Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.68v] PResens compendium secundum famosiores musicos in quindecim capitula diuiditur. In Primo dicentur quedam notabilia generalia ipsius Musice. In Secundo dicetur de notarum speciebus. In Tercio de ligaturis. In Quarto de modo. In Quinto de tempore. In Sexto de prolacione. In Septimo de pausis. In octauo de signis. In Nono de punctis. In Decimo de perfectione. In Vndecimo de inperfectione. In Duodecimo de alteracione. In Tredecimo de sincopacione. In Quartodecimo de duplacione. In Quintodecimo et vltimo de proporcionibus cantabilibus apud Musicos communiter vsitatis.

Capitulum primum.

MVsica sic describitur. Est sciencia liberalis modum cantandi artificialiter administrans. Et diuiditur in Musicam planam et figuratiuam. Musica plana cantus Gregorianus appellatur de qua nichil ad presens. Musica figuratiua est diuersorum cantuum secundum modum temporis et prolacionem consonancia. que alio nomine dicitur Musica mensurabilis. ob hoc quia mensuratur hys tribus gradibus Musice figuratiue. modo tempore et prolacione. Subiectum Musice est numerus sonorosus. Vel Numerus [[ad]] [[aut sonus ad sonus]] ad sonum contractus. Propria passio est consonancia. Consonancia est diuersorum [[inter supra lin.]] se vocum in unum finem [[m]] redacta concordia.

Capitulum Secundum.

Species notarum sunt duplices scilicet principales et minus principales. Principales sunt quinque scilicet maxima vt hic [MX]. longa vt hic [L]. Breuis vt hic [B] Semibreuis vt hic [S] et minima vt hic [M]. Et dicuntur principales quia eis tres gradus musice figuratiue principaliter quo ad sui perfectionem et imperfectionem consideratur scilicet prolacio modus et tempus. Alie sunt minus principales et sunt quatuor scilicet Semiminima [f.69r] vt sic [Mb] vel sic [SM] fusa vt sic [SMb] vel sic [F] Semifusa vt sic [Fb] vel sic [SF] Et oblonga sew dupla [Lig2cdsnod,Lig2cssnod,Lig2od] que dicuntur oblonga propter earum figuracionem oblongam seu obliquam. Sed dicuntur duple quia duas species vel vnam bis in se continent. Illa enim que sic formatur [Lig2od] continet longam et breuem. Sed [Lig2cdsnod] continet breuem et breuem. Illa vero [Lig2cssnod] continet semibreuem et idem erit iudicium si pendat sursum [Lig2cdsnoa,Lig2cssnoa]

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.69r; text: Principales species notarum, Maxima, Longa, Breuis, Semibreuis, Minima, Minus principales, Semiminima, Fusa, Semifusa, Oblonga, Vel Dupla.] [ANOFMUS 01GF]

Tercium Capitulum.

SCiendum quod solum quatuor sunt species notarum [que supra lin.] intrant ligaturam scilicet maxima longa breuis et semibreuis. Vnde ligatura describitur sic Est predictarum notarum ad inuicem coniunctura secundum ascensum vel descensum earum in rectitudine vel ob[[ol]]liquitate earum. de qua tales dantur regule quarum Prima regula maxima vbicumque posita fuerit in ligatura in principio medio uel fine semper maxima est. [Lig3aMXdcddx,Lig3adMXcddx,pt.Lig3MXdMXaMXcddx,Lig2MXdMXcddx] [Inicialis descendo in marg.] Secunda Regula Omnis nota inicialis in aliqua ligatura non habens tractum a qua proxima sibi iuncta descendit longa est [Lig2d,Lig3dod,Lig2od,Lig3dd in marg.] [f.69v] [vltima descendendo in marg.] Tercia Regula Omnis ultima [nota supra lin.] [[non]] in ligatura descendens si fuerit quadrata longa est Sed si fuerit oblonga breuis est Exemplum primi [Lig2d] Exemplum secundi [Lig3dod,Lig2od] [Inicialis descendendo in marg.] Quarta Regula Omnis nota inicialis habens tractum deorsum ductum in sinistra parte breuis est vt [Lig2cdsnd,Lig2cdsnod]. [Inicialis ascendendo in marg.] Quinta Regula Omnis nota inicialis sine tractu a qua in proxima sibi iuncta ascendit breuis est [Lig2a,Lig3aod]. [Vltima nota ascendendo in marg.] Sexta Regula Omnis vltima in ligatura ascendens sine tractu breuis est. Seruata cautele septime regule vt hic [Lig2a in marg.] [Lig3aa in marg.]. [Inicialis ascendendo descendendo in marg.] Septima Regula Omnis nota inicialis habens tractum sursum ductum in sinistra parte cui proxime iu<n>cta sive ascendat sive descendat semibreuis est et proxima eam sequens. [cautele exempla in marg.] [Lig2cssna in marg.] Sed non vlti<m>a quia tercia in ligatura posita numquam potest esse semibreuis sed semper breuis aut longa aut maxima [Lig3cssnaa,Lig3cssnaacddx,Lig3cssnaaMXcddx,Lig2cssnod] [Lig2cssna in marg.,Lig2cssnd in marg.]. Octaua Regula et Vltima Omnis inter media nota sine proprietate seu tractu breuis est Seruata [item in marg.] cautela septime regule exemplum [Lig8aadodaMXdMXa]. Exemplum cautele [Lig7cssnaddodaMXdcddx].

Quartum Capitulum

<M>Odus est duplex scilicet perfectus et inperfectus. Modus perfectus est trium longarum contra vnam maximam vel trium breuium contra vnam longam posicio. Vel sic Modus perfectus est quando maxima mensuratur tribus longis et longa tribus breuibus Exemplum [MX,L,L,L,pt,L,B,B,B]. Sed modus imperfectus est [[duplex]] duarum longarum contra vnam longam posicio. Vel sic. Modus inperfectus est quando maxima mensuratur duabus longis et vna longa duabus breuibus Exemplum [MX,L,L,pt,L,B,B] ex qua dimi<n>ucione modi inu<en>itur quod modus solummodo considerat maximam et longam. Pro quo Nota quod cognicio modi perfecti potest habere dupliciter per signa extrinseca de quibus dicetur capitulo de signis. [f.70r] Alio modo per signa intrinseca Et hoc multipliciter. Primo quando in aliquo tenore reperiuntur tres longe simul ordinate [Lig3Lacddxacddx]. Secundo reperitur pausa tegens tria spacia. Tercio quando breuis cum longa ordinatur vel ipsius breuis equiualens ad talem longam pertinens. Quarto quando inter duas longas ponuntur due breues vt sic de singulis

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.70r; text: Exemplum primi, Secundi, Tercy, Quarti, Equiualens.] [ANOFMUS 01GF]

Si autem in aliquo tenore illa signa hic posita non reperiuntur vel aliqua ex eis. talis cantus est de modo inperfecto quia priuatiue conosci potest.

Quintum Capitulum.

<T>Empus secundum Musicum duplex est scilicet perfectum et inperfectum. Tempus perfectum est trium semibreuium contra vnam breuem posicio. Vel Tempus perfectum est quando vna breuis mensuratur tribus semibreuibus vt hic [B,S,S,S] Tempus imperfectum est duarum semibreuium contra vnam breuem posicio ut hic [B,S,S] Pro quo nota Tempus perfectum dupliciter habet cognosci vnomodo per signa extrinseca de quibus dicitur inferius. Aliomodo per signa intrinseca. Et hoc multipliciter. Primo quando in aliquo tenore breuis ordinatur cum duabus pausis semibreuibus Secundo quando tres semibreues simul ordinantur vel sex vel 9 Tercio quando due breues habent inter se duas breues cum puncto vel semipuncto Quarto quando fit breuium atque semibreuium extra proporcionem denigracio Exempla patent inferius.

[f.70v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.70v,1; text: Exemplum primi, Secundi, Tercy, Quarti, Breuem.] [ANOFMUS 01GF]

Sextum Capitulum.

<P>Rolacio est duplex scilicet Mayor et minor Prolacio Mayor est trium minimarum contra vnam semibreuem posicio. Vel sic Maior prolacio est quando vna semibreuis mensuratur tribus minimis vt sic [S,M,M,M] Sed minor prolacio est quando vna semibreuis mensuratur duabus minimis. Vel Sic est duarum minimarum contra vnam semibreuem posicio vt hic [S,M,M] Sed tamen secundum aliquos prolacio diuiditur in prolacionem perfectam [et imperfectam in marg.] que diuisio est [[sinanimis seu]] sinanima prime diuisioni ut patet in predicanti. Pro Nota. Quod prolacio Maior habet cognosci dupliciter Vnomodo per signa extrinseca de quibus dicetur inferius. Aliomodo per signa intrinseca Et hoc multipliciter. Primo quando semibreuis nota ordinatur cum duabus pausis minimis Secundo quando tres minime vel sex vel nouem simul ordinantur Tercio quando minima ordinatur cum semibreui ad eam pertinentem Quarto quando inter duas semibreues ponuntur due minime cum puncto vel sine puncto. Exempla

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.70v,2; text: Exemplum primi, Secundi, Tercy, Quarti.] [ANOFMUS 01GF]

Pro quo Nota Quod tres sunt gradus Musice figuratiue scilicet Modus tempus et prolacio de quibus dictum [est supra lin.] per Quos procedendum [f.71r] est tamquam per [[noticiam]] nociora et fundamentaliora quibus ignotis necesse est ignora omnia que in arte Musice figuratiue sunt tradita. Qui tres gradus significantur nobis per hec signa tria scilicet numerum circulum et punctum vt [Od]3 [O]. Numerus quidem significat modum perfectum Absencia eius significat modum imperfectum Integritas circulo significat tempus perfectum Medietas eius tempus imperfectum Punctus in circulo vel semicirculo significat mayorem prolacionem Absencia vero eius prolacionem minorem [C] [Cd] [O] [O]2 [Od]3

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.71r; text: Modus est duplex, Perfectus, Imperfectus, Tempus est duplex, Perfectum, Imperfectum, Prolacio est duplex, Mayor, Minor.] [ANOFMUS 02GF]

Nota regulam Boecy. Omne trinarium perfectum est in arismetrica et similiter in musica Binarium vero imperfectum.

Capitulum Septimum.

<P>ausa describitur sic Est obmissio vocis in quantitate debita alicuius gradus facta de qua tales dantur regule [Omnia in marg.] Prima Regula Pausa omnia tegens spacia dicitur pausa generalis vbi omnes voces simul pausantur [Tria in marg.] Secunda regula. pausa tria tegens spacia tria valet tempora [f.71v] et fit solummodo in cantu de modo perfecto. [duo in marg.] Tercia Regula Pausa duo tegens spacia duo valet tempora et hoc indifferenter fit tam in modo perfecto quam inperfecto. [vnum in marg.] Quarta regula pausa tegens vnum spacium vnum valet tempus. Quinta regula Pausa descendens a linea ad medium spacy [dicitur in marg.] [[de]] pausa semibreuis. Sexta Regula Pausa ascendens ad medium spacium dicitur pausa [minima supra lin.] Septima regula Pausa minime cum vnco deorsum in dextro latere ducto dicitur pausa semiminima Octaua regula Pausa minime cum duobus vncis deorsum ad dexteram tractis dicitur pausa fuse. Nona regula Pausa minime cum [[duobus]] [tribus supra lin.] uncis deorsum a dextro latere tractis dicitur pausa semifuse quarum exempla patent per ordinem inferius

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.71v,1; text: Exemplum primi, secundi, tercy, quarti, quinti, sexti, septimi, octaui, noni.] [ANOFMUS 02GF]

[Item Pausa ponitur triplici de causa Primo propter refeccionem anhelitus. secundo pro nota difficiliter locanda. tercio propter variacionem quia nunc [[pausare]] cantare nunc pausare variabile est Et quanto variabilius tanto amabilius audientibus apparet. in marg.]

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.71v,2; text: Generalia, longa, pausa, simipausa, suspirium, semisuspirium, finis.] [ANOFMUS 02GF]

Capitulum Octauum.

<S>Igna musice sunt duplicia scilicet Intrinseca et Extrinseca De Signis Intrinsecis dictum est superius in quarto quinto et sexto capitulis Sed hic Extrinseca sunt multiplicia. [Signum modi in marg.] Aliquod est signum modi perfecti et est numerus ternarius adiunctus circulo uel semicirculo vt hic [O]3 [C]3 Dicitur notanter adiunctus circulo quia numerus ternarius se solo positus est signum proporcionis triple vt patebit capitulo de proporcionibus. [Signum temporis in marg.] Aliquod est signum temporis perfecti et est circulus rotundus et integer vt hic [O] quod signum est circulus integer et perfectus perfecto cantui deseruiens. [f.72r] [Signum prolacionis in marg.] Aliquod est signum prolacionis mayoris et est punctus positus in medio circuli vel semicirculi vt hic [Od] [Cd] Dicitur notanter positus in medio circuli et cetera quia positus per se cum adiunccione ad aliquam notam erit signum perfectionis vel inperfectionis Aliquod est signum reincepcionis et formatur sic [signum]. Sub quo cantus in suo corpore progrediens principium repetit Aliquod est signum [et supra lin.] dicitur Cardinalis [signum]. Sub quo omnes voces scilicet discantus Tenor et reliqua longo accentu dulci sonans fundunt consonancias Aliquod est signum conueniencie et formatur sic [signum] [signum] quod signum alio vocabulo dicitur signum cadencie Vbi una vox post pausas cadit supra reliquam Aliquod est signum accute sew aspiracionis et formatur sic [signum] quod signum tunc capitur quando vox que [[naturalt]] naturaliter debeat fa cantari pronunciatur mi et [hec supra lin.] sufficiunt de signis.

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.72r,1] [ANOFMUS 03GF]

[Nota omnis circulus plenarius est de tempore perfecto. Et omnis semicirculus de tempore imperfecto et in omni signo breuis valet tempus in marg.] [Tactus est continua mocio in mensura et sic secundum signa. in marg.]

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.72r,2; text: Tactus est talis, Tactum valet in signis.] [ANOFMUS 03GF]

Capitulum Nonum.

<P>Vnctus licet sit in quantitate minus est tamen in virtute maximus quia respectu illius [[capitur]] [causatur in marg.] perfeccio et inperfeccio vt patebit inferius Et est duplex scilicet addicionis sew perfectionis Et diuisionis sew inperfectionis. Punctus addicionis est qui notam de sui natura inperfectionem perficit scilicet addendo sibi dimidium sui valoris et habet poni ad medium corpus note lateris dextri vt hic [L,pt,S,pt,B]. Sed punctus diuisionis est qui notam de sui natura perfectam imperficit et hoc mediante [minore supra lin.] [[morem]] specie in respectu ad notam imperfectibilem et talis punctus non debet locari ad medium corpus note sed. sursum sew deorsum vt hic [S,pt,M] et hec de punctis et cetera

Capitulum Decimum.

<P>Erficere est notam imperfectam perfectam reddere et hoc mediante puncto addicionis et habet causari in cantu [f.72v] de gradibus imperfectis. Pro quo notandum primo quod quando punctus addicionis additur maxime vel longe in modo imperfecto talis reddit eas perfectas Exemplum vt hic [MX,pt,L,pt] In quibus exemplis maxima valet tres longas et longa valet tres breues [et supra lin.] hoc per punctum addicionis ac si staret in modo perfecto sine punctu Secundo Nota quando punctus addicionis additur breui in tempore imperfecto reddit eam perfectam vt hic [B,pt] In quo exemplo breuis per puncti addicionem valet tres semibreues ac si staret in tempore perfecto sine puncto Tercio Nota quod semibreuis per puncti addicionem in prolacione minori redditur perfecta vt [hic supra lin.] [S,pt] In quo exemplo semibreuis valet tres minimas per puncti addicionem ac si staret in prolacione maiori sine puncto Ex quibus inu<en>itur quod punctus addicionis addit medietatem note cui additur et cetera

Capitulum vndecimum.

<I>Mperficere est notam perfectam imperfectam reddere et habet causari in cantu de gradibus perfectis. Pro quo Notandum primo quandocumque in modo perfecto breuis sequitur longam mediante puncto diuisionis tunc temporis longa redditur imperfecta vt hic [L,B,pt] In quo exemplo longa solum valet duas breues. Et idem erit iudicium si breuis precedit ipsam longam vt hic [B,L] Secundo Nota quod longa de modo perfecto eciam potest inperfici a semibreui et hoc tripliciter primo a parte ante vt hic. [S,L] vbi longa solum valet octo semibreues Secundo a parte post vt hic [L,S]. vbi item longa valet tantum octo semibreues Tercio a parte ante et a parte post simul vt hic [S,L,S] vbi longa solum valet septem semibreues. Sic talis inperfectio longe de modo perfecto [rara supra lin.] [[rari?]] est propter raram cantus modi perfecti posicionem. Sed communiter longa de modo imperfecto et tempore perfecto Inperfeci habet a [f.73r] semibreui. Et hoc tripliciter primo a parte ante vt hic [S,L] secundo a parte post vt hic [L,S] In quibus exemplis longa valet quinque semibreves Tercio a parte ante et a parte post simul vt hic [S,L,S] vbi longa solum valet quatuor semibreues. Tercio Nota breuis in tempore perfecto inperficitur a semibreui dupliciter scilicet a parte ante et a parte post. Exemplum primi vt hic [S,B] secundi vt hic [B,S] In quibus exemplis breuis solum valet duas semibreues. Quarto Nota quod semibreuis in prolacione maiori potest inperfici a minima Et hoc dupliciter scilicet a parte ante et a parte post Exemplum primi vt hic [M,S] Secundi vt hic [S,M]. Et In quibus exemplis semibreuis solum valet duas minimas Ex quibus inu<en>itur quod punctus diuisionis tantum valorem note abstrahit quantum inperficiens continet. Vltimo nota color eciam inperficiendi vim habet nam cadens in speciem [[in]]perfectam inperficit eam aufferendo ei terciam [partem supra lin.] [[potestatem]] sui valoris Sed cadens in speciem inperfectam cadit in eam non propter se sed propter perfectas quibus in tempore vel temporibus commensuratur. Quem post breuem [sit in marg.] semibreuis de tempore perfecto tunc inperficit eam Eciam si non semper ponitur [[ponitur]] punctus expresse vt hic

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.73r; text: Exemplum aliud.] [ANOFMUS 03GF]

Color tamen communior habet fieri in proporcione sequialtera dico communiter qui vniuersaliter non habet veritatem tamen eciam causari habeat in speciebus graduum perfectorum eas inperficiendo et hec de inperfectione et cetera [Item Quandocumque semiminima nigra in specie inperfecta valet tantum ac [[su]] si esset alba quia nigredo nichil facit sed Et minima non potest inperfici et cetera in marg.]

Capitulum Duodecimum.

<A>Lteracio describitur sic Est note minoris respectu maioris dupla eius accepcio. [Item In alteracione semper requiritur perfectus gradus in marg.] Et habet [f.73v] causari in cantu de gradibus perfectis. Pro quo Sciendum quod quandocumque in modo perfecto due breues ponuntur inter duas longas sine puncto diuisionis tunc secunda breuis alteratur vt hic [L,B,B,L] In quo exemplo secunda breuis per alteracionem dicitur sine puncto quia si inter illas duas breues ponitur punctus tunc nulla causatur alteracio sed prima breuis inperficit longam et secunda terciam vt hic [L,B,pt,B,L] [Alteracio fit propter tempus Si punctus ponitur imperfectum et valebit quodlibet tempus cum illa que inperficit.] Secundo sciendum quod quandocumque in tempore perfecto due semibreues ponuntur inter duas breues sine puncto tunc secunda breuis alteratur vt hic [B,S,S,B]. In quo Exemplo secunda [semi supra lin.] breuis valet duas semibreues per alteracionem [et ambe breues [[q]] tam prima quam vltima stant pro se ipsis perfecte in marg.] [[perfectio]]. Dicitur sine puncto quia si punctus ponitur inter illas duas semibreues tunc nulla causatur alteracio Sed prima[[m]] semibreuis imperficit primam breuem et secunda [[3]] secundam vt hic [B,S,pt,S,B]. Si autem ponerentur tres semibreues inter duas breues tunc ille tres semibreues capiuntur pro tempore perfecto Et hic quelibet breuis stabit eciam pro se ipsa perfecte vt hic [B,S,S,S,B]. Si autem quatuor fuerint semibreues tunc prima semibreuis [[inperficit]] Inperficit primam breuem Sequentes vero tres semibreues faciunt tempus perfectum vt hic [B,S,S,S,S,B]. Et hoc est verum dummodo punctus diuisionis non mediauerit inter vltimam semibreuem et penultimam quia si sic tunc vltima semibreuis inperficit vltimam breuem et prima breuis stabit perfecta vt hic [B,S,S,S,pt,S,B]. Tercio Nota quandocumque in prolacione maiori due minime ponuntur inter duas semibreues sine puncto [tunc supra lin.] [[vel]] secunda minima alteratur vt hic [S,M,M,S] In quo exemplo secunda minima valet duas minimas per alteracionem dicitur sine puncto quia si punctus mediauerit inter illas minimas tunc prima minima inperficit primam semibreuem et secunda [[3]] secundam vt hic [f.74r] [S,M,pt,M,M]. Si vero tres minime ordinantur inter duas semibreues tunc ille tres minime valent vnam semibreuem perfectam et quelibet semibreuis valebit se ipsam perfectam vt hic [S,M,M,M,S] Si vero quatuor minime ordinantur inter duas semibreues tunc prima minima inperficit primam semibreuem et vltima stabit perfecte pro se ipsa vt hic [S,M,M,M,M,S] Et hoc est verum dummodo inter vltimam et ipse penultimam minimas non ponitur punctus diuisionis quia si sic tunc vltima minima inperficit vltimam semibreuem et prima semibreuis stabit pro se ipsa perfecte vt hic [S,M,M,M,pt,M,S] Vltimo Nota quandocumque in[[ter]] [tempore supra lin.] perfecto datur vna ligatura ex pluribus speciebus non colleratis contexta cui preponuntur due semibreues non collerate tunc secunda semibreuis semper alteratur [et supra lin.] [[vt]] valebit semibreues duas vt hic

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.74r.] [ANOFMUS 03GF]

Dicitur non colleratis quia si color in eis ceciderit tunc nulla causatur alteracio. Exempla patent supra et cetera [Idem erit si ponitur pausa et computetur pro nota in marg.]

Capitulum Tredecimum

<S>Incopacio describitur sic Est valoris ablacio Cuius due species scilicet semiditas et diminucio Semiditas est cantus medie partis ablacio et habet causari in tempore imperfecto minoris prolacionis cuius est tale signum scilicet paragraphus qui [per supra lin.] medium semicirculum ductus vt hic [Crvd] [Crhdx]. Diminucio est cantus tercie partis alteracio. Et habet causari in tempore perfecto [f.74v] prolacionis minoris cuius signum est talem [Orvd]. Et similiter habet causari in tempore perfecto prolacionis maioris et eciam in tempore inperfecto maiorum prolacionis Exemplum [primi supra lin.] [Odrhvd] secundi [Cdrhvd] Ex quo inuenitur corollarium quod cantus cui talia signa preponuntur scilicet diminucionem terciam partem sui valoris amittit non in posicione sed in pronunciacione Et hec de sincopacione sufficit et cetera

Capitulum Quartumdecimum.

[d in marg.] <D>Vplicacio secundum Musicum sic describitur Est vnius semibreuis [[positas]] posite inter duas minimas respectiue se tenentis ad eas diuisio. Cuius declaracio patet Quandocumque talis ordinacio fit notarum quod primo ponitur semibreuis et post ea minima. Item semibreuis post ea minima et item semibreuis item minima et ceterys tunc prima semibreuis manet per se indiuisa. Secunda vero que tenet se respectiue ad duas minimas debet diuidi in duas minimas Quarum prima additur prime minime secunda secunde et cetera Semibreuibus inter duas mimimas positis intelligendum est. Et hec passio sequitur proprietas Musice ponitur pro ornatura vel colore in Musica figuratiua vt hic

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.74v] [ANOFMUS 03GF]

Capitulum Quintumdecimum.

<P>Roporcio A Boecio sic describitur Est duorum numerorum vel duorum terminorum ad se inuicem quedam comparacio. Et sunt quatuor species proporcionum in cantu figuratiuo magis vsitatorum scilicet dupla tripla quad[[ripla]]rupla et sesquialtera Quarum duplices sunt descripciones Arismetrice scilicet et Musice. Proporcio dupla [vt supra lin.] ab arismetrico dicitur est quando numerus maior continet in se totum minorem bis et duo ad vnum et quatuor ad duo sed sex ad tria 6/3 et sic de singulis et cetera [f.75r] Musice dupla Est quando due species contra vnam sibi similem proferuntur similiter canuntur vt due minime contra vnam minimam vel due semibreues contra vnam semibreuem et sic de alys speciebus et cetera Tripla Arismetrice est quando numerus maior continet[[ur]] in se totum minorem vt tria ad unum 3/1 sex ad duo 6/2 nouem ad tria 9/3 et in infinitum et cetera Musice tripla Est quando tres species contra vnam sibi similem proferuntur vel sex contra duas. vel nouem contra tres et sic de alys Quadrupla arismetrice dicitur sic Est quando numerus mayor continet in se quatuor minores vt quatuor ad vnum 4/1 octo ad duas 8/2 duodecim ad tria 2/13 et sic in infinitum Musice quadrupla Est quatuor species contra vnam vel octo contra duas vel 12 contra tres proferuntur.

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.75r; text: Gradus Musice, Modus respicit maximam et longam, Tempus breuem et semibreuem respicit, Prolacio Semibreuem et minimam respicit] [ANOFMUS 03GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License