addit medietatem notae cui additur, et cetera.

Capitulum undecimum

Ssp 72v-73r

Imperficere est notam perfectam imperfectam reddere, et habet causari in cantu de gradibus perfectis.

Pro quo notandum primo, quandocumque in modo perfecto brevis sequitur longam mediante puncto divisionis, tunc temporis longa redditur imperfecta, ut hic: [Lv,Bv,pt], in quo exemplo longa solum valet duas breves; et idem erit iudicium si brevis praecedit ipsam longam, ut hic: [pt,Bv,Lv]

Secundo, nota quod longa de modo perfecto etiam potest imperfici a semibrevi, et hoc tribus. Primo: a parte ante, ut hic: [pt,Sv,Lv], ubi longa solum valet octo semibreves. Secundo: a parte post, ut hic: [Lv,Sv,pt], ubi item longa valet tantum octo semibreves. Tertio: a parte ante et a parte post simul, ut hic: [Sv,Lv,Sv], ubi longa solum valet septem semibreves. Sic talis imperfectio longae de modo perfecto rara est propter raram cantus modi perfecti positionem; sed communiter longa de modo imperfecto et tempore perfecto imperfici habet a semibrevi, et hoc tribus. Primo: a parte ante, ut hic: [Sv,Lv]; secundo: a parte post, ut hic: [Lv,Sv], in quibus exemplis longa valet quinque semibreves. Tertio: a parte ante et a parte post simul, ut hic: [Sv,Lv,Sv], ubi longa solum valet quatuor semibreves.

Tertio, nota [quod] brevis in tempore perfecto imperficitur a semibrevi dupliciter, scilicet a parte ante et a parte post. Exemplum primi, ut hic: [pt,Sv,Bv], secundi, ut hic: [Bv,Sv,pt]; in quibus exemplis brevis solum valet duas semibreves.

[99] Quarto, nota quod semibrevis in prolatione maiori potest imperfici a minima, et hoc dupliciter, scilicet a parte ante et a parte post. Exemplum primi, ut hic: [Mv,Sv], secundi, ut hic: [Sv,Mv]; et in quibus exemplis semibrevis solum valet duas minimas. Ex quibus invenitur quod punctus divisionis tantum valorem notae abstrahit quantum imperficiens continet.

Ultimo, nota [quod] color etiam imperficiendi vim habet, nam cadens in speciem perfectam, imperficit eam auferendo ei tertiam partem sui valoris; sed cadens in speciem imperfectam, cadit in eam non propter se sed propter perfectas quibus in tempore vel temporibus commensuratur. Quum post brevem sit semibrevis de tempore perfecto, tunc imperficit eam, etiam si non semper ponitur punctus expresse, ut hic: [Sv,Bv,Sv,Bv,Sv,Bv,Sv,Lv on staff5] Color tamen communior habet fieri in proportione sesquialtera; dico communiter quia universaliter non habet veritatem, tamen etiam causari habeat in speciebus graduum perfectorum eas imperficiendo. Et haec de imperfectione [sufficiunt], et cetera.

Capitulum duodecimum

Ssp 73r-74r

Alteratio describitur sic: est notae minoris respectu maioris dupla eius acceptio, et habet causari in cantu de gradibus perfectis.

Pro quo sciendum quod quandocumque in modo perfecto duae [100] breves ponuntur inter duas longas sine puncto divisionis, tunc secunda brevis alteratur, ut hic: [Lv,Bv,Bv,Lv], in quo exemplo secunda brevis [valet duo tempora] per alterationem. Dicitur sine puncto quia, si inter illas duas breves ponitur punctus, tunc nulla causatur alteratio, sed prima brevis imperficit [primam] longam et secunda secundam, ut hic: [Lv,Bv,pt,Bv,Lv]

Secundo, sciendum quod quandocumque in tempore perfecto duae semibreves ponuntur inter duas breves sine puncto, tunc secunda brevis alteratur, ut hic: [Bv,Sv,Sv,Bv], in quo exemplo secunda semibrevis valet duas semibreves per alterationem, et ambae breves tam prima quam ultima stant pro se ipsis perfecte. Dicitur sine puncto quia, si punctus ponitur inter illas duas semibreves, tunc nulla causatur alteratio, sed prima semibrevis imperficit primam brevem et secunda secundam, ut hic: [Bv,Sv,pt,Sv,Bv] Si autem poneretur tres semibreves inter duas breves, tunc illae tres semibreves capiuntur pro tempore perfecto, et hic quaelibet brevis stabit etiam pro se ipsa perfecte, ut hic: [Bv,Sv,Sv,Sv,Bv] Si autem quatuor fuerit semibreves, tunc prima semibrevis imperficit primam brevem, sequentes vero tres semibreves faciunt tempus perfectum, ut hic: [Bv,Sv,Sv,Sv,Sv,Bv] Et hoc est verum dummodo punctus divisionis non mediaverit inter ultimam semibrevem et penultimam, quia si sic, tunc ultima semibrevis imperficit ultimam brevem et prima brevis stabit perfecta, ut hic: [Bv,Sv,Sv,Sv,pt,Sv,Bv]

Tertio, nota quandocumque in prolatione maiori duae minimae ponuntur inter duas semibreves sine puncto, tunc secunda minima alteratur, ut hic: [Sv,Mv,Mv,Sv], in quo exemplo secunda minima valet duas minimas per alterationem. Dicitur sine puncto quia, si punctus mediaverit inter illas minimas, tunc prima minima imperficit primam semibrevem et secunda secundam, ut hic: [Sv,Mv,pt,Mv,Sv] Si vero tres minimae ordinantur inter duas semibreves, tunc illae [101] tres minimae valent unam semibrevem perfectam, et quaelibet semibrevis valebit se ipsam perfectam, ut hic: [Sv,Mv,Mv,Mv,Sv] Si vero quatuor minimae ordinantur inter duas semibreves, tunc prima minima imperficit primam semibrevem et ultima stabit perfecte pro se ipsa, ut hic: [Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv] Et hoc est verum dummodo inter ultimam et ipse penultimam minimas non ponitur punctus divisionis, quia si sic, tunc ultima minima imperficit ultimam semibrevem et prima semibrevis stabit pro se ipsa perfecte, ut hic: [Sv,Mv,Mv,Mv,pt,Mv,Sv]

Ultimo, nota quandocumque in tempore perfecto datur una ligatura ex pluribus speciebus non colleratis contexta, cui praeponuntur duae semibreves non colleratae, tunc secunda semibrevis semper alteratur et valebit semibreves duas, ut hic: [O,Lig3vcssnaa,Lig3vcssndd,Lig4vcssndoda,Lig3vcssnoda; O,Lig3cssnava,Lig3cssndvd,Lig3cssnodva,Lig3cssnodva on staff5]

Dicitur non colleratis quia, si color in eis ceciderit, tunc nulla causatur alteratio. Exempla patent supra, et cetera.

Capitulum tredecimum

Ssp 74r-74v

Sincopatio describitur sic: est valoris ablatio, cuius duae [sunt] species, scilicet semiditas et diminutio. Semiditas est cantus mediae partis ablatio, et habet causari in tempore imperfecto minoris prolationis cuius est talem signum, scilicet paragraphus qui per medium semicirculum ductus, ut hic: [Cdim,Crhsn] Diminutio est cantus tertiae partis ablatio, et habet causari in tempore perfecto prolationis minoris cuius signum est talem: [Odim]; et similiter habet causari in tempore perfecto prolationis maioris et etiam in tempore imperfecto maioris prolationis. Exemplum primi [Oddim], secundi [Cddim] Ex quo invenitur corollarium quod cantus sui talia signa praeponuntur, scilicet diminutionem tertiam partem sui valoris amittit, non in positione sed in pronuntiatione. Et haec de sincopatione [sufficiunt], et cetera.

[102] Capitulum quartumdecimum

Ssp 74v

Duplicatio secundum musicum sic describitur: est unius semibrevis positae inter duas minimas respective se tenentis ad eas divisio, cuius declaratio patet. Quandocumque talis ordinatio fit notarum quod primo ponitur semibrevis, et post ea minima, item semibrevis, post ea minima, et item semibrevis, item minima, et ceteris, tunc prima semibrevis manet per se indivisa. Secunda, vero quae tenet se respective ad duas minimas debet dividi in duas minimas quarum prima additur primae minimae, secunda secundae, et cetera. Semibrevibus inter duas minimas positis intelligendum est. Et haec passio sequitur proprietas musicae ponitur pro ornatura vel colore in musica figurativa, ut hic: [Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff5]

Capitulum quintumdecimum

Ssp 74v-75r

Proportio a Boetio sic describitur: est duorum numerorum vel duorum terminorum ad se invicem quaedam comparatio. Et sunt quatuor species proportionum in cantu figurativo magis usitatorum, scilicet dupla, tripla, quadrupla, et sesquialtera quarum duplices sunt descriptiones, scilicet arithmetrice et musice. Proportio dupla ut ab arithmetrica dicitur est quando numerus maior continet in se totum minorem bis, et duo ad unum et quatuor ad duo sed sex ad tria 6/3, et cetera de singulis, et cetera. Musice dupla est quando duae species contra unam sibi similem proferuntur similiter canuntur, ut duae minimae contra unam minimam vel duae semibreves contra unam semibrevem, et cetera de aliis speciebus, et cetera. Tripla arithmetrice est quando numerus [103] maior continet in se totum minorem [ter], ut tria ad unum 3/1, sex ad duo 6/2, novem ad tria 9/3, et in infinitum, et cetera. Musice tripla est quando tres species contra unam sibi similem proferuntur vel sex contra duas vel novem contra tres, et cetera de aliis. Quadrupla arithmetrice dicitur sic: est quando numerus maior continet in se quatuor minores, ut quatuor ad unum 4/1, octo ad duas 8/2, duodecim ad tria 12/3, et cetera infinitum. Musice quadrupla est [quando] quatuor species contra unam, vel octo contra duas, vel 12 contra tres proferuntur.

                 Modus respicit maximam et longam [MXv,Lv]
Gradus musicae   Tempus brevem et semibrevem respicit [Bv,Sv]
                 Prolatio semibrevem et minimam respicit [Sv,Mv]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License